Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-augustinus-hipponensis-auctor-incertus-honorius-augustodunensis-auctor-incertus-anselmus-cantuariensis" aria-label="More works by Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?); Auctor incertus (Honorius Augustodunensis?); Auctor incertus (Anselmus Cantuariensis?)"> —
⋯
More
Original / primary: 7350 Decovev
35.1
CAPUT XXXV. Cur una discendi alia capacior.
35.1
DISC. Si omnes animae unius naturae sunt, quidnam causae est quod quaedam habilior, quaedam tardior est ad discendum?
35.2
MAG. Anima habet formam cerae vel candelae. Cera habilis est ad exprimendam imaginem, si ei sigillum imprimatur; sic candela ad lucendum, si accendatur. in hunc modum exprimit anima imaginem scientiae, si ei imprimitur sigillum doctrinae; lumenque veritatis recipit, si igne sapientiae accensa fuerit: quae si se per studium vel exercitium habilem praebere neglexerit, sicut cera sine imagine, et sicut candela inaccensa sine lumine, sic in tenebris ignorantiae sine scientia et veritate remanebit. Quanto magis autem quaeque anima se doctrinae adaptaverit, tanto magis capax scientiae erit. Cur autem ignis sancti Spiritus quasdam animas se habiles non praebentes, imo negligentes, lumine scientiae magis accendat, quasdam non accendat; imo quibusdam laborantibus scientiam subtrahat, aliis similibus non subtrahat; ratio penetrare non valens mirando clamat: O quam incomprehensibilia sunt judicia Dei, et investigabiles viae ejus!

Intertext edge

Open linked passage

Note