Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Augustinus Hipponensis?)
Sermones suppositii de diversis
Dive 56.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7339 Sesuded
56.1
SERMO CCLXXXVII. De periculo sacerdotis et de raptorum correptione.
56.1
Sacerdotum onera. Tenentur praedicare. Contradicentes qui. Si diligenter attenditis, fratres charissimi, omnes sacerdotes Domini, non solum episcopos, sed etiam presbyteros et ministros ecclesiarum, in grandi periculo esse cognoscitis. Ipsis enim contestatur Spiritus sanctus dicens, Clama, ne cesses: quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum, et domui Jacob peccata eorum: et iterum, Si non annuntiaveris iniquo iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. De ipsis etiam Apostolus dicit, Obedite praepositis vestris et subjacete eis; ipsi enim pervigilant tanquam rationem reddituri de animabus vestris. Si pro se, fratres charissimi, unusquisque vix poterit in die judicii rationem reddere, quid de sacerdotibus futurum est, a quibus sunt omnium animae requirendae? Et ideo considerantes periculum nostrum, orate pro nobis, ut commissis nobis gregibus ita spiritualia pascua studeamus jugiter providere, ut pro eis rationem bonam reddere mereamur. Considerate ergo, fratres charissimi, quid sit quod volo vestrae Dilectioni suggerere: si tamen orantibus vobis merear, ut adjuvet me qui terret me. Inter caetera praecepta sua beatus Apostolus hoc etiam ait, Episcopum potentem esse debere in doctrina sana contradicentem redarguere. Magnum opus, sed gravis sarcina. Sperabo tamen in Deum, quoniam adjuvantibus vobis in oratione pro nobis, liberabit nos de laqueo venantium et a verbo aspero. Nulla enim causa est quae magis faciat dispensatorem Dei pigriorem ad arguendos contradicentes, quam timor verbi asperi. Dum enim timemus detractiones, irrisiones et opprobria hominum superborum, dumque ab eis in terrena substantia metuimus praegravari, timentes perdere temporalia, minus quam oportet praedicamus aeterna: et dum per illorum nequitiam aliquid mundanum perdere formidamus, peccatorum suorum vulnera medicamentis spiritualibus curare negligimus. Unde timendum est, ne et pro nobis et pro illis, quibus pro amore terrenarum rerum non loquimur, duram rationem in die judicii reddere compellamur. Videamus ergo quid sit, contradicentes redarguere. Contradicentes non uno modo intelligendi sunt. Paucissimi enim nobis contradicunt loquendo, plurimi male vivendo, etc.. Audirem et crederem, si quod abstulisti Judaeo, redderes Christiano.
56.2
Alia objectio. Forte et hoc secum cogitat aliquis, et dicit: Multi sunt Christiani divites, avari vel cupidi; non habeo peccatum, si illis abstulero, et pauperibus dedero: unde enim illi nihil boni faciunt, mercedem habere potero, si ego eleemosynas dedero. Etiam in hac re parcat unusquisque animae suae; quia hujusmodi cogitatio ex diaboli calliditate suggeritur. Nam etiamsi totum tribuat quod abstulerit, addit potius peccata sua, non minuit. Diximus contra unum vitium rapinarum etc.. Habeto facultatem, et ibi laudabo domitam cupiditatem. Haec ergo, fratres, si secundum vestram consuetudinem fideliter et diligenter attenditis, et impietatem avaritiae vel cupiditatis poteritis evadere, et pro operibus misericordiae ad aeterna praemia feliciter pervenire, praestante Domino nostro, etc.

Intertext edge

Open linked passage

Note