Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Beda?)
De arithmeticis numeris
Nume 2.14
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8403 Dearnu
2.1
II. DE DIVERSIS SPECIEBUS NUMERORUM.
2.1
Plures igitur species numerus habet, sed tamen omnes ab una origine nascuntur, quia:
2.2
Aut cardinales sunt numeri( ut jam diximus) veluti unus, duo, tres, quatuor, quinque, sex, septem, et caeteri juxta hunc ordinem;
2.3
Aut ordinales, velut primus, secundus, tertius, quartus, quintus, sextus, septimus, et caeteri;
2.4
Aut adverbiales, ut semel, bis, ter, quater, quinquies, sexies, septies, octies, nonies, et reliqui;
2.5
Aut dispertivi, ut singuli, bini, terni vel trini, quaterni, quini, seni, septini, octoni, et caeteri;
2.6
Aut ponderales, ut simplum, duplum, triplum, quadruplum, quintuplum, et caeteri;
2.7
Aut denuntiativi, ut solus, alter, vel alius.
2.8
Insuper vero ad alios numeros revertere.
2.9
Sunt item numeri multiplicativi, ut simplex, duplex, triplex, quadruplex, quintuplex, sextuplex, septuplex, octuplex, et caeteri.
2.10
Sunt item adverbialiter prolati, ut simpliciter, dupliciter, tripliciter, quadrupliciter, quintupliciter, sextupliciter, et reliqui.
2.11
Sunt et aliae species derivatorum numerorum, a superioribus derivatae veluti est singularis, dualis, ternarius, quaternarius, quinarius, senarius, septenarius, octonarius, novenarius, denarius, undenarius, duodenarius, et caeteri his similes. Potest etiam in adjectivo hic modus numerandi perduci, veluti, ternaria ternarium, quaternaria quaternarium, quinaria quinarium, senaria senarium, septenaria septenarium, octonaria octonarium, novenaria novenarium, denaria denarium, undenaria undenarium, duodenaria duodenarium, atque in hunc modum caeteri.
2.12
Item quae ex asse componuntur: Assis; dussis rarum, vel dipondius; tressis, quadrassis, quinquassis, sexis, septussis, octussis, nonussis, dessis vel decussis vigessis, trigessis, quadragessis, quinquagessis, sexagessis, septuagessis, octuagessis, nonagessis, centussis. Post quem numerum( teste Varrone) non componuntur cum asse numeri.
2.13
Item, nomina unciarum, ut deunx, dextans, dodrans, bessis vel besse, septunx, quinqunx vel quincunx, triens, quadrans, sextans, sexcunx, sextula, libra.
2.14
Item, a libra composita, ut bilibris, trilibris, quadrilibris, et similia alia.
2.15
Item, ab anno derivata, ut Anniculus vel annuus, biennis, triennis, quadriennis, quinquennis, et his similia.
2.16
Item, a mense composita: Bimus, trimus, quadrimus, etc.; bimulus, etc.; bimestre, trimestre, quadrimestre, etc.
2.17
Item, a pede composita: Bipes, tripes, quadripes vel quadrupes, etc.; bidepalia, tridepalia, quadrupedalia, etc.; novempedalia, decempedalia, centipedalia, etc.
2.18
Item, a capite composita: Biceps, triceps, quatriceps, centiceps, etc.
2.19
Item, a faria composita, ut bifaria, trifaria, quadrifaria, quinquefaria, etc.; multifaria, etc. Etiam bifariam, trifariam, quadrifariam, quinquefariam, etc., multifariam, et his similia.
2.20
Item, a die composita: Biduum, triduum, quatriduum, et his similia.
2.21
Item, a corpore composita: Bicorpor, tricorpor, et his similia.
2.22
Item, a patens composita: Bipatens, tripatens, et caetera his similia.
2.23
Item a parte composita: Bipartiens, tripartiens, quadripartiens, quinquepartiens etc. Etiam Bipartitus, bipartita, bipartitum; tripartitus, tripartita, tripartitum; quadripartitus, quadripartita, quadripartitum; quinquepartitus, quinquepartita, quinquepartitum, et his similia.
2.24
Item a lingua composita: Bilinguis, trilinguis, quadrilinguis, quinquelinguis, centilinguis, et similia.
2.25
Item a via composita: Bivium, trivium, quadrivium, multivium, etc.
2.26
Item a fide composita: Bifidum, trifidum, quadrifidum, et his similia. Etiam Bifidus, bifida; trifidus, trifida; quadrifidus, quadrifida, et similia.
2.27
Item a sulco composita: Bisulcus, trisulcus, et similia. Item a gemino composita: Geminus, tergeminus, centigeminus, etc.
2.28
Item a manu composita: Unimanus, centimanus, et similia. Item a digito composita: Bid gitus, tridigitus, etc., sedigitus, et similia.
2.29
Item ab oculo composita: Monoculus, binoculus, centoculus, milloculus, et his similia. Item a forma composita: Uniformis, biformis, triformis, quadriformis, et his similia.
2.30
Item a viro composita: Duumvir, triumvir, quinquevir, sextumvir, septemvir, decemvir, centumvir, et similia; est unus ex duobus viris, unus ex tribus viris, unus ex quinque viris, unus ex septem viris, unus ex decemviris, etc. Dignitas quaedam est inter homines qui reipublicae inserviunt. Etiam in plurali: Duumviri, triumviri, sextumviri, decemviri, et caeteri. Item ab angulo composita: Triangulum, quadrangulum, quinquangulum, sexangulum, et similia. Item: Dinummus, trinummus, etc. Item: Diobolaris, triobolaris, etc. Item: Bigae, trigae, quadrigae, et similia. Item: Bijugus et bigatinum, trijugum, quadrijugum, et similia. Item: Bigamus, trigamus, et similia.

Intertext edge

Open linked passage

Note