De creatione VI dierum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-beda" aria-label="More works by Auctor incertus (Beda?)">
—
⋯
Original / primary: 8476 Decrvid
17.2
Dixit quoque serpens: Nequaquam morte moriemini, scit enim Deus quod in quocunque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri, et eritis sicut dii scientes bonum et malum. Quia usque in hodiernum diem sic operatus est diabolus. Semper enim suadet ut praecepta Dei contemnantur; et quod Deus minatur, ille dat mollitiem et levitatem atque securitatem, et propterea multi decipiuntur in seductione ejus. Serpens autem ille sapientior omnium bestiarum indicat diabolum, qui inde serpens dicitur, quod volubili versetur astutia. Sed quid est quod ipse per mulierem decepit, et non per virum? Quia non potest ratio nostra seduci ad peccandum, nisi praecedente delectatione carnali infirmitatis affectu, qui magis debet obtemperare rationi tanquam viro dominante. Hoc enim in unoquoque homine geritur in occulto quodam secretoque conjugio. Suggestionem quippe per mulierem accipimus, mulierem vero animalem corporis sensum, rationem autem virum. Ergo quando occurrit mala suggestio, quasi serpens loquitur; sed si sola cogitatio oblectetur, illius suggestionis et refrenantur ratione, consensus explendi operis non succedat. Sola mulier videtur comedisse illicitum; quod si ipsum peccatum, etiam et mens perpetrandum decernat, jam vir deceptus est, jam mulier cibum dedisse viro videtur. Illecebra enim consentire de ligno prohibito, manducare est. Tunc quippe jure a vita beata tanquam a paradiso expellitur homo, peccatumque ei imputatur, etiam si non subsequatur effectus, quia et si non est in factis culpa, in consensione tamen rea tenetur conscientia. Haec secundum anagogen; caeterum juxta metaphoram poterat callidus serpens iste haereticorum versutiam designare. Nonnulli enim loquacius atque subtilius promittunt illicita curiositate secretorum adapertionem atque scientiam boni et mali, et in ipso homine tanquam in arbore, quae plantata est in medio paradisi, etiam dignoscentiam demonstrare. Contra hunc serpentem clamat Apostolus, cum dicit: Metuo ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita sensus vestri corrumpantur. Seducitur autem verbis hujus serpentis carnalis nostra concupiscentia, et per illam decipitur Adam, non Christus, sed Christianus. Dicit ergo iste ad mulierem: Cur praecepit vobis Deus ut non comederitis ex omni ligno paradisi? Sic et haereticorum curiosa cupiditas, sic pravi praedicatores, ad diligendam erroris fallaciam, auditorum carnalium corda succendunt, dicentes: Quare fugitis scientiam habere latentem? nova semper exquirite, boni malique scientiam penetrate. Unde apud Salomonem mulier illa haereticorum sententiam tenens, dicit: Aquae furtivae dulciores sunt, et panis absconditus suavior. Subjecit deinde idem serpens: Quacunque die comederitis, statim aperientur oculi vestri, et eritis scientes sicut dii bonum et malum. Sic et omnes haeretici generationes divinitatis meritum profitentur, atque scientiae pollicitatione decipiunt, et reprehendunt eos quos simpliciter credentes invenerint; et quia omnino carnalia persuadent, quasi carnalium oculorum adapertionem conantur adducere, ut interior oculus obscuretur.
18.1
DE CONSENSU MULIERIS.
18.1
Vidit igitur mulier quod bonum esset lignum ad vescendum, et pulchrum oculis aspectuque delectabile, et tulit de fructu illius, et comedit, deditque viro suo, qui comedit. In hoc unusquisque nostrum discat exemplum. Nunquam debet aspicere quod contingere non licet, ne forte per concupiscentiam et delectationem decipiatur sicut Eva, quod prius aspexit lignum, et postea delectata fuit et comedit. Quare muliere suggessit, et non viro? id propter mollitiem vel infirmitatem mulieris. Sicut dixit apostolus Paulus: Adam non est seductus, sed mulier decepta est. Quomodo hoc dictum est, dum in alio loco dicit beatus Paulus: In similitudine praevaricationis Adae, qui est forma futuri? Ideo hoc dixit, quia Adam non fuit per serpentem seductus, sed per mulierem, quia mulier prius comedit per suggestionem serpentis, et postea tribuit viro suo, quia vir imago est et gloria Dei, mulier autem gloria est viri, et ideo non suasit viro prius, sed mulieri, in qua mollities continebatur. Et quare Adam comederit de ligno vetito, de quo illi praeceptum erat ne comederet, et sciebat si fecisset, sententiam Dei adimplendam esse, quod prius ei locutus fuit, dicens: Si comederitis ex eo, morte moriemini? Is propter dilectionem mulieris comedit, quia noluit eam offendere atque contristari, sicut legimus quod fecit Salomon, quia propter dilectionem mulierum Deum suum contra se irritavit. Ita Adam operatus est, dum mulierem dilexit, praecepta sui Conditoris contempsit, et de alta immortalitate in imo terrae prostratus est.
18.2
Et aperti sunt oculi amborum. Non ad aliud aperti sunt, nisi ad invicem concupiscendum ad poenam peccati. Cum autem dejecti sunt a ligno vitae, statim eorum corpora morbidam atque mortiferam duxerunt qualitatem, quia antequam peccassent, nullam legem sentiebant in membris eorum repugnantem legi mentis suae. Postea vero statim senserunt in membris suis aliam legem repugnantem legi mentis suae, et captivantem eos in lege peccati.
18.3
Et iterum secundum sensum spiritalem.
18.4
Vidit ergo mulier quod bonum esset lignum, etc. Mulier comedit antea, non vir; ideo, quia facilius carnales persuadentur in peccatum, nec tam velociter spiritales decipiuntur.
19.1
DE CONSENSU VIRI.
19.1
Et dedit viro suo, et comedit. Utique, quia post delectationem carnalis concupiscentiae nostrae, etiam ratio nostra subjicitur ad peccandum.
19.2
Cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia fici. Folio fici se contegunt, qui saeculum asperum amplectuntur, qui prurigine voluptatis carnalis uruntur; quique et decepti haeretica pravitate, et gratia Dei nudati, tegumenta mendaciorum tanquam folia fici colligunt, facientes sibi succinctoria pravitatis, cum de Domino vel Ecclesia mentiuntur.
19.3
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem. Deambulat Deus in illis, et non stat, quia stabiles in ejus praecepto non perseverant, et bene ad auram post meridiem, quia jam aufertur ab eis lux illa ferventior charitatis, appropinquantibus errorum tenebris. Unde scriptum est: Sequuntur umbram, et non lucem. Abscondit se Adam et uxor ejus a facie Domini Dei, in medio ligni paradisi. Quomodo autem semetipsos a facie Dei abscondere potuerunt? Nunquid Deo potest esse occultum aliquid? Hoc intelligendum est, quia unusquisque qui peccatum committit, aut praeceptum Domini contemnit, semetipsum abscondit de Deo, quia Deus eum ignorat propter peccatum suum. Sicut dixit in Evangelio: Nescio vos. Nam non potest fieri ut Deo aliquid absconditum sit, quia scriptum est: Oculi Domini contemplantur bona et mala. Sed unusquisque semetipsum abscondit in medio ligni paradisi, quia aversus a praecepto Creatoris in errore, atque arbitrii sui voluptatibus vivit.
20.1
VOX INCREPANTIS VEL REVOCANTIS.
20.1
Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso, et timui eo quod nudus essem, et abscondi me. Qui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses, nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam, ne comederes, comedisti. Non vox ignorantis est hoc, sed objurgantis. In hoc autem quod vocat, ad poenitentiam eum revocat; in hoc vero quod requirit, ostendit quod peccatores jure damnandos Deus ignorat. Et si Adam talis fuit, quod potuisset locutionem Dei intelligere, sicut angeli, an adhuc ei necesse erat perfectionem intellectus habere, quomodo capere valuisset locutionem Dei? Inde intelligendum est quod per angelum ad eum locutus fuit, sicut ad patres locutus est, quia non per intellectum cognovit quod Deus loqui voluit, sicut faciunt angeli. De eo autem quod nudus esset, id intelligitur, quia jam sentiebant in corpore eorum legem peccati, quod prius non habuerunt antequam peccassent; et si de ligno scientiae boni et mali non comedissent, mori omnino non potuissent, sicut superius indicatum est.
20.2
Et iterum.
20.3
Vocavitque Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? Hic ostendit, quia si qui a fide vel bonis operibus, ad mendacia suaque desideria labuntur, non despicit illos Deus, sed adhuc ut redeant per poenitentiam vocat, quia non vult mortem peccatoris, donec convertatur et vivat. Ergo non est desperandum quibuslibet peccatoribus, dum et ipsi impii ad spem indulgentiae provocantur.
21
DE EXCUSATIONE VIRI.
21
Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me. Ubi ergo debuit venire humilitas, ibi superbia praecessit. Ad hoc enim requisiti fuerunt, ut peccatum confessi essent; illi vero uterque excusationem protulerunt, et culpas suas alius per alium excusavit. Adam per mulierem, mulier autem per serpentem, et auxerunt culpas suas quas confiteri debuerant, et quasi Deum inculpare videntur. Quare mulierem sociam ei dedisset, similiter autem et mulier locuta est, quare serpentem in paradiso posuisset, et vindictam acceperunt, ubi misericordiam invenire debuerunt, et de alta immortalitate prostrati sunt in imo terrae.
22.1
DE MALEDICTIONE SERPENTIS.
22.1
Dicit autem post haec serpenti: Quia fecisti hoc, maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae, supra pectus tuum gradieris. Nomine pectoris significatur superbia mentis; nomine autem ventris significantur desideria carnis. His enim duabus rebus serpit diabolus in eos quos vult decipere, id est, aut terrena cupiditate et luxuria, aut superbia et insana ruina. Et terram comedes, id est, ad te pertinebunt, quos terrena cupiditate deceperis. Cunctis diebus vitae tuae, id est, omni tempore quo agis hanc potestatem ante illam ultimam poenam judicii.
22.2
Inimicitias ponam inter te et mulierem, et semen tuum, et semen illius. Semen diaboli perversa suggestio; semen autem mulieris, fructus est boni operis, quo perversae suggestioni resistitur. Ipsa caput illius conteret, si eum mens in ipso initio malae suggestionis excludit; ille insidiatur calcaneo ejus, quia mentem quam prima suggestione non decipit, decipere in fine tendit. Quidam autem hoc quod dictum est: Inimicitias ponam inter te et mulierem, de virgine desponsata, in qua Dominus natus est, intellexerunt, eo quod illo tempore ex ea Dominus nasciturus ad inimicum devincendum, et ad mortem cujus ille auctor erat, destruendam promittebatur, sicut in David scriptum est: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Nam et illud quod subjunctum est: Ipsa conteret caput tuum, et tu insidiaberis calcaneo ejus, hoc de fructu ventris Mariae, qui est Christus, intelligunt, id est: Tu eum supplantabis ut moriatur: ille autem te victo resurget, et caput tuum conteret, quod est mors. Sicut et David dixerat ex persona Patris ad Filium: Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem. Aspidem dixit mortem, basiliscum peccatum, leonem Antichristum, draconem diabolum.
23
DE MALEDICTIONE MULIERIS.
23
Mulieri quoque dixit Deus: Multiplicabo aerumnas tuas, et conceptus tuos; in dolore paries filios, et sub viri potestate eris, ipse dominabitur tui. De poena autem mulieris quid significat quod ei dicitur: In dolore paries filios, nisi quia voluptas carnalis cum aliqua mala consuetudine vult vincere? Patitur in exordio dolores, atque per meliorem consuetudinem parit bonum opus quasi filios. Quod vero adjecit: Et conversio tua ad virum tuum, ipse dominabitur tui, hoc significat quod illa voluntas carnalis, quae cum dolore reluctaverat, ut faceret consuetudinem bonam, jam ipsis erudita doloribus cautior fit, et, ne corruat, obtemperat rationi, et libenter servit quasi viro jubenti.
24
DE MALEDICTIONE VIRI.
24
Adam vero dixit: Quia audisti vocem mulieris tuae, et comedisti de ligno, ex quo praeceperam tibi ne comederes, maledicta terra in opere tuo. In laboribus comedes ex ea cunctis diebus vitae tuae: spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbas terrae. In sudore vultus tui vesceris pane tuo, donec revertaris in terram, de qua sumptus es, quia pulvis es, et in pulverem reverteris. Et vocavit Adam nomen uxoris suae Evam, eo quod mater esset omnium viventium. Vocaturque dehinc mater vivorum, id est, recte factorum, quibus contraria sunt peccata, quae per nomen mortuorum significantur; jam vero per sententiam quae in viro infertur, ratio nostra arguitur, quae et supra peccati concupiscentia seducta, habet maledictiones terrenae operationis, habet et dolores temporalium curarum, quasi spinas et tribulos; si tamen dimittitur a paradiso beatitudinis, ut operetur terram, id est, ut in corpore isto laboret, et collocet sibi meritum redeundi ad vitam aeternam, quae paradisi nomine significatur.
25
DE VESTE MORTALI.
25
Fecit quoque Dominus Deus Adam et uxori ejus tunicas pelliceas, et induit eos, et ait: Ecce Adam factus est quasi unus ex nobis, sciens bonum et malum. Nunc ergo ne forte mittat manum suam, et sumat etiam de ligno vitae, et comedat, et vivat in aeternum. Vox Trinitatis est Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ac si dixisset: Sicut nos scimus inter bonum obedientiae, et malum inobedientiae, ita nunc Adam intelligit, quia ille non solum non fuerat factus qualis fieri voluit, sed nec illud quod factus fuerat conservavit. Accepit etiam tunicam pelliceam divino judicio, quo nomine corporis mortalitas significatur in historia. In allegoria autem a carnalibus sensibus abstractis, voluptatesque carnaliter viventes, divina lege consequuntur et contegunt, quia si aliquando ad Deum converterit, possitque aliquando manum porrigere ad arborem vitae, et vivere in aeternum. Manus autem porrectio bene significat crucem vel cruciatum poenitentiae, per quam vita aeterna recuperatur.
26.1
DE EJECTIONE EORUM DE PARADISO, ET FLAMMEA FRAMEA VERSATILI.
26.1
Emisit eum Dominus Deus de paradiso voluptatis, ut operaretur terram de qua sumptus erat. Ejecitque Adam, et collocavit ante paradisum voluptatis Cherubin, et flammeum gladium atque versatilem, ad custodiendam viam ligni vitae. Iste autem gladius ideo positus est, ut homo non introiret in paradisum, ne comederet de ligno vitae, ne forte immortalis permansisset, et esset irreparabilis, sicut daemones qui non possunt reparari; et propterea versatilis framea posita fuit, ut cum tempus misericordiae per adventum Salvatoris nostri advenerit, potuisset iterum removeri. Quia omnes justi et electi ante adventum ipsius, claustra inferni penetraverunt; nunc autem omnes sancti, de corpore exeuntes, ad Christum pergunt, sicut Salvator in Evangelio ait: Si quis mihi ministrat, me sequatur; et ubi ego sum, illic minister meus erit.
26.2
Et iterum haec semita est redeuntibus.
26.3
Per flammeam frameam. Id est, per temporales tribulationes peccata sua agnoscendo et gemendo; et per cherubin, id est, per plenitudinem scientiae, quod est charitas, perveniet ad arborem vitae Christum, et vivet in aeternum. Cherubin namque plenitudo scientiae interpretatur; flammea vero framea versatilis, posita ad custodiendam viam ligni vitae, temporales poenae intelliguntur. Nemo enim potest pervenire ad arborem vitae, nisi per has duas res, tolerantiam videlicet molestiarum, et plenitudinem scientiae, id est, per charitatem Dei et proximi: Plenitudo enim legis, charitas est, quae est mater virtutum, quam sancti, Dei vestigia imitantes, tota virtute et in aliis adimplere conantur. Hanc sectemur charitatem, et operibus exercere studeamus, ut ad arborem vitae pertingere valeamus, quod est Christus, et de fructu ejus dulci et suavi refecti ac satiati in aeternum cum ipso et sanctis suis sine defectu gaudere mereamur. Amen.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).