Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De creatione VI dierum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-beda" aria-label="More works by Auctor incertus (Beda?)">
More
Original / primary: 8476 Decrvid
3.1
DE SECUNDA DIE.
3.1
Dixit quoque Deus: Fiat firmamentum. Idem propter firmamentum stabilitatis, sive propter intransgressibilitatem superiorum atque inferiorum aquarum. Naturam tamen aquarum illic jam non vaporali tenuitate, sed glaciali soliditate pendere aestimamus, propter siderum naturas mitigandas, ne creaturas Dei subterpositas nimio ardore concrement. Quomodo autem quaelibet aquae ibi sint, ubi eas minime dubitemus? Quia major est Scripturae hujus auctoritas, quam omnis humani ingenii capacitas. De coelorum autem consistentia quaerenda est ratio. Dominus hic unum firmamentum factum commemorat, Apostolus autem se in tertium coelum raptum fuisse testatur. Quid ergo dicamus, nisi quia conglobatae minimae guttae in unum faciunt collectionem unam, et propter gravitatem ponderis non eas suffert aer sustinere, sed ejus ponderis ad imum defundendo dat locum. Haec est pluvia. Ergo aer inter vapores humidos, unde desuper nubila globentur, et maria subterfusa volunt intelligere coelum esse inter aquam et aquam. Secundum vero coelum, quod spiritu cernimus, unde animalibus plenus discus ille ad Petrum in exstasim mentis descendit. Tertium vero coelum, quod mente cognoscimus, ita secretum atque remotum vel omnino mundatum, vel a carnis sensibus abreptum, ut ea quae in illo coelo sunt ipsam Dei substantiam Verbum, per quod facta sunt omnia, in charitate Spiritus sancti ineffabiliter videre valeant.
3.2
Et dixit Deus: Fiat firmamentum inter medium aquarum, et dividat aquas ab aquis. Spiritus ergo Dei scribendus aderat, quasi quis ab eo requireret, quomodo factum sit recte responderit. Dixit Deus: Fiat, id est, quod in Verbo Dei aeterno erat ut fieret. Deinde incipit narrare unumquodque factum. Cum audivimus, Et sic factum est, intelligimus factam creaturam non excelluisse perscriptum in Verbo Dei terminos generis sui; cum vero audivimus: Vidit Deus quia bonum est, intelligimus in benigno Spiritu ejus, non quasi incognitum post factum placuisse, sed potius in ea bonitate placuisse, ut maneret factum, ubi placebat ut fieret. De figura autem coeli breviter dicendum est, hoc scisse auctores nostros, quod veritas habet; sed Spiritum Dei qui super eos loquebatur noluisse ostendere nullo salute profuturo utilia. De ea autem contentione, quae inter plures de figura coeli fieri solet, utrum in modum extensae pellis, an sphaerae vel camerae consistat, non videmus quod prohibeat pellem extensam in modum camerae curvari, vel quasi sphaerae in rotundum sinum extendi.
3.3
Item Recapitulatio.
3.4
Deinde secunda die disposuit Deus firmamentum, id est, solidamentum sanctarum Scripturarum; firmamentum enim in Ecclesia Scripturae divinae intelliguntur, quia coelum plicabitur sicut liber.
3.5
Discrevitque super hoc firmamentum aquas. Id est, coelestes populos angelorum, qui non opus habent hoc suscipere firmamentum, ut legentes audiant verbum Dei. Vident enim semper eum, et diligunt. Sed superposuit ipsum firmamentum legis suae super infirmitatem inferiorum populorum, ut ibi spiritales suscipientes cognoscant qualiter discernant inter carnalia et spiritalia, quasi inter aquas superiores et inferiores.

Intertext edge

Open linked passage

Note