Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
De creatione VI dierum
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/auctor-incertus-beda" aria-label="More works by Auctor incertus (Beda?)"> —
⋯
More
Original / primary: 8476 Decrvid
7.1
DE DIE SEXTA.
7.1
Dixit quoque Deus: Producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terrae secundum species suas, et jumenta, et omne reptile terrae in genere suo animae viventis.
7.2
Et simplicia animalia, quae data sunt in usum humano generi; reptilia vero, qui reptant super terram, serpentes vel caetera sunt. Et bestiae terrae sunt, ursi, leones, pardi, vel caetera; bestiae vero dicuntur, quidquid dentibus aut ungulis pugnat. Quaerenda est enim ratio, si ista animalia venenosa in principio, quando creata fuerunt, habuerunt venenum sicut nunc. Intelligendum est quod sicut tunc creata fuerunt, ita permanent. Sed tamen in principio nocendi potestatem non habuerunt, sicut probare possumus de serpentibus, quando vipera invasit manum Pauli, et nihil ei nocuit, quia potestatem habuit invadendi, nocendi autem non habuit potestatem. Similiter de bestiis, quando Daniel missus in lacum leonum fuit. Non ei nocuerunt, sed lingebant pedes ejus. Aut propterea ista animalia venenosa creata fuerunt ad terrendum hominem, quia Deus praevidebat eum peccantem, ut intelligeret poenas infernales, quia alibi dicit: Vermes eorum non moriuntur, et ignis eorum non exstinguitur. Quamobrem bestiae inter semetipsos nocent, dum de originali peccato non habent unde eis vindicta tribuatur, ut beatus Augustinus dicit quod« bestiae in genere suo concives sunt.» Et quando vident bestiam de cive aliorum, statim inter se litigant, quia animalia vivunt et sentiunt; arbores autem, sicut diximus, vivunt, et non sentiunt. Homo vero vivit, et sentit, et intelligit, quia habet discernendi discretionem inter bonum et malum.

Intertext edge

Open linked passage

Note