Auctor incertus (Beda?)
De divisionibus temporum
Temp 27.2
Choose a text
More by Auctor incertus (Beda?)
—
8412 Dedite
27.1
XXVII. De tribus dierum nominibus in annali computo, Kalendae, Idus, Nonae.
27.1
Romulus cum ingenio acri quidem, sed agresti esset, statum proprii ordinaret imperii, initium cujusque mensis ex illo sumebat die quo novam lunam contigisset videri; quia non continuo evenit ut eodem semper die appareat, sed modo tardius, modo celerius, certis ex causis videri solet. Contigit ergo ut cum tardius apparuerit, praecedenti mensi plures dies, aut cum celerius pauciores darentur, et singulis quibusque mensibus perpetuam numeri legem primus casus addixit: atque sic factum est ut alii triginta et unum, alii undetriginta sortirentur dies. Omnibus tamen mensibus a die Nonarum, id est nono die, repraesentari placuit, et inter Idus ac sequentes Kalendas constitutum est, sedecim dies esse numerandos. Ideo mensis uberior duos illos dies, quibus augebatur, inter Kalendas suas et Nonas habebat, atque hinc aliis quintus a Kalendis dies, aliis septimus nonas facit.
27.2
His ergo temporibus pontifici minori haec providentia delegabatur, ut novae lunae primum observaret aspectum, visamque regi sacrificulo nuntiaret. Itaque sacrificio a rege et minore pontifice celebrato, id est pontifex calata, id est vocata, in Capitolium plebe, juxta curiam Calabram, quae casae Romuli proxima erat, quot dies a Kalendis ad Nonas superessent pronuntiabat, et quintanas quidem, quarum post Kalendas, quarto Nonarum initium est, dicto quinquies verbo Calo: septimanas vero, quarum post Kalendas, sexto Nonarum initium est, repetitio septies eodem verbo praedicebat. Verbum autem calo Graecum est, id est voco, et hunc diem qui ex his diebus qui calarentur, primum esset, placuit Kalendas vocari. Hinc et ipsi curiae ad quam vocabantur, calabra, vel classis nomen accepit, quod omnis in eam populus vocaretur. Ideo autem minor pontifex dies qui ad Nonas superessent calando prodebat, quod post nonam lunam oportebat nonarum die populares, qui in agris erant, confluere in urbem, accepturos causas feriarum a rege sacrorum, sciturosque quid esset eo mense faciendum. Unde quidam hinc Nonas aestimant dictas, quasi novae initium observationis, vel quod ab eo die usque ad Idus, octo dies computentur. Idus autem vocatur dies, qui dividit mensem. Iduare enim Etrusca lingua dividere est. Unde vidua, quasi valde, idua, id est valde divisa; aut( ut quidam volunt) vidua, id est a viro divisa. Nonnullis tamen placet, Idus dictas vocabulo Graeco, nempe a specie, quae apud illos idea vocatur, quod ea die plenam speciem luna demonstret.
27.3
Itaque Romulus ita annuam ordinavit dimensionem, ut annus decem mensium, dierum trecentorum quatuor haberetur, mensesque ita disposuit, ut quatuor ex his tricenos et singulos, sex vero tricenos haberent dies. Sed cum is numerus neque solis, neque lunae rationibus conveniret, nonnunquam usu veniebat ut frigus anni aestivis mensibus, et contra, calor hiemalibus proveniret. Sed secutus Numa, quasi hunc omnem ablaturus errorem, in trecentos quinquaginta quatuor dies, quibus duodecim lunae cursus confici credidit, annum extendit. Hisque quinquaginta diebus a se additis, adjecit alios sex, demptos ex illis sex mensibus, qui triginta habebant dies, id est de singulis singulos, factosque quinquaginta et sex dies in duos novos menses pari ratione divisit, ac de duobus priorem Januarium nuncupavit, primumque anni esse voluit, tanquam bicipitis dei mensem, respicientem ac prospicientem transacti anni finem futurique principia. Secundum dicavit Februo deo, qui lustrationum potens credebatur, a quo et Februarium vocavit, statuitque eo mense lustrari civitatem, ut justa diis manibus solverentur. Paulo post in honorem imparis numeri, unum adjecit diem, quem Januario dedit, ut tam in anno quam in singulis mensibus, praeter unum Februarium, impar numerus servaretur. Nam quia duodecim menses si singuli aut pari aut impari numero computarentur, consummationem parem facerent, unius pari numero adjectus, universam putationem imparem fecit.
27.4
Januarius igitur, Aprilis, Junius, Sextilis, September, November, December, viginti novem censebantur diebus, et quintanas Nonas habebant, ac post Idus in omnibus ad decimum septimum Kalendas computabantur.
27.5
Martius vero, Maius, Quintilis et October, dies triginta unum possidebant. Nonae in his septimanae erant, similiterque post Idus septemdecim dies in singulis usque ad sequentes Kalendas computabantur.
27.6
Solus Februarius viginti octo retinuit dies, quasi inferis et diminutio et par numerus conveniret.
27.7
Igitur hoc modo a Numa ordinato anno, quia adhuc ad perfectum anni numerum aliqui deerant dies, maxima post aliquantos annos horum negligentia in supputatione temporum confusio oriebatur. Quam licet multis et varie intercalatis diebus aliquatenus emendarent, nullam tamen certam anni dimensionem ad posteros transmiserunt. Itaque factum est ut sicut praecedentis Romuli sequens Numa dimensionem anni destruxit, ita quoque praecedentis Numae ordinationem sequens Caius Caesar, ut pote adhuc inconstantem et vagam reprehenderet, et reprehensam ad unguem emendaret.
27.8
Ergo Caius Caesar, imitatus Aegyptios, ad numerum solis, qui diebus trecentis sexaginta quinque et quadrante cursum conficit, annum dirigere contendit. Itaque decem dies observationi veteri superadjecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol zodiacum lustrat, efficerent; et ut nec quadrans deesset, statuit quarto quoque anno sacerdotes, qui praeerant mensibus ac diebus, unum intercalarem diem, eo scilicet mense ac loco, quo etiam apud veteres mensis intercalabatur, id est ante ultimos Februarii mensis dies, idque bissextum censuit nominandum. Dies autem decem, quod ab eo additos diximus, hac ordinatione distribuit.
27.9
In Januarium, et Sextilem, et Decembrem, binos dies inseruit.
27.10
In Aprilem autem, Junium, Septembrem, Novembrem, singulos.
27.11
Februario autem diem non addidit, ne deorum inferorum religio immutaretur.
27.12
Et Martio, Maio, Quintili, Octobri, pristinum servavit statum, quod satis pleno erant numero, id est triginta unum. Ideo et septimanas habent nonas, sicut Numa constituit.
27.13
Januarius autem, Sextilis, December, quibus Caesar binos dies addidit, licet triginta et unum habere post Caesarem coeperint, quintanas habent Nonas; et post Idus, novemdecim dies ad sequentes Kalendas computantur: quia Caesar quos addidit dies, neque ante Nonas, neque ante Idus inserere voluit, ne Nonarum aut Iduum religionem quae statuto erat die, novella computatione corrumperet: sed nec post Idus mox voluit inserere, ne feriarum quarumque violaretur indictio, sed peractis cujusque mensis feriis locum diebus advenis fecit, et Januario quidem quatuor Kalendas, et tres Kalendas Februario dedit. Aprili sex Kalendas Maii, Junio tres Kalendas Julii, Augusto quatuor Kalendas, et tres Kalendas Septembris. Septembri tres Kalendas Octobris, Novembri tres Kalendas Decembris. Decembri quatuor Kalendas, et tres Kalendas Januarii.
27.14
Ita autem factum est ut cum omnes menses hi, quibus dies addidit, ante hanc ordinationem habuissent mensis sequentis Kalendas ad decimum septimum revertentes: postea ex augmento additorum dierum, hi qui duos acceperunt, ad decimum nonum: qui vero unum, ad decimum octavum haberent reditum Kalendarum.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).