Auctor incertus (Beda?)
De libro Psalmorum
Psal 121.3.4
Choose a text
More by Auctor incertus (Beda?)
—
8477 Delips
121.3.1
IN PSALMUM CXVIII. Alleluia. Beth, domus.
121.3.1
Exponit fidelis populus in sermonibus Domini, quibus delectationibus perfruatur, ostendens se esse domum Domini, et receptaculum mandatorum ejus, cujus mysterium secunda littera continet. COMMENTARIUS.
121.3.2
In quo corrigit. Quasi dicat: Merito custodiam justificationes tuas. Quia per has custoditas, hoc est quod aequipollenter dicitur, in custodiendo sermones tuos, quia idem sunt sermones, quod justificationes; per has, inquam, corrigit viam, id est, vitam suam adolescentior, id est, omnis pertinens ad juniorem populum, per juniorem illum Filium designatum, qui resurgens in se dixit: Surgam et ibo ad Patrem meum, etc. Adolescentior enim dicitur, quisquis portat imaginem novi hominis, sicut et senior qui portat imaginem veteris. Et vere, quasi dicat, in his corrigit. Nam in quo alio corrigitur? Necesse itaque est, si non in alio, quod vere in his corrigit. Et ideo quasi dicat: o Domine, merito exquisivi te in his justificationibus in toto corde meo, id est, tota intentione et anima mea. Et quia exquisivi, ergo, Domine, ne repellas me a mandatis tuis, id est, adjuvet me gratia tua ad perficiendum mandata tua. Ille enim merito repulsus putatur, qui a gratia non adjuvatur.
121.3.3
In corde meo. Quasi dicat: Vere te exquisivi. Nam abscondi in corde meo eloquia tua. Nota quod praecepta Dominica et in corde sunt abscondenda, et non sunt abscondenda. Abscondenda enim, et firmiter in corde nostro retinenda sunt ad nostram aedificationem. Unde hic dicitur: Abscondi ea ad hoc, ut non peccem tibi, id est, ut per oblivionem non transgrediar mandata tua. Non autem sunt abscondenda, sed enuntianda, ne conservis denegemus cibaria, quia praecipit hoc utrumque Apostolus, dicens: Corde creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
121.3.4
Benedictus es, Domine. Quasi dicat: Quia adeo chara eloquia tua habui, ergo, Domine, doce me ulterius, et ulterius insistere justificationes tuas, id est, praecepta tua justificantia. Et ideo te rogo, ut tu doceas, quia es benedictus, id est, quia a te procedit multiplex benedictio, id est, misericordia multiplex. Facis enim de peccatore justum, de servo filium, de damnato in regnum assumptum.
121.3.5
In labiis meis. Quasi dicat: Ideo debes me docere, quia ego non solum abscondi ad meam aedificationem, sed etiam pronuntiavi in labiis meis, ne cibaria conservis denegarem omnia judicia oris tui. Quomodo dicit se annuntiaturum omnia judicia ejus, cum Apostolus dicat: O altitudo divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus. Et cum alibi dicatur: Multa habeo vobis dicere, sed non potestis modo portare. Sed quomodo hoc esse possit, idem spiritus propheticus determinat, quia addit: Oris tui. Quasi dicat: Illa omnia judicia tua non occultavi, sed aliis annuntiavi, quae os tuum, id est, gratia tua revelavit mihi. Gratia enim Dei, os ejus ideo vocatur: quia sicut aliquis ore secreta cordis sui aperit, sic Deus per gratiam secreta sua nobis aperuit.
121.3.6
In via testimoniorum. Quasi dicat: Ideo et abscondi et adnuntiavi, quia delectatus sum in via testimoniorum tuorum, id est, non delectationem in gloria mundi habui, sed omnis mea delectatio fuit in Christo, in quo omnes thesauri sapientiae et scientiae sunt absconditi, qui ideo dicitur via testimoniorum, quia testatus est, quantam dilectionem Deus Pater commendavit in nobis, scilicet ut proprio suo Filio non parceret, et Christus moreretur pro impiis, delectatus sum, inquam, in Christo, et hoc in tantum, sicut avarus delectatur in omnibus divitiis. Quia scilicet propter nimium divitiarum desiderium prorsus excedit seipsum. Est autem haec vox Pauli et aliorum perfectorum in corpore Christi cum ipso dicentium: Mihi absit gloriari nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, etc.
121.3.7
In mandatis exercebor. Quasi diceret: Quia adeo in Christo delectatus sum, ideo in mandatis tuis per ipsum datis exercebor, id est, garriam non tantum dictis, sed et factis. Garriam enim habet alia translatio. Et ideo considerabo vias tuas, id est, semper ante oculos habebo opera tua. Postponam autem vias meas, id est, opera mea, et non tantum( quasi dicat) exterius exercebor, sed etiam interius meditabor in tuis viis, id est, omnis cogitatio mea erit in tuis praeceptis, justificationibus: et ideo meos quidem sermones obliviscar, tuos autem sermones, id est, tuas justificationes non obliviscar.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).