Auctor incertus (Beda?)
Ephemeris
Ephe 4.3
Choose a text
More by Auctor incertus (Beda?)
—
8427 Epheme2
4.1
DE RECURSU CONCURRENTIUM.
4.1
De recursu concurrentium figura haec continet solummodo, ut noverit calculator post aliquot a praesenti annos, quot futurae sint concurrentes; verbi gratia, post C, vel caeteros qui in ipsa figura tenentur inserti. Habet igitur figura singulas viginti octo annorum concurrentes, singulisque subjectum numerum post quot annos eaedem concurrentes redeunt. Sed quia ista in membrana per singulos annos inchoare non potuit, coepta est a primo hic conscripto anno cycli solaris, qui habet I concurren. bissextilis. Quod autem ibi fit, hoc omnibus annis de singulis provenit. Quae sequenti ordine a bissexto fuerit, ipse ab hinc 30 eaedem 170 eodem ordine provenient. Quocunque ergo numero annorum peracto concurrentes scire cupis eumdem numerum, vide quoties habet 30, et 30 parte geminata, concordiam vertentium cognoscis annorum praeteritorum vel futurorum.
4.2
Figura quae postea sequitur per 28 annos cycli solaris, per quem concurrentes computantur, singulorum mensium Kalendae qua feria proveniant, indicat. Cujus initium sumitur, ubi 12 menses sunt, quorum primus est Martius. Litterae vero singulis annis superpositae, per totum annum primam feriam ostendunt. Quomodo semper quarto anno bissextus redit, infra cycli solaris recursus apparebit per singulos reditus concurrentium, si in hac figura notentur concurrentes, qui vel primo bissexti anno, vel secundo, vel tertio, vel quarto sunt, ut ante fuerint vel post futuri sunt, praefiximus annorum numeros.
4.3
Primo decennovalis cycli anno, quando nulla epacta ponitur, in Kalendis Martiis nova invenitur luna, secundo vigesima, tertio prima, quarto duodecima. Harum Kalendarum Martiarum lunas per decennovales annos collectas primo praefiximus ordine, deinde qui in septem qui sequuntur ordinibus feriarum rationem Paschae descripsimus. Cum igitur decimam quartam Paschalis festi lunam, denique Paschae, cum luna sua cujusvis anni decennovalis cycli desideras invenire, inspecta luna Kalendarum supradictarum consideras, eamque sequens devenies ad feriam in qua praefati mensis habuisti Kalendas, ubi diem Paschae cum sua luna, linea tibi quam tenueris ostendet. Verbi gratia, si prima feria fuerint Kalendae Martiae, in prima feria, quam posuimus ipsum diem Paschae, cum luna sua invenies. Si vero secunda, in ea similiter, ut in prima diximus, diem et lunam paschalem reperies. Quae inquisitio usque ad septimam feriam simili modo procedens, nulla unquam falsitate notatur, quin hujus argumenti ratio per centum triginta annos, quod est anni magni pars quarta, firma stabilitate progrediatur. Quae cum ad finem usque deducta fuerit, rursum in se rediens explicatur, atque explicata in se semper revertitur. Porro hunc cyclum ita ordinavimus, ut in capite decennovalis, quem posuimus, in prima feria reddat Kalendas Martias concurrens tertius, qui ponitur in anno primo praeparationis bissexti. Sed quia solaris cyclus vigesimus octavus lunaris novemdecim peragitur annis, non ante ad eumdem locum concurrens, quem diximus, quam quingentos triginta tres explica annos, id est, hunc cyclum quater circumeat, quam summam uterque circulus per alterutrum efficit, multiplicatus. Sciendum vero quod haec pagina nihil a superiore discrepat, nisi quod illa lunas Kalendarum Januarium, ista continet Martiarum; quae tamen utraeque eumdem continent modum. Hoc quoque differunt quod quae Kalendaria subnotantur, quintae feriae lunationum Januarii, occurrunt Dominica die ipso ordine sub lunationibus Martii. Cumque utriusque paginae eaedem sint Kalendarum lunae feriae, et Kalendaria Paschalis diei cum suis lunationibus, hoc uno differunt quod dissimiliter currunt. Nam( ut dictum est) Kalendaria quae subnotantur quintae feriae Januarii, hic proveniunt Dominica Martii, et quae ibi sexta feria, hic scribitur in secunda, ut tali modo per omnia de caetero sit concordia. Siquidem quartas decimas lunas, ut in superiori pagina, hic nona continet linea. Ex quibus singulis, in eodem versu contra se posita, oriuntur septem Kalendaria, quae sequuntur Kalendarium in quolibet anno decimae quartae lunae debitum, juxta decretum Nicaeni concilii sanctorum trecentorum et octodecim Patrum.
4.4
Septizodium. a g f e d c b b a g f e d c Sabbato, c b a g f e d Dominica, d c b a g f e Feria secunda, e d c b a g f Feria tertia, f e d c b a g Feria quarta, g f c d c b a
4.5
Litterae hujus laterculi, qui vocatur Ratio septizodii, eo quod per septem annorum circulum in semet revolvuntur. Qui secundo a, b, a, usque g, in singulis mensibus positae, pertinent ad rationem bissexti, et ad rationem feriarum, qui per octodecim annos revolvunt
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).