Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Beda?)
Sententiae philosophicae collectae ex Aristotele atque Cicerone
Cice 1.19.13
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
8435 Sephcoe
1.19.1
SECTIO PRIMA. SENTENTIAE EX ARISTOTELE COLLECTAE. T
1.19.1
Tunc cognoscimus unumquodque cum omnes ejus causas cognoscimus. Propositio intelligenda est de cognitione rei perfecta simpliciter et de causis per se. Et ratio est, quoniam sicut se habet res ad esse ita ad cognosci. Ad producendum autem esse cujuslibet rei concurrunt omnes causae, tam propinquae quam remotae. Hinc collige nullam rem posse perfecte sciri per unam scientiam tantum, sed vel ex parte, vel secundum aliquam considerationem solum.
1.19.2
Tantum uni unum opponitur( I περὶ Ἑρμηνείας). Intelligitur in eadem specie oppositionis, quia in diversis speciebus non est inconveniens, quod uni plura opponantur.
1.19.3
Tantum duo sunt elementa. Intelligitur: Tantum duo sunt elementa, id est, principia prima vera, scilicet, materia et forma; quatuor autem sunt elementa vocata, scilicet, aer, ignis, aqua et terra. Haec enim quidam antiqui prima rerum principia posuere et vocavere, licet non essent prima, sed ex primis illis, materia et forma constarent.
1.19.4
Tale additum suo tali, facit ipsum magis tale. Intelligitur de qualitatibus positivis et naturalibus sic, quod qualitas positiva addita qualitati positivae ad idem subjectum, faciet illud magis tale. Et dicitur( positivis) quia in privativis non est verum, ex quo una negatio addita alteri ejus virtutem non fortificat, sed magis interimit; etiam intelligitur de tali quod non est infinitum. Id quod notanter dicitur propter perfectionem Dei, quae est infinita, et ideo etiam nihil potest illi addi quod faciat ipsum magis tale.
1.19.5
Triplex est substantia, scilicet, forma, materia et totum compositum. Et sic Philosophus videtur velle quod materia et forma distinguuntur contra totum compositum; et videtur esse contra eum ubi dicit quod totum est suae partis. Respondetur quod Philosophus distinguit materiam et formam, et totum compositum divisim sumpta, et non conjuncta. Sed illa auctoritas Philos. intelligitur quod totum nihil aliud est nisi suae partes conjunctae, vel simul sumptae.
1.19.6
Ternarius est prima multitudo. Et sic videtur quod duo non sunt multa. Respondetur quod Philosophus vult quod ternarius est prima multitudo excedens alium numerum, et sic est verum.
1.19.7
Theoricae finis est veritas, practicae vero opus. Respondetur quod Philosophus loquitur de operatione quae fit extra, licet igitur logica et aliae artes etiam operentur dum speculantur, id tamen est ab intra.
1.19.8
Tunc unumquodque est perfectum, cum tangit propriam virtutem. Respondetur quod Philosophus vult quod unumquodque maxime est perfectum, cum attingit debitum gradum, et extremum perfecta virtutis sibi convenientis.
1.19.9
Tempus non est motus. Respondetur quod Philosophus vult quod illa non est praedicatio essentialis. Tempus est motus, sed bene accidentalis et convertibilis, quia cum dico Tempus est motus, subjectum praedicatur de propria passione.
1.19.10
Tempus est ubique. Intelligitur commensurative, quia omnis successio mensuratur tempore.
1.19.11
Tempus non est numerus, quo numeramus. Verum est capiendo numerum pro numero numerante principali, et etiam instrumentali intrinseco, scilicet, ratione animae discretivae, licet sit numerus extrinsecus, scilicet res cognita subjecta mensurae, secundum quam anima venit in cognitionem mensurae minus notae.
1.19.12
Tempus est sensibile ratione consequentiae, eo quod tempus est motus, sed motus est sensibilis; consequenter ergo tempus. Duplex est esse temporis secundum commentatorem, scil. formale et materiale. Formale est ratio discretiva animae, materiale est motus. Modo auctoritas est vera, quoad esse materiale.
1.19.13
Tactus est in carne. Contradicitur in II de Partibus animalium, quod sensorium tactus est aliquid aliud intus existens, etc. Respondetur sensorium tactus totum et adaequatum, etiam apud Aristotelem esse triplex, scil. cor, nervum et carnem, cor, ut originem primam facultatis sensitivae et tactivae, verum ut hanc facultatem participans et deferens carnem, ut quiddam hanc facultatem, licet non perinde deferens a corde, tamen etiam participans. Ad illud igitur ex II de Partibus animalium dicitur Arist. loqui de organo primario, vel de organo non tam participante facultatem sensitivam, seu factivam, quam deferente. Et tunc verum est carnem non esse organum tactus, sed cor vel nervos.
1.19.14
Terra est res quiescens( Per Commentatorem, qui dicit: Si omnes dei descenderent, non possent movere terram). Intelligitur secundum se totam, licet moveatur secundum partes, quia quotidie alteratur secundum suas partes, imo etiam movetur localiter secundum quasdam partes.
1.19.15
Terra est in aqua, tanquam in loco proprio et naturali. Respondetur quod Philosophus habet ibi modum loquendi vulgarium, secundum quem modum id dicitur esse in alio, cujus major pars se secundum, et quamlibet sui ab alio circumdatur; et sic terra est in aqua; tamen non habet unum locum proprium, qui esset aqua tantum, vel mare tantum.
1.19.16
Totum non cognoscitur ignoratis partibus quibus constat. Ratio est, quia sicut se res habet ad esse, ita ad cognosci. Ex partibus autem resultat esse totius. Si igitur fuerit totum essentiale et secundum qualitates, ut ait Aver., debent fieri partes ejus essentiales, ut materia et forma. Sin autem fuerit totum secundum qualitatem, debent fieri partes ejus non communicantes, id est, quae situ distinctae ac separatae sunt, et una est extra aliam.
1.19.17
Totum sapit naturam suarum partium communis propositio. Verum est, quoad significatum, non autem quoad modum significandi.
1.19.18
Totum et perfectum sunt penitus idem. Intelligitur quando totum capitur categorematice, et non quando capitur syncategorematice.
1.19.19
Turpe est ignorare quod omnibus scire convenit.
1.19.20
Tristitia corrumpit naturam habentis.
1.19.21
Turba multa melius judicat, quam unus tantum.
1.19.22
Triplex est bonum, animae corporis, et bonum extrinsecus adveniens.
1.19.23
Tempora maxime distinguuntur per motum solis( Plato, in Timaeo).
1.19.24
Tam triste est a turpibus laudari, quam ob turpia laudari.

Intertext edge

Open linked passage

Note