Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)
Exhortatio ad poenitentiam
Poen 2.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)
—
21402 Exadpo
2.1
EXHORTATIO S. CYPRIANI DE POENITENTIA INCIPIT.
2.1
PER poenitentiam posse omnia peccata dimitti ei qui ad Deum toto corde conversus sit.
2.2
In Psalmo octuagesimo octavo: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum: misericordiam autem meam non dispergam ab eis.
2.3
Item apud Isaiam( XXX, 15): Sicut dicit Dominus sanctus Israel: Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris et scies ubi fueris.
2.4
Item illic( XXX, 1): Vae filii desertionis, dicit Dominus: Fecistis consilium non per me, et sponsionem meam non per spiritum meum, adjicere peccatum super peccatum.
2.5
Item apud Jeremiam( II, 25): Avertere pedem tuum ab aspera via, et faciem tuam a siti. Illa vero dixit: Confortabor: volo: quia diligebat alienos, et ibat post illos.
2.6
Item apud Isaiam( XXXI, 6): Convertimini, quia altam cogitationem cogitatis et iniquam.
2.7
Item illic( XLIII, 25): Ego sum, ego sum qui deleo injustitias tuas, et non recordabor: tu autem recordare, et judicemur simul: dic tu injustitias tuas prius.
2.8
Item illic( LV, 6): Quaerite Deum, et cum inveneritis eum, invocate. At ubi appropinquavit vobis, derelinquat impius vias suas et vir iniquus cogitationes suas et convertatur ad Dominum, et misericordia ei praeparabitur, quia non multum remittit peccata vestra.
2.9
Item illic( XLIV, 1): Recordare haec, Jacob et Israel, quia puer meus es. Vocavi te puerum meum: et tu Israel, noli oblivisci mei. Ecce enim abstersi sicut....... injustitias tuas et sicut imbrem peccata tua. Convertere ad me, et redimam te.
2.10
Item illic( XLVI, 8): In mente habete haec et gemite. Poenitemini qui seducti estis, convertimini corde ad me, et in mente habete priora saecula, quia ego Deus.
2.11
Item illic( LIV, 8): Tempore pusillo dereliqui, et cum misericordia magna miserebor tui. In furore pusillo averti faciem meam abs te: in misericordia aeterna miserebor tui.
2.12
Item illic( LVII, 15): Haec dixit Excelsus in excelsis habitans, in aeternum sanctus in sanctis, nomen est ei Dominus, excelsus in sanctis requiescens, et pupusillanimis dans animi aequitatem, et dans vitam contribulatis corde. Non in sempiternum irascor vobis, nec per omnia vindicabo in vos; spiritus enim a me prodiet et inspirationem omnem ego feci: et propter peccatum pusillum contristavi eum, et averti faciem meam ab eo, et vilem passus est, et abiit tristis in viis. Vias ejus vidi et sanavi eum, et consolatus sum ego, et dedi ei consolationem veram, et pacem super pacem iis, qui longe et iis qui prope. Et dixit Dominus: Sanavi eos; iniqui autem, ut mare commotum, sic fluctuabuntur, et quiescere non possunt. Non est gaudere impiis, dicit Dominus.
2.13
Item apud Jeremiam( II, 32): Numquid obliviscetur sponsa ornamenti sui, aut virgo fasciae pectoralis suae? Populus vero meus oblitus est mei dierum, quorum non est numerus.
2.14
Item illic( XVIII, 7): In summa loquar super gentem aut super regnum, aut auferam eos, et perdam. Et si conversa fuerit gens a malis suis, poenitebo de malis, quod cogitavi facere illis. Et summa loquar super gentem, aut regnum, ut reaedificem, et plantem, et facient mala ante me, ut non audiant vocem meam, et poenitebo de bonis, quae locutus sum facere eis.
2.15
Item illic( III, 12): Revertere ad me, habitatio Israel, dicit Dominus, et non firmabo faciem meam super vos, quia misericors ego sum, dicit Dominus, et non irascar vobis in aeternum.
2.16
Item illic( III, 14): Convertimini, filii, qui recessistis, dicit Dominus, quoniam ego dominabor vestri et accipiam vos unum de civitate, et duos de familia, et inducam vos in Sion: et dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina.
2.17
Item illic( III, 22): Convertimini, filii, convertentes, et ego sanabo contritionem vestram.
2.18
Item illic( IV, 14): Ablue a malitia cor tuum, Jerusalem, ut saneris. Usquequo erunt in te cogitationes dolorum tuorum?
2.19
Item illic( VIII, 4): Haec dicit Dominus: Numquid qui cadit non resurgit; aut qui avertit se non convertetur? Quia avertit se populus iste a visione improba, et obtinuerunt praesumptione sua et noluerunt converti.
2.20
Item illic( VIII, 6): Non est homo poenitentiam agens a malitia sua, dicens: Quid feci? Defecit qui currit cursu suo, sicut equus suadens in hinnitu suo.
2.21
Item illic( XVIII, 11): Avertatur ergo unusquisque a via sua mala, et meliora facite studia vestra. Et dixerunt, confortabimur, quia post adinventiones vestras ibimus, et unusquisque quae placent cordi suo, mala faciemus.
2.22
Item illic: Effunde sicut torrens lacrymas die ac nocte: Noli dare tibi requiem; non sileat pupilla oculi tui.
2.23
Item illic: Perscrutemur vias nostras, et convertamur ad Dominum. Mundemus corda cum manibus nostris, et respiciamus ad Dominum, qui habitat in coelis. Nos peccavimus et irritavimus, et tu non es propitiatus.
2.24
Item illic( III, 6): Et dixit Dominus ad me in diebus Josiae regis: Vidisti quae fecit mihi habitatio domus vocem domus Israel: Abiit super omnem montem excelsum, et subiit ad omne lignum numerosum, et fornicata est illic. Et dixi: Postquam fornicata est haec omnia, ad me convertere, et non est reversa.
2.25
Item illic: Non repellet in aeternum Dominus, et cum humiliaverit, miserabitur secundum multitudinem misericordiae suae, quia non humiliabit ex toto corde suo, neque repellet filios hominum.
2.26
Item apud Ezechielem( XXXIII, 12): Et justus non poterit salvus esse in die peccati. Cum justo dicam: vita vives; ipse vero confidet super justitiam suam, et fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus non commemorabuntur: in sua iniquitate quam fecerit, in ea morietur. Et cum dicam impio: Morte morieris, et avertit se a peccato suo, et fecerit justitiam, et judicium, et pignus debitori reddiderit, et rapinam restituerit, in praeceptis vitae ambulaverit, ne faciat iniquum, vita vivet et non morietur: omnia peccata ejus quae peccavit, non commovebuntur ei, quia judicium et justitiam fecit, in ipsis vivet.
2.27
Item illic( XVII, 24): Ego Dominus, quia humilio lignum altum, et exalto lignum humile, et arefacio lignum viride, et reviviscere facio lignum aridum.
2.28
Item illic.( XXXIII, 10): Et tu, fili hominis, dic domui Israel: Sicut locuti estis dicentes: Errores nostri et iniquitates nostrae in nobis sunt et in ipsis nos tabescimus, et quomodo vivemus? Dic illis: Vivo ego, dicit Dominus; si volo mortem impii: tantum a via sua avertatur, et vivet.
2.29
Item illic( XXXVI, 36): Ego Dominus aedificavi demolita, et plantavi exterminata.
2.30
Item illic( XVIII, 21): Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus, quas fecit et custodiat omnia mandata mea, et faciat judicium et justitiam et misericordiam, vita vivet, et non morietur. Omnia delicta ejus quae fecit, non erunt in memoria: in sua justitia quam fecit, vivet. Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivere eum?
2.31
Item illic( XVIII, 30): Convertimini et avertite vos ab omnibus impietatibus vestris, et non erunt vobis in poenam. Projicite a vobis omnes iniquitates vestras, quas impie fecistis in me, et facite vobis cor novum et spiritum novum. Et ut quid moriemini, domus Israel? Quia nolo mortem morientis, dicit Adonai Dominus.
2.32
Item apud Danielem( IV, 31): Et post finem dierum, ego Nabuchodonosor oculos meos in coelum sustuli; et sensus meus in me conversus est, et Altissimum laudavi, et Regem coeli benedixi, et viventem in saecula laudavi, quia potestas ejus aeterna est; regnum ejus in generatione, et omnes qui inhabitant terram, nihil.
2.33
Item apud Michaeam: Heu mihi! anima mea, quia periit veritas a terra, et qui corrigat, inter omnes non est; omnes in sanguine judicant. Unusquisque proximum tribulat tribulatione, in malum manus suas praeparant.
2.34
Item illic( VII, 8): Noli gaudere super me, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam, propter quod si sedero in tenebris, Dominus lucebit, mihi. Iram Domini sustinebo, quia peccavi ei, donec justificet ipse causam meam.
2.35
Item apud Sophoniam( II, 1): Convenite et precamini, gens indisciplinata, priusquam efficiamini sicut flos praeteriens, priusquam veniat super vos ira Domini, priusquam veniat super vos dies furoris Domini. Quaerite Dominum omnes humiles terrae, judicium operamini, et quaerite justitiam, et quaerite mansuetudinem, et respondete ei, ut protegamini in die irae Domini.
2.36
Item apud Zachariam( I, 3): Convertimini ad me, et convertar ad vos.
2.37
Item apud Ozee( XIV, 2): Convertere, Israel, ad Dominum Deum tuum, quoniam infirmatus es iniquitatibus tuis. Assumite vobiscum multos, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: dicite ei adorantes: Potens es dimittere peccata nostra, ut non accipiatis iniquitatem, sed ut accipiatis bona.
2.38
Item in Ecclesiastico( XVII, 23): Convertere ad Dominum et relinque peccata tua, et nimis odite execrationem, et cognosce justitias, et judicia Dei, et sta in sorte propitiationis Altissimi, et vade in partem saeculi cum vivis, et dantibus confessionem. Non demoreris in errore impiorum. A mortuo quasi nihil, perit confessio. Vivus et sanus confiteberis Deo, et gloriaberis in miserationibus illius, quoniam magna misericordia Dei et propitiatio illius convertentibus ad se.
2.39
Item illic( XX, 4): Quam bonum est cor rectum manifestare poenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
2.40
Item in Actibus Apostolorum( VIII, 19): Ait autem ad illum Petrus: Pecunia tua tecum sit in perditione, quoniam gratiam Dei putas te per pecuniam posse consequi. Non est pars, neque sors tibi in hac fide, quia cor tuum non est rectum apud Dominum. Itaque poenitentiam age ab hac nequitia tua, et precare Dominum, si forte remittatur tibi cogitatio cordis tui. In obligatione enim iniquitatis et amaritudine fellis video te esse.
2.41
Item in Epistola Pauli ben. ad Corinthios secunda( VII, 10): Quae enim secundum Deum est tristitia, poenitentiam in salutem operatur stabilem: saeculi autem tristitia mortem operatur.
2.42
Item illic de hoc ipso( II, 10): Si cui autem aliquid donastis et ego: Nam et ego quod donavi propter vos in facie Christi, ut non circumveniamur a Satana, nec enim versutias ejus ignoramus.
2.43
Item illic( XII, 20): Timeo autem ne forte cum venero ad vos, iterum humiliet me Deus apud vos, et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt, et non egerunt poenitentiam super quae gesserunt fornicationem et impudicitiam.
2.44
Item illic( XIII, 2): Praedixi et praedico ut praesens sedeo, et absens nunc his qui ante peccaverunt, et caeteris omnibus, quia si venero, iterum non parcam.
2.45
Item ad Timotheum secunda( II, 21): Profanas autem novitates vocum devita: multum enim proficiunt ad impietatem: nam sermo eorum sicut cancer serpit, ex quibus est, Hymenaeus et Philetus, qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem jam factam et quorumdam fidem subverterunt. Sed firmum fundamentum Dei stat habens signaculum hoc. Cognovit Deus qui sunt ejus, et discedet ab omni iniquitate omnis qui nominat nomen Domini. In magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, et quaedam quidem in honorem, quaedam autem in contumeliam. Si quis ergo emendaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne bonum opus paratum. Juvenilia autem desideria fuge. Sectare vero justitiam, fidem, charitatem, pacem cum his, qui invocant Dominum de corde puro. Stultas autem, et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt, ne quando det illis Deus poenitentiam ad cognoscendam veritatem, et resipiscant de diaboli laqueis, a quo capti tenentur, ad ipsius voluntatem.
2.46
Item in Apocalypsi( II, 5): Memento unde cecideris, et age poenitentiam: sin autem, veniam tibi cito, et candelabrum de loco suo movebo.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).