Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)
Exhortatio ad poenitentiam
Poen 3.2.29.4
Choose a text
More by Auctor incertus (Cyprianus Carthaginensis?)
—
21402 Exadpo
3.2.29.1
Item illic: Et iniquus si convertat se ab omnibus iniquitatibus, quas fecit, et custodiat omnia mandata mea, et faciat judicium, et justitiam et misericordiam, vita vivet et non morietur. Omnia delicta ejus, quae fecit, non erunt in memoria; in sua justitia, quam fecit, vivet. Numquid voluntate volo mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua mala, et vivere eum?
3.2.29.2
Id ipsum quod paulo ante Ezechielis prophetae monitis traditum erat, aliis, superioribus valde proximis, hic inculcatur.
3.2.29.3
Recole numerum XXV. Hic tantum noto, hunc Ezechielis locum in eumdem fortasse sensum allegatum fuisse a Cypriano haec docente:« Admonet ne quis impatiens in operatione deficiat, ne quis tentationibus aut avocatus, aut victus in medio laudis, et gloriae itinere desistat, et pereant praeterita, dum quae coeperant, desinunt esse perfecta, sicut scriptum est: Justitia justi non liberabit eum in quacumque die exerraverit. Et iterum: Tene quod habes, ne alius accipiat coronam tuam. Quae vox adhortatur patienter et fortiter perseverare, ut qui ad coronam laude jam proxima nititur, durante patientia coronetur.»
3.2.29.4
Ita vero in Vulgata ea verba redduntur: Si autem impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit omnia praecepta mea, et fecerit judicium, et justitiam, vita vivet et non morietur. Omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor: in justitia sua, quam operatus est, vivet. Numquid voluntatis meae est mors impii, dicit Dominus Deus, et non ut convertatur a viis suis, et vivat?
3.2.29.5
Atque hac sane interpretatione posita, atque adeo ex etymologia ipsa nominis Adonai videtur altera ex his vocibus, Adonai, Dominus, redundare. Sed inter ea nolui manus in superiorem interpretationem injicere. Locum hunc non omittit Damascenus crebro allegatus.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).