Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Henricus II imperator?)
Sententia de conjugio clericorum
Cler 1.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9824 Sedecoc
1.1
NOTA.
1.1
Proferimus eam ex codice bibl. ducalis Guelferbytanae inter Helmstadienses n. 32 in fol. mbr., cui manu saeculi XI inscripta habetur, unde et Maderus eam in Antiqq. Brunsvicensibus vulgavit. Cum tamen non pro charta justa forma insigni, sed pro memoria tantum rei gestae, defuncto jam Heinrico conscripta, habenda sit, eam hoc potissimum loco referre constituimus. Anno in charta indicato 1025, obitus Bernwardi anterior adversatur, ita ut rem et in conventu Papiensi tractatam, anno 1019, quo Heinricus mense Martio Goslariae moratus est, assignandam duxerimus. Subjicere licet ex eodem codice Bernwardi constitutionem anni 1020 manu saeculi XI exaratam.
1.2
Architecti catholicae doctrinae, quae sectanda forent fidei quasi fundamenta locantes, hoc evidenter noscuntur probasse, sive gregatim seu separatim, ut gloriemur in laude Christi. Ergo anno 1025, in consistorio regali Goslare praeminenti, in aecclesia seilicet australi lateri eodem adherente, collecta fidelium coadunatione, propositum est tractandum quodque utilitatis salutare. Cujus conventus primatui Henricus qui tunc temporis rei publicae monarchiam strennue gubernabat assederat, et constipatione episcoporum, Geronis videlicet Parthenopolitani archiepiscopi, et Unowani Bremensis archiepiscopi, Arnolfi quoque Halverstedensis, et Bennonis Slavensis, Thioderici Mindensis, et Thioderici Mimigardivordensis, et Ekkihardi Sleswigensis episcopi, circumfultus undique, fasque nefasque aequa trutinationis lance pensabat. E quibus vero inter questiones citra ultraque habitas Bernwardus sanctae Hildinishemensis aecclesiae piae memoriae antistes quem tanti negotii principatus attinebat, cujusdam ambiguitatis indaginem investigabat, quippe: Cum quilibet episcopus vel cujusvis dignitatis quisquam, proprietatis suae aliquem ad sacerdotalem provehens gradum, suae potestatis juxta collibitum esse permiserit, insuperque sui juris seu alieni sibi aeclesiam clementi benignitate adquisierit, sed is, succedentibus prosperis, altioris meriti elatione sese super verticem extulerit, donumque divinitus collatum in turpe converterit emolumentum, adeo ut, nobilitate generis succensus, quandam in matrimonium usurpaverit liberam, eo tenore ut prolem ex eadem derivatam quoquo modo abalienet servitio ejus cujus ipse suberat dominio; quid potissimum exinde concors illorum fieri decrevisset assensio? His ita praelibatis, procerum unusquisque pro, industriae suae estimatione, hujus rei proposito longa alternabat deliberatione. Sed tandem hujus haesitationis amfractus imperatore anticipante, omnis illius concionis consessus in suffragium hujusmodi assurgit, acclamantque cuncti: legitime oportere, tam ipsam quam ejus posteritatem eodem quo et ipse servitutis jugo succumbere. Addunt nihilominus praesentis compactionis decretum, Romani imperii majestate sancitum, nullo penitus in perpetuo jure solvendum, maxime cum, in bene placito universalis papae, prospectum vegetet sanctae aeclesiae.

Intertext edge

Open linked passage

Note