Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)
Epistolae
Epis 42.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7258 Episto34
42.1
EPISTOLA XLII. AD OCEANUM. De Vita Clericorum.
42.1
Sophronius Eusebius Hieronymus Oceano suo salutem.
42.1
Deprecatus es, ut tibi breviter exponerem, qualiter clerici debeant victitare in hac vita mortalium. Hinc me plerique maledictis aemuli praestolantur, quia non sileo veritatem; tamen, mihi charissime, ab Apostolo sumamus exordium, qui ait: Humanus sermo et omni acceptione dignus. Si quis episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Oportet enim episcopum irreprehensibilem esse, sobrium, pudicum, benignum, ornatum, hospitalem, docibilem, non percussorem, sed modestum, non litigiosum, non vinolentum, domui suae qui bene praeest: et reliqua. Totum comprehendit esse cavendum, cum irreprehensibilem ponit.
42.2
Quomodo igitur alterum reprehendet, cum ipse qui accepit potestatem ut doceat, sit reprehensibilis? Quia vita episcopi, forma debet esse clericorum. Ex episcopo gradus caeteri clericorum condiscunt quomodo debeant vivere in hac vita mortali. Seipsos imitabiles debent proponere sacerdotes: ut alii juniores, gradus humiles consecuti, vita et testimonio sacerdotum possint exsurgere. Praecipue illud reor attentius tibi esse providendum: quia prima tentamenta sunt clericorum, mulierum frequentes accessus. Iste sexus reprehensibiles exhibet clericos. Quid tibi revera cum feminis, qui ad altare cum Domino fabularis? Te cuncti in publico, te in agro rustici, aratores ac vinitores quotidie graviter lacerabunt, si contra dispositum fidei, cum feminis habitare contendis. Et quia, ut arbitror, concupiscis irreprehensibilis inveniri, testimonio bono utere. Numquid in choro apostolorum feminae affuerunt? Prohibe tecum virgines morari, etiam quae de genere tuo sunt. Dilige eas, exterius ordina, frequenter visita junctus obsequio clericorum: ne dum secretaliter ac solus ingrederis, macules testimonium tuum.
42.3
Illud etiam adjiciendum est; quia si uxorem duceres, lex te non prohiberet habitare cum conserva. Cum uxoris enim consensu ejusmodi ad regimen sacerdotii promoventur: maxime cum Apostoli Epistola praeceptum hoc habeat: Unius uxoris virum ad honorem clericatus eligendum. Te vero non ita salutaria praecepta constringunt. Aliter conjugati, aliter virgines admonentur ecclesiastici onus subire ministerii. Feminarum cum clericis nullo pacto conjuncta praecipitur conversatio. Janua diaboli, via iniquitatis, scorpionis percussio, nocivumque genus est femina: cum proximat, stimulat, incendit ignem. Flammigero igne percutit femina conscientiam pariter habitantis: exuritque fundamenta montium. Ego judico, si cum viris feminae habitent, viscarium non deerit diaboli: ex eis aucupatus est ab initio peccatum. Ferreas mentes libido domat. Si alligaverit quis ignem in sinu suo, vestimenta ejus non comburentur? Aut si quis ambulaverit super carbones ignis, pedes suos non comburet?
42.4
Mihi crede, non potest toto corde cum Domino habitare, qui feminarum accessibus copulatur. Sed dicis: Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter. Bene et argute. Sed oportet te testimonium bonum habere ex his qui foris sunt( I Tim. III, 7). Licet coram Deo recte incedas: tamen coram hominibus bona providenda sunt: quia et astutiores sunt filiis lucis filii tenebrarum. Cum ergo hoc genus a te non amputatur: das reprehendentibus te locum: ipse te detrahentium morsibus tradidisti, si Agapetarum consortium non dimiseris. Benignus es, gaudeo: pudicus, falsum est. Si aliquis senserit clericum habitare cum feminis, non credit eum esse castum. Si pudicitiam quaeris, quare habitas cum feminis? Feminam quam bene videris conversantem, mente dilige, non corporali frequentes ornatu. Non vestis tenera clericum facit, aut sacerdotem: sed casta mentis intentio. Haec enim devotionem honoris in te custodit. Honorem quidem gloriosum, boni operis fama conservat. Sacerdotes quippe decet, vel caeteros clericorum gradus, ut supra dictum est, a feminis segregari.
42.5
Si igitur generis gratia judicas easdem nullo pacto dimittere: memento Thamar, quod ab Amnon fratre suo corrupta sit. Idipsum persequor, dilectissime: ubi unius est tabernaculi conversatio; carnis non facile tollitur delectatio. De duobus enim quod unus desiderat, etsi loqui non potest, tentatur tamen. Remotio igitur viri, castitatis collocat arma: construit in melioribus castra: pudoris honorem consolatur. Potuit enim et Maria Mater Domini de choro apostolorum non discedere, si liceret. Thecla post tentationem passionis, Antiochiam a Paulo prohibetur pariter pergere. Nemo miles cum uxore pergit ad bellum.
42.6
Non invideo charitati tuae: sit tibi cum castis virginibus longaeva dilectio. Tunc in bono meritum collocabis, et famam meliorabis, si congregationes constituis puellarum: pulchre censeo in hebdomada secunda visitatione ad benedicendum congregationem venias: sed non solus, ne rumigeruli linguis te lacerantibus maculent. Alienam enim cupiunt vicini discutere vitam, non suam. Propterea digne accipe meorum praecepta verborum: et monita humilitatis, quae fraterno affectu, calamo imperante, expressimus, dulciter lege.
42.7
Jam vero ut reprehensibilis divini altaris non sit sacerdos, pauca de reliquis apostoli testimoniis quantum Dominus donat, exponam. Sufficiant superiores causae, quae dictae sunt. Verum ne aliquis minus intelligens, ad episcopos tantum sentiat Apostolum fuisse locutum: quid de diaconibus ad Timotheum praeceptum sit: quid de presbyteris ad Titum, commemorare delectat? Sed praetereundum non est superiorem explanare sententiam, Unius uxoris virum, et nova et vetus praeceptio sacerdotem censuit eligendum: quia digamos ad ministerium plerique episcopi applicuerunt, sicque asserunt: Concubina fuit illa, haec uxor; quasi non eadem sint commercia foeditatis in illa, quae in hac exercentur, quae uxor asseritur. An, quia conjugii tabulas non fecit, concupiscentia aliena non fuit? Nullo pacto digamos, vel concubinarum catenis insertos, decet subire sacerdotii ministerium. In Levitico scriptum est ac praefinitum, quales eligi debeant sacerdotes, sicut habes: Et dixit Dominus ad Moysen: Sacerdos uxorem accipiat virginem de semine patrum suorum. Viduam vero aut destitutam, aut a viro marito derelictam, non accipiat. Bene audivi praecipiente Domino Moysi, quia nec uxor debet sacerdoti digama convenire, ne honorem polluat sacerdotii. Sicut unius uxoris virum, sic unius viri mandat uxorem. Si ergo clericus monogamus fuerit, et uxor ejus digama, noli eum ministerio applicare. Digamam enim duxit uxorem. Haec Tito praecepta idem Apostolus de ordinandis clericis dedit.
42.8
Et quia jam liber finem exspectat: ad id redeamus unde digressi sumus. Nec si duae vel tres pariter Dei ancillae morentur, solum ad eas ingredi convenit sacerdotem. Si quis haec praecepta non observaverit, hostis est animae suae. Quod si post monita nostra aliquis clericus agapetas amplius quaesierit amare quam Christum, secundum synodalem regulam conveniatur; et praecepta patrum in Nicaea definita ei legantur. Jam vero si conventus fugerit praelicta, et reliquerit: consecuti sumus maximum lucrum. Alioquin si neglexerit, talis ab Ecclesia Christi anathematizandus est. Germinant enim feminae spinas cum viris habitantes: et arcana mentium acuto mucrone percutiunt. Proh nefas! dolor est dicere, sed praeterire non decet: Christo istae nubere voverunt, non clericis.
42.9
Unde sine nuptiis genus novum uxorum? Et hoc ad nos quid pertinet, quod infamare non cessamus? A machaera cessemus. Bonus honor est in Ecclesia, si a consortio virorum feminae sint longe. Monachum vel clericum solitudo facit, non publicum. Quid te virginale delectat alloquium? Cur sanctimoniales contra fidem frequentas in Ecclesia, vel in ipso publico? Si eos quos diligunt viderint, ridentibus oculis salutationis tenera verba producunt. Deinde cum salutaverint, si eas Dei viros praeterire celerius viderint, contemptores suos judicant, et irascuntur. Ordinatur deinde desertae satisfactio: post satisfactionem prandium, quasi nova laetitia disponitur. Inter pocula improperant verba contemptus: ille vero lamentari se simulat, quasi peccati genus inducens. Lege quia talis debet esse solitarius, qualem Jeremias esse descripsit. Ait enim: Sedebit solitarius et tacebit: quia levavit se super se: Bonum est viro cum levaverit jugum ab adolescentia sua. Et quia Jesus, relictis apostolis, solus ibat orare. Mariam quoque in penetralibus Angelus solam invenit, non cum agapeta loquentem: et illa virilem introitum trepidavit. Tu quae fornax es malitiae, quid a viro desideras frequentius salutari?
42.10
An nescis quia dupliciter famam perdis: tuam simul et clerici: cujus vita Ecclesia Christi debet ornari? Inordinata consuetudo est, et delicati sermonis fabulosa calamitas. Sed si hospitalitatem cupis habere: habes tuas sorores, illae apud te in domum tuam vocari debent, non clerici. Erit ad aedificationem tuam, sancta virgo, quod dixero. In beatissimi Martini Vita legimus commemorasse Sulpitium, quod transiens sanctus Martinus, quamdam virginem moribus et castitate praecelsam, cupiens visitare: illa noluit, sed xenium misit ei: ac per fenestram respiciens, ait sancto viro: Ibi, Pater sancte, ora: quia a viro numquam sum visitata. Gratias egit Deo sanctus Martinus, quod talibus imbuta moribus, castam custodierit voluntatem: et benedicens eam, abiit laetus.
42.11
Hucusque sufficiat de feminis dictum. Consummata quippe virginum causa, transeamus ad reliqua. Hospitalem praecipit Apostolus clericum ordinandum. Hoc praecepto pater Abraham et Loth Angelos susceperunt: quia hospitalitatem inter caeteras dilexerunt virtutes. Sic et Onesiphorus Paulum doctrinae fontem suscepit. Hae imitationes sint vestrae: et ne sinatis incolam praeterire, qui apud vos panem non comedat. Sequitur, Non percussorem: Nec enim pugilem describit Apostolus. Qui conscientias non percutiat singulorum; sed modestum: et reliqua. Domum suam bene regentem: perquam horribile erit, si domui clerici detrahatur. Laedet sacerdotis opinionem in plebe, quando de proximis ejus male loquitur populus. Super omnia haec praecepit clericis boni testimonii Apostolus fundamenta componere: ut bonorum operum testificatio, casto confirmetur affectu.

Intertext edge

Open linked passage

Note