Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)
Expositio interlinearis libri Job
Job 1.38.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7139 Exinlij
1.38.1
EXPOSITIO INTERLINEARIS LIBRI JOB. CAPUT XXXVIII.
1.38.1
Respondens autem Dominus de turbine Job, dixit: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis: Accinge sicut vir lumbos tuos: interrogabo te, et responde mihi. Ubi eras quando ponebam fundamenta terrae? et indica mihi si habes intelligentiam. Quis posuit mensuras ejus, si nosti? vel quis tetendit super eam lineam? Super quo bases illius solidatae sunt? aut quis dimisit lapidem angularem ejus? Cum me laudarent simul astra matutina, et injubilarent omnes filii Dei? Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Cum ponerem nubem vestimentum ejus, et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia, et dixi: Usque huc venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos. Numquid post ortum tuum praecepisti diluculo, et ostendisti aurorae locum suum? et tenuisti concutiens extrema terrae; et excussisti impios ex ea? Restituetur ut lutum signaculum, et stabit sicut vestimentum et auferetur ab impiis lux sua, et brachium excelsum confringetur. Numquid ingressus es profundum maris, et in novissimis abyssi deambulasti? Numquid apertae sunt tibi portae mortis, et ostia tenebrosa vidisti? Numquid considerasti latitudines terrae? indica mihi, si nosti omnia, in qua via habitet lux, et tenebrarum quis locus sit? ut ducas unumquodque ad terminos suos, et intelligas semitas domus ejus. Sciebas tunc quod nasciturus esses? et numerum dierum tuorum noveras? Numquid ingressus es thesauros nivis, aut thesauros grandinis aspexisti? Quae praeparavi in tempus hostis, in diem pugnae et belli? Per quam viam spargitur lux. dividitur aestus super terram? Quis dedit vehementissimo imbri cursum, et viam tonantis tonitrui; ut plueret super terram absque homine in deserto, ubi nullus mortalium commoratur? Ut impleret inviam et desolatam, et produceret herbas virentes? Quis est pluviae pater, vel genuit stillas roris? De cujus utero egressa est glacies; et gelu de coelo quis genuit? In similitudinem lapidis aquae durantur; et super faciem abyssi constringitur. Numquid conjungere valebis micantes stellas Pleiades; aut gyrum Arcturi poteris dissipare? Numquid producis luciferum in tempore suo, et vesperum super filios terrae consurgere facis? Numquid nosti ordinem coeli, et ponis rationem ejus in terra? Numquid elevabis in nebula vocem tuam, et impetus aquarum operiet te? Numquid mittis fulgura, et ibunt; et revertentia dicunt tibi: Adsumus? Quis posuit in visceribus hominis sapientiam? vel quis dedit gallo intelligentiam? Quis enarravit coelorum rationem, et concentum coeli quis dormire facit? Quando fundebatur pulvis in terram, et glebae compingebantur? Numquid capies leaenae praedam, et animam catulorum ejus implebis, quando cubant in antris, et in specubus insidiantur? Quis praeparat corvo escam suam, quando pulli ejus ad Deum clamant, vagantes eo quod non habeant cibum?
1.38.2
ad terrorem pertinet objurgantis. His verbis Dei amovetur Eliu cum sermonibus suis confusus. Amoto igitur Eliu cum sermonibus suis imperitis, convertit se Dominus ad Job. Sicut vestimenta in lumbis accingimus, ita gressum animae bonis operibus muniamus. id est, Ecclesiam de terra humani generis congregatam, in virtute fidei stabilirem. Virtutem suam Deus et potentiam, mensurasque mundi in ejus conditione describit, super quem lineam boni rectique operis sui tetenderit. potentes et fortes, qui sustinent Ecclesiam Dei. Lapis angularis est, qui a Deo praepositus est in fundamentum terrae Dominicae. Quia lapis angularis quadrangularis ex omni parte stabilis fit. Christum significat, in quo populi continentur. id est, Angeli priusquam caderent. qui semper in bono steterunt. Vel fili Seth. Hoc saeculum praeceptis Dominicis concluditur, ne homo illecebras cogitationis parturiat in opera. Vulvam maris terrae sinum dictam puto, ut mare de eadem progenitum noverimus. Hoc est, vestimentum, quod per ministros Evangelii mei super mare populorum expandi, ne infidelitatis caumate torreretur. Terminis mandatorum meorum saeculum conclusi, et vectem charitatis opposui, et ostia infidelitatis destruxi, ut si qui forte cogitationum malarum fluctus exagitant, non procedant in opera. id est, postquam natus es, in ortu tuo non potuisti diluculum fidei facere, nec post occasum tuae mortis, auroram resurrectionis. De terra Ecclesiae in novissimo tempore concutiendi sunt peccatores. Sicut ipsum humani corporis lutum separabitur, ita et anima cum eo pariter vestimento immortalitatis inductur. mundi gloria et felicitas transitoria. virtus et potentia saecularis. Mare, saeculum: profunda ejus, omnes peccatores et iniqui intelliguntur: novissima abyssi, omnes impii et sacrilegi profundiores in peccatis. Porta mortis diabolus est; per quem mors perditionis introivit. interiora antri poenalis. Latitudinem terrae, quis intueri valebit, nisi ille qui condidit? similiter et Ecclesiae doctrinam, sanctae conversationis homo lux est virtutum, et vitiorum locus est homo peccator. ad praefinitas retributiones, sive ad dexteram, seu ad sinistram. cogitationes cordium. Quis hominum novit antequam sit, quae facturus est, aetatisque suae dies et annos cognoscit. Sub nivis et grandinis nomine hoc loco adversariae potestates intelliguntur, quae longe a calore charitatis Dei recesserunt. Quaedam secreta cogitationum machinamenta thesauros Deus voluit appellare. Qui impoenitenti corde numquam ad Dominum conversuri essent, dispensatione divina effecti sunt ministri poenarum, alii vero per castigationem Dei emendati sunt. Via est Evangelii praedicatio, per quam lux fidei spargitur super corda credentium. Dona ferventis Spiritus sancti. Vehementissimus imber est Salvatoris Evangelium, qui in signis atque virtutibus viam sibi fidei fecit in nationibus, terrore nominis Dei, atque tonitruo miraculorum. Copiosa praedicationis abundantia in nationibus, in quibus nullus Prophetarum missus fuerat. Evangelicus imber terram Ecclesiae, quae fuerat a Deo desolata, charitatis Dei pinguedine replevit. Ut ex ubertate donorum coelestium semen vitae surgat. Quis hujus pluviae, et hujus imbris Dominici, de quibus supra diximus, auctor et conditor est, nisi Deus? De cordis secreto districta sententia. Quia quorumdam corda dura insolubili gelu constringuntur, ut non sentiant fervorem charitatis Dei. Impii homines ad instar lapidum solidi et nimium duri affecti sunt, et in profundissima mentis obscuritate demerguntur. Septem stellae, quae splendide emicant, Sanctos omnes septiformi Spiritus virtute fulgentes significant. Arcturus ex septem stellis constat: ita et Ecclesia ex fide Trinitatis, et operibus quatuor principalium virtutum consummatur. Christus de sublimibus veniens, lucem nobis fidei exhibet: qui et vesper appellatur. quia in cruce tempore passionis occubuit. Ut non sint filii tenebrarum, sed filii luciferi, et filii Dei. Numquid tu Job quasi cognitor futurorum, jam nosti quo ordine in coelo Ecclesia, et quam diversae gratiae Spiritus mei velut stellae fulgent? in occulto ubi a nemine videaris. resistentium Synagoga populorum circumdabit te. Sancti fulgura dicuntur, qui mittuntur a Deo, ut praedicatione Evangelii illuminent mundum. Cum gratiarum actione, et laude Deo praesentes ostendunt. Christus enim Dei sapientia in viscera Virginis venit. Omnes Sanctos significat, qui in nocte saeculi per fidem clamant ad Dominum. fidem Ecclesiae quae coeli nomine appellatur: ubi Angelicae virtutes indefessa voce clamant laudem Dei. Infidelitate utique pulvis aridus, Apostolico labore in fructiferam Ecclesiae fidem miscetur. Diabolica fraude deceptam animam. id est, eorum qui prius ejus fuerant, sed nunc ad Deum conversi sunt. in cordibus impiorum hominum. In his latibulis sedent daemones in abditis peccatorum. Corvus diabolus, et socios ejus, et omnes patres quos habuimus in errore, significat. Et relinquentes eos, omnes credentes clamant ad Deum in oratione, quotidianum postulantes panem, quia peregrini et hospites sunt super terram.

Intertext edge

Open linked passage

Note