Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis?)
Quaestiones Hebraicae in libros Regum et Paralipomenon
Para 4.92
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7140 Quheinl
4.1
IN LIBRUM I PARALIPOMENON.
4.1
Eber nati sunt duo filii: nomen uni Phaleg: quia in diebus ejus divisa est terra. Quia in diebus ejus facta est turris, ubi confusio linguarum facta est.
4.2
Nembrod coepit esse in terra, id est, potens.
4.3
Cethura, ipsa est Agar: quod in psalmo manifestatur, cum dicitur: Tabernacula Idumaeorum et Ismaelitarum Moab et Agareni. Ismaelitas vocans filios Ismael, qui utique Agar filius fuit: et Agarenos, Madianitas, et caeteras tribus, quas de Cethura procreatas, sacra Scriptura commemorat.
4.4
Zephi filius Eliphaz, qui in Genesi Zepho, id est, speculator nominatur: in Paralipomenon Zephi, id est, speculatus. Scribitur enim utrumque per Sadelitteram. Sephi filius Sobal: in Paralipomenon, unipes. Sepho, in Genesi, bipes: utrumque tamen per Sin litteram. Thamna, concubina Eliphaz, mater Amalec, fuit de genere Chorraeorum, qui ante Idumaeos habitaverunt in terra Seir. Sed in Paralipomenon inter Eliphaz filios computatur, quae quamquam ejus fuerit concubina, et ex ea susceperit Amalec: ut filiam tamen eam educavit.
4.5
Heman filius Lothan: in Genesi, id est, perturbans: qui in Paralipomenon scribitur Homam, id est, perturbatus.
4.6
Filius Sobal Alian de genere Chorraeorum: in Genesi scribitur, Aluan, id est, exaltatus: in Paralipomenon, Alian, id est, ejectus[ Ms. dejectus]; quia Chorraei exaltati fuerunt, antequam Edom terram illam caperet: ejecti postquam ab eo triumphati patriam amiserunt.
4.7
Hamaran filius Dison, filii Ana. In Paralipomenon, Hamaran, id est, rubricatus, sordidus, vel temulentus: in Genesi, Amdan, concupiscibilis. Hamaran, et Amdan unius hominis nomen est[ Al. nomina sunt].
4.8
Alchan filius Eser de genere Chorraeorum: in Genesi, tribulator; in Paralipomenon, Jachan, id est, tribulatus.
4.9
Phou, id est, eructans: qui in Genesi scribitur, Phau, id est, eructantes: in Paralipomenon, Phou, eructans: cujus uxor vocabatur Meetabel, quod interpretatur, benigna Domini: filia Matred, id est, dispensatricis[ Al. dispensatoris]: Mezaab[ Mss. Emazaab], filia aurificis, quae duos patres habere describitur, ad significandum mysterium sub una interpretatione nominum: ut aurifex genuerit dispensatricem: dispensatrix genuerit benignitatem Domini.
4.10
Alua, in Genesi interpretatur, elevatio: Aleia in Paralipomenon super eam. Et notandum quod primum reges dixerit de Edom, postea duces, cum prius duces fuerint, et postea reges: quorum ducum quasdam matres, id est, uxores Esau hic nominat, ut est Oolibama uxor Esau, et Thamna concubina Eliphaz.
4.11
Achan filius Charmi, in Josue, Achan, id est, coluber insidians; in Paralipomenon, Achar, id est, turbator.
4.12
Calubai, vel Chalubi filius Esrom, filii Phares, filii Juda: ipse est Caleb filius Jephone. Caleb Cenezaeus de loco qui vocatur Chanaz. Ipse duxit uxorem Azuba, ex qua natus est Gerioth. Duxit et aliam uxorem nomine Ephrata, ex qua suscepit Hur, virum Mariae sororis Moysi, patrem Uri, avum Beseleel, in Paralipomenon Chlubai, canis meus. In Josue et in Eptatico[ Fort. Eptateucho] Caleb, canis, Esrom et Jephone unum est. Cum autem mortuus esset Esrom, ingressus est Caleb ad Ephrata. Idcirco vocatur Caleb Ephrata: quia Caleb fuit vir Ephratae. Idcirco dicitur Esrom sexaginta annos habuisse, quando accepit uxorem filiam Machir, ut monstretur per annorum numerum, et de Aegypto illum egressum fuisse, et in terram repromissionis venisse, quia a viginti annis et supra ad praeliandum describebantur usque ad annum sexagesimum. Ab anno sexagesimo, et levitae ministrare, et milites pugnare desinebant. Unde et Romani eos emeritos vocant, qui jam militare desierunt.
4.13
Nason genuit Salma. In Paralipomenon, Salma, id est, pax. In Ruth, Salmon, id est, pacificus.
4.14
In Paralipomenon, Isai filius Obed, id est, sacrificium meum. In Regum vero Jesse, id est, sacrificium: filius Isai, Abinadab: filius Ram, Aminadab.
4.15
In Paralipomenon. Simmaa. In Regum, Samma. Samma, ibidem: Simmaa, exaudibilis.
4.16
In Paralipomenon: Abisai, filius Sarviae, id est, pater sacrificii. In Regum, Abisa, pater meus, sacrificium.
4.17
In Paralipomenon: filius Jether Ismaelites. In Regum filius Jethra Ismaelites. Jethra, residuum: Jether, modicum residuum. Filius Ismaelites vocatur, propter meritorum qualitatem.
4.18
Aalai, filius Sesan, ipse est Elimelech pater Maalon et Chelion. Sesam ideo dicitur filios non habuisse: quia isti absque filiis mortui sunt.
4.19
Ichamia genuit Elisama. In Jeremia: Ismael, filius Nathaniae, filius Elisama de genere regali. Quod vero dicit illum de semine regio, Moloch vult intelligi idolum Moab: quod in Hebraeo rex interpretatur.
4.20
Ziph nomen loci est, a quo fuerunt Ziphaei: qui venerunt ad Saul.
4.21
Gazez, id est, tonsor: filius Haran, filii Caleb, ipse est Nabal carmelus.
4.22
Ephrath: quia de Ephraim fuit: ab ejus nomine Bethleem Ephrata vocatur.
4.23
Jair, judex, qui in Judicum scribitur, filius Segab, filii Esrom. Idcirco in Judicum Galaadites putatur, quia Esrom duxit filiam Machir patris Galaad uxorem. Viculos et civitates sexaginta suscepit Jair in haereditatem, eo quod esset avia ejus filia Machir, filii Manasse.
4.24
Assuhur filius Esrom pater Thecue. Thecue est civitas, de qua sumpsit Joab mulierem sapientem.
4.25
Onam filius Jerameel filii Esrom, accepit nomen Onam filii Juda, qui mortuus est. Et in eo differunt, quod filius Judae in Hebraeo per nun, filius vero Jerameel per mem scribuntur.
4.26
Maresa patris Ebron. Ebron locus est, ubi David regnavit septem annis.
4.27
Filii vero Ebron, Chore: et Thaphihu, et Recem, et Samma, filii sunt Maresa.
4.28
Samma autem genuit Rabam patrem Jerchaam. Jerehaam locus est.
4.29
Maon filius Sammai pater Bethsur. Bethsur nomen loci est, et ab eodem Maon locus nomen accepit, qui in Regum scribitur Maon.
4.30
Saab filius Jaddai pater Madmena. Madmena locus est. Sue pater Machbena. Machbena locus est; et fuerunt hi filii Caleb. Et patrem Gabaa, id est, locus unde fuit Saul.
4.31
Filii Hur, Sobal pater Cariathiarim, et Salma pater Bethleem. Hariph pater Bethgader. Cariathiarim et Bethleem, et Bethgader nomina locorum sunt. Cariathiarim, ipsa est Cariatharbe et Cariathbaal et Ebron, quae Cariathiarim vocatur, id est, civitas silvarum. Cariathbaal, civitas mariti: Cariatharbe, civitas quatuor: quae omnia interpretari possunt in Patriarchis, qui ibi sepulti sunt.
4.32
Sobal pater Cariathiarim videbat dimidium requietionum, propter viciniam sepulcri Patriarcharum: cujus filii fuerunt Jethrei, et Phutei, et Semethei, et Maserei. Ex his egressi sunt Seraitae et Estaolitae: qui nomina locorum sortiti sunt, id est, Saraa et Estaol, ubi sepultus est Samson. Requietio sepulcrum intelligitur.
4.33
Filii Salma, filii Ur, Bethleem et Netophati, qui in Regnorum scribuntur: Eleanan filii patrui ejus de Bethleem, et Eleb filius Baana Netophatites. Qui idcirco scribuntur coronae domus Jacob, propter societatem, qua mutuo in praeliis utebantur Sarai, id est, Saraitae, de quo supra dictum est.
4.34
Jabes filius Sobaba, de quo in sequentibus scribitur, eo quod exaudierit eum Dominus, fuit doctor, in cujus conspectu sedebant filii Cinaei, qui et Obab, cognati Moysi, qui in hoc libro scribae vocantur. Canentes atque resonantes ideo scribuntur, eo quod assidue in Lege Dei et in Prophetis versabantur. In tabernaculis autem eos commoratos, et Regum historia scribit. Hi venerunt de calore patris domus Rechab, id est, de stirpe Rechab.
4.35
Achinoam uxor David Jezraelitis. Hic Jezrael locus est, in quo Naboth habitavit. In Paralipomenon, Daniel: in Regum, Chilaab, id est, vindicans patrem: eo quod disceptans cum Miphiboseth quaestionibus Legis, et victor apparebat, et patrem ulcisci videbatur.
4.36
.) Jetraham filius David de Egla uxore sua. Egla interpretatur, vitula, quam nonnulli putant Michol filiam Saul.
4.37
In Paralipomenon. Simmaa filius David, qui in Regum Samaa nominatur. Simmaa interpretatur, exaudi: Samaa, exauditus. Bathsua mater Salomonis. In Paralipomenon dicitur filia Amiel: et interpretatur, nomen ejus; Bathsua, filia deprecationis In Regum Bethsabee, filia Eliam filii Achitofel, et interpretatur, filia septem, filia satietatis, filia juramenti. Eliam interpretatur, Deus meus populus; Ammiel, populus meus Deus.
4.38
In Paralipomenon scribuntur duo filii David, Noga et Elipheleth, qui in Regum non habentur.
4.39
Filii Josiae, Sellum, Joannam et Joachim. Sellum est, quem Nachao rex Aegypti captivum duxit in Aegyptum. Unde meminit Jeremias: Quoniam haec dicit Dominus ad Sellum filium Josiae regem Juda, qui regnavit pro Josia patre suo. Qui egressus de loco isto non revertetur huc ultra.
4.40
. Joachim, qui et Eliacim, ipse Joachim ductus est in Babylonem cum vasis templi Domini, et Daniel, Anania, et Azaria, et Misael cum eo. Joacim filius ejus, qui et Jechonias, captivus ductus est in Babylonem, cum caeteris vasis domus Domini, cum Ezechiele et Mardocheo, in cujus loco substitutus est Mathanias, qui et Sedechias.
4.41
Filii Jechoniae, Assir Salathiel, unum nomen est, ipse est Phadaia pater Zorobabel. Et interpretatur Phadaia, redemptus Domini, Assir, carceratus, Salathiel, frutex Domini. Senneser filius Jechoniae, qui in Ezra Sesbasar nominatur. Senneser interpretatur, blasphematus. Sesbasar interpretatur, tribulatus. Sesbasar scribitur, cui Cyrus annumeravit vasa domus Domini.
4.42
Sechenias habuit filium Semeiam unicum, qui habuit quinque filios, Athus, Jegaal, Baaria, Naaria, et Saphat, qui cum patre suo Semeia, qui unicus patris erat, sex computantur.
4.43
Filii Juda quinque, qui jam superius aliis nominibus nominati sunt. Hic autem mutantur nomina repetendo causa interpretationis. Pharez interpretatur, divisio; Esron interpretatur, atrium; Zara, ortus; Charmi ipse est Er. Charmi interpretatur, vinea mea; Er, vigilans. Hur qui et Onan. Hur interpretatur, fenestra; Onan, murmuratio. Subal ipse est Sela.
4.44
Subal genuit Raiha, et Raiha genuit Jahad, Jahad genuit Ahumai et Laad: Laad genuit Etham, Etham genuit Jezrahel, a quo nomen accepit urbs, in qua Naboth habitabat. Sobal ipse genuit Raiha, qui alio nomine Er nominatur: idcirco quod Er et Onan, in peccato suo mortui sunt. Sobal interpretatur, spica; Sela, missus. Quod vero prius aliis nominibus et modo aliis nominibus nominantur, ad mysterium pertinet.
4.45
Phanuel pater Gedor, et Ezer pater Husa, filii fuerunt Hur; fratres Huri filii Mariae: Gedor vero et Husi nomina sunt locorum.
4.46
Ashur genuit Ethan, et nomen matris ejus Hala. Ethan genuit Chus, Chus genuit Soboba; Soboba genuit Jabes, qui fuit doctor, de quo superius dictum est. Quod vero inter Chus et Jabes introducuntur cognationes Aharhel filii Arum, haec causa est: Aharhel, ipse est Obab, qui interpretatur, post exercitum. Filius Arum, ipse est Jethro. Arum interpretatur, exaltatus. Quia ergo Jabes docebat eos habitantes in tentoriis, sicut superius dictum est, ideo introducuntur in ejus progenie, quasi a majoribus ejus progeniti sint. Hunc Jabes ferunt nonnulli adhuc vivere, propter hanc sententiam qua dicitur, praestitit ei Deus quae precatus est.
4.47
Caleb frater Suaa, ipse est Ram. Ram interpretatur, excelsus; et Suaa, sublimis[ Al. humilis]. Caleb genuit Machir, Machir genuit Eston, Eston genuit Tehinna. Quod vero dicit eum patrem urbis Naas, intelligi potest aut Bethleem, aut mater Isai; quia Isai in alio loco Naas, id est coluber vocatur. Abigail soror est David, filia Naas, id est, Isai: qui utroque nomine vocabatur. Getra Ismaelites habuit uxorem Abigail filiam Naas. Quod vero dicit, isti sunt filii[ Ms. viri] Recha. Recha interpretatur, tener, quem hic David nonnulli intelligi volunt. Sic enim ipse ait: Ego sum tener et unctus rex. Et in alio loco: quasi ligni vermiculus tenerulus. Idcirco enim viri Recha, id est, David dicuntur, quia propter exprimendam genealogiam David, in hac sententia annotati sunt.
4.48
Chenez genuit Othoniel et Saraiam. De Saraia dicitur prodiisse Joab. Qui ideo dicitur pater vallis artificum, quia de filiis ejus fuerunt architecti ad aedificandum domum Domini.
4.49
Filii Ezra Jether et Mared, Effer et Jalon. Ezra interpretatur, auxilium, ipsum enim dicunt Amram patrem Moysi et Aaron. Jether interpretatur, residuum, ipse est Aaron. Mared, rebellans, ipse est Moyses. Effer, pulvis, ipse est Eldad; Jalon, lex, ipse est Medad: iidem[ Ms. id est] duo qui prophetabant. Traditur enim Moysen post acceptam legem in eremo patri injunxisse, ut matrem dimitteret, eo quod illius amita esset: filia enim fuit Levi. Post cujus dissidium, duxisse aliam uxorem Amram: ex qua suscepit duos filios hos, Eldad et Medad. Quod vero sequitur, genvitque Mariam et Samai, et Jesba patrem Estemoa: Samai Moysen intelligi volunt, qui interpretatur, coelestis. Jesba Aaron, qui interpretatur, collaudatio, patrem Estemoa, id est, ignem manentem, eo quod filii Aaron in assiduis sacrificiis igne utebantur. Quod vero sequitur, uxor ejus Indaia genuit Jared: Indaia, ipsa est Jachabeth mater Moysi. Nomina vero quae sequuntur pene omnia Moysi nomina intelligi volunt, quia ideo Jared vocatur, id est, descendens, quod de monte descenderit: pater Jedor, id est, sepium, eo quod quasi quadam sepe lege circumdederit populum. Heber, junctor, eo quod populum Dei servitio junxerit: Patrem Socho, id est, prophetiae, eo quod ipse sit doctor Prophetarum. Icuthiel, id est, sperans in Deum, eo quod spem habuerit liberandi populum de Aegypto: sive quod spe parentum de aquae periculo liberatus sit: patrem Sanoba, qui interpretatur, gubernator, eo quod magnam populo in eremo gubernationem exhibuerit: sive quod doctrina sua quotidie gubernaret.
4.50
Quod vero sequitur: Hi autem filii Bethiae, filiae Pharaonis, quam accepit Mered: Pharaonis filiam, idcirco in hoc loco matrem Moysi vocat, et interpretatur, filia Domini, propter bonam voluntatem quam in nutriendo puero habuerit, et a Mered, id est, Moyse accepta esse dicitur, eo quod relictis idolorum cultibus, ad Dei cultum conversa sit.
4.51
Charmi pater Ceila et Estamon, qui fuit de Machati. Ceila nomen loci est, et Machati similiter.
4.52
Simon pater Amnon, et Rena, filius fuit Estamoa, filii Odai, filii Asriel, filii Jalaleel, filii Cenes, filii Sela, filii Judae.
4.53
Et pater Lecha, idcirco hic ponitur propter memoriam pristini nominis. Cognationes ergo domus operantium byssum in domo juramenti, hi sunt, qui cum Beseleel morati sunt ad explendum opus tabernaculi. Juramenti etenim domus idcirco dicitur, sicut et tabernaculum foederis, quod in eo foedus esset Dei, quod cum hominibus fecit, et juramentum quod juravit ad Abraham, Isaac et Jacob. Quod vero sequitur: Qui stare fecit solem: redit ad progeniem Pharez, de quo ortus est David, opportunum judicans progeniem Juda, de qua tribus regia orta est, in David terminare. Tradunt enim Hebraei hunc fuisse Elimelech virum Noemi, patrem Maalon et Chelion in cujus tempore sol steterit, propter praevaricatores[ Ms. praevaricationes] legis, ut tanto miraculo viso, converterentur ad Dominum Deum suum. Quod quia facere contempserunt: idcirco fames invaluit, ut ille, qui in tribu Juda prior videbatur, famis inopia cum uxore et filiis, non solum patria pelleretur, sed etiam in eadem peregrinatione cum filiis moreretur. Viros autem mendacii esse Maalon et Chelion, qui hic, securus et incedens appellantur, et de quibus dicitur quod principes fuerint in Moab, eo quod uxores Moabitidas duxerint. In Hebraeo expressius ponitur, et ab eruditis illius linguae didicimus, ut non principes, sed mariti dicantur. Quod vero sequitur, quae reversae sunt in Lehem, Noemi et Ruth demonstrat, quae in Lehem, id est, panem post inopiam famis, audita ubertate panis, in Bethleem reversae sunt. Et quia haec historia in libro Ruth scribitur( Ruth I, 4): idcirco subsequitur: Haec autem verba vetera. Figulos vero dicit habitantes in plantationibus et sepibus, progeniem quae de Ruth propagata est: quae in sepibus et plantationibus habitasse legitur, quando ad regiam dignitatem haec plantatio pervenit. Commorati sunt ibi, hoc est in Bethleem apud regem in operibus ejus, quia ex eis David rex ortus est, cujus opera miris praeconiis praedicantur.
4.54
Filii Symeon in Genesi sex describuntur. Hic vero sextus tollitur, eo quod nulla progenies de eo processit. Mutantur vero nomina quaedam suis rationibus. In Genesi scribitur, Jemuel. Jemuel, mare Dei: in Paralipomenon Namuel. Namuel, loquens cum Deo. Alius vero in Genesi vocatur Ohad: in Paralipomenon Jarib. Ohad interpretatur, laudatio: Jarib, litigans: quia de ejus progenie exivit Zamri, qui cum scorto Madianitide peccans, a Phinees peremptus est. Jachin in Genesi, quod interpretatur, praeparatio: in Paralipomenon Zara, quod interpretatur, ortus. Saul vero, quem eodem nomine in utroque libro commemorat, hic filium Cananitidis tacet, et vicinitate fraterni nominis ex Zara, qui interpretatur, ortus, decorat. Quod dicit, hae civitates eorum usque ad regem David: hoc vult intelligi, quod Sicelech et Bersabee, quae tribus Judae fuerunt, et a tribu Symeon invasae sunt, a David denuo in pristinam Judae redierunt haereditatem. Ain Remmon unius villae nomen est, quae interpretatur, fons malorum granatorum.
4.55
Et universi viculi eorum per circuitum civitatum istarum usque Baal. Baal in hoc loco ipsa est, quae in alio loco Cariathbaal scribitur, de qua superius dictum est. Notandum de reliquiis Amalech: Beera filius Baal de stirpe Ruben, ipse est Pater Oseae prophetae. Notandum quod ipsa sit Cethura quae et Agar.
4.56
Nam cum dicat Rubenitas et Gadditas et dimidiam tribum Manasse pugnasse cum Agarenis: sequitur praebuisse eis auxilium. Ituraeos, Naphaeos, et Nodab, qui utique filii Ismael fuerunt. Idem in Paralipomenon Nodab, in Genesi Cedma vocatur. Cedma interpretatur, antiquorum, Nodab, uter. Fuit enim bellum Domini: quia Dominus pugnavit cum eis.
4.57
Transtulit Theglatphalasar, Ruben et Gad et dimidiam tribum Manasse, et adduxit eos in Hala, et in Abor et Hara, ipsa est Rages. In Malachim vero Hara praetermittitur.
4.58
Josedech sacerdos, ipse est Ezras. Demonstrat hoc liber ejusdem Ezrae, ubi dicit: Et post haec verba in regno Artaxerxis regis Persarum Ezras filius Saraiae filii Azariae. Sed in libro suo se praetermittit humilitatis causa. Quod vero dicit, Joanan genuit Azariam, et ipse est Azarias, qui sacerdotio functus est in domo quam aedificavit Salomon in Jerusalem: monstrat eumdem Azariam restitisse Oziae regi, quando intravit in templum Domini cum thuribulo et terraemotus magnus factus est. Tradunt etiam eumdem Ezram esse Malachiam prophetam, qui in duodecim Prophetis ultimus est. Ipsius filius est Jesus sacerdos magnus, de quo meminit Zacharias propheta. Sciendum sane quia crebrae appellationes personarum et immutationes nominum et repetitiones, ad magnum mysterium pertinent.
4.59
Filii Chaat Aminadab filius ejus. Iste Aminadab ipse est, qui in Numeris Jessaar scribitur, pater Core. Filius Samuel, qui in Regum Johel nominatur: in Paralipomenon Vasseni scribitur, quia Abia filius Samuelis, in judicem constitutus, munerum acceptor erat. Et quia iste Johel, qui et Vasseni, sciebat hoc, et non corripiebat eum: ideo dicuntur uterque fecisse. In hoc vero loco demonstrat eum separatum a fratre suo, quia acceptor munerum erat.
4.60
Eliel pater Jeroam filius Thou: in Regum Eliu scribitur. Sic enim habes, et nomen ejus Elcana filius Jeroam, filii Eliu filii Thou. Eliel interpretatur, Deus meus Deus. Eliu, Deus meus ipse. Et hic Eliel dicitur, id est, Deus meus Deus: in Regum vero, ubi necdum ad templi ministerium designatur, sed solummodo genealogiae ordo texitur, dicitur Eliu, id est, Deus meus ipse. Quod vero dicitur Eman cantor filius Johel, et expleta genealogia, dicit Asaph fratrem ejus. Hic frater non unius patris aut matris dicitur, sed eo modo quo solemus propinquos fratres appellare. Quod vero genealogia Aaron repetitur, et usque ad Achimaas pervenit, putatur hoc ob laudem et memoriam Achimaas factum esse, eo quod fideliter erga David in omnibus egerit.
4.61
Jecmaam cum suburbanis suis. Jecmaam, in Paralipomenon, per Mem, quod interpretatur, vindicatio populi: in Josue scribitur Jecnaan, per Nun, id est, acquisitio populi. Hac videlicet ratione, quia qui primitus in custodienda lege fuerunt acquisitio populi: propter peccata sua versi sunt in vindictam populi.
4.62
Porro ex dimidia tribu Manasse Aner, et suburbana ejus. Aner ex uno de pueris Abrahae nomen accepit, qui vocabatur Aner, eo quod ibi habitavit, et ibi sepultus est. In Josue vero Thaanath vocatur. Aner interpretatur, lumen. Thaanach, respondit. In Paralipomenon. Balaam et suburbana ejus: in Josue Giblaam scribitur. Giblaam, inveteratio populi: Balaam, turbatio populi.
4.63
Ramoth vero in Paralipomenon scribitur. Unde dicitur, Ramoth quoque et suburbana ejus, et in tribu Issachar. Ramoth vero Galaad, quae in Regum scribitur, in tribu Ephraim.
4.64
In Paralipomenon, de tribu Aser, Masal cum suburbanis suis. Hic Masal parabola interpretatur. In libro vero Josue Misaal scribitur, quod interpretatur, interrogatio Dei.
4.65
In Paralipomenon: Hucac et suburbana ejus: in Josue vero Helcath scribitur. Hucac interpretatur, sculpsit. Helcath, portio.
4.66
Duae sunt Cedes: una in tribu Issachar, et altera in tribu Nephthalim in Galilaea, ubi fuit Barach filius Achinoem. In Paralipomenon, Hamon cum suburbanis suis: in Josue Hamathdor. Hamon interpretatur, calefactio. Hamathdor, calefactio generationis. In Paralipomenon, Cariathaim et suburbana ejus: in Josue vero scribitur Carthan. Cariathaim interpretatur, urbs maris: Carthan: urbs: in Paralipomenon, de tribu Gad, Ramoth in Galaad et suburbana ejus. Ramoth Galaad, in Regum unum nomen est, et est in tribu Ephraim.
4.67
In Paralipomenon, porro filii Issachar Thola et Sua, Jasub et Simeron. Jasub in Genesi Job nominatur. Job interpretatur, ululatio; Jasub, revocans. Simeron, nomen hominis, et Samaron, nomen civitatis. Simeron, ubi nomen est hominis, per i; ubi nomen est civitatis, per a.
4.68
Filii Jezraia in Paralipomenon quinque dicuntur esse, et non sunt nisi quatuor; sed annumeratur cum eis pater eorum Jezraia, qui unicus patri suo Ozi fuit, et fiunt quinque.
4.69
In Paralipomenon, filii Benjamin, Bela et Bechar, et Jadiel: in Genesi pro Jadiel Asbel scribitur. Jadiel interpretatur, cognoscens Deum; Asbel, captivus Dei.
4.70
Omnes isti filii Becher. Ubicumque in lege scribitur, omnes isti filii, cujuslibet aut pro meritorum excellentia, aut pro meritorum deterioratione fiunt.
4.71
Filii autem Belan, Jehus et Benjamin et Aoth et Canana. Aoth, de cujus progenie fuit judex Aoth, qui in Judicum libro scribitur. Canana vero iste est, a quo egressi sunt Benjamitae, qui nefas perpetraverunt, propter quod magnae caedes in Israel tempore Judicum factae sunt.
4.72
In Paralipomenon, filii Nephtali Jasiel, et Guni, et Jezer, et Sellum: in Genesi iste Sellum, Sillem scribitur. Sellum interpretatur, pax; Silem, recens.
4.73
Quod vero sequitur, filii Balaa, quae fuit concubina Jacob: quidam putant ideo illam in hoc loco ab Ezra nominatam, quia post mortem Jacob legatione functa fuerit inter Joseph et caeteros Patriarchas, qua precati sunt eum, ne recordaretur peccati eorum.
4.74
In Paralipomenon, porro filii Manasse Asriel, concubinaque ejus Syra. Idem Manasse peperit Machir patrem Galaad. Ferunt hanc Syram filiam fuisse filii Laban, quae in Aegyptum famis inopia ad venundandum a patre ducta, a Manasse, qui horreis praeerat, misericorditer suscepta, patri cibariis datis, ab eodem Manasse in conjugium sumpta est: peperitque ei Machir patrem Galaad.
4.75
Filii Machir Huphim et Suphim. Huphim et Suphim unum nomen est: et est soror ejus Maacha, quam accepit Esrom, dum sexaginta esset annorum, ex qua suscepit Segub. Huphim interpretatur, thalamus; Suphim unctus.
4.76
Nomen autem secundi Zalphaad: et idcirco iste secundus nominatur, quia hi duo principes erant in tribu Manasse, id est Huphim, qui et Suphim et Zalphaad.
4.77
Soror autem ejus Regina, id est, Bedam filii Ulam: alius est iste Bedan, et alius est Bedan in Regum, id est, Samson. Bedan interpretatur, in Dan. Ista soror Regina est Debbora uxor Barach, qui alio nomine Laphidoth vocatur.
4.78
Suthala filius Ephraim, genuit Ezer et Elaad, qui congregata multitudine de Israel ascendere nisi sunt ad terram repromissionis, et in Geth Philistinorum interfecti sunt. Fratres vero, qui ad consolandum Ephraim venerunt, aut eos dicimus, qui de Patriarchis supererant, aut cognationem quam fraterno[ Lege fratres ut supra] nomine saepe nominavimus.
4.79
Filia autem Beria, id est, Sara, quae aedificavit Bethoron inferiorem et Ozen- Sara. Virtus illius feminae describitur. Ozen- Sara nomen est loci.
4.80
Elisama filius Amiud, ipse est Patriarcha de tribu Ephraim, qui in libro Numerorum scribitur.
4.81
Ista est Sichem, quam percusserunt Symeon et Levi. Sara filia Aser dicitur Prophetissa fuisse, et meritorum praerogativis exuberasse.
4.82
Berzaith de progenie Melchiel, de filiis Aser, fuit ditissimus olei et caeterarum opum, et tulit primitias Elisaeo Prophetae. In eo impletum ferunt, quod Moyses de Aser ait, tingat in oleo pedem suum.
4.83
Aara filius Benjamin: in Genesi scribitur Gera, quod interpretatur, peregrinus. In Paralipomenon, Aara frater odoris. Et notandum, quod hic quinque de filiis Benjamin praetermiserit: de quibus necdum progenies creverat.
4.84
Nohaba in Paralipomenon, ipse est qui in Genesi, Naaman. Nohaba, requies; Naaman, pulcherrimus. In Paralipomenon, Rapha: in Genesi scribitur Ahi, quod interpretatur frater meus; Rapha, medicina.
4.85
Hi sunt filii Ahod principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath. Manahath interpretatur sepulcrum. In Manahath translati sunt, quando pro scelere in uxorem levitae perpetrato, gladio corruerunt. Quod vero sequitur: Naaman autem et Ahia et Gera ipse transtulit eos, designat eos fuisse principes et illis eminuisse Gera. Unde et singulari numero describuntur, ipse transtulit eos. De isto Gera processit progenies Gera, qui fuit pater Semei.
4.86
Serachim dimisit uxores suas Usim et Bara, et fugit in terram Moab, et accepit uxorem Odes, ex qua suscepit filios, qui hic scribuntur.
4.87
Hi fugaverunt habitatores Geth, et ulti sunt fratres suos filios Ephraim, qui eorum ceciderant gladio.
4.88
Fuerunt autem filii Ulam viri fortissimi et magno robore, tendentes arcum, et multos habentes filios ac nepotes, centum quinquaginta. Hic centum quinquaginta referunt ad filios Ulam, ut iste sit sensus: fuerunt autem filii Ulam centum quinquaginta, per tropum qui vocatur hyperbaton.
4.89
Nathinnei, id est, donati. Sunt enim Gabaonitae, eo quod ad serviendum dati sunt ad templum Domini a Josue.
4.90
Azarias quoque filius Helchiae. Iste est Helchias sacerdos magnus, qui librum legis invenit tempore Josiae, et dicitur fuisse pater Jeremiae prophetae.
4.91
Bachbachar, carpentarius idcirco describitur, quia artificio suo fungebatur in domo Domini, et erat de tribu Levi.
4.92
Et Barachiae filius Asaph, filii Elcana, qui habitavit in atriis Netophati. Netophati nomen loci est, ubi habitavit Heleel filius Bana, de quo superius dictum est. Qui erant coronae domus Jacob. Abdia filius Semeiae, filii Galal, filii Idithun. Iste est Idithun cantor David. Observabant in porta regis, ad orientem de filiis Levi per vices suas, qui erant cantores: et vicibus suis ad psallendum cum David veniebant.
4.93
Sellum vero filius Core, filii Abiasaph, filii Core. Hic prior Core per Aleph scribitur, et sonat Core: secundus vero per Heth, et sonat Corach. Core, clamans; Corach, calvus: ipse est qui in Numeris scribitur. Hi sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi. Isti custodiebant ostium tabernaculi exterius. Patres vero eorum, qui subter scribuntur, et qui in Psalterio titulos habent, ipsi custodiebant ostium interius tabernaculi Domini, et erant cantores castrorum Domini. Tabernaculum dicit, ubi Dominus requiescebat. His quatuor excubiis creditus erat omnis numerus janitorum: et quatuor partes, quibus observabant custodes domus Domini, descriptae sunt in libro Numerorum. Erant enim in unaquaque parte quinquaginta et tres, qui faciunt ducentos duodecim. Phinees filius Eleazar erat dux eorum coram Domino. Hic monstratur Phinees adhuc in eo tempore vivere, et in tabernaculo vicibus suis excubare. Hae sunt vices viginti quatuor, quae in sequentibus describuntur, quarum in Evangelio mentio est( Lucae I), de vice Abia.
4.94
In Gabaon autem commorati sunt, pater Gabaon Jaiel et nomen uxoris ejus Maacha. Jaiel ipse est, qui in Regum scribitur Abiel pater Chis patris Saul. Abiel interpretatur, pater meus Deus; Jaiel, desertus Dei, propter meritorum distantiam. Et notandum, quia inter filios Jaiel, Ner et Chis vocantur fratres, sicut et sunt, et in Regum ita habetur. In sequentibus vero dicitur, Ner genuit Chis: non quod eum genuerit, sed quod eum educaverit, genuisse eum dicitur.
4.95
Isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis. Quamvis foris muros Jerusalem habitarent, dicuntur propter vicinitatem tamen et conventum loci in Jerusalem habitasse.
4.96
Aminadab filius Saul, in Paralipomenon: In Regum vero, ubi occisus est cum patre, Abinadab vocatur, id est, pater meus votum. In aliis vero locis Jesbi, id est, coaequatus.
4.97
Asbaal filius Saul, ipse est Isboseth. Esbaal interpretatur, ignis maritus. Isboseth, vir confusionis.
4.98
Filius Jonatham Meribaal, qui et Meribabaal, ipse est Miphiboseth. Meribaal interpretatur, litigans cum marito. Meribabaal, litigans in maritum.
4.99
Raphaia et Rapha unum nomen est, filius Binaa, filii Mosa. Rapha interpretatur, defluens. Raphaia, medicina Dei.
4.100
Azaricham Bocru unius hominis est nomen. Bocru interpretatur, primogenitus. Tradunt enim eum armigerum Saul Doech Idumaeum fuisse, et puerum qui diadema et armillam Saul detulit ad David filium Doech Idumaei. Ipsum etiam Doech ferunt puerum Saul fuisse, qui cum eo perrexerat ad requirendas asinas patris sui.
4.101
Interiit ergo Saul, et tres filii ejus, et omnis domus ejus pariter concidit. Domum ejus pariter concidisse dicit, non ut non esset, de quibus fuit Mardochaeus, sed ut non regnaret.
4.102
Et caput ejus affixerunt in templo Dagon. In Hebraeo non caput, sed corpus habetur, quia caput jam miserant ad circumducendum. In Regum vero scribitur in Bethsan. Bethsan enim tradunt vocatam domum Dagon, quae interpretatur domus dormientis. Alia est enim Bethsan in Judicum, et in Josue, quae interpretatur, domus securitatis.
4.103
Joab autem reliqua urbis exstruxit, id est, pereuntibus Jebusaeis gladio, si qui ex Israelitis inter eos inventi fuissent, ab eo salvabantur.
4.104
Jesbaam filius Achamonni princeps[ Al. ponitur] inter triginta. Jesbaam interpretatur sedens in populo; filius Achamonni, id est, sapientissimus, ipse est David. Hoc est quod in Regum scribitur: Sedet in cathedra sapientissimus, et minuitur de sapientia, quasi vermiculus ligni tenerrimus propter peccatum, quod commisit in Uriam. Et cum in Regum volumine dicat octingentos illum uno impetu interfecisse: in Paralipomenon hic dicit trecentos eum interfecisse propter ipsum peccatum. Una vice intelligitur uno impetu, et octingentos interfecisse. Unde et in Regum scribitur, uno impetu.
4.105
Ahohi frater fuit Isai patris David, cujus filius fuit Eleazar, qui fuit inter tres potentissimos, id est, Baanaian filium Joiadae, et Abisai filium Sarviae fratrem Joab.
4.106
Steterunt in medio agri, et eum defenderunt. David scilicet et Eleazar. Hoc in Paralipomenon: In Regum vero singulariter ponitur, ut regis fortitudo monstretur.
4.107
Descenderunt autem tres de triginta principibus ad petram, in qua erat David ad speluncam Odollam. Tres isti, hi sunt quos supra memoravimus.
4.108
Desideravit ergo David aquam: qui non desiderio aquae hoc fecit, sed ad probandum utrum tam fortes inveniri potuissent, qui hoc attentarent. Sacrificavit eam Domino gratias agens, quia tam fortes viros in Israel dederat. Et notandum quod vinum, quod Deo in sacrificium offerebatur, aqua mixtum erat.
4.109
Baanaia filius Joiadae, ipse percussit duos ariel Moab. In Regum scribitur duos leones Moab, ipse percussit, id est, duos viros fortes de Moab. Idem Baanaias multa opera perpetravit de Cabseel. Cabseel nomen loci est. Hic opera ejus laudat, id est, sapientiam, quia unus erat de septuaginta Senioribus Israel. Cabseel, congregatio Dei.
4.110
In Paralipomenon Sammoth Arodites, ipse est qui in Regum scribitur Samma. Samma interpretatur, ibidem, Samoth, nomina. Elles filius Phalti de Jaito, quod in Regum scribitur. In Paralipomenon Elles Plonites scribitur. Hic progeniem matris designat. Ploni enim fuit proximus Booz, de quod dicitur in Ruth, Est quidam propinquior.
4.111
In Paralipomenon Sibbochai Uphathites, ipse est qui in Regum scribitur Mobunai. Mobunai interpretatur, aedificium meum; Sibbochai, irretitus. In Paralipomenon Illai Aothites, ipse est qui in Regum scribitur, Salmon. Salmon interpretatur, sub umbra. Illai, exaltatus. Aothites filius Aothi fratris Isai.
4.112
Heleb in Paralipomenon, qui in Regum scribitur Heled. Heleb, adeps; Heled, terra.
4.113
Hurai in Paralipomenon, in Regum scribitur Hedai. Hurai interpretatur, fenestra mea. Hedai interpretatur, acumen meum. Abiel in Paralipomenon, in Regum Abialbon. Abiel, pater meus Deus. Abialbon, pater meus dolor.
4.114
In Regum, filii Jasen, Jonathan: non est putandum quod filius ejus sit. Sigillatim enim ponitur Jonathan, et est filius ejus Sagie in Paralipomenon. Filii vero Asem Gizoni. Jasen interpretatur dormitor. Asem, nominatus.
4.115
Aiham filius Sachar: in Paralipomenon, et interpretatur merces: in Regum scribitur Saar, et interpretatur cantor.
4.116
Eliphal, filius Ur, in Paralipomenon: in Regum Eliphelet filius Asbai. Eliphal interpretatur Deus meus mirabilis. Ur, ignis. Eliphelet, Deus meus liberabit. Asbai, pepercit mihi.
4.117
In Paralipomenon, Epher Mechoratites. Fiepher ipse est Eliam pater Bethsabee, filius Achitophel. Mechorati, venundatus. Epher, foveam. Eliam, Deus meus mirabilis. Achitophel, frater meus ruina: item, frater meus mirabilis.
4.118
Esro in Paralipomenon, interpretatur atrium ejus. In Regum, Esrai interpretatur, atrium meum. In Paralipomenon, Noorai filius Esbai: in Regum Pharai de Arbi. Noorai, puer meus. Esbai, hyssopus meus. Pharai interpretatur gluto. Arbi, locusta.
4.119
In Paralipomenon, Joel frater Nathan: in Regum scribitur Igal filius Nathan. Joel, interpretatur, Dominus Deus. Joel, et Jonathan et Nathan propheta fratres fuerunt, filii Sammaa fratris David. Igaal, redemptus. Quod vero in Paralipomenon Joel frater Nathan, et in Regum filius Nathan scribitur, haec causa est: illic ponitur pro educatione pater, hic pro natura frater. Mibahar filius Agari, in Paralipomenon: in Regum, Bani de Gaddi. Mibahar interpretatur, de electis: Agari, advena meus. Bani, filius meus: de Gaddi, hoc est, de tribu Gad.
4.120
Hira Jethraeus, filius Jether patris Amasae. Uria Ethaeus vir Bethsabee, a loco qui vocatur Eth, Ethaeus vocatus est. Hi triginta septem fuerunt[ Al. fugerunt] cum David cum fugeret ante Saul.
4.121
Maacha nomen est officii feminarum de causis muliebribus. Maacha, ingeniosa. Selech Ammonites, eo quod in Ammon ministerio fungeretur. Githma Moabites, eo quod in Moab ministerio fungeretur. Hactenus Benjamitae, Elcana, et Jesia, et Azrael. Incipiunt Levitae.
4.122
Sed et de Gaddi transfugerunt ad David: de Gaddi, id est, de tribu Gad.
4.123
Hi praebuerunt auxilium David adversum latrunculos: id est, Amalecitas, qui praedati sunt uxores ejus, et eorum qui cum eo erant.
4.124
Usque dum fieret grandis numerus quasi exercitus Dei. Sexcentorum millium numerus, qui de Aegypto egressi sunt. Joiada quoque princeps de stirpe Aaron, ipsum tradunt fuisse Phinees, ad cujus comparationem, Sadoch puer vocatur. Quod vero dicit principes cum eis venisse, id est, sacerdotes. De filiis Issachar viri eruditi, qui norunt singula tempora. Ipsi enim erant doctores, computatores, et magistri, sive ad festivitates celebrandas, sive ad caetera: et ideo dictum est in benedictione Issachar: Supposuit humeros suos, et factus est tributis serviens
4.125
Congregavit ergo David cunctum Israel, a Sihor Aegypti. Sihor Aegypti fluvius est a Nilo derivatus. In Jeremia, Quid tibi est ad viam Aegypti, ut bibas aquas Sihor? In Josue, De Sihor, qui est super faciem Aegypti, usque ad terminos Accaron.
4.126
Cum pervenissent ad aream Chidon. Chidon interpretatur, clypeus. Traditur enim iste locus esse, ubi Josue stabat, quando dictum est ei, leva clypeum contra urbem Ahi.
4.127
Eliada filius David, in Regum, et in Paralipomenon, in primo loco nominatur eodem modo: in secundo vero loco Baliada. Eliada interpretatur, Deus meus cognovit. Baliada, maritus cognovit. Tradunt propter transgressionem David, hoc nomen immutatum.
4.128
Abinadab, interpretatur Pater meus votum; Aminadab, populus meus votum. Jusserat enim idem Aminadab duobus filiis suis Oza et Ahio, ut portarent arcam Domini humeris suis. Et quia neque ipsi eam portaverunt, neque Chaatitis ad portandum dederunt, idcirco Oza mulctatus est morte. Fuit enim peccatum in non portando: in sustinendo arcam, jam poena peccati. Divisio enim Oza traditur, quod aruisset brachium ejus et humerus, ubi arca Domini portanda erat, et in illius loco divisio quaedam facta est.
4.129
Avertit arcam Dei in domo Obed- Edom. Obed- Edom levita erat: et ignorabat David ob quam causam indignatio Dei venisset in Ozam. Postquam vero cognovit causam, pro qua Oza percussus est, jussit eam portari in humeris, sicut sequentia demonstrant.
4.130
Venit contra illos ex adverso flentium. Tradunt Philistaeos idolum habuisse, cui in lacrymis hominum sacrificium parabatur. Huic illi more suo lacrymis sacrificabant. Et eis ex adverso David venit, in quorum capitibus jam furor Domini saeviebat, quando ad eos ventum est. Ideo timuerunt gentes David propter idolum destructum, cui humanis lacrymis sacrificabatur.
4.131
Tetenditque ei tabernaculum, etc. Aliud novum tabernaculum fecit, quo istud[ Al. illud] quod a Moyse factum fuerat in eremo, cooperiret,
4.132
In cymbalis aeneis concrepantes. In Hebraeo habet in cymbalis aeneis ad audiendum: quia videlicet ab ipso psalmo incipiebant, qui habet in capite: Exaudi, Domine, justitiam meam, qui est sextus decimus.
4.133
In Nablis arcana cantabant. In Hebraeo habet, pro juventatibus: quia a psalmo quadragesimoquinto incipiebant, qui hoc habet in titulo.
4.134
In citharis pro octava cantabant: quia a sexto psalmo incipiebant, qui hoc habet in titulo. Pro octava autem, quidam putant pro circumcisione.
4.135
Chonenias autem princeps Levitarum, prophetiae praeerat ad praecinendum melodiam: quia ipse eis spiritu prophetiae, melodias et verba ad memoriam revocabat.
4.136
Barachias et Elcana janitores arcae. Hic janitores portatores vocat.
4.137
Cumque adjuvisset Deus levitas, qui portabant arcam foederis, timentes casum Ozae.
4.138
Obed- Edom, et Jeihel super organa. Iste Jeihel est, de cujus progenie fuit Ahiel prophetes, qui in diebus Josaphat prophetavit.
4.139
Sed increpavit pro eis reges, Pharaonem et Abimelech.
4.140
Sadoch autem sacerdotem, et fratres illius sacerdotes coram tabernaculo Domini in excelso, qui erant in Gabaon. Hic Gabaon, quidam locum quemdam arbitrantur esse in Jerusalem, ubi a David tabernaculum foederis, et arca testamenti Domini collocata sunt. Gabaon interpretatur, vallis. Excelsum autem propter sublimitatem cultus divini existimant.
4.141
Reversus est David ut benediceret domui suae. Quidam benedictionem hic per antiphrasim dictam putant. Domum vero Michol, filiae Saul quam increpavit David, eo quod indignata sit, cum vidisset eum subsilientem coram Domino ante arcam testamenti.
4.142
Fecitque sibi nomen quasi unius majorum, qui celebrantur in terra. Unius majorum aut Abraham, aut Isaac, aut Jacob.
4.143
Ut tolleret David Getd, et filias ejus de manu Philistinorum. In Regum scribitur: Tulit frenum tributi, ut dilataret imperium suum usque ad flumen Euphraten. Quidam putant de Adadezer dictum, necnon et de Thibahath et de Chun. In Regum Betha et Berothai. Betha interpretatur, requies. Berothai, fontes mei. Thibahat, macellum, Chun, percussus[ Al. compercussus]: propter derisionem enim in hoc loco immutatio nominum facta est.
4.144
Thou rex Emath, in Paralipomenon, in Regum Thoi. Thoi, error meus: Thou, error eorum: quia filium suum in dolo ad David mittebat. Idcirco nominis immutatio facta est.
4.145
Misit Aduram filium suum: in Regum, Joram. Joram, Deus excelsus. Aduram, decor excelsus.
4.146
Fecit David sibi nomen cum reverteretur capta Syria, in valle Sallinarum caesis decem et octo millibus. Eodem modo et in Regum scriptum est. Multi enim duodecim millia habent, errore ducti, eo quod in psalmo scribitur duodecim millia. Sed illic duodecim millia Joab interfecisse perhibetur, hic decem et octo millia Abisai: et propter regalis nominis dignitatem, David victoria ascribitur. Est enim in Paralipomenon plane scriptum, quod Abisai haec decem et octo millia interfecerit.
4.147
Commentarii, Commentatores, qui annotatis rebus et causis, regi eas ad memoriam referebant.
4.148
Abimelech filius Abiathar in Paralipomenon, in Regum Achimelech scribitur. Abimelech, pater meus rex. Achimelech, frater meus rex. Susa scribitur Paralipomenon, in Regum Saraia. Susa, gaudium. Saraia, princeps Domini. Bahurim, interpretatur, electorum. Phalti, liberatus, Lais, filius leonis.
4.149
Venit usque ad Bahurim, usque ad locum doctorum et electorum, e quibus unus erat. Cerethi, exterminatores. Phelethi, admirabiles. Dicuntur enim fuisse septuaginta Judices loco eorum substituti, quos Moyses in eremo, Domino praecipiente, delegerat. In Regum, filii David sacerdotes, in Paralipomenon, primi ad manum regis scribuntur. Ad unum enim sensum utrumque convenit: quia hic dicit eos primos, et illic sacerdotes, propter nobilitatem et prioratum. Hi enim sunt qui ei in Ebron nati sunt.
4.150
Faciam misericordiam cum Anon filio Naas. Praestitit enim pater ejus mihi gratiam. Naas fuit rex Ammon, qui in Regum scribitur, cum quo primum Saul in defensionem Jabes Galaath pugnavit, et vicit eum. Quia ergo erat inimicus Saul, idcirco gratiam praestabat David, si quando ad eum veniebat. In Regum, dimidiam partem barbae praecidit, et vestes eorum medias usque ad nates. In Paralipomenon, decalvavit, et praecidit tunicas eorum medias usque ad inguina. Quod in uno loco deest, in alio habetur: unde colligitur eos decalvatos fuisse, et barbas rasas eos habuisse, et vestimenta praecisa ante et retro.
4.151
Sophach autem princeps militiae erat Adadezer. Sophach interpretatur, evisceratus: in Regum scribitur Sobach, et interpretatur, columbaris.
4.152
Tulit autem coronam David Melchom de capite ejus. Melchom idolum Ammonitarum, de quo in Regum, et in Paralipomenon, et in Sophonia scribitur. Melchom interpretatur, rex eorum. De simulacro enim illius idoli tulit David diadema. Illicitum erat de idolis aliquid auri appetere, aut argenti, Judaeis per legem. Sed, ut ipsi tradunt, Ethai Jethaeus, qui de gente Philistinorum ad David venerat, ipse diadema diripuit de capite Melchom, ut liceret Hebraeo de manu hominis capere, quod de capite idoli non licebat.
4.153
Post haec initum est bellum in Gezer: in Regum, in Gob. Gob interpretatur, locusta. Gezer vero nomen loci est, et interpretatur, ordinatio. Sicut locustae, ita filii Araphae delebant Israel. Arapha enim fuit nurus Noemi, de cujus progenie fuerunt gigantes, Goliath et fratres ejus.
4.154
In quo percussit Sobochai Husathites Saphai: in Regum Saph. Saph interpretatur, liminare. Saphai, liminare meum. In Paralipomenon, de genere Raphaim: in Regum, de stirpe Rapha, quia filii Orphae erant de genere gigantum.
4.155
In quo percussit Adeodatus. In Hebraeo legitur, Eleanan filius Jair, Leemites frater. Jair, vigilans, in Regum scribitur Hur filius Jaare, quod interpretatur saltus: in Regum scribitur, Bethlehemites: in Paralipomenon, Leemites frater. Interfecit ergo Goliath Getthaeum, fratrem Goliae Philistaei, quem interfecit David. Fuerunt enim de stirpe Orphae quinque, de quibus in sequentibus dicit.
4.156
Et percussit eum Jonathan filius Sammaa fratris David. Jonathan ipse est Nathan propheta, qui habuit duos fratres, Joel et Jonadab. Idcirco ei hic nomen patris imponitur, quia inter praeliatores describitur. Ubi vero de prophetia ejus scribitur, non ei annotatur pater, eo quod pater ejus Propheta non fuerit.
4.157
Quod in peccatum reputetur Israeli, id est, in mortem, quae pro peccato venit.
4.158
In Paralipomenon, mille millia, et centum millia: in Regum, mille trecenta millia, in Paralipomenon scribuntur et hi qui remanserunt, et qui interfecti sunt. In regum vero vivi tantummodo numerantur. Quod vero scribitur, septuaginta millia interfecta fuisse, hic tantum capita seniorum numerantur. Caeterum de plebe tot millia interfecta sunt, quot millenarium trecenta numerum excedunt. De tribu Levi, et Benjamin, quia non sunt numerati, non sunt interfecti: quia Benjamin ideo evasit, quia recenti tempore fraterno gladio pene usque ad internecionem corruerat. Levi vero non numerabatur, quia sacerdotii dignitate praecellebat.
4.159
Gladium Domini et mortem et Angelum Domini. Dicitur Dominus in Aegyptum descendisse, et percussisse Aegyptum plagis, et peremisse primogenitos Aegyptiorum. Hic vero, quod terribiliter positum est primum de gladio Domini, temperatur dum dicitur, et Angelum Domini, non in manu hominis, ut flagellum ejus non esset in manu hominis, sed in manu Dei, quia multae miserationis est. Flagellum enim hominis et in gladio est, et in fame. quia possunt prohibere venundationes hi apud quos sunt frumenta.
4.160
Vidit Dominus, et misertus est. Aiunt Sadoch sacerdotem infulatum Dominum deprecatum fuisse, et imitatum fuisse patrem suum Aaron, et illius preces et devotionem Dominum vidisse, et misertum fuisse.
4.161
In Paralipomenon Ornan, et interpretatur, lumen nobis: in Regum vero Areuna, id est, arca. Ornon, Jebusaeum fuisse ibi parescit, quia noluit David absque pecunia aliquid ejus offerre Domino. In lege enim est prohibitum. Quidam idcirco dicunt bis sanguinem fusum a David pro sanguine hostili, quem effudit, et pro sanguine Uriae, qui effusus est.
4.162
Filii Gersan filii Moysi, Sebuel primus. Ipsum ferunt esse qui in Judicum, Jonathan scribitur, qui fuit sacerdos in tribu Dan. Jonathan interpretatur, Domini donum. Sebuel, revertens ad Dominum; de quo scribitur: Ipse et filii ejus fuerunt sacerdotes in tribu Dan, usque ad diem captivitatis terrae, id est, usque ad diem, quando arca Domini ab Allophylis capta est. Sebuel revertitur Deus: juxta hoc quod habetur in Propheta: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos.
4.163
Porro filii Rahabia multiplicati sunt supra modum[ Al. domum]. Et hic impletum est, quod Dominus dixit ad Moysen: Dimitte me, ut deleam populum istum, et faciam te in gentem, quae major ista est.
4.164
Juxta praecepta David novissima supputabitur filiorum Levi numerus, a viginti annis et supra. Quando tabernaculum Domini movebatur de loco ad locum, a triginta annis eligebantur: postquam vero templum Domini aedificatum est, a viginti annis. Quod vero in quibusdam codicibus habetur, ad ferventem similam, et in quibusdam ad ferventem tantummodo, error est. In Hebraeo non habet in hoc loco similam, quia simila jam paulo superius nominata est: sed ad torrendum, in Hebraeo ponitur, ut subaudias spicas. Primitiae enim spicarum quando deferebantur, torrebantur, et grana comedebantur. Quod genus cibi vulgo graneas vocant.
4.165
In quibusdam codicibus habetur: super omne pondus et mensuram: sed in Hebraeo in hoc loco pondus non habet, sed mensuram tantum geminato nomine positam, sive eam quae brachiis aut manibus, aut funibus metitur, sive eam quae vasis.
4.166
Principes sanctuarii, filii Ithamar; principes Dei, de filiis Eleazari: principes sacerdotum de Eleazar. Et idcirco principes Dei dicuntur principes sanctuarii de Ithamar, quia ibi ministrabant.
4.167
Vicesima Ezechiel: a qua cognomen sortitus est Ezechiel Propheta.
4.168
Salomith de filiis Issahar. Superius generis feminini. Salomoth vero in sequentibus generis masculini.
4.169
Filii Merari Jaaziahu. Hic Jaaziahu, in vicesima quarta Maaziahu scribitur. Maaziahu interpretatur, de auxilio Dei. Jaaziahu, auxilium Domini.
4.170
Ut exaltet cornu, id est, cornu Israel, sive cornu, regem David.
4.171
In sorte vicesima Eliba, qui paulo superius Eliatha nominatus est. Eliatha interpretatur, Deus meus tu; Eliba, Deus meus veni.
4.172
Obed- Edom plaga australis et filiis est domus consilii. Domum consilii plerique intelligi volunt Sancta Sanctorum, in quo erat arcanum consilii.
4.173
Elihu frater David princeps Juda: in Regum Eliab vocatur. Eliab, Deus meus pater, Elihu, Deus meus Dominus.
4.174
Noluit autem eos David numerare a viginti annis inferius. Usus enim erat, ut siquando numeraretur a viginti annis et supra, numerarentur hi qui poterant ad bella procedere, aut aliquo ministerio fungi. Quia vero David generaliter jussit omnes numerari, et supra viginti, et infra viginti annos, idcirco indignationem Domini expertus est.
4.175
In fastis regis David: quia superveniente indignatione Dei, omnis iste numerus conturbatus est, et non fuerunt distributi per ministeria, neque ad aliqua officia.
4.176
His autem thesauris, qui erant in urbibus. Thesauros in hoc loco, non solum pecuniam, sed et omnes substantiam nominat.
4.177
Jonathan autem patruus David consiliarius ipse est Nathan propheta. Patruus vero honoris et propinquitatis causa vocatur.
4.178
Jahiel filius Achamoni erat cum filiis regis. Iste Jahiel est filius David, qui in Regum Chilab nominatur. Achamoni, sapientissimus: ipse est David.
4.179
Taurus mille cum libaminibus suis: id est, cum vino.
4.180
Unxerunt secundo Salomonem filium David. Unxerunt autem eum in principem, dicentes: Quicumque regnet, tu Deus noster, tu semper sis Deus noster.
4.181
Qui praeerant substantiae regis cum Eunuchis. Quaeri potest, cur hic Eunuchi ad tam grande consilium vocati esse dicantur, cum Israelitas abscindi lex prohiberet, et alienigenae non facile possunt admitti ad tam grande consilium. Tradunt Hebraei in hoc loco illos vocari eunuchos, qui ab omnibus actibus saeculi alieni, orationi tantum et lectioni vacabant: et uxores non causa libidinis, sed suscipiendae prolis gratia habebant, quos Josephus secundum eorum haeresim Essenos vocat.
4.182
Audite me, fatres mei et populus meus. In hoc loco et fraternitatem et prioratum suum demonstrat.
4.183
Seditque Salomon super thronum Domini: propter similitudinem leonum, qui etiam in Cherubim describuntur.
4.184
Gesta autem David priora et novissima. Priora, quando regnavit in Hebron: novissima, quando regnavit in Jerusalem. Notandum quod quadraginta annis regnasse perhibetur, et in Libro Samuel secundo scribitur septem annis et sex mensibus in Hebron, in Jerusalem tringinta tres.

Intertext edge

Open linked passage

Note