Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
Annales
Anna 10.9
Choose a text
More by Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
—
9216 Annale2
10.1
DCCCLXV.
10.1
Carolus rex nativitatem Domini in Carisiaco palatio celebrat. Vernum villam veniens circa medium Februarium mensem, fratrem suum Hludowicum in villa Tusiaco cum filiis venientem satis honorifice suscepit, ibique omnibus cum illorum fidelibus consideratis, missaticum per episcopos, Altfridum videlicet et Erchanratum, Lothario nepoti suo transmittunt, mandantes ut quia saepe dicebat se Romam iturum, prius secundum domni apostolici et eorum hortamentum emendaret, quod contra leges divinas et humanas commiserat in Ecclesia, quam sua temeritate scandalizaverat, et tunc ordinato regno suo, si vellet, pro indulgentia petenda et obtinenda ad apostolorum limina properaret. Lotharius vero putans, quod sibi regnum subripere et inter se vellent dividere, Liutfridum, avunculum suum, ad fratrem et Italiae imperatorem transmittit, petens illum apud apostolicum obtinere, quatenus pro eo patruis suis epistolas mitteret, ut pacem servantes de regno suo nullum ei impedimentum facerent; quod et Hludowicus imperator obtinuit.
10.2
Interea Nortmanni residentes in Ligeri, cum maximo impetu, faciente divino judicio, secundo vento per eumdem fluvium usque ad monasterium sancti Benedicti quod Floriacus dicitur navigant, et idem monasterium incendunt, et in redeundo Aurelianis civitatem et monasteria ibidem et circumcirca consistentia igne cremant, praeter ecclesiam sanctae Crucis, quam flamma, cum inde multum laboratum a Nortmannis fuerit, vorare non potuit. Sicque per amnis alveum descendentes et vicina quaeque depopulantes, ad stationem suam reversi sunt. De Tusiaco Hludowicus Bajoariam pergens, Carolomanno filio sibi familiariter reconciliato, marcas quas ab eo tulerat reddidit, et ad Franconoford palatium rediit. Carolus autem per Attiniacum ad Silviacum veniens, ibidem sacram quadragesimam et pascha Domini celebrat, et Bernardum ex quodam Bernardo et filia Rorigonis comitis natum, in Gothiam mittens, partem ipsius marchiae illi committit; et sic demum Vernum villam veniens, episcopos ac ceteros Aquitaniae primores ibidem obvius suscepit. Ad quorum multam petitionem filium suum Carolum necdum bene spassatum in Aquitaniam cum regio nomine ac potestate redire permittit.
10.3
Nicolaus papa Arsenium, Ortensem episcopum et consiliarium suum, cum epistolis ad Hludowicum et Carolum fratres, sed et ad episcopos ac primores regnorum illorum, ea quae Lotharius per fratrem petierat, continentibus, non cum apostolica mansuetudine et solita honorabilitate, sicut episcopi Romani reges consueverant in suis epistolis honorare, sed cum malitiosa interminatione transmittit. Isdem autem Arsenius per Curiam et Alamanniam ad Hludowicum, Germaniae regem, in Franconofurd palatium veniens, epistolas apostolici ei tradidit, et inde in Gundulfi villam ad Hlotharium venit. Cui et episcopis ac primoribus regni sui epistolas papae dedit, continentes, quia, nisi uxorem suam Theotbergam reciperet et Waldradam abjiceret, renuntiante sibi Arsenio illum ab omni christianorum societate debuisset reicere, quem in pluribus epistolis has praecedentibus excommunicatum et a consortio christianorum ejectum multoties praedicaverat. Et sic de Lothario ad Carolum circa medium Julium mensem in Attiniacum palatium Arsenius veniens, uniformes sicuti Hludowico et Lothario regibus epistolas suas satis honorifice tradidit, et Rothadum, canonice a quinque provinciarum episcopis dejectum et a Nicolao papa non regulariter sed potentialiter restitutum, secum reducens, Carolo praesentavit. Et cum sacri canones dicant, ut si episcopus a gradu dejectus ab episcopis provinciae, ad episcopum Romanum confugerit, scribat Romanus episcopus finitimae et propinquae provinciae episcopis, ut ipsi omnino diligenter causam inquirant, et juxta fidem veritatis diffiniant, et si is qui dejectus est iterum ab eis, moverit Romanum episcopum, aut mittat a latere suo, qui auctoritatem ejus a quo destinati sunt habentes, cum episcopis judicent, aut credat episcopos sufficere, ut negotio terminum imponant: nihil horum idem apostolicus agere voluit, sed posthabito episcoporum judicio, qui juxta sacras regulas post judicium sub gestorum specie omnia judicatae ad sedem apostolicam retulerunt, ipse sua potestate illum restituit. Restitutum ergo Karolo misit cum epistolis, in quibus continebatur, ut sine ulla exceptione, si quis eidem Rothado quiddam aut de gradu aut de rebus episcopii contradiceret, anathema foret. Sicque sine interrogatione vel consensu episcoporum qui eum deposuerunt, per missum Arsenium Rothadus est in sede sua remissus.
10.4
Post haec Arsenius ad Duciacum obviam Hlothario pergit, ducens Theotbergam quae aliquandiu honorabiliter in regno Karoli deguit, et accepto sacramento a duodecim hominibus ex parte Hlotharii, eamdem Theotbergam, nulla ecclesiastica satisfactione pro adulterio publico ab eo secundum canones sacros patrata, illi in matrimonium reddidit. Sacramentum autem pro Theotberga praestitum ex parte Hlotharii ita se habet, veluti dictatum et Roma delatum ab ipso Arsenio:« Jurans promitto ego talis per haec quatuor sancta Christi Evangelia, quae manibus meis tango, atque istas sanctorum reliquias, quia senior meus Hlotharius rex, filius quondam piae recordationis Hlotharii serenissimi imperatoris, amodo et deinceps accipiet Theotbergam uxorem suam pro legitima matrona, et eam sic habebit in omnibus, sicut decet regem habere reginam uxorem. Et propter jam fatas dissensiones neque in vita, neque in membris, neque a praedicto seniore meo Hlothario, neque a nullo hominum ipso instigante aut auxiliante vel etiam consentiente aliquod malum habebit; sed eam sic habebit, sicut regem decet habere uxorem legitimam: ea tamen ratione, ut sic se amodo custodiat, sicut decet uxorem suo seniori in omnibus observare honorem. Haec sunt nomina eorum qui hoc juraverunt: De comitibus Milo, Ratharius, Erlandus, Theutmarus, Weremboldus, Rocolfus comes. De vassallis Erleboldus, Vulfridus, Eidulfus, Bertmundus, Nithardus, Arnostus. Hoc juratum est super quatuor Dei Evangelia atque pretiosissimum lignum sanctae Dominicae crucis et alias sanctorum reliquias in loco qui dicitur Vindonissa, die tertia mensis Augusti, indictione 13. Hoc factum est temporibus domni ter beatissimi et coangelici Nicolai apostolici, mediante et constituente Arsenio venerabili episcopo, misso et apocrisiario summae sanctae catholicae atque apostolicae sedis, apostolicam habente auctoritatem et legato ejusdem domni Nicolai apostolici. Nomina episcoporum in quorum praesentia et qui interfuerunt, haec sunt: Harduicus archiepiscopus Besintionensis, Remedius archiepiscopus Laudunensis, Ado archiepiscopus Biennensis, Rodlandus archiepiscopus Arelatensis, Adventius episcopus Mettensis, Atto episcopus Bardunensis, Franco episcopus sancti Landberti, Rotaldus episcopus Stratiburgensis, Fulcricus capellanus et missus imperialis. De regno autem Karoli Isaac episcopus Linguinensis, Erkanraus episcopus Catalaunensis, de quorum manibus ex parte Karoli regis suscepta est Theodberga regina ab Arsenio, venerabili episcopo et legato apostolicae sedis, una cum praenominatis archiepiscopis et episcopi; adstantibus vero in eodem loco de diversis regnis nobilibus viris cum multitudine populi publice haec videntibus et audientibus, quorum nomina per omnia non valuimus huic inferre paginae.»
10.5
Eodem die ipsam Theotbergam reginam Arsenius, episcopus et legatus apostolicae sedis, cum praenominatis omnibus archiepiscopis in manibus Lotharii regis reddiderunt atque dederunt, non solum sub eadem obtestatione ut supra, verum etiam sub adjuratione et excommunicatione, ut si in omnibus ut superius legitur non observaverit atque impleverit, non solum in praesenti vita, sed etiam in aeterno Dei terribili judicio cum beato Petro principe apostolorum redditurum rationem, et ab ipso aeternaliter in eodem judicio damnandum, et igne perpetuo concremandum.
10.6
Interea Lotharius missos suos ad Carolum dirigit, volens et petens, ut mutua firmitate inter eos amicitia foederarentur. Quod et Irmentrude regina interveniente obtinuit, et veniens in Attiniacum, amicabiliter et honorifice a Carolo est susceptus et in foedere postulato receptus. Quo et Arsenius rediens, epistolam Nicolai papae plenam terribilibus et a modestia sedis apostolicae antea inauditis maledictionibus detulit super eos, qui ante hos annos eidem Arsenio multam thesauri summam praedantes abstulerant, nisi satisfaciendo quae tulerant ei reddere procurarent. Et relecta eadem epistola, sed et altera de Ingiltrudis excommunicatione, quae virum suum Bozonem reliquerat et cum quodam adultero in Lotharii regnum aufugerat, ac recepta sub defensione Caroli villa quae Vendopera dicebatur, quam piae memoriae Hludowicus imperator sancto Petro tradiderat, et Wido quidam comes per plures annos tenuerat, Arsenius episcopus, impetratis apud Carolum pro quibus ad eum venerat, ad Gundulfi villam cum Lothario, quo Theotberga eum praecesserat, pergit. Ibi quoque per aliquot dies morans propter Waldradam, quae illuc ad eum adduci et ab eo in Italiam deduci debebat, Lothario et Theotberga regio cultu paratis et coronatis, in die assumptionis sanctae Mariae missas celebrat, et inde cum praefata Waldrada versus Urbam, quo dicebatur Hludowicus, Italiae imperator, obviam Lothario venturus, pergit; inde per Alamanniam et Bajoariam pro recipiendis patrimoniis ecclesiae sancti Petri in eisdem regionibus conjacentibus Romam redit.
10.7
Carolus ab Attiniaco contra Nortmannos, qui cum navibus quinquaginta in Sequanam venerant, hostiliter pergit; in quo itinere custodum negligentia tres coronas optimas et armillas nobilissimas, et quaeque alia pretiosa perdidit; et post non paucos dies omnia reinvenit, exceptis paucis gemmis, quae tumultuaria direptione amissae fuerunt. Nortmanni vero residentes in Ligeri, libere Pictavum civitatem pedestri ordine pergunt, eamdemque civitatem incendunt, et impune ad naves suas reveniunt. Rodbertus autem de eisdem Nortmannis qui sedebant in Ligeri, amplius quam quingentos sine damno suorum occidens, vexilla et arma Nortmannica Carolo mittit. Carolus autem perveniens usque ad locum qui dicitur Pistis, ubi immorabantur Nortmanni, fidelium suorum consilio pontes super Isaram et Matronam refici curat, in locis quae dicuntur Alvernis et Carenton, quoniam ab incolis qui ex antiquo ipsos pontes fecerant, propter infestationem Nortmannorum refici non valebant. Ab eis ergo, qui ex longinquioribus partibus ad operandum deputati erant, ut perficerent firmitates in Sequana, ea conditione refici jubet propter imminentem necessitatem ipsos pontes, ne unquam per ventura tempora inde qui nunc eosdem pontes refecerint, in operando ad hoc opus dispendium patiantur: et deputatis custodibus qui utrasque ripas custodirent, ad Odriacam villam medio mense Septembrio venandi gratia pergit. Ipsi autem Nortmanni, quoniam adhuc citra Sequanam custodes non venerant, ex se circiter ducentos Parisius mittunt, ubi quod quaesierant vinum non invenientes, ad suos qui eos miserant sine indemnitate sui reveniunt; indeque amplius quam quingenti ultra Sequanam usque ad Carnotum praedatum ire disponentes, a custodibus ripae ipsius fluminis impetuntur, et quibusdam suorum amissis, quibusdam etiam vulneratis, ad naves regrediuntur.
10.8
Carolus Hludowicum, filium suum, in Neustriam dirigit, nec reddito nec interdicto sibi nomine regio, sed tantum comitatum Andegavensem et abbatiam Majoris- monasterii et quasdam villas illi donavit. Rodberto, qui marchio in Andegavo fuerat, cum aliis honoribus quos habebat comitatum Autissiodorensem et comitatum Nivernensem donavit. Hludowicus, Germanorum rex, hostem suam contra Winidos directam et prospere agentem recepit; cujus filius et aequivocus contra patris voluntatem filiam Adalardi despondit, unde satis animum patris offendit. Carolus obviam fratri suo Hludowico, ejus conloquio fruiturus, Coloniam pergit, et inter alia conlocutionum suarum verba patrem et filium de jam dicta praesumptione pacificat, ea conditione, ut jam ultra Adalardi filiae non copuletur. Hludowicus ad Wormatiam et Carolus ad Carisiacum revertitur; cui nuntiatur in via, quia Nortmanni 13 Kalendas Novembris monasterium sancti Dionysii intraverunt, ubi viginti circiter diebus immorantes, et quotidie praedam exinde ad suas naves ducentes, post multam depraedationem sine contradictione cujusquam ad castra sua non longe ab eodem monasterio sunt reversi. Interea Nortmanni residentes in Ligeri, commixti cum Britonibus Cinomannis civitatem petunt, et impune depraedantes eam, ad suas naves revertuntur. Aquitani confligentes cum Nortmannis qui in Carento Sigefrido duce resident, quadringentos circiter ex eis occiderunt; caeteri autem fugientes, ad naves suas redierunt.
10.9
Carolus missos suos, quos praecedenti anno Cordubam ad Mahomet direxerat, cum multis donis, camelis videlicet, lecta et papiliones gestantibus, cum diversi generis pannis et multis odoramentis in Compendio recipit; inde ad Rofiacum villam veniens, Adalardo, cui custodiam contra Nortmannos commiserat, sed et suis propinquis Hugoni et Berengario, quia nihil utilitatis contra Nortmannos egerant, collatos honores tollit, et per diversos eosdem honores disponit. Nortmanni qui praefatum monasterium depraedati sunt, vario modo infirmantur, et quidam in rabiem versi, quidam autem scabie correpti, quidam intestina cum aqualiculo per anum emittentes, moriuntur. Carolus, dimissis custodibus contra eosdem Nortmannos, Silvanectis revertitur Nativitatis dominicae solemnia celebraturus; ubi ei Lotharius, filius suus et abbas monasterii sancti Germani, mortuus nuntiatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).