Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
Annales
Anna 13.2
Choose a text
More by Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
—
9216 Annale2
13.1
DCCCLXVIII
13.1
Anno 868 Carolus ab Autissiodoro super Ligerim fluvium ad villam quae Bellus- Pauliacus dicitur pervenit. Interea homines Gerardi comitis Acfridum in quadam villa bello conveniunt, et quia de casa firmissima Acfridus exire noluit, in qua se recluserat, igne ipsi casae admoto, Acfridum ex ipsa expellunt, et truncato illi capite, corpus in ignem rejiciunt. Tunc Carolus quasi ad hoc vindicandum flagitium pagum Bituricum adiit, in quo tanta mala et in ecclesiarum confractione, et in pauperum oppressione, atque in omnium flagitiorum commissione, atque terrae devastatione commissa sunt, ut dici ore non possint, sicut multorum millium hominum fame mortuorum pro ipsa depopulatione attestatio demonstravit. Vindicta autem in Gerardum et ejus comites non solum ulla non extitit, verum nec ipsi de pago Biturico a quoquam expulsi sunt. Ablatis denique a Rotberti filio his, quae post mortem patris de honoribus ipsius ei concesserat, et per alios divisis, sed et a filiis Ramnulfi tultis paternis honoribus, et data sancti Hilarii abbatia, quam isdem habuit, Frotario Burdegalensium archiepiscopo, caput jejunii ante sanctum quadregesima ad monasterium sancti Dionysii rediit, et inde Silvanectis pervenit. Nortmanni vero per Ligerim ascendentes Aurelianis perveniunt, et accepta praeda, impune ad suum diversorium redeunt. Carolus vero sabbato ante palmas ad monasterium sancti Dionysii rediit, ibique pascha celebravit. Et inde ante quam Silvacum adiret, secunda die rogationum Adventio, Metensium episcopo, et Grimlando, Lotharii cancellario, deferentibus epistolas Adriani papae, accepit unam sibi directam, in qua isdem apostolicus praecepit, ut regno Hludowici imperatoris ac regno Lotharii nullam molestiam ingerat; alteram autem epistolam de absolutione Waldradae ad episcopos regni ipsius Caroli detulerunt, similes dicentes missas episcopis regni Hludowici atque Hlotharii. Absolutio autem ipsius Waldradae ea conditione est facta, ut Hlothario nullo pacto cohaereat. Silvacum autem Carolus perveniens, Actardum, Namnetensem episcopum, Roma venientem suscepit sibi deferentem epistolas, quarum una responsum reddidit de his, quae Nicolao in contrarietate Hincmari mandavit, inter caetera ei inculcans, ut de caetero ac perpetuo talis inutilis quaestio sopita maneret; alteram autem epistolam Hincmaro detulit laudibus et fidelitatis dilectionibus repletam, et ut ejus vice in istis partibus de Lothario fungeretur: tertiam autem archiepiscopis aliisque episcopis cisalpinis detulit, ut quia isdem Actardus pro paganorum infestatione et Brittonum oppressione in sua civitate manere non poterat, si locus eveniret, etiam de metropoli, isdem Actardus in vacante civitate pastore auctoritate apostolica ab episcopis provinciae ipsius incardinetur.
13.2
Quarta autem feria post initium quadragesimae, factione Arsenii filius ejus, Eleutherius, filiam Adriani papae ab alio desponsatam dolo decepit et rapuit, sibique conjunxit; unde idem papa nimium est contristatus. Arsenius ad Hludowicum imperatorem pergens in Beneventum, infirmitate corripitur, et thesaurum suum in manus Ingelbergae imperatricis committens, et ut dicebatur cum daemonibus confabulans, sine communione abiit in locum suum. Quo mortuo, Adrianus papa apud imperatorem missos obtinuit, qui praefatum Eleutherium secundum leges Romanas judicarent. Isdem vero Eleutherius, consilio ut fertur fratris sui Anastasii, quem bibliothecarium Romanae ecclesiae in exordio ordinationis suae Adrianus constituerat, Stephaniam, uxorem ipsius pontificis, et ejus filiam quam sibi rapuit interfecit, et isdem Eleutherius a missis imperatoris occisus est. Adrianus vero papa congregans synodum, supradictum Anastasium hoc modo, sicut subsequitur, post damnationes in eum latas iterum condemnavit:
13.3
Haec in imagine in dextra parte scripta sunt.
13.4
« Imperantibus dominis nostris, Lothario et Ludovico Augustis, mensis Decembris die decima sexta, indictione 14.»
13.5
Excommunicatio quam fecit Leo episcopus de Anastasio presbytero, et postea Adrianus.
13.6
« Leo episcopus, servus servorum Dei. Anastasius, presbyter cardinis nostri, quem in titulo beati Marcelli ordinavimus, quique secedens ab eo ad alienas parochias absque nostra pontificali scientia demigratus est, quem per missos et litteras nostras vocavimus, et pro quo dominos imperatores supplicati per missos nostros, ut eum ad suam parochiam redire juberent, qui nunc huc nunc illuc latitando in ipsa demigratione per biennium moratus est, et ad duo vocatus concilia nostra minime venit, sed neque inventus est; quia, ut praediximus, veluti ovis errans extraneis regionibus suadente diabolo occulte inhabitabat, secundum canonica instituta ex Dei omnipotentis et beati Petri apostoli nostraque simul apostolica auctoritate ab hodie sit communione privatus, donec ipse meae speciali praesentiae in canonico judicio fuerit praesentatus, et si non venerit, nunquam communicet.»
13.7
Post Romanum pontificem in hac excommunicatione consenserunt archiepiscopus Ravennatis et Mediolanensis, aliique numero septuaginta quinque.
13.8
Haec in imagine in sinistra parte scripta sunt.
13.9
« Leo episcopus, servus servorum Dei, omnibus episcopis, presbyteris, diaconibus, subdiaconibus, et universis clericis cunctoque populo Christiano. Quod bene ac pleniter vobiscum simus, charissimi fratres, scitis. Nunc iterum pro cautela et memoria temporum futurorum dilectioni vestrae cognitum esse volumus quomodo, instigante ac suadente diabolo, Anastasius, presbyter cardinis nostri, quem nos in titulo beati Marcelli ordinavimus, contra statuta Patrum provinciam ecclesiamque deserens, ecce jam per quinquennii tempus in alienas parochias velut ovis errans discurrit, quem etiam, auctoritate suffulti canonica, apostolicis litteris per tertiam quartamque vicem vocavimus. At ubi redire distulit, duo pro eo episcoporum concilia congregavimus, quorum conventu cum ejus non potuissemus videre vel habere specialem praesentiam, communi eum decreto sancta communione privavimus, volentes siquidem suam per hujus excommunicationis censuram ad gremium sanctae, a qua discesserat, matris Ecclesiae personam reducere. Sed apostolica monita sanctique concilii pro nihilo ducens, erroris irretitus caligine, redire nullatenus voluit. Proinde, sicut Ravennae nobis degentibus de eo in ecclesia beati Vitalis martyris mense Maio, die 29, indictione prima, ore proprio promulgavimus, nunc iterum in ecclesia beati Petri apostoli mense Junio, die 19, indictione superius adnotata, similiter promulgavimus: sit ille a sanctis Patribus et a nobis anathema, et omnes qui ei sive in electione, quod absit, aut pontificatus honore adjutorium praestare vel solatium quodcumque voluerint, simili anathemati subjaceant.»
13.10
Post Romanum pontificem in hoc anathemate consenserunt Joannes, archiepiscopus Ravennatis, Nottingus et Sigilfredus, episcopi domni imperatoris, et sex episcopi ad praedictum archiepiscopum pertinentes, quorum notitiam non recolimus, et alii tam ex Romana urbe quam ex aliis numero quinquaginta sex, absque presbyteris et diaconibus sanctae Romanae Ecclesiae.
13.11
Super valvas argenteas haec scripta sunt:
13.12
« In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Incipit sancta ac veneranda synodus, quae per Domini gratiam et ejus divinum consilium congregata est in ecclesia beati Petri apostoli, anno scilicet pontificatus sanctissimi ac coangelici et universalis quarti papae Leonis septimo, atque invictissimorum Lotharii ac Ludovici imperatorum anno imperii quadragesimo secundo, mense Decembri die octavo, indictione 2. In hac siquidem sancta ac venerabili synodo, Domini solatiante gratia nobiliter celebrata, post diversas episcoporum sacerdotumque vel clericorum atque omnium Christianorum pias ac salutiferas admonitiones et exhortationes depositus est juste atque canonice Anastasius, presbyter tituli sancti Marcelli, eo quod contra auctoritatem canonicam propriam parochiam deseruisset per annos scilicet quinque, et in aliena ad usque hodie demoratur, et neque vocatus neque excommunicatus et ad ultimum anathematizatus, sicut de eo in hac synodo veridica pictura demonstrat, ad congregata duo pro eo episcoporum concilia venire noluit; ideo tam a summo pontifice quamque ab universis episcopis tunc synodo praesidentibus, videlicet numero sexaginta septem, ob suam stultam audaciam merito, ut praediximus, est depositus et sacerdotali honore privatus, anno denique, mense ac die atque indictione ut supra.»
13.13
Huc usque Leo pontifex scribi jussit. Post mortem vero jam dicti Leonis, dignae memoriae praesulis, ipse anathematizatus atque depositus Anastasius, saeculari potentia rediens ab abditis, quibus sicut fur latitaverat, locis, diabolica fraude inretitusque caligine, latronum more hanc, quam non debuerat introire, ecclesiam invasit, velut ethnicus atque barbarus, ad perditionem suae animae atque periculum hujus venerandae synodi cum suis nequissimis consentaneis atque sequacibus picturam destruxit imaginemque dejecit, quam beatissimus papa Benedictus atque egregius restauravit et lucifluis coloribus decoravit.
13.14
« Adrianus episcopus, servus servorum Dei. Omni Dei ecclesiae notum est, quid Anastasius tempore praedecessorum nostrorum pontificum gesserit, sed et qualiter ob id de illo sanctae recordationis Leo et Benedictus, eximii praesules, instituerint, palam est cunctis. Quorum unus eum deposuit, excommunicavit et anathematizavit, alter vero sacerdotalibus exspolians vestimentis, inter laicos in communione recepit. Decessor itaque noster sanctissimus papa Nicolaus, eum postea, si fideliter erga sanctam Romanam ecclesiam incederet, in gremio pari modo recepisset Ecclesiae; sed infidelitas ejus nunc in tantum apparuit, ut post depraedationem patriarchii nostri ablationemque synodalium scripturarum, quas tam super se quam super hujusmodi a sanctissimis praesulibus diversis temporibus decretas repererat, institutionem quoque venerandae synodi ab ipsis sanctis pontificibus factam atque sub interpositione anathematis retactam violari nobis subripiendo fecerit, et homines ad seminandum inter piissimos principes et Ecclesiam Dei discordias per muros hujus civitatis more furis exire coegerit, quemdamque Adalgrimum ad ecclesiam confugium facientem oculis et lingua privari suggesserit. Modo vero, sicut multi vestrum mecum a quodam presbytero consanguineo ejus, nomine Adone, audistis, et aliis modis nobis revelatum est, beneficiorum quoque nostrorum immemor, hominem ad Eleutherium misit, exhortans homicidia perpetrari, quae, sicut scitis, proh dolor facta sunt. Et ideo pro his omnibus et pro aliis multis, quibus ecclesiam Domini perculit atque laesit, quam etiam subdolis machinationibus hactenus tundere non desistit, auctoritate Dei omnipotentis omniumque sanctorum Patrum ac venerandorum conciliorum praedictorumque pontificum simul et judicii nostri sententia sancimus, illum eumdem Anastasium esse tenendum, quemadmodum de eo iidem domni pontifices Leo et Benedictus solemniter et synodice statuerunt, nihil in ejus anathemate vel causa penitus adjungentes vel minuentes, nisi ut omni communione ecclesiastica privatus existat, donec de omnibus quibus impetitur nobis coram synodo rationem ponat; et qui cum eo in locutione, cibo vel potu communicaverit, pari excommunicatione cum eo teneatur annexus, quia pro eo, quod altiora se petens-- quod sibi totiens interdictum fuerat-- temere usurpavit, ac vetitum locum conscendit, satis nostra ecclesia murmuravit et murmurat. Sane si vel ab urbe Roma quantisper discesserit, vel sacerdotium vel clericalem aliquem ordinem sive ministerium quodlibet repetere aut recipere praesumpserit, quia contra statuta praefatorum praesulum contraque jusjurandum quod pollicitus est, numquam se ab urbe plus 40 millibus abscessurum, nec sacerdotium vel gradum clericalis esse ministerii petiturum, facere videbitur, cum omnibus factoribus consentaneis et sequacibus suis anathemati perenni subjaceat. Prolata in conspectu totius sanctae Romanae Ecclesiae ante hunc eumdem Anastasium apud sanctam Praxedem positum, anno pontificatus domni Adriani, summi pontificis et universalis papae, primo per 4 Idus Octobris, indictione 2.»
13.15
Lotharius suspectum habens Carolum, ad Hludowicum se iterum contulit, et obtinuit ut sacramentum illi fieri ex sua parte faceret, quatenus in nullo nocumento illi foret, si in conjugem Waldradam acciperet; sicque ad palatium Attiniacum ad conloquium Caroli venit, ibique placitum accepit, ut post futuras Kalendas Octobris simul iterum loquerentur. Carolus autem per curtes regias in pago Laudunensi consistentes pergens, Hincmarum, Laudunensem episcopum, nullo episcopo suae provinciae conscio, jussit, ut ad causas suas, id est ad seculare judicium, advocatum suum daret, pro eo quod beneficia quibusdam suis hominibus abstulit. Isdem autem episcopus se reclamans, quod relicto ecclesiastico judicio non auderet seculare adire judicium, sicut ei jussum fuerat, ad locum nominatum secularis judicii non venit, sed causas suae impossibilitatis regi mandavit. Rex autem Carolus jubens inde quasdam judicare etiam infames personas, quia personam praefatus episcopus non misit qui juraret, quod illuc venire non posset, et quoniam advocatum suum de se in judicio seculari non dedit, praedictarum personarum judicio quidquid isdem episcopus de rebus et facultatibus ecclesiasticis in usibus episcopii specialiter habebat, proscriptum est; sicque idem rex ad Pistas medio mense Augusto veniens, annua dona sua ibidem accepit, et castellum mensurans, pedituras singulis ex suo regno dedit.
13.16
Hincmarus autem, Remorum archiepiscopus, Hincmarum episcopum Laudunensem secum ducens, apud Pistas cum aliis episcopis scriptis et verbis regem adiit, ostendens quantum praejudicium et episcopalis auctoritas et universalis Ecclesia in tali facto patiebatur, et obtinuit, ut revestito episcopo quibus fuerat spoliatus, sicut sacrae leges praecipiunt, in provincia ubi haec causa judicanda erat, electorum judicio, et si necesse foret, post hoc synodali terminaretur examine. Sed et eodem placito rex markiones, Bernardum scilicet Tholosae, et iterum Bernardum Gothiae, itemque Bernardum alium suscepit. Missum etiam Salomonis, Britonum ducis, ibi obviam habuit, per quem Salomon illi mandavit, ut haud ipse pergeret ad expugnandos Nortmannos qui residebant in Ligeri, quia isdem Salomon cum valida manu Britonum paratus erat illos aggredi, tantum ut adjutorium ex parte Caroli haberet. Ad quem idem rex praemittens Engelramnum, camerarium et hostiariorum magistrum atque a secretis consiliarium suum, cum corona auro et gemmis ornata, sed et cum omni paramento regio cultu exculto, Carolomannum filium suum, diaconum et abbatem, cum scara e vestigio, sicut Salomon ei mandaverat, misit, et inde Audriacam villam gratia venandi perrexit. Scara quae cum Carolomanno a Carolo rege trans Sequanam missa, terram quidem vastavit, sed nullius utilitatis effectum ex Nortmannis, ad quos resistendum missa fuerat, faciens, jubente rege Carolo rediit; et sic unusquisque ad sua perrexit. Pictavenses autem vota facientes Deo et sancto Hilario, tertio eosdem Nortmannos fuere aggressi, quorum plures occiderunt, ceteros vero in fugam miserunt, et de omni praeda, excepta voluntaria oblatione, decimam sancto Hilario contulerunt. Carolus rex Kalendas Decembris Carisiacum veniens, quosdam primores, tam ex episcopis quam ex aliis regni sui, obviam sibi accersivit, et commotus contra Hincmarum, Laudunensem episcopum, quia Romam sine illius conscientia miserat, et epistolas pro quibus non convenerat obtinuerat, eidem vero episcopo contumaciter sibi resistenti valde infensus erat. Unde isdem episcopus sine illius licentia, cum saepe ab eo evocatus fuerat et ad illum venire distulisset, ad sedem suam perrexit, et amplius quam episcopalis gravitas postulat, eumdem regem contra se excitavit. Carolus autem Compendium veniens, ibidem nativitatem Domini celebravit.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).