Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
Annales
Anna 15.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9216 Annale2
15.1
DCCCLXX.
15.1
Inde ad Rorici Nortmanni colloquium apud Noviomagum palatium perrexit, quem sibi foedere copulavit. Et in die festivitatis Septuagesimae praedictam concubinam suam Richildem desponsatam atque dotatam in conjugem sumpsit, et insperate a fratre suo Hludowico, Germaniae rege, sibi nuntiantes missos accepit, ut si quantocius Aquis nos egrederetur et regnum quondam Lotharii penitus non desereret, idemque regnum, sicut Lotharii homine tempore obitus ejus habebant, eis tenere pacifice non concederet, sine ulla retractione illum bello appeteret. Unde inter eos missis discurrentibus, eo usque causa perducta est, ut inter utrumque hujusmodi sacramenta fierent:
15.2
« Sic promitto ex parte senioris mei illius, quod senior meus ille fratri suo illi regi talem portionem de regno Lotharii regis consentit habere, qualem aut ipsi justiorem et aequiorem aut communiter fideles eorum inter se invenerint, nec eum in ipsa portione, vel in regno quod antea tenuit, per aliquam fraudem vel subreptionem decipiet aut forsconsiliabit, si frater suus ille eamdem firmitatem et fidelitatem, quam ex parte senioris mei illius habeo promissam, frater suus ille seniori meo ex sua parte quamdiu vixerit inviolabiliter servet.»
15.3
Et hac in firma firmitate patrata, Carolus Aquis egrediens, uno itinere Compendium venit, ibique Pascha Domini celebravit; indeque mense Maio ad Attiniacum palatium venit, ubi et duodecim missos fratris sui Hludowici pro divisione regni accepit, qui superciliose tam de sanitate corporis Hludowici quam de prosperitate-- quia Restitium Winidum, sibi diutino tempore infestissimum, tam dolo quam bello captum vicerat-- elati, minus debito sacramenta inter eos facta duxere servanda. Quae divisio multifarie multisque modis hinc et illinc agitata, et per diversos missos alterutrum directa, ad hunc finem ex Caroli mandato pervenit, ut in illud regnum quod inter eos secundum sacramenta praestita dividendum erat, pacifice convenirent, et sicut illi cum consensu et unanimitate communium fidelium ipsorum invenirent, secundum sacramenta inter eos praestita illud regnum dividerent. Interea postquam de multis causis impetitus, praecipue autem de subjectione regiae potestatis et inobedientia erga suum archiepiscopum, Hincmarus Laudunensis episcopus, ut se ab impetitis expediret, in synodo episcoporum decem provinciarum libellum propria manu subscriptum porrexit, haec continentem:
15.4
« Ego Hincmarus, ecclesiae Laudunensis episcopus, amodo et deinceps domno seniori meo, Carolo regi[ Aimon. add. sic.], fidelis et obediens ero secundum ministerium meum, sicut homo suo seniori, et episcopus quilibet suo regi esse debet, ac privilegio Hincmari, metropolitani provinciae Remorum ecclesiae, secundum sacros canones et decreta sedis apostolicae promulgata[ id., a. ex sacris canonibus p.] pro scire et posse me obedire velle profiteor.»
15.5
Carolomannus etiam, Caroli regis filius et plurimorum monasteriorum pater, reputatus, quoniam insidias infideliter erga patrem suum moliebatur, abbatiis privatus, in Silvanectensi civitate est custodiae mancipatus.
15.6
Carolus[ id. add. rex] missos suos, Odonem scilicet, Belvagorum episcopum, et Odonem atque Harduinum comites, ad fratrem suum Hludowicum ad Franconofurt dirigens, petiit ut ad regnum Lotharii dividendum simul convenirent; ipseque Pontigonem petens, ibi missos fratris sui accepit, nuntiantes illi, ut ad Heristallium pergeret, et frater suus Hludowicus ad Marsnam venturus foret, et in meditullio eorumdem locorum Kalendas Augusti colloquerentur, et unusquisque eorum quatuor episcopos et decem consiliarios et inter ministeriales et vassallos triginta tantummodo ad idem colloquium ducerent. Quo Hludowicus dum pergeret, ad Flamereshem in pago Ribuario venit, et de quodam solario vetustate confecto sub lignis fractis cum quibusdam suorum cecidit, et aliquantulum naufragatus, in brevi convaluit; indeque Aquisgrani pervenit. Et discurrentibus inter utrosque fratres et reges missis, tandem V Kalendas Augusti ad locum colloquii convenerunt, et hoc modo regnum Lotharii inter se diviserunt. Et haec est divisio quam sibi Hludowicus accepit:
15.7
Coloniam, Treviris, Uttrecht, Strastburg, Basulam; abbatiam Suestre, Berch, Niu- Monasterium, Castellum, Indam, sancti Maximini, Ephterniacum, Horream, sancti Gangulfi, Faverniacum, Pollemniacum, Luxoium, Luteram, Balmam, Offonis villam, Meleni monasterium, sancti Deodati, Bodonis monasterium, Stivagium, Romerici montem, Morbach, sancti Gregorii, Mauri monasterium, Eboresheim. Hoinowa, Masonis monasterium, Hoinborch, sancti Stephani Strastburch, Erenstein sancti Ursi in Salodoro, Grandivallem, Altam petram, Lustenam, Vallem Clusae, Castellum Carnonis, Heribodesheim, abbatiam de Aquis, Hoenchirche, Augstchirche; comitatus Testrabant, Batua, Hattuarias Masau subterior de ista parte, item Masau superior quod de illa parte est, Liugas quod de ista parte est, districtum Aquense, districtum Trectis, in Ripuarias comitatus quinque Megenensium, Bedagowa, Nitachowa, Sarachowa subterior, Blesitchowa, Selme, Albechowa, Suentisium, Calmontis, Sarachowa superior, Odornense quod Bernardus habuit, Solocense, Basiniacum, Elischowe, Warasch, Scudingum, Emaus, Basalchowa, in Elisatio comitatus duos, de Frisia duas partes de regno quod Lotharius habuit. Super istam divisionem propter pacis et charitatis custodiam superaddimus istam adjectionem: civitatem Mettis cum abbatia sancti Petri et sancti Martini et comitatu Moslensi, cum omnibus villis in eo consistentibus, tam dominicatis quam et vassallorum; de Arduenna sicut flumen Urta surgit inter Bislanc et Tumbas, ac decurrit in Mosam, et sicut recta via pergit in Bedensi, secundum quod communes nostri missi rectius invenerint-- excepto quod de Condrusto est ad partem orientis trans Urtam-- et abbatias Prumiam et Stabolau, et omnibus villis dominicatis et vassalorum.
15.8
Et haec est divisio quam Carolus de eodem regno sibi accepit: Lugdunum, Vesontium, Vienna, Tungris, Tullum, Viridunum, Cameracum, Vivarias, Ucetiam, Montem- falconis, sancti Michaelis, Gillini monasterium, sanctae Mariae in Bisantione, sancti Martini in eodem loco, sancti Augentii, sancti Marcelli, sancti Laurentii Leudensi, Sennonem, abbatiam Niellam, Molburium, Laubias, sancti Gaugerici, sancti Salvii, Crispinno, Fossas, Marilias Hunulficurt, sancti Servatii, Maalinas, Ledi, Sunniacum, Antonium, Condatum, Mesrebecchi, Tidivinni, Lutosa, Calmontis, sanctae Mariae in Deomant, Echa, Andana, Wasloi, Altum- montem; comitatus Texandrum, in Bracbanto comitatus quatuor, Cameracencem, Hainoum, Lomensem, in Hasbanio comitatus quatuor, Masau superior de ista parte Mosae, Masau subterior de ista parte, Liugas quod de ista parte est Mosae et pertinet ad Veosatum, Scarponinse, Viridunense, Dulmense, Arlon, Wavrense comitatus duos, Mosminse, Castricium, Condrust, de Arduenna sicut flumen Urta surgit inter Bislanc et Tumbas ac decurrit ex hac parte in Mosam, et sicut recta via ex hac parte occidentis pergit in Bedensi, secundum quod missi nostri rectius invenerint; Tullense, aliud Odornense quod Tetmarus habuit, Barrense, Portense, Salmoringum, Lugdunense, Viennense, Vivarias, Uccericium, de Frisia tertiam partem.
15.9
Et in crastina, scilicet IV Idus ejusdem mensis, simul convenerunt, et valefacientes se, mutuo ab invicem discesserunt, Hludowicus videlicet Aquis rediens, et Carolus Liptinis uxorem suam obviam sibi venire jubens, partem ipsius regni quam accepit, sicut placuit sibi, divisit, indeque per monasterium sancti Quintini ad Silvacum, et inde per Carisiacum Compendium veniens, autumnalem venationem in Cotiae saltu exercuit.
15.10
Hludowicus laesionem contusionis, quam ex supradicto casu de solario perpessus fuerat, minus necessario curari a medicis sustinens, computrescentem carnem ab eisdem medicis secari fecit; unde et longiori quam speraverat tempore in Aquis decubuit, ubi et pene desperatus, vix mortem evasit. Ibique apostolici Adriani missos, Joannem et Petrum cardinalem episcopos, itemque Joannem ecclesiae Romanae presbyterum, sed et missos Hludowici imperatoris, Wibodum scilicet episcopum et Bernardum comitem suscepit, sibi denunciantes, ut de regno Lotharii nepotis sui, quod fratri suo Hludowico imperatori debebatur, non praesumeret[ Aimon. se intro mittere p.]. Et in brevi absolutos ad fratrem suum Carolum eos direxit, et ipse mox, ut aliquantulum convaluit, ad Reginisburg pergens, Restitium, Winidorum regulum, a Carolomanno per dolum nepotis ipsius Restitii captum et aliquandiu in custodia detentum, post judicium mortis excaecari et in monasterium mitti praecepit, suosque filios Hludowicum et Carolum ad se venire praecepit. Qui sentientes, satagente matre inclinatiorem esse voluntatem patris erga Carolomannum quam erga se, ad illum venire detrectaverunt. Hludowicus ad placitum suum quod in Franconofurd condixerat, ante quadragesimae initium venit, et satagentibus legatis, inter eum et filios suos utrinque factae sunt firmitates, ut usque[ id. add. ad] futurum Maium mensem et ipsi ex parte patris securi manere possent, et illi vastationem regni quam incoeperant dimitterent, et pacifice usque ad idem placitum degerent; et hoc ita patrato negotio, Hludowicus ad Reginisburg rediit.
15.11
Carolus, peracta autumnali venatione, ad monasterium sancti Dionysii, festivitatem ipsius sancti celebraturus, perrexit; ubi ipsa die inter missarum solemnia praefatos apostolici missos cum epistolis ad se et ad episcopos regni sui directos terribiliter sibi regnum quondam Lotharii, quod fratri suo imperatori debebatur, interdicentibus, moleste suscepit. Et deprecantibus eisdem missis cum aliquantis fidelibus suis, Carolomannum filium a custodia ex Silvanectis civitate absolvit, et secum manere praecepit; ipsos autem missos domni apostolici et imperatoris usque Remis deduci fecit. Et undique plurimos fidelium suorum illic convenire faciens et per octo dies ibidem immorans, eosdem missos absolvit; postea legatos suos, Ansegisilum videlicet presbyterum, monasterii sancti Michaelis abbatem, et Lotharium laicum, cum epistolis ad domnum apostolicum, sed et pannum ad altare sancti Petri de vestimentis suis aureis compositum cum duabus coronis aureis et gemmis ornatis misit, et ipse usque ad Lugdunum pervenit. Unde Carolomannus noctu a patre aufugiens, in Belgicam provinciam venit, et congregatis secum pluribus satellitibus ac filiis Belial, tantam crudelitatem et devastationem secundum operationem Sathanae exercuit, ut credi non possit nisi ab ipsis, qui eamdem depopulationem viderunt atque sustinuerunt. Quod Carolus nimium aegre tulit, non tamen iter suum deseruit, sed Viennam, in qua Berta uxor Gerardi erat, obsessurus quantocius adiit; nam Gerardus in altero morabatur castello; in qua obsidione circumjacentes regiones nimis fuere vastatae. Carolus autem ingeniose cogitans, magnam partem eorum qui in Vienna erant sibi conciliavit; quod sentiens Berta, post Gerardum direxit, qui veniens Carolo civitatem dedit, in qua idem rex vigilia nativitatis Domini intrans, nativitatem Domini celebravit.

Intertext edge

Open linked passage

Note