Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
Annales
Anna 16.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
—
9216 Annale2
16.1
DCCCLXXI.
16.1
Carolus, Vienna in potestate sua suscepta, a Gerardo sibi obsides dari pro aliis castellis suis missis tradendis coegit, et tribus navibus Gerardo datis, per Rhodanum cum sua uxore Berta et mobilibus suis a Vienna permisit abscedere, et ipsam Viennam Bosoni, fratri uxoris suae, commisit, ipseque per Autissiodorum et Senones ad monasterium sancti Dionysii quantocius prout potuit venire maturavit. Quod audiens Carolomannus, cum suis complicibus ad Mosomum perrexit, et ipsum castellum cum villis circumjacentibus devastavit; unde quatuor missos suos ficte ad patrem suum direxit, mandans quod sine honoribus ad illum, fidei suae credens, veniret, et Deo et illi de quibus commiserat, satisfacere vellet, tantum ut de his qui cum eo erant, misericorditer tractaret, qualiter salvi esse valerent; non tamen a male coepto vel aliquantulum destitit. Carolus autem rex ad eumdem filium suum Carolomannum cum duobus illius missis-- nam alios duos secum retinuit-- Gauzlinum abbatem et Balduinum comitem, ipsius Carolomanni sororium, misit, mandans illi convenientiam, qua ad eum secure posset venire, si vellet. Ipse autem Carolomannus dolo se simulans ad patrem suum venturum, alios missos impossibilia quaerentes ad eum direxit, et ipse in partes Tullenses perrexit. Carolus autem judicium quaerens de talibus, qui filium suum, scilicet diaconum et Ecclesiae sanctae ministrum a se Domino traditum, furati fuerunt, et tanta ac talia flagitia atque facinora et depopulationes in regno suo fecerunt; post judicium vero mortis, omnia quae illorum erant infiscari praecepit, et ordinatis scaris quae eumdem Carolomannum cum suis complicibus de regno propellerent, judicium episcopale de illis expetiit. Et quoniam apostolus praecepit cum hujusmodi nec cibum sumere, eosdem episcopi in quorum parochiis tanta mala commiserant, secundum sacros canones communione privarunt, sicut in epistolis continetur, quas inde juxta sacras regulas ad alios episcopos transmiserunt. De Carolomanno autem, quia diocesios Senonensis erat diaconus, et post praestita per duas vices sacramenta de quibus perjurus erat, sicut pater ejus publica denuntiatione omnibus qui adfuerant intimare curavit, et tantam rebellionem et infidelitatem contra illum tantaque flagitia in regno suo commiserat, judicium episcoporum ipsius provinciae expetendum decrevit. Deinde Carolus ad monasterium sancti Dionysii, imminente quadragesimali tempore, usque ad sanctum pascha ibidem immoraturus, regreditur, ubi et pascha Domini celebravit.
16.2
Carolomannus, insequente se a patre post eum scara directa, Jurum transiit, et sicut in Belgicis et Gallicis regionibus egerat, mala coepta exsequi non omisit. Hincmarus Laudunensis, nomine tantum episcopus, homo insolentiae singularis, contra evangelicam veritatem et apostolicam atque ecclesiasticam auctoritatem, contra regem rebellans, et in vicinos ac sibi commissos tam clericos quam laicos sine ulla reverentia saeviens, et metropolitano suo se inde regulariter commonenti obedire contemnens, adeo et regem suum et archiepiscopum suum atque episcopos totius regni erga se commovit, ut rex synodum in mense Augusto apud Duciacum condiceret, quatenus de illius pravitatibus regulare ibi agitaretur judicium. Ipse autem rex Carolus petentibus nepotibus suis, Hludowici fratris sui filiis Hludowico et Carolo, per Viridunum obviam eis, locuturus cum illis, perrexit, et inde ad synodum in Duciaco rediit.
16.3
Interea Hugo, abba monasterii sancti Martini, et Gozfridus cum caeteris Trans- Sequanis incaute adeuntes insulam Ligeris, in qua Nortmanni firmitatem suam habebant, cum maximo damno et multorum occisione vix evaserunt. Hincmarus vero tandem cum multa superbia in synodum venit, in qua a rege Carolo secundum regulas ecclesiasticas porrecta petitione; de causis certissimis regulariter accusatus atque convictus, depositionis judicium regulare suscepit, sicut in gestis continetur ipsius synodi, quos eadem synodus per Actardum venerabilem episcopum, qui eidem synodo interfuit, ad apostolicam sedem direxit.
16.4
Praedicti quoque nepotes regis in Duciacum venerunt ad eum, petentes ut eos cum patre suo pacificaret; sed et missi Hludowici fratris sui ad eum venerunt, postulantes ut obviam illi secus Trejectum municipium ad colloquium illius veniret, sicut et fecit, ducens secum missos nepotum suorum, qui ea quae petierunt, apud patrem suum ex illorum voce narrarent. Ubi etiam missos Carolomanni filii sui, interveniente Hludowico fratre suo, Carolus rex audivit, et sicut antea sub conditione suae correctionis eum redire ad se invitavit; quae invitatio nihil profecit. In quo aliquandiu colloquio Hludowicus et Carolus immorantes, aut parum aut nihil profecerunt; sicque ab invicem in capite mensis Septembris separati, quisque ad sua repedare curavit; Hludowicus scilicet ad Reginisburg perrexit, quia maximum damnum a nepote Resticii, qui principatum Winidorum post eum susceperat, habuit, in tantum ut markiones cum plurima turba suorum perdiderit, et terram quam in praeteritis annis obtinuerat, perniciose amiserit. Carolus autem per Liptinas versus Audriacam villam venandi gratia repedavit; in quo itinere missos ab Italia plurimorum suscepit, qui eum invitabant Italiam ire, quoniam nepos suus Hludowicus in Benevento civitate cum uxore et filia a Beneventanis occisus foret. Qui per Remum civitatem pergens, usque Vesontionem urbem pervenit. Carolomannus vero audiens patrem suum post se ire, suadentibus suis, ad illum conficta humilitate pervenit; quem pater quidem recepit et secum manere praecepit, usque dum ad suos fideles in Belgicam veniret, et eorum consilio inveniret, qualiter eum honorare debuisset. Sed et Hludowicus, rex Germaniae, audiens praefatum nepotem suum Hludowicum imperatorem mortuum, filium suum Carolum in terram quam ultra Jurum habebat direxit, ut quos posset sacramento ad ejus fidelitatem constringeret, sicut et fecit.
16.5
Dum autem Carolus in Vesontio moraretur, missi sui quos in Italiam praemiserat, nuntiaverunt ei, quod ipse imperator Hludowicus viveret et sanus corpore esset; nam Adalgisus cum aliis Beneventanis adversus ipsum imperatorem conspiravit, quoniam idem imperator factione uxoris suae eum in perpetuum exilium deducere disponebat. Et cum idem Adalgisus noctu super ipsum imperatorem irruere disposuisset, isdem cum uxore sua et cum eis quos secum habebat, quamdam turrem valde altam munitissimam ascendit, et ibi per tres dies cum suis se defendit; tandem episcopus ipsius civitatis obtinuit apud Beneventanos, ut, acceptis ab eodem imperatore sacramentis, illum vivum et sanum abscedere permitterent; juravit autem ipse et uxor ejus et filia ejus ac omnes sui quos secum habebat, quia numquam vel nusquam pro eadem causa ullam vindictam aut per se aut per quemcunque de ipsa causa erga se perpetrata requireret, et numquam cum hoste in Beneventanam terram intraret. Sicque egressus, per Spoletium versus Ravennam iter arripuit, mandans apostolico Adriano, ut obviam illi in transitu itineris sui veniret, quatenus de ipso sacramento illum et suos absolveret. Interea Landbertus cum alio Landberto, sentientes sibi reputari ab imperatore de his quae in eum facta fuerant, ab eo discesserunt, et in partes Beneventi, quia praefatus Adalgisus eis conjunctus erat, perrexerunt; quos idem imperator insequens, uxorem suam Ravennam, ubi placitum suum tenere disposuerat, direxit, et primores regni Italici ad eam venire mandavit, ut de his quae praeceperat tractarent, donec ipse ab expeditione illa rediret. Sed quia Landbertos quos insecutus fuerat consequi non poterat, reverti imperator quo disposuerat studuit. Carolus autem, audiens occasionem qua putabatur Hludowicus imperator occisus, et quia vivus erat, a Vesontio recto itinere per Pontigonem et inde per Attiniacum usque ad Silvacum venit, quo placitum cum suis consiliariis habuit, et eorum consilio Carolomannum iterum Silvanectis custodiae mancipavit, et ejus complices sacramento suae fidelitatis per singulos comitatus constringi praecepit; sicque accipientibus senioratum quemcumque vellent de suis fidelibus, et in pace vivere volentibus, in regno suo habitare permisit. Deinde a Silvaco Compendium venit, ibique nativitatem Domini celebravit anno Domini 872.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).