Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
Annales
Anna 21.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
—
9216 Annale2
21.1
DCCCLXXVI.
21.1
Anno Domini 876, in die nativitatis Domini beato Petro multa et pretiosa munera offerens, in imperatorem unctus et coronatus, atque Romanorum imperator appellatus est; et Nonas Januarii Roma exiens, Papiam rediit, ubi et placitum suum habuit, et Bosone, uxoris suae fratre, duce ipsius terrae constituto et corona ducali ordinato, et collegis ejus quos idem dux expetiit, in eodem regno relictis, per montem Jovis et per monasterium sancti Mauricii rediens, ut pascha Domini apud monasterium sancti Dionysii celebrare valeret, iter acceleravit. Quod audiens Richildis degens apud Sylvacum, pridie Nonas Martii mox illi obviam movit, et cum summa festinatione per Remis, Catalaunis et Lingonas ultra Vesontium, in loco qui dicitur Warnarii- Fontana, pridie Idus Martii venit; cum qua imperator per Vesontium ac Lingonas, Catalaunis et Remis civitates, et per Compendium palatium transiens, ad monasterium sancti Dionysii pervenit, ibique pascha Domini celebravit. Quo accersiens legatos apostolici, Johannem Tuscanensem, et Johannem Aretinum, atque Ansegisum Senonensem, synodum auctoritate apostolica et illorum consilio atque sanctione sua indixit medio futuro mense Junio apud Pontigonem, quo per Remis et Catalaunis civitates pervenit.
21.2
Boso, postquam imperator ab Italia in Franciam rediit, Berengarii Everardi filii factione, filiam Hludowici imperatoris, Hirmengardem, quae apud eum morabatur, iniquo conludio in matrimonium sumpsit.
21.3
Undecimo Kalendas Julii indictione 9, episcopis ceterisque clericis vestibus ecclesiasticis indutis, et domo ac sedilibus palliis protensis, atque in gremio synodi et prospectu imperialis sedis lectorio superpositis sacrosanctis evangeliis, apud Ponticonem venit domnus imperator Carolus in vestitu deaurato, habitu Francico, cum legatis apostolicae sedis in synodum. Et cantoribus antiphonam Exaudi nos Domine cum versibus et Gloria cantantibus, post Kyrie eleyson, data oratione a Johanne, Tuscanense episcopo, resedit domnus imperator in synodo. Et legit Johannes, Tuscanensis episcopus, epistolas a domno apostolico missas, cum quibus et legit epistolam de primatu Ansegisi, episcopi Senonensis, ut quoties utilitas ecclesiastica dictaverit, sive in evocanda synodo, sive in aliis negotiis exercendis, per Gallias et per Germanias apostolica vice fruatur, et decreta sedis apostolicae per ipsum episcopis manifesta efficiantur, et rursus quae gesta fuerint, ejus relatione, si necesse fuerit, apostolicae sedi pandantur, et majora negotia ac difficiliora quaeque suggestione ipsius a sede apostolica disponenda et enucleanda quaerantur. Petentibus autem episcopis, ut eis permitteretur ipsam legi epistolam quibus erat directa, non acquievit imperator, sed responsum quaesivit ab eis, quid de his misso apostolici responderent. Quorum responsio talis fuit, ut servato singulis metropolitanis jure privilegii secundum sacros canones et juxta decreta sedis Romanae pontificum ex eisdem sacris canonibus promulgata, domni Johannis papae apostolici jussionibus obedirent. Et cum imperator et legati apostolici satis egerint, ut absolute archiepiscopi responderent se obedituros de primatu Ansigisi sicut apostolicus scripsit, aliud, nisi ut praedictum est, responsum ab eis extorquere non potuerunt, excepto quod Frotarius, Burdegalensis episcopus, quoniam a Burdegala ad Pictavis, indeque ad Bituricum favore principis contra regulas se contulit, per adulationem respondit, quod imperatori placere cognovit. Tunc motus imperator dixit, quod domnus papa ei suas vices commisit in synodo, et quod isdem praecepit, ille exequi studeret. Et accepit ipsam epistolam involutam una cum Johanne Tuscanensi et Johanne Aretino, et dedit illam Ansegiso; et jussit sellam plectilem poni ante omnes episcopos cisalpini regni sui juxta Johannem Tuscanensem, qui ad dextram illius sedebat, et praecepit Ansegiso, ut supergrederetur omnes ante se ordinatos, et sederet in eadem sella, reclamante Remorum archiepiscopo, audientibus omnibus, hoc factum sacris regulis obviare. Imperator tamen in sua sententia permansit; et petentibus episcopis, ut liceret eis vel exemplar de epistola sibi directa sumere, nec hoc valuerunt ullo modo impetrare; et sic soluta est synodus in illa die.
21.4
Decimo Kalendas praefati mensis iterum convenerunt episcopi; in quo conventu lectae sunt epistolae a domno apostolico laicis missae, et lecta est electio domni imperatoris ab episcopis et ceteris Italici regni firmata, sed et capitula quae in palatio Ticinensi constituit et ab omnibus confirmari praecepit, quae et ab episcopis cisalpinis praecepit confirmari. Et sic soluta est synodus in die illa.
21.5
Quinto Nonas Julii convenerunt[ Aimon. add. iterum] episcopi sine imperatore, et habitae sunt contentiones de presbyteris ex diversis parochiis reclamantibus ad missos apostolici; et sic soluta est synodus in die illa.
21.6
Quarto Nonas ejusdem mensis iterum convenerunt episcopi, et imperator in synodo residens, audivit missos fratris suis Hludowici regis, Willebertum archiepiscopum Coloniae, et Adalardum ac Meingaudum comites, per quos petiit partem de regno Hludowici imperatoris, filii Lotharii fratris eorum, sicut ei competere dicebat ex hereditate, et illi firmatum fuerat sacramento. Et legit Joannes Tuscanensis epistolam a Johanne papa episcopis regni Hludowici directam, et dedit exemplar Willeberto archiepiscopo, ut deferret illud praefatis episcopis; et sic soluta est[ id. add. praefata] synodus in illa die.
21.7
6 Idus Julii convenerunt episcopi, et circa horam nonam venerunt missi domni apostolici, Leo, episcopus et apocrisiarius ac nepos apostolici, atque Petrus, Foro- Simpronii episcopus, deferentes epistolas imperatori et imperatrici et salutationes apostolici ad episcopos; et sic soluta est synodus in die illa.
21.8
5 Idus Julii convenientibus episcopis, lecta est epistola apostolici de damnatione Formosi episcopi, Gregorii nomenclatoris, et consentientium eis, et praesentata sunt imperatori ab apostolico transmissa dona, inter quae fuerunt praecipua sceptrum et baculus aureus; sed et imperatrici dona sunt ab eo missa, pallia et armillae cum gemmis: et sic soluta est synodus in illa die.
21.9
Pridie Idus Julii convenerunt episcopi, et misit imperator vicarios apostolici increpare durius archiepiscopos reliquosque episcopos, qui pridie non convenerant, sicut praecepit, illi autem canonice rationabili reddita ratione, sopita est increpatio; et lecta est a Johanne Tuscanensi iterum epistola, jubente imperatore, pro primatu Ansegisi, et quaesita est ab episcopis denuo inde responsio. Et respondentibus singulis archiepiscopis, quoniam veluti sui antecessores illius antecessoribus regulariter obedierunt, ita ejus decretis vellent obedire. Et facilius est illorum admissa responsio, quam fuerat in imperatoris praesentia; et sic iterum post multas contentiones de presbyteris diversarum parochiarum reclamantibus ad missos apostolici, lecta est proclamatio Frotarii, Burdegalensis archiepiscopi, quia non poterat consistere propter infestationem paganorum in civitate sua, ut liceret ei Bituricensem metropolim occupare. Cujus petitionibus unanimitas episcoporum non acquievit, et jubentibus legatis apostolici, ut 17 Kalendas Augusti convenirent episcopi, mane circa horam nonam venit imperator Graecisco more paratus et coronatus, deducentibus eum apostolici legatis more Romano vestitis ac episcopis ecclesiasticis vestimentis indutis, et ceteris secundum modum primae[ id. add. horae] diei, quando inchoata est synodus, praeparatis. Et ut prius, cantata antiphona Exaudi nos Domine cum versibus et Gloria post Kyrie eleyson, data oratione a Leone episcopo, resederunt omnes. Et legit Joannes Aretinus quandam schedulam ratione et auctoritate carentem; post quam legit Odo, Belgivagorum episcopus, quaedam capitula a missis apostolici et ab Ansegiso et ab eodem Odone sine conscientia synodi dictata, inter se dissonantia et nullam utilitatem habentia, verum et ratione ac auctoritate carentia; et idcirco hic non habentur subjuncta. Iterum autem mota est interrogatio de primatu Ansegisi, et post multas ab imperatore et legatis apostolici contra episcopos querimonias habitas, tantum in novissima quantum et in prima die synodi exinde Ansegisus obtinuit.
21.10
Post haec perrexit Petrus, episcopus Foro- Simpronii, et Johannes Tuscanensis ad cubiculum imperatoris, et adduxerunt Richildem imperatricem coronatam in synodum; et stante illa juxta imperatorem, surrexerunt omnes, stantes quique in gradu suo. Tunc incoeperunt laudes Leo episcopus et Johannes, Tuscanensis episcopus, et post laudes peractas in domnum apostolicum et domnum imperatorem ac imperatricem et ceteros juxta morem, data oratione a Leone, Gavinense episcopo, soluta est synodus.
21.11
Postea imperator, muneratis missis apostolici Leone et Petro, remisit eos Romam, et cum eis Ansegisum[ id. add. Senensem] et episcopum Adalgarium Augustudunensem episcopum. Interea baptizati sunt quidam Nortmanni ab Hugone, abbate et marchione, propter hoc ad imperatorem adducti, et munerati ad suos redierunt. Et ut ante, ita et postmodum, ut Nortmanni more pagano peregerunt. Et imperator 5 Kalend. Augusti movit a Pontigone, et tertio Kalendas venit ad Catalaunis; ibique propter quandam molestiam corporalem moratus est usque ad Idus Augusti. Et 19 Kalendas Septembris[ Aimon. add. imperator] venit Remis, indeque recto itinere venit ad Silvacum. Et 5 Kalendas Septembris misit legatos apostolici, Johannem, itemque Johannem, et Odonem episcopum, cum aliis missis suis ad fratrem suum Hludowicum et filios ejus ac episcopos atque primores regni sui; quibus missis in via, imperatori in Carisiaco nunciatum est, praefatum Hludowicum regem in Franconofurt palatio 5 Kalendas Septembris obiisse, et 4 Kalendas ejusdem mensis in monasterio sancti Nazarii sepultum fuisse. Imperator vero, directis missis suis ad primores regni quondam fratris sui, a Carisiaco movit, atque ad Satanacum villam venit, dispositum habens Metensem civitatem adire, et episcopos ac primores regni quondam fratris sui ad se venientes recipere. Sed repente mutato consilio, porrexit Aquis, indeque Coloniam venit, et legati apostolici cum eo. Praedantibus autem omnibus sine ullo divino respectu qui cum illo ibant, Nortmanni cum 100 circiter navibus magnis, quas nostrates bargas vocant, 16 Kalendas Octobris Sequanam introierunt. Quod cum apud Coloniam imperatori nunciatum fuisset, nihil propter hoc a negotio quod coeperat immutavit. Hludowicus autem, nepos illius, cum Saxonibus et Toringis ex altera parte Rheni fluminis contra eum venit, et missis ad patruum suum imperatorem directis, benignitatem ejus expetiit, quam non impetravit. Tunc ipse ac comites ejus jejuniis et litaniis misericordiam Domini petierunt, inridentibus eos illis qui erant cum imperatore. Hludowicus[ id. add. autem], Hludowici regis filius, decem homines aqua calida, et decem ferro calido, et decem aqua frigida, ad judicium misit coram eis qui cum illo erant, petentibus omnibus, ut Deus in illo judicio declararet, si per jus et drictum ille habere deberet portionem de regno quam pater suus illi dimisit ex ea parte, quam cum fratre suo Carolo per consensum illius et per sacramentum accepit. Qui omnes inlaesi reperti sunt. Tunc ipse Hludowicus cum suis ad Andrnacum castrum Rhenum, transivit. Quod cum imperatori nunciatum fuisset, Richildem imperatricem praegnantem cum Hilduwino abbate et Francone episcopo ad Haristallium misit; ipse autem secus Rhenum hostiliter contra nepotem suum perrexit, praemittens ad eum missos, ut quosdam de consiliariis suis obviam illius consiliariis mitteret, et tractarent de pace inter eos habenda; quod Hludowicus humiliter et obedienter suscipiens, securus mansit, quod bello aggredi non deberet, donec ipsa cautio finiretur.
21.12
Imperator Nonas Octobris, dispositis scaris suis, nocte surrexit, et levatis vexillis per strictas et arduas vias, quin potius invias, super nepotem suum ac super eos qui cum illo erant subito irruere moliens, secus Andrnacum pervenit, fatigatis hominibus et equis de gravi et stricto itinere et pluvia, quae super eos nocte tota effluxit. Et ecce subito nunciatum est Hludowico et suis, imperatorem cum valida manu hostiliter super eum venire. Ipse autem cum eis quos secum habuit e regione stetit, et irruentibus imperatoris cuneis super eos et illis fortiter resistentibus, hostis imperatoris terga vertit, et fugiendo super imperatorem venit; sed et imperator cum paucis vix fuga lapsus evasit. Multi autem qui effugere poterant, impediti sunt, quoniam omnes sagmae imperatoris et aliorum qui cum eo erant, sed et mercatores, et qui scuta vendentes imperatorem et hostem sequebantur, in angusto itinere fugientibus viam clauserunt. Fuerunt autem in ipsa congressione occisi Ragenarius et Hieronymus comites, et multi alii, capti autem in eodem campo et silva vicina fuerunt Ottulfus episcopus, Gauzlenus abbas, Aledramnus et Adalardus, Bernardus et Everwinus comites, et plures alii; omnes autem sagmas et ea quae mercatores portabant, hostis Hludowici accepit. Et impletum est dictum propheticum, ubi ait: Qui praedaris, nonne et ipse praedaberis? Omnia quae praedatores, qui erant cum imperatore, habuerunt, sed et ipsi etiam, Hludowici exercitus praeda fuerunt, adeo ut qui adminiculo equorum effugere poterant, animas suas haberent pro spolio. Ceteri autem ita sunt a villanis despoliati, ut foeno et stramine involuti verenda celarent, et nudi profugerent, quos insequentes occidere noluerunt. Et facta est plaga magna in populo praedatore. Richildis autem, audiens, 7 Idus Octobris de fuga hostis imperialis et ipsius imperatoris, ab Heristallio movit, et fugiens, subsequenti nocte galli cantu in via peperit filium, quem post partum famulus suus ante se portans, fugiendo usque ad Antennacum detulit. Imperator[ id add. autem] 7 Idus Octobris vesperi ad monasterium sancti Landberti pervenit; ad quem Franco et Hilduwinus abba a Richilde, 6 Idus redierunt, et cum eo fuerunt, usque dum post Richildem ad Antennacum pervenit. Inde Duciacum adiit, unde ad Antennacum rediit, et placitum suum in Salmontiaco 15 die post missam sancti Martini condixit. Hludowicus, Hludowici quondam regis filius, de Andrnaco per Sinciacum Aquis rediit, ibique tribus diebus stetit, indeque obviam fratri suo Carolo apud Confluentes venit. Ubi simul locuti, Carolus versus Mettis indeque in Alamanniam infirmus rediit, et Hludowicus ultra Rhenum perrexit. Carolomannus, frater eorum, nec ad eos nec ad patruum suum, Carolum imperatorem, sicut ei mandaverat, venit, occupatus in belligeratione contra Winidos.
21.13
Carolus imperator Chuonradum et alios primores at Nortmannos qui in Sequanam venerant misit, ut, quocumque modo possent, foedus cum eis paciscerentur, et ad condictum placitum ei renuntiarent. Domnus imperator Carolus ad placitum suum in Salmonciaco, sicut condixerat, venit, ibique homines de parte regni quondam Hlotharii, quam frater suus Hludowicus contra eum acceperat, ad se post fugam de Andrnaco convenientes suscepit, et quasdam abbatias sicut erant integras dedit, quibusdam de abbatia Martianas quam diviserat beneficia donavit, et sic a se abire permisit. Scaras quoque, quae contra Nortmannos secus Sequanam in procinctu essent, disposuit. Ipse autem Virzinniacum villam veniens, graviter passione pleurisis est infirmatus, adeo ut vivere desperaret. Ibique natalem Domini celebravit anno dominicae incarnationis 877.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).