Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
Annales
Anna 22.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
—
9216 Annale2
22.1
DCCCLXXVII.
22.1
Convalescens autem per Carisiacum ad Compendium venit; ubi dum moraretur, filius ejus qui, antequam Richildis ad Antennacum veniret, in via natus fuerat, infirmatur; et a Bosone, avunculo suo, de fonte susceptus, Carolus nominatus moritur, et ad monasterium sancti Dionysii sepeliendus defertur. Carolus autem imperator in Compendio quadragesimam peragens, pascha Domini celebravit, et missos apostolici Johannis, Petrum episcopum Foro- Simpronii, itemque Petrum episcopum Senogalliae, suscepit; per quos tam verbis quam litteris eum Johannes apostolicus Romam vocavit, quatenus, sicut promiserat, sanctam Romanam ecclesiam a paganis quibus infestabatur, eriperet atque defenderet. Kalendis Maii episcopos Remensis provinciae sed et aliarum provinciarum Compendio convocavit, et ecclesiam quam in eodem oratorio construxerat, cum multo apparatu in sua et nunciorum apostolicae sedis praesentia ab eisdem episcopis consecrari fecit, inde placitum suum generale Kalendas Julii habuit, ubi per capitula, qualiter regnum Franciae filius suus Hludowicus cum fidelibus ejus et regni primoribus regeret, usque dum ipse Roma rediret, ordinavit, et quomodo tributum de parte regni Franciae quam ante mortem Lotharii habuit, sed et de Burgundia, exigeretur, disposuit, scilicet ut de mansis indominicatis solidus unus, de unoquoque manso ingenuili quatuor denarii de censu dominico, et quatuor de facultate mansuarii, de manso vero servili duo denarii de censu dominico et duo de facultate mansuarii, et unusquisque episcopus de presbyteris suae parochiae secundum quod unicuique possibile erat, a quo plurimum quinque solidos, a quo minimum quatuor denarios episcopi de singulis presbyteris acciperent, et missis dominicis redderent. Sed et de thesauris ecclesiarum, prout quantitas loci extitit, ad idem tributum exsolvendum acceptum fuit. Summa vero tributi fuerunt quinque milia librae argenti ad pensam. Illi vero, tam episcopi quam et alii, qui trans Sequanam sunt de Neustria, tributum illis Nortmannis qui in Ligeri erant, secundum quod sibi ab eis fuit impositum, undecumque valuerunt, reddere procuraverunt.
22.2
Domnus autem imperator Carolus de Carisiaco Compendium, indeque per Suessionem ad Remum civitatem, et sic iter suum per Catalaunos et Pontigonem atque Lingones peragens[ Annal. Vedast. add. contra voluntatem suorum], cum uxore et maxima auri et argenti caballorumque ac facultatum aliarum copia de Francia Italiam petiit. Et veniens ultra Jurum usque ad Urbam, obviam habuit Adalgarium episcopum, quem mense Februario Romam direxit pro agenda synodo a papa Johanne, cujus exemplar isdem Adalgarius pro munere magno imperatori detulit. Summa vero ejusdem synodi post multas et multiplices laudes imperatoris haec est, ut electio et promotio ad imperialia sceptra anno praeterito Romae celebrata, ex tunc et nunc et in perpetuum firma et stabilis manebit; quam si quis perturbare aut violare tentaverit, cujuscumque sit ordinis aut dignitatis vel professionis, anathemate usque ad satisfactionem teneatur omni tempore adnexus; patratores et incitatores hujus consilii, siquidem clerici fuerint, deponantur, laici vero et monachi perpetuo anathemate feriantur, ut quia synodus anno praeterito apud Pontigonem hinc habita secus Andrnacum nil profuit, usquequaque ista debeat praevalere. Nunciavit etiam inter alia isdem Adalgarius imperatori, quoniam Johannes papa obviam illi Papiam veniret. Quapropter praemisit Odacrum, secundi scrinii notarium, Goiramnum comitem, et Pippinum atque Heribertum, ad procuranda ipsius papae servitia. Ipse autem festinato perrexit[ Aimon. add. ire] ad eum, quem obviam habuit apud Vercellis civitatem; et eo recepto cum honore maximo, perrexerunt simul usque Papiam. Ubi eis nunciatum est non incerta relatione, Carolomannum, Hludowici fratris sui filium, cum maxima multitudine bellatorum super eos venire; quapropter relinquentes Papiam, venerunt ad Tardunam, et consecrata Richildis a papa Johanne in imperatricem, mox retrorsum fugam arripuit cum thesauro versus Moriennam. Imperator autem aliquandiu una cum Johanne papa in eisdem locis immorans, exspectavit primores regni sui, Hugonem abbatem, Bosonem, Bernardum Arvernicum comitem, itemque Bernardum Gotiae markionem, quos secum ire jusserat: qui una cum aliis regni primoribus, exceptis paucis, et episcopis adversus eum conspirantes conjuraverant. Et comperiens eos non venturos, ut audierunt ipse et papa Johannes appropinquare Carolomannum, imperator post Richildem fugam arripuit, et papa Johannes versus Romam concite festinavit. Per quem Carolus imperator imaginem Salvatoris in cruce fixi, ex auro multi ponderis fabrefactam et gemmis preciosis ornatam, sancto direxit Petro apostolo.
22.3
Carolomannus vero mendaci nuncio audiens, quod imperator et papa Johannes super eum cum multitudine maxima bellatorum venirent, et ipse fugam arripuit per viam quam venerat, sicque Deus more misericordiae suae conventum illum dissolvit. Carolus vero febre correptus, pulverem bibit quem sibi nimium dilectus ac credulus medicus suus, Judaeus nomine Sedechias, transmisit, ut ea potione a febre liberaretur, insanabili veneno hausto, inter manus portantium transito monte Cinisio, perveniens ad locum qui Brios dicitur, misit pro Richilde quae erat apud Moriennam, ut ad eum veniret, sicut et fecit. Et undecimo die post venenum haustum in vilissimo tugurio mortuus est 2 Nonas Octobris. Quem aperientes qui cum eo erant, ablatis interaneis, et infusum vino ac aromatibus quibus poterant, et impositum locello, coeperunt ferre versus monasterium sancti Dionysii, ubi sepeliri se postulaverat. Quem pro foetore non valentes portare, miserunt eum in tonna interius exteriusque picata quam coriis involverunt, quod nihil ad tollendum foetorem profecit. Unde ad cellam quamdam monachorum Lugdunensis episcopii, quae Nantoadis dicitur, vix pervenientes, illud corpus cum ipsa tonna terrae mandaverunt.
22.4
Carolomannus pene usque ad mortem infirmatus et lectica delatus ad propria, per annum ita jacuit, ut a multis fuerit desperatus.
22.5
Ludovicus, accepto nuncio in Audriaca villa de morte patris sui Caroli, quos potuit conciliavit sibi, dans eis abbatias et comitatus ac villas secundum uniuscujusque postulationem. Et iter agens per Carisiacum et Compendium usque ad Vernum, quatenus ad sepulturam patris sui[ ut putabat] apud monasterium sancti Dionysii perveniret; ubi audiens patrem suum sepultum, et regni primores tam abbates quam comites indignatos, quia quibusdam honores dederat sine illorum consensu, et ob id adversus se conspiratos esse, reversus est Compendium. Ipsi autem primores cum Richilde, diripientes omnia quae in via illorum erant, usque ad Avennacum monasterium pervenerunt, et conventum suum ad montem Witmari condixerunt, indeque missos suos ad Ludovicum direxerunt, sed et Ludovicus legatos suos ad eos direxit. Et discurrentibus inter eos missis, ad hoc perventum est, ut Richildis et ipsi primores ad eum Compendium venirent, et suum conventum ad Casnum in Cotia condixerunt. Richildis Compendium ad Ludovicum veniens, in missa sancti Andreae attulit ei praeceptum, per quod pater suus illi regnum ante mortem suam tradiderat, et spatam quae vocatur sancti Petri, per quam eum de regno revestiret, sed et regium vestimentum et coronam ac fustem ex auro et gemmis. Et discurrentibus legatis inter Ludovicum et regni primores, et pactis honoribus singulis quos petierunt, 6 Idus Decembris consensu omnium, tam episcoporum et abbatum, quam regni primorum ceterorumque qui adfuerunt, consecratus et coronatus est in regem Ludovicus ab Hincmaro, Remorum episcopo, et episcopi se suasque ecclesias illi ad debitam defensionem et canonica privilegia sibi servanda commendaverunt, profitentes secundum suum scire et posse juxta suum ministerium consilio et auxilio illi fideles fore; abbates autem et regni primores ac vassali regii se illi commendaverunt, et sacramentis secundum morem fidelitatem promiserunt.
22.6
Quando Ludovicus rex, filius Caroli imperatoris, fuit coronatus in Compendio, hoc petierunt episcopi apud ipsum, sicut hic subsequitur:« A vobis perdonari nobis petimus, ut unicuique de nobis et ecclesiis nobis commissis secundum primum capitulum quod novissime in Carisiaco domnus imperator, pater vester, a se et a vobis servaturum consentientibus fidelibus suis ac vestris atque apostolicae sedis legatis, legente Gozleno denunciavit, canonicum privilegium ac debitam legem atque justitiam conservetis et defensionem exhibeatis, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae juste exhibere debet.»
22.7
Ipse autem Ludowicus talem promissionem fecit illis episcopis:
22.8
« Promitto et perdono vobis, quia unicuique de vobis et ecclesiis vobis commissis secundum primum capitulum, quod novissime in Carisiaco domnus imperator, pater meus, se servaturum, consentientibus fidelibus illius ac nostris atque apostolicae sedis legatis, legente Gozleno denunciavit, canonicum privilegium et debitam legem atque justitiam conservabo, et defensionem quantum potuero exhibebo, adjuvante Domino, sicut rex in suo regno unicuique episcopo et ecclesiae sibi commissae debitor est exhibere.»
22.9
Hoc est capitulum quod hic commemoratur:« De honore quoque et cultu Dei atque sanctarum ecclesiarum quae auctore Deo sub ditione et tuitione regiminis nostri consistunt, Domino mediante decernimus, ut sicut tempore beatae recordationis domni genitoris nostri excultae et honoratae atque rebus ampliatae fuerunt, quae a nostra liberalitate honoratae atque ditatae sunt, de cetero sub integritate sui serventur, et sacerdotes atque servi Dei vigorem ecclesiasticum et debita privilegia juxta reverendam auctoritatem obtineant, et eisdem principalis potestas et illustrium virorum strenuitas seu reipublicae administratores, ut suum ministerium competenter exsequi valeant, in omnibus rationabiliter et juste concurrant, et filius noster haec supradicta similiter Deo adjuvante conservet.»
22.10
Commendatio Ansegisi episcopi et aliorum episcoporum qui adfuerunt apud Compendium, quando benedixerunt Ludovicum, filium Caroli imperatoris.
22.11
« Me ac ecclesiam mihi commissam vobis commendo ad debitam legem et justitiam conservandam et defensionem exhibendam, sicut rex episcopis ecclesiae suae justo judicio conservare et exhibere debet.»
22.12
Professio ipsorum.
22.13
« Ego ille ipse sic profiteor: De ista die et deinceps isti seniori et regi meo Ludovico, Caroli et Hermentrudis filio, secundum meum scire et posse et meum ministerium auxilio et consilio fidelis et adjutor ero, sicut episcopus recte seniori suo debitor est, in mea fide et meo sacerdotio.»
22.14
Ad suprascriptam vero episcoporum petitionem haec quae sequuntur rex Ludovicus professus est episcopis, et istam ipsam donationis scripturam manu sua eis dedit in Compendio, anno incarnationis dominicae 877, pridie Kalendas Decembris.
22.15
Professio istius Ludovici, filii Caroli.
22.16
« Ego Ludovicus, misericordia domini Dei nostri et electione populi rex constitutus, promitto teste ecclesia Dei omnibus ordinibus, episcoporum videlicet, sacerdotum, monachorum, canonicorum atque sanctimonialium, regulas a patribus conscriptas et apostolicis attestationibus roboratas ex hoc in futurum tempus me illis ex integro servaturum. Polliceor etiam, me servaturum leges et statuta populo, qui mihi ad regendum misericordia Dei committitur, pro communi consilio fidelium nostrorum, secundum quod praedecessores mei, imperatores et reges, gestis inseruerunt, et omnino inviolabiliter tenenda et observanda decreverunt. Ego igitur Ludovicus rectitudinis et justitiae amore hanc spontaneam promissionem meam relegens manu propria firmavi.»
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).