Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
Annales
Anna 3.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hincmarus Rhemensis?)
—
9216 Annale2
3.1
DCCCLXIII.
3.1
Dani mense Januario per Rhenum versus Coloniam navigio ascendunt, et depopulato emporio quod Dorestatus dicitur, sed et villam non modicam ad quam Frisii confugerant, occisis multis Frisiorum negotiatoribus et capta non modica populi multitudine, usque ad quamdam insulam secus castellum Novesium perveniunt. Quibus Lotharius ex una parte Rheni cum suis et Saxones ex alia parte aggrediuntur, et usque circa Kalendas Aprilis consident; unde iidem Dani consilio Rorici, sicut accesserant, et recedunt.
3.2
Carolus, Lotharii imperatoris filius et rex Provinciae, diu epelevtica infirmitate vexatus moritur. Hludovicus, frater ejus, Italiae vocatus imperator, Provinciam venit, et quos potuit ipsius regni primores sibi conciliavit. Hoc audito, Lotharius illuc pergit, et mediantibus inter eos domesticis et amicis illorum placitum, quo simul redeant et de ipso regno apud se tractent, Hludowicus Italiam, Hlotharius in regnum suum revertitur.
3.3
Carolus rex Cenomannis civitatem adit, indeque usque ad monasterium quod Interamnis dicitur procedit; ubi Salomon, dux Britonum, cum primoribus suae gentis illi obviam venit, seque illi commendat et fidelitatem jurat, omnesque primores Britanniae jurare facit, et censum illius terrae secundum antiquam consuetudinem illi exsolvit. Cui Carolus ob fidelitatis suae meritum partem terrae quae Inter- duas- aquas dicitur, et abbatiam sancti Albini in beneficium donat. Gozfridum et Roricum atque Heriveum, caeterosque qui ab eo nuper sicut et saepe defecerant, recipit, et cum indulgentia honoribus donat: indeque Cenomannis revertitur, et pascha Domini celebrat.
3.4
Hunfridus, Gothiae marchio, sine conscientia Caroli regis, factione solito more Tolosanorum, qui comitibus suis eamdem civitatem supplantare sunt soliti, Tolosam Reimundo subripit, et sibi usurpat. Carolus rex de partibus trans- Sequanis regrediens, Lutardum, Papiae episcopum, de parte Hludowici imperatoris Italiae, et Gebahardum, Spirensem episcopum, de parte Hludowici fratris sui, regis Germaniae, et Nantharium comitem de parte Lotharii, nepotis sui, accipit pro pace petentes; quam idem Carolus semper servare voluit, quantum infestatio contrariorum sibi permisit. Sed et alium missum fratris sui Hludowici, nomine Blitgarium, accipit, petentem ut Carlomannum, filium ejus, a Restitio Winido desertum et a se fugatum, si ad illum venerit, non recipiat: quem non longo post tempore deceptum atque desertum a suis, sub conditione sacramenti pater suus Hludowicus recepit, et secum in libera custodia tenuit.
3.5
Carolus missos domni apostolici Nicolai, Rodoaldum scilicet, Portuensem episcopum, et Johannem, Ficodensem episcopum, satis honorifice Suessionis in monasterio sancti Medardi recipit. Quos aliquandiu secum retinuit, et concessa Balduino, qui ad limina apostolorum confugium fecerat, indulgentia, pro cujus obtentu venerant, cum epistolis ad apostolicam sedem redire muneratos absolvit. Iidem autem apostolicae sedis legati Mettis adeunt, synodum habituri ex delegatione apostolica circa medium mensem Junium pro divortio, quod inter Lotharium et uxorem suam Theotbergam acciderat, et pro superinductione concubinae Waldradae, quam contra leges ecclesiasticas et mundanas in uxorem sibi asciverat. In qua synodo praefati missi corrupti muneribus, epistolas domni apostolici occultantes, nihil de his quae sibi commendata fuerunt, secundum sacram auctoritatem egerunt. Ut autem aliquid viderentur egisse, Guntharium, Coloniensem archiepiscopum, et Theutgaudum, Treverensem aeque archiepiscopum, cum veniis quas in eadem synodo subscripserunt episcopi regni Hlotharii, factione Haganonis, versuti et cupidissimi Italicae regionis episcopi, Romam ire jusserunt, ut judicio domni apostolici ipsa causa diffiniretur. Domnus apostolicus quae acta fuerant plene cognoscens, et Rodoaldum similiter cupiditate in Constantinopoli cum Zacharia, socio suo, episcopo nuper corruptum damnare volens, synodum convocavit; quod sentiens Rodoaldus, noctu fuga lapsus disparuit. Guntharius vero et Theutgaudus Romam pervenientes, primum in synodo et postea in ecclesia sancti Petri, sicut habetur in subditis, ab apostolico sunt damnati.
3.6
« Nicolaus episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, Hincmaro Rhemensi, et Waniloni Rothomagensi, seu omnibus confratribus nostris, archiepiscopis et episcopis in regno Caroli, gloriosi regis, consistentibus.
3.7
« Scelus quod Lotharius rex, si tamen rex veraciter dici possit, qui nullo salubri regimine corporis appetitus refrenat, sed lubrica enervatione magis ipsius illicitis motibus cedit, in duabus feminis, Theotberga scilicet et Waldrada, commisit, omnibus manifestum est. Sed et dudum episcopos Theotgaudum et Guntharium in tali facto eum habuisse auctores atque factores, pene totus nobis orbis undique ad limina seu sedem confluens apostolicam referebat, absentibus quoque id ipsum nostro scribentibus apostolatui. Quod nos tanto credere renuimus, quanto de episcopis tale quid audire nullatenus sperabamus; donec ipsi Romam tempore concilii venientes, coram nobis et sancta synodo tales inventi sunt, quales fuerant a multis saepissime praedicati; ita ut scriptura, quam suis stipulaverant manibus, quamque volebant ut nostro roboraremus chirographo, caperentur, et dum muscipulam innocentibus opponere satagerent, insidiis suis illaqueati sint. Sicque completum est Deo auctore, quod in Proverbiis legitur: Frustra jacitur rete ante oculos pennatorum. Siquidem ipsi obligati sunt et ceciderunt; nos vero qui in hoc flagitium falso cecidisse dicebamur, faciente Domino cum justitiae propugnatoribus resurreximus et erecti sumus. Igitur decernente nobiscum sancta synodo, in praesentia depositi et ab officio sacerdotali excommunicati atque a regimine episcopatus alienati indubitanter existunt. Unde vestra fraternitas canonum normam custodiens et decretorum sanctiones observans, caveat ne hos quos nos abjecimus, recipere in sacerdotum catalogo praesumat. Depositionis autem sententia, quam in praedictos Theotgaudum et Guntharium protulimus, cum caeteris capitulis quae sancto concilio nobiscum sanciente promulgavimus, inferius annexa monstrabitur
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).