Auctor incertus (Hugo de Folieto?)
De bestiis et aliis rebus
Rebu 6.10
Choose a text
More by Auctor incertus (Hugo de Folieto?)
—
11092 Debeeta
6.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare.
6.1
Bestia unde dicta sit, et quae sint bestiae, vide libro secundo, in prologo.
6.2
De leone, et ejus naturis, lib. II, cap. 1.
6.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. PRIMUM. De tigride.
6.1
Tigris vocata est propter volucrem fugam; ita enim nominant Persae et Medi sagittam. Est autem bestia variis distinctis maculis, virtute et velocitate mirabili, ex cujus nomine flumen Tigris vocatur, quod is rapidissimus sit omnium fluviorum. Has magis Hircania gignit. Tigris vero ubi vacuum raptae sobolis reperit cubile, illico vestigiis raptoris insistit, atque ille, quamvis equo vectus fugaci, videns tamen velocitate ferae se posse praeverti, nec ullum evadendi suppetere sibi posse subsidium, tigrim hujusmodi fraude amollitur: ubi se contiguum viderit, sphaeram de vitro, id est speculum rotundum projicit; at illa imagine sui luditur, et sobolem putat, revocatque impetum, colligere fetum desiderans. Rursus inani specie detecta, totis se ad comprehendendum equitem viribus fundit, et iracundiae stimulo velociter fugienti imminet. Iterumque ille appropinquantem sphaerae objectu retardat, nec tamen sedulitatem matris, memoria fraudis excludit. Cassam versat imaginem, et quasi lactatura fetum residet. Sicque pietatis sui studio decepta et vindictam amittit et prolem.
6.2
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. II. De pardo, et leopardo.
6.2
Pardus est ferarum genus varium, ac velocissimum, et praeceps ad sanguinem. Saltu enim ad mortem ruit. Leopardus ex adulterio leaenae et pardi nascitur, et tertiam originem efficit, sicut et Plinius in naturali historia dicit leonem cum parda, aut pardum cum leaena concumbere, et ex utroque coitu degeneres partus creari, quales sunt ex diversis speciebus progeniti mulus et burdo. De panthera vide lib. II, cap. 23. De antalope seu antula, lib. II, cap. 2. De unicorni vide lib. II, cap. 6.
6.3
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. III. De lynce.
6.3
Lynx dicitur, quia in luporum genere numeratur, bestia maculis tergo distincta ut pardus, sed similis lupo. Hujus urinam converti in duritiam pretiosi lapidis dicunt, qui lygurius seu lycurius ut a Plinio et Solino appellatur; quod et ipsas lynces hoc modo probatur sentire, nam egestum liquorem arenis quantum possunt contegunt, invidia quadam naturae, ne talis egestio transeat in usum humanum. Lynces dicit Plinius extra fetum unum non admittere secundum.
6.4
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. IV. De gryphe.
6.4
Gryphs, seu, ut Isidorus scribit, gryphes est animal pennatum et quadrupes, quod in hyperboreis nascitur montibus, omni parte corporis, leoni, alis et facie aquilis simile, equis vehementer infestum. Nam et homines vivos discerpit. et integros in nidum asportat. De elephante vide lib. II, cap. 26. De castore vide lib. II, cap. 9. De ibice vide lib. II, cap. 15. De hiena vide lib. II, cap. 10.
6.5
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. V. De bonaso.
6.5
In Asia animal nascitur, quod bonasum vocant, cui caput taurinum, ac deinceps corpus omne rectum, juba equina, cornua autem ita habet multiplici flexu in se recurrentia, ut si quis in ea offendat, non vulneretur, sed quidquid praesidii monstro illi frons negat, alvus sufficit. Nam cum in fugam vertitur, proluvie citi ventris fimum egerit per longitudinem trium jugerum, cujus ardor quidquid contigerit, adurit. Ita egerie noxia submovet insequentes. De simiis vide lib. II, cap. 12. De cervis vide lib. II, cap. 14. De capro vide lib. II, cap. 13. De monocerote sive unicorni vide lib. II, cap. 6.
6.6
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. VI. De urso.
6.6
Ursus fertur dictus, quod ore suo formet fetus, quasi orsus. Nam aiunt eos informes generare partus, et quamdam carnem nasci quam mater lambendo in membra componit, sed haec immaturitas facit deformes partus. Denique tricesimo die generat, unde evenit ut praecipitata fecunditas informis procreetur. Ursorum caput invalidum, vis maxima in brachiis et lumbis, unde etiam interdum erecti insistunt. Et medendi industriam non praetermittunt. Siquidem gravi affecti caede et sauciati vulneribus, mederi sibi solent, herbae cui nomen floinus, ulcera subjicentes sua, ut solo curentur attactu. Ursus aeger formicas devorat. Numidici ursi caeteris praestant rabie duntaxat, et villis profundioribus. Nam genitura par est quoquo loco editis. Coeunt non eodem modo quo aliae quadrupedes, sed apti mutuis amplexibus velut humanis conjunctionibus copulantur. Desiderium veneris hiems suscitat. Secreti honore reverentur mares gravidas, et in iisdem licet foveis, partitis tamen per scrobes secubationibus dividuntur. Lucinae illis tempus properantius est, quippe uterum tricesimus dies liberat, unde evenit ut praecipitata fecunditas informes procreet partus. Carnes pauxillas edunt, quibus color candidus, oculi nulli. Hos lambendo sensim figurant, et interdum ad pectora fovent, ut assiduo incubatu calefactae animalem trahant spiritum. Interea cibus nullus. Sane diebus primis quatuordecim matres ita in somnum concidunt, ut nec vulneribus excitari queant, ita de cavernosis in quibus latent montibus mox egressae in diem liberum, tantam patiuntur insolentiam lucis, ut putes obsitas caecitate. Insidiantur alvearibus apum, maxime favos appetunt, nec avidius aliud quam mella captant. Cum gustaverint mandragorae mala, moriuntur; sed eunt obviam, ne malum in perniciem convalescat, et formicas devorant ad recuperandam sanitatem Si quando. cum tauris pugnant, sciunt quibus potissimum partibus minorentur, nec aliud quam cornua et nares appetunt cornua, ut armatura deficiant, nares, ut dolor sit in loco tenerrimo.
6.7
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. VII. De leucrocuta.
6.7
In India nascitur bestia, quae velocitate praecedit universas feras, et dicitur leucrocuta nomine, ipsa asini magnitudine, cervi clunibus, pectore ac cruribus leonis, capite equi, bisulca ungula, ore usque ad nares dehiscente, dentium locis osse perpetuo. Haec quidem quoad formam, nam voce loquentium hominum sonos aemulatur. De crocodilo vide lib. II, cap. 8.
6.8
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. VIII. De Manticora.
6.8
In India nascitur animal, quod manticora dicitur, triplici dentium ordine coeunte vicibus alternis, facie hominis, glaucis oculis, sanguineo colore corpore leonino, cauda velut scorpionis aculeo spiculato, voce tam sibila ut imitetur fistularum modulos. Humanas carnes avidissime affectat, pedibus sic viget, saltibus sic potest, ut morari eam nec extentissima spatia possint, nec obstacula latissima.
6.9
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. IX. De tharando.
6.9
Aethiopia mittit bestiam tharandum nomine, boum magnitudine, bisulco vestigio, colore ursi, ramosis cornibus, capite cervino, villo profundo. Hunc tharandum affirmant habitum metu vertere, et, cum delitescit, fieri ad similitudinem cujuscunque rei cui se approximaverit, sive illa sit alba ut saxum, sive virens ut frutetum, sive quem alium modum praeferat. De vulpe vide lib. II, cap. 5.
6.10
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. X. De eale animali.
6.10
Est bestia quae dicitur eale, magna ut equus, cauda elephantis, nigro colore, maxillis aprinis, cornua praeferens ultra modum longa, ad obsequium ejus, velut motus accommodata, nec enim rigent, sed moventur ut usus exigit praeliandi, quorum alterum replicat, et cum altero pugnat, ut si ictu aliquo alterius acumen offendatur, acies succedat alterius. De lupo vide lib. II, cap. 20.
6.11
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XI. De cane, et ejus natura.
6.11
Canis nomen Latinum Graecam habere videtur etymologiam. Cynos[ κυών] enim Graece canis dicitur Latine, licet quidam a canore latratus appellatum existiment, eo quod canore insonat, unde et canere dicitur. Nihil autem sagacius canibus. Plus enim sensus caeteris animalibus habent; nam soli sua nomina recognoscunt, dominos suos diligunt. Canum sunt plurima genera. Alii ad capiendum investigant silvarum feras. Alii custodes domorum, substantiam dominorum suorum custodiunt, ne forte rapiantur in nocte a latronibus. Pro dominis suis etiam morti se objiciunt voluntariae, ad praedam cum domino suo currunt, corpus etiam domini sui mortuum custodiunt, et non derelinquunt, quorum postremo natura est extra homines esse non posse. Leguntur canes in tantum suos dilexisse dominos, ut Garamuntum regem ab inimicis captum, et custodiae mancipatum, ducenti canes agmine facto per medias acies inimicorum ab exsilio reduxerint, praeliantes adversos resistentes. Jasone Lycio interfecto, canis ejus aspernatus cibum, inedia obiit. Lysimachi regis canis flammis se injecit accenso rogo domini sui, et pariter igni absumptus est. Appio Junio, et Publio Silio consulibus damnatum dominum, canis cum abigi non posset, comitatus est in carcerem, et mox percussum ululatu prosecutus est, cumque ex miseratione populi Romani ei cibus daretur, ad os defuncti escam tulit, ultimo abjectum in Tiberim tumulo cadaver adnatans sustentare conabatur. Canis vero ubi vestigium leporis cervive reperit, et ad diverticulum semitae venerit, et quoddam viarum compitum, quod partes in plurimas scinditur, ambiens singularum semitarum exordium, tacitus secum ipse pertractat, velut syllogisticam vocem sagacitate colligendi odoris dimittens. Aut certe, inquit, in hanc partem deflexit, aut in illam. Aut certe in hunc se anfractum contulit, sed nec in istam, nec in illam ingressus est, superest igitur ut in istam partem se contulerit, et sic falsitate repudiata in veritatem prolabitur. Saepe etiam vocis illatae evidentia canes ad redarguendos reos indicia prodiderunt, ut muto eorum testimonio plerumque sit creditum. Antiochiae ferunt in remotiore parte urbis necatum virum quodam crepusculo, qui canem sibi adjunctum habebat, miles quidam praedandi studio minister exstiterat caedis, tectus idem adhuc tenebroso diei exordio, in alias partes secesserat. Jacebat inhumatum corpus, frequens erat spectantium vulgus astabat questu lacrymabili canis, dominique flebat aerumnam. Forte is qui necem intulerat,( ut se habet versutia humani ingenii) vitandi incommodi aviditate, et ut ejus praesentia fidem faceret innocentiae, ad illam circumstantis populi accessit coronam, et velut miserans appropinquabat ad funus. Tunc canis sequastrato paulisper doloris questu, ultionis arma assumpsit, atque apprehensum tenuit et velut epilogans quoddam miserabile carmen murmurans, universos convertit in lacrymas, fidemque et probationem detulit, quia quem solum tenuit ex pluribus non dimisit. Denique perturbatus fuit ille, et tam manifestum rei indicium, neque odii, neque inimicitiarum, neque injuriae alicujus vel invidiae obice, propter objectionem naturae, vel crimen repellere potuit. Itaque quod erat ratione consonum, ultionem perpessus est, quia defensionem sibi praestare non potuit. Lingua canis dum lingit vulnus, sanat illud. Lictus ejus admodum medicus esse fertur. Catuli denique lingua, vulneratorum solet esse intestinorum salus. Natura ejus ut ad vomitum suum revertatur, iterumque comedat. Cumque flumen tranaverit carnem aut aliquid tale in ore suo tenens, cum viderit umbram, os suum aperit, atque dum properat aliam carnem sumere, ipsam quam tenet perdit. Cujus figuram in quibusdam rebus praedicatores habent, qui semper admonendo et exercendo quae recta sunt, insidias diaboli pellunt, ne thesaurum Dei animas Christianorum ipse auferat. Lingua canis dum lingit vulnus, sanat illud, quia peccatorum vulnera dum in confessione nudantur, sacerdotum correctione mundantur. Intestina quoque hominis curat lingua canis, quia secreta cordis ipsius mundantur opere et sermone doctoris. Medicus admodum canis dicitur esse, quia qui praeest aliis, sapientiae studiis invigilare, omnique modo crapulam vitare debet. Nam in saturitate panis Sodoma periit. Nullo demum ambitu tam cito possidet hominem inimicus, quam voraci gula. Quod canis ad vomitum redit, quosdam post peractam confessionem incaute ad perpetrata facinora redire demonstrat. Quod carnem in flumine per cupitam umbram relinquit, significat homines stultos, qui propter ambitionem rei ignotae, id saepe quod sui juris est, derelinqunt. Unde fit ut, dum non valent adipisci quod cupiunt, frustra nolint perdere id quod reliquerunt. Lycisci dicuntur canes qui ex lupis et canibus nascuntur, cum inter se forte miscentur. Solent Indi feminas canes alligare in silvis, ut admisceantur ad tigres bestias, a quibus insiliri, et nasci ex eodem fetu canes acerrimi dicuntur, adeo fortes ut complexu leones prosternant.
6.12
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XII. De animalium in genere nominibus, et speciebus ac proprietatibus.
6.12
Omnibus animantibus Adam primus vocabula indidit, imponens unicuique nomen ex praesenti institutione juxta conditionem naturae cui serviret. Gentes autem unicuique animalium ex propria lingua dederunt vocabula, non autem secundum linguam Latinam, atque Graecam, aut quarumlibet gentium barbararum nomina illa imposuit Adam, sed illa lingua, quae ante diluvium una fuit omnium quae Hebraea nuncupatur. Latine autem animalia sunt animantia dicta, quae animantur vita, et moventur spiritu. Quadrupedia vocata, quod quatuor pedibus gradiantur, quae etsi similia sint pecoribus, tamen non sunt sub cura humana, ut cervi, damae, onagri, etc. Sed neque bestiae sunt, ut leones, neque jumenta, ut usus hominum juvare possint. Pecus dicimus esse, quod humana lingua et effigie caret. Proprie autem pecorum nomen iis animalibus accommodari solet, quae sunt ad vescendum apta, ut oves et sues; aut in usus hominum commodata, ut equi et boves. Differt autem inter pecora et pecudes. Nam veteres in significatione omnium animalium pecora dixerunt, pecudes autem tantum animalia illa quae eduntur, quasi pecudes. Generaliter autem omne animal pecus a pascendo vocatur. Jumenta inde nomen traxerunt, quod nostrum laborem vel onus suo adjutorio subvectando vel arando juvant. Nam bos carpenta trahit, et durissimas glebas vomere vertit. Equus et asinus onera portant, et hominum in gradiendo laborem temperant. Unde et jumenta appellantur ab eo quod homines juvant; sunt enim magnarum virium animalia. Item dicuntur armenta, vel quod sint armis apta, id est bello, vel quod his in armis utimur, vel quod magnos armos habent. Alii armenta boves tantum intelligunt, ab arando, quasi aramenta, vel quod sint cornibus armata. Discretio autem est inter armenta et greges. Nam tantum majorum ut equorum et boum sunt armenta, greges vero etiam caprarum, et ovium, et caeterorum minorum gregatim viventium.
6.13
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XIII. De ove.
6.13
Ovis molle pecus lanato corpore, inerme animal, animo placidum, ab oblatione dictum, eo quod apud veteres in initio non tauri, sed oves in sacrificio mactarentur. Ex his quasdam bidentes vocant eas, quae inter octo dentes duos altiores habent, quas maxime gentiles in sacrificio offerebant, vel quae essent biennes. Ovis sub adventu hiemis, quia inexplebilis ad escam, insatiabiliter herbam carpit, eo quod praesentiat asperitatem hiemis adfuturam, ut prius herbae pabulo se faciat quam gelu adurente omnis herba deficiat.
6.14
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XIV. De vervece.
6.14
Vervex vel a viribus dicitur, eo quod caeteris ovibus sit fortior, vel quod sit vir, id est masculus, emasculatus tamen, nam masculus aries dicitur, vervex castratus, vel quod vermes in capite habeant, quorum ipsi ut arietes excitati pruritu, se invicem concutiunt. Unde aries απὸ τοῦ ἄρεος, id est a matre, vocatus, quo nomine apud nos in ovibus masculi vocantur, sive quod hoc pecus a gentilibus primo est aris immolatum, ut aries diceretur eo quod imponeretur aris. Unde illud:« Aries mactatur ad aram,» sed id minus placet, et primae syllabae quantitas non approbat.
6.15
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XV. De agno.
6.15
Agnus dicitur, quasi hagnes ἄγνης, id est castus. Latini autem sic dictum putant, eo quod prae caeteris animalibus matrem agnoscat, adeo ut etiamsi in magno grege erret, statim balatu recognoscat vocem parentis, festinetque ad matrem, lactis quoque materni notos sibi fontes requirat. Mater vero inter multa millia agnellorum solum filium noscit, et licet unus sit plurimorum balatus, et eadem species, illa tamen fetum suum recognoscit, et discernit a caeteris, et solum filium tacitae pietatis studio recognoscit.
6.16
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XVI. De hirco et haedo.
6.16
Hircus lascivum animal est, petulans et fervens semper ad coitum, cujus oculi ob libidinem in transversum aspiciunt, unde nomen traxit; nam hirquii sunt oculorum anguli, secundum Suetonium. Cujus natura adeo calida est, ut adamantem lapidem, quem nec ignis nec ferrum domare valet, solus hujus cruor dissolvat. Hoedi secundum quosdam ab edendo vocati sunt; parvi enim pinguissimi sunt et saporis jucundi, unde et hoedus et hoedulus nominatur, sed quia hoedus scribitur sic, aliis dici videtur quod, si h in f mutetur, fiat foedus.
6.17
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XVII. De apro.
6.17
Aper, id est porcus, vel sus silvester a feritate vocatur, ablata scilicet littera quasi asper, ut vult Varro. Unde apud Graecos, agrios, ἄγριος, id est agrestis, ferus dicitur et ferox, omne enim quod ferum est et immite abusive agreste vocamus. Aliis videtur dici a nomine Graeco ἀφρὸς, quod est spuma, eo quod spumam ore emittat.
6.18.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XVIII. De juvenco, et tauro.
6.18.1
Juvencus dictus eo quod juvare incipiat usus hominum in terra colenda, vel quia apud gentiles semper ubique immolabatur, et nunquam taurus; nam in victimis etiam aetas considerabatur.
6.18.2
Taurus[ ταῦρος] nomen Graecum est, sicut et bos. Indicis tauris color fulvus est, volucris pernicitas, pilus in contrarium versus, hiatus magnus. Hi quoque circumferunt cornua, omnique caput flexibilitate qua volunt tergi duritia omne telum respuunt; tam immani sunt feritate, ut capti animas ne domentur projiciant.
6.19.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XIX. De bove, et uro, et similibus.
6.19.1
Bos Graecis βοῦς, hic et haec boys, hujus boos dicitur, hunc Latini trionem nominant, eo quod terram terat, quasi terionem. Boum in socios eximia dilectio est; nam alter alterum inquirit, cum quo ducere collo aratrum consuevit, et frequenti mugitu amicum testatur affectum, si forte defuerit. Boves impendenti pluvia ad praesepia se tenere noverunt, atque, ubi naturali sensu collegerunt mutationem coeli, in serenitatem foras spectant, et ultra praesepia cervices extendunt suas una in omnes partes, ut prodire se velle testentur. Uri agrestes boves sunt, habentes cornua immensa, in tantum ut inter regias mensas ob insignem capacitatem gerulae potuum fiant.
6.19.2
Sunt etiam in India boves unicornes, solidos ungulis, nec bisulcis, sed atrocissimi. Bubali inde nomen trahunt, quod sint similes boum, adeo indomiti, ut prae feritate jugum non recipiant.
6.19.3
Vacca dicta quasi boacca; est enim ex genere nominum a masculinis formatorum, sicut leo leaena, draco dracena, etc. vitulus et vitula a viriditate vocati sunt, id est aetate viridi, sicut et virgo, vitulam enim parvam esse dicimus, et nondum enixam; nam enixa juvenca est, id est vacca juvenis.
6.20
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XX. De cameli natura.
6.20
Camelis κάμα cama, id est labor nomen dedit, quod jumentum sit laboriosum, vel a chamae[ χαμαῖ] quod Graecorum est adverbium significans humi; nam quando onerantur ut breviores et humiliores fiant, accubant, et sic chamelus scriberetur, sive quia curvus est dorso a chamiro, id est incurvo. Hos licet et aliae regiones mittant, Arabes tamen plurimos, et Bactri fortissimos camelos mittunt. Verum in hoc differunt quod Arabici bina tubera in dorso habent; Bactriani singula. Hi nunquam pedes atterunt; sunt enim illis reciproca quibusdam pelliculis vestigia carnulenta; unde et contraria sunt illis ambulantibus, nullo favente praesidio ad nisum insistendi. Habentur autem ad duplex ministerium. Sunt enim alii oneri deferendo accommodati, alii perniciores et ad iter faciendum promptiores. Sed illi ultra modum pondera recipiunt, isti amplius quam solita spatia egredi nolunt. Geniturae cupiditate efferuntur adeo ut saeviant cum venerem requirunt. Oderunt equinum genus. Sitim etiam per triduum tolerant; verum cum datur occasio bibendi, tantum implentur, quantum et desideria praeterita satiet, et in futurum diu prosit. Lutulentas aquas captant, puras refugiunt. Denique ubi coenosior aqua defuerit, ipsi assidua proculcatione limum excitant, ut turbetur; durant in annos centum. Si forte translati fuerint in loca peregrina, propter insolitam mutationem aeris, morbos trahunt. Ad bella feminae praeparantur, inventumque est ut desiderium eis coitus quadam castratione extrahatur; putant enim fieri validiores si a coitibus arceantur.
6.21
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXI. De dromedario.
6.21
Dromedarius genus est camelorum, minoris quidem staturae, sed velocioris, unde et nomen habet, Nam dromos[ δρόμος] Graece, cursus et velocitas appellatur, centum enim milliaria et amplius una die peragere solet. Quod animal, sicut ovis, bos, et camelus, ruminat. Ruminatio autem dicta est a rumine eminente guttoris parte, per quam viam missus cibus a multis revocatur animalibus.
6.22.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXII. De asino et asello.
6.22.1
Asinus et asellus ab assidendo dictus, quasi assessus ab homine, sed hoc nomen, quod magis equis conveniebat, ideo hoc animal sumpsit, quia priusquam equos homines equitarent, huic insidere coeperunt. Animal quippe tardum est et nulla ratione mandatis renitens; statim ut voluit sibi homo substravit. Asini autem Arcadici dicti sunt, eo quod ab Arcadia primum vecti sunt, magni et alti. Minor autem asinus asellus dictus est, et plus necessarius est, quia et laborem tolerat, et negligentiam mollis educationis propemodum non recusat.
6.22.2
De onagro vide lib. II, cap. 11.
6.23
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXIII. De equo, et ejus natura.
6.23
Dicti equi detracta prima littera, id est a quae est in aequus, aequa, aequum, ab aequalitate, eo quod quando bigis aut quadrigis jungebantur, pares statura, viribus et cursu copulabantur. Caballus autem a cavando dictus, eo quod gradiens ungula impressa terram cavet, quod reliqua animalia non habent. Inde dictus est sonipes, quod sonat pedibus. Vivacitas equorum et industria multa. Exsultant enim in campis, odorantur bellum, excitantur sono tubae ad praelium. Voce accensi ad cursum provocantur. Dolent cum victi fuerint, exsultant cum vicerint. Quidam equi hostes in bello sentiunt, adeo ut adversarios morsu petant. Alii etiam proprios dominos recognoscunt, obliti mansuetudinis, si domini mutentur. Aliqui praeter dominum, nullum dorso recipiunt. Unde exemplum dabimus Alexandri Magni, cujus equus Bucephalus dictus, sive ab aspectus torvitate, sive ab insigni nobilitate, eo quod taurinum caput habebat, seu quod a fronte ejus quaedam exstantium corniculorum minae protuberabant. Cum ab equario suo alio tempore molliter insideretur, accepto regio stratu, neminem unquam praeter dominum vehere dignatus est. Documenta ejus in praeliis plura sunt, quibus Alexandrum sospitem e crudelissimis certaminibus ope sua extulit. Equus Caii Caesaris nullum praeter Caesarem dorso recepit. Regem Scytharum singulari certamine interemptum cum ejus victor spoliare vellet, ab ejus equo calcibus morsuque laceratus est. Nicomede rege interfecto equus ejus inedia vitam expulit. Cum praelio Antiochus Galatas subegisset, Centeretrii nomine ducis, qui in acie ceciderat, equum insiliit ovaturus; is autem adeo sprevit lupata, ut de industria acerbatus et turbatus ruina pariter, et se et equitem affligeret. In hujusmodi animalis genere aetas longior maribus. Legimus sane equum ad annos vixisse septuaginta. Notatum etiam advertimus, Opuntem[ Opinicem] nomine, equum ad gregariam venerem durasse ad annos quadraginta. Equarum libido exstinguitur jubis tonsis. In quarum partu amoris nascitur veneficium, quod in frontibus praeferunt editi filii; fulvo colore, caricis mole, quod hippomanes nominatur, quod si praeraptum statim fuerit, pullo mater nequaquam ubera praebet. Quo equus sanior fuerit, et spei majoris, eo profundius nares mersitat in bibendo. Interfectis vel morientibus dominis lacrymas infuderunt. Dicunt enim equum solum propter hominem lacrymari, et doloris effectum sentire. Unde et in sentiendo equorum et hominum natura permista est. Solent etiam ex equorum moestitia vel alacritate eventum futurum dimicaturi colligere. In generosis equis, ut aiunt veteres, quatuor exspectantur, forma, pulchritudo, meritum atque color: forma, ut sit validum corpus et solidum, robori conveniens altitudo, latus longum et substrictum, clunes maximi et rotundi, pes nodosus et siccus, cornu concavo consolidatus; pulchritudo, ut sit exiguum caput et siccum, pelle prope ossibus adhaerente, aures breves et argutae, oculi magni, nares patulae, et erecta cervix, coma densa et cauda, ungularum soliditas, fixa rotunditas; meritum, ut sit animo audax, pedibus alacer, trementibus membris( quod est fortitudinis indicium), quique ex summa quiete facile concitetur, et excitata festinatione non difficile teneatur. Motus autem equi in auribus intelligitur virtus in membris trementibus; color est hic precipue exspectandus, badius, aureus, roseus, myrteus, cervinus, gilvus, glaucus, scutulatus, canus, candidus, albus, guttatus, niger, sequenti autem ordine varius ex nigro bagioque distinctus, reliquus autem varius color, ut cinereus deterrimus est. Badium autem sive, ut vulgo dicunt, bajum et bajadum antiqui quasi vadium dicebant, eo quod ejus coloris equi inter caeterea animalia fortius vadant. Ipse est et spadix, quem phoenicatum vocant, et est dictus spadix a colore palmae, quam Syrii spadicem vocant. Glaucus vero est veluti pictos habens oculos, et quodam splendore perfusos. Gilvus autem medius color est subalbidus, guttatus est albus nigris intervenientibus punctis. Candidus autem et albus invicem sibi differunt. Nam albus cum quodam pallore est; candidus vero est niveus, et majore albore perfusus. Canus dictus est, qui ex candido colore et nigro est. Scutulatus est dictus propter orbes quos habet candidos inter purpureos, varius quod vias habet imparium colorum. Qui autem tantum pedes albos habent, pedici appellatur, qui frontem albam, candidi. Cervinus est quem vulgo griseum dicunt. Onosinus autem dictus, quod sit color ejus communis cum asino, idem est et cinereus. Sunt autem equi de agresti genere orti, quos equos feros dicimus, et proinde ad urbanam dignitatem transire non possunt. Maurus niger est. Mauron enim Graeci nigrum vocant. Mannus vero equus brevior est. Verhedos vero antiqui dicebant eo quod rhedas veherent, id est ducerent, vel pervias publicas irent, per quas et rhedas ire solitum erat. Equorum tria sunt genera. Unum generosum, praeliis et oneribus aptum. Alterum vulgare atque gregarium, ad vehendum, non ad equitandum aptum. Tertium ex permistione diversi generis ortum, quod etiam bigenum dicitur, quia ex diversis nascitur, ut mulus. Mulus a Graeco fictum vocabulum habet, eo scilicet quod jugo pistorum subactus, tardas in gyrum molendo ducat molas. Judaei asserunt quod Ana abnepos Esau equarum greges ab asinis in deserto ipse prius fecerit ascendi, ut jumentorum contra naturam nova animalia nascerentur. Onagros quoque ad hoc admissos esse ad asinas dicunt, et ipsum istiusmodi reperisse concubitum, ut ex his velocissimi asini nascerentur. Industria quippe humana diversum animal in coitus coegit, sicque adulterina commistione genus aliud reperit: sicut et Jacob contra naturam ovium colorum dissimilitudines procuravit. Nam tales fetus oves illius procreabant, quales virgas arietes desuper ascendentes in aquarum speculo contemplabantur. Denique et hoc ipsum equarum gregibus fieri fertur, ut generosos objiciant equos visibus concipientium, quo eorum similes concipere et creare possint. Nam etiam columbarum dilectores depictas et pulcherrimas columbas ponunt iisdem locis, quibus illae versantur, quo rapiente visu limites generent. Inde est quod quidam gravidas mulieres jubent nullos intueri turpissimos animalium vultus, ut cynocephalos et simias, ne visibus occurrentes similes fetus pariant. Hanc enim feminarum naturam esse dicunt ut qualem prospexerint, sive mente conceperint in extremo voluptatis aestu dum concipiunt, talem sobolem procreent. Etenim anima in usu venereo formas extrinsecas transmittit, eorumque satiata typis, rapit species earum in propriam qualitatem. In animantibus bigena dicuntur, quae ex diversis nascuntur, ut malus ex equa et asino, burdo ex equo et asina. Ibridae ex apris et porcis, tityrus ex ove et hyrco: musino ex capra et ariete, qui est dux gregis.
6.24
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXIV. De cato, seu musione.
6.24
Musio seu muscio a plerisque muriceps seu murilegus appellatur, quod muribus infestus sit; hunc vulgus catum a captura vocat. Alii dicunt quod oculis res captat, id est videt. Nam tam acute cernit, ut fulgore luminis tenebras noctis superet. Catus enim acutus et callidus dicitur.
6.25
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXV. De mure et sorice, etc.
6.25
Mus pusillum animal est, Graecum illi μῦς nomen est; quidquid vero ex illo trahitur Latinum est. Alii dicunt mures, quod ex humore terrae nascantur. Nam humus terra, et inde mus; his in plenilunio jecur crescit, sicut et quaedam maritima augentur, quae imminente plenilunio augentur, et rursus deficiente luna deficiunt. Sunt qui inter soricem et murem discrimen ponant, ut sorex sit minus illud animal cui cati insidiantur, mures majus quod non recte glis putatur. De mustela vide lib. II, cap. 18.
6.26
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXVI. De talpa.
6.26
Talpa bestiola est nigra damnata caecitate perpetua; est enim in tenebris absque oculis, et semper terram fodit, et humum erigit, et subter frugibus radices comedit, quae Graece ἀσπάλαξ aspalax vocatur De formica vide lib. II, cap. 29. De hericio seu herinaceo, lib. II, cap. 4.
6.27
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXVII. De avibus in genere.
6.27
Avium unum quidem est nomen, sed diversa sunt genera. Nam sicut specie differunt, ita et naturae diversitate siquidem aliae sunt simplices, ut columbae, aliae astutae, ut perdix, aliae ad manum se subjiciunt, ut accipitres, aliae reformidant, ut garamentes, aliae hominum conversatione delectantur, ut hirundo, aliae in desertis secretam vitam diligunt, ut vultur, aliae cantus edunt dulcissimos, ut cygnus et merula, aliae verba et voces hominum imitantur, ut psittacus et pica; sed et aliae sicut genere, ita et moribus innumerabiles. Nam volucrum quot genera sint, invenire quisquam non potest. Neque enim omnis Indiae, Aethiopiae, aut Scythiae deserta quisquam penetrare potuisset, qui earum genus vel differentias nosset. Aves dictae eo quod rectas vias non habent, sed per avia quaeque discurrunt, alites, quia alis ad alta tendunt, et ad sublimia alarum remigio conscendunt. Volucres a volando. Nam unde volare, inde et ambulare dicimus. Vola enim dicitur media pars pedis sive manus, et in avibus vola media pars alarum quarum motu pennae agitantur; inde et volucres. Pulli dicuntur omnium avium nati. Sed et animalium quadrupedum nati pulli dicuntur, et homo parvus pullus aut pusio. Recentes igitur nati pulli dicuntur, eo quod polluti sint. Unde et vestis nigra pulla dicta est. Aliae sunt, in quibus pennae per ordinem fixae volandi exhibent usum; vocatae autem sunt alae, quod his aves complexos alant, et foveant pullos. Penna a pendendo dicta, inde et pendere. Volucres enim pennarum auxilio moventur, quando aeri se mandant. Pluma quasi piluma. Nam sicut pili in quadrupedum corpore, ita plumae in avibus. Avium multa nomina a sono vocis constat esse composita, ut sunt grus, corvus, cygnus, bubo, milvus, ulula, cuculus, graculus, et caetera; varietas enim vocis earum docuit qualiter easdem homines nominarent. De aquila vide lib. I, cap. 56. De vulture, lib. I, cap. 38. De gruibus, lib. I, cap. 39.
6.28
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXVIII. De psittaco.
6.28
Sola India mittit psittacum, colore viridi, torque punicea, grandi lingua, et caeteris avibus latiore, unde et articulata verba exprimit, ita ut si eam non videas, hominem loqui putes. Ex natura autem salutat, dicens ave, vel χαῖρε. Caetera nomina ex institutione discit, unde illud Martialis: Hoc per me didici, dicere: Caesar, ave. Cujus rostrum tanta duritia est, ut cum e sublimi praecipitatur in saxum, nisu oris sui se excipiat, et quodam quasi fundamento utatur ordinariae firmitatis. Studet ut loquatur quod homines, et cum adhuc pullus est, et adhuc infra alterum suae aetatis annum, quae monstrata sunt, et citius discit et tenacius retinet. De caladrio vide lib. I, cap. 48. De ciconiis lib. I, cap. 42. De holore aut cygno lib. I, cap. 53. De ibide seu ibi. lib. I, cap. 57. De assida seu struthione lib. I, cap. 37. De fulica lib. I, cap. 58.
6.29
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXIX. De halcyone.
6.29
Halcyon maritima avis est, quae in littoribus fetus suos edere solet, ita ut in arenis ova sua deponat medio fere hiemis; nam id tempus fovendis habet deputatum fetibus, quando maxime insurgit mare littoribus, quando etiam vehementior fluctus illiditur, tunc repentina placiditate, in gratiam aut naturam hujus avis aura mitescit, et positis ovis mare seipsum demittit, omnes cadunt procellae, mitescunt flatus ventorum, ac placidum ventis stat mare, donec ova foverit halcyon sua. Septem autem dies sunt quibus educit pullos, fetusque absolvit illico, alios quoque septem adjungit dies, quibus enutriat pullos suos, donec incipiant adolescere. Nec mireris tam exiguum nutrimenti tempus cum absolutio fetuum tum paucorum dierum sit. Tantam autem gratiam dicunt huic avi ministratam esse et indultum divinitus, ut hos quatuordecim dies nautae praesumptae serenitatis observent, quos et halcyoneos vocant, quibus nullus tempestatis motus horrescat. De phoenice vide lib. I, cap. 49.
6.30
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXX. De cinnamulgo.
6.30
Cinnamulgus et ipsa Arabiae, avis est, proinde ita vocata, quod in excelsis nemoribus texit nidos ex fructibus cinnami et quia non possunt illuc homines ascendere propter ramorum altitudinem et fragilitatem, eosdem nidos plumbatis appetunt, et sic cinnama illa dejiciunt, et pretiis amplioribus vendunt, eo quod haec cinnama magis quam alia mercatores probant.
6.31
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXI. De herciniis avibus.
6.31
Herciniae aves dictae ab Hercinio saltu Germaniae, ubi nascuntur, quarum pennae adeo in obscuris micant, ut quamvis nox obtenta densis tenebris sit, ad praesidium itineris dirigendi projectae interluceant, cursusque viae pateat indicio plumarum fulgentium. De epope dictum est in upupa, lib. I, cap. 52. De pelicano, lib. II, cap. 27. De noctua seu nycticorace, lib. I, cap. 34. De syrenis, lib. II, cap. 32. De perdice, lib. I, cap. 50.
6.32.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXII. De pica et pico.
6.32.1
Picae quasi poeticae, eo quod verba cum discrimine vocis exprimant ut homo, per ramos enim arborum pendulae, importuna garrulitate sonantes, etsi nequeunt linguas in sermone exprimere, sonum tamen humanae vocis imitantur, de qua congrue quidam ait: Pica loquax certa dominum te voce saluto. Si me non videas, esse negabis avem.
6.32.2
Picus a Pico Saturni filio nomen sumpsit, eo quod ipse in auspiciis ea ave uteretur. Nam ferunt hanc autem quiddam habere divinum, indicio illo quod in quacunque arbore nidificaverit, clavum vel quidquid aliud ei infixum diu haerere non posset quin statim excidat, ubi illa insederit. De accipitre vide lib. I, cap. 13.
6.33
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXIII. De luscinia.
6.33
Luscinia nomen est avis inde sumptum, quia cantu suo significare solet surgentis exortum diei, quasi lucinia, est enim pervigil custos. Cum ova quodam sinu corporis et gremio fovet, insomnem longae noctis laborem cantilenae suavitate remittit. Et, ut mihi videtur, haec summa est ejus intentio, ut possit, non minus dulcioribus modulis quam fomento corporis, fetum animare atque fovere. Hanc vitam videtur ducere mulier viduata, sed pauper et pudica, quae colum digitis trahens ut parvulis suis victum acquirat, nocturno cantu moestitiam paupertatis demulcet, et quamvis suavitatem lusciniae imitari non, possit, imitatur tamen eam sedulo maternae pictatis officio.
6.34
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXIV. De Vespertilione.
6.34
Vespertilio animal ignobile a vespere nomen sumpsit, est autem volatile, idemque et quadrupes, et dentibus utitur, quod in aliis avibus reperiri non solet; parit sicut quodrupedia, non ova, sed pullos viventes, volitat autem non aliquo volatu pennarum, sed membranae suae fulta remigio, quo suspensa veluti pennarum volatu circumfertur atque vegetatur. Habet aliud hoc vile animal, quod sibi invicem adhaerent, et quasi specie botrionis ex alto loco pendent, at si se ultimae quaeque laxaverint, omnes resolvuntur, quod fit quodam munere charitatis, quae difficile in hominibus et tamen aliquatenus in volucribus hujusmodi reperitur.
6.35.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXV. De cornice, et corvo iterum.
6.35.1
Cornix annosa avis apud Latinos Graeco nomine κορώνη corone appellatur, quam aiunt augures hominum curas significationibus agere insidias viarum monstrare, futura praedicere. Magnum nefas hoc credere est quod Deus cornicibus sua mandet consilia. His inter multa auspicia tribuunt, et pluvias portendere vocibus, unde est illud: Tunc cornix pluviam vocat improba voce.
6.35.2
Discant homines amare filios suos ex usu et pietate corvorum, qui etiam volantes filios comitatu sedulo prosequuntur, ac sollicite timentes, ne forte deficiant, cibum suggerunt, ac plurimo temporis spatio nutriendi officia non relinquunt. At vero feminae nostri temporis cito ablactant etiam illos quos diligunt, et si ditiores sunt lactare fastidiunt, pauperiores si fuerint, parvulos abjiciunt, et exponunt, et deprehensos abnegant. Ipsae quoque divites matres, ne per plures patrimonium dividatur, proprios necant in utero fetus, et parricidalibus succis in ipso genitali alvo pignora sui ventris exstinguunt. Prius enim aufertur vita quam tradatur. Quis docuit nisi homo filios abdicare? Quis inter naturae fraterna consortia fratres impares fecit? Unius divitis filii diversae sorti cedunt. Alius totius paternae sortis asscriptionibus jucundatur, alius opulentae haereditatis paternae deplorat augustam atque inopem portionem. Nunquid natura dividit merita filiorum? ex pari tribuit omnibus unde et nascendi et vivendi possint habere substantiam. Ipsa vos, o parentes, docet non discernere patrimonio, quos titulo germanitatis aequavit. Etenim quibus dedistis communiter esse quod nati sunt, eis non debetis invidere, quin communiter sortem eamdem inter se sortiantur, et habeant. De columba vide lib. I, cap. 1, 2, 3. De turture, lib. I, cap. 20, 23, 24 et 25. De hirundine, lib. II, cap. 41. De coturnice seu qualea, lib. I, cap. 51. De pavone, lib. I, cap. 55. De upupa, lib. I, cap. 52. De gallo, lib. I, cap. 36.
6.36
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXVI. De anate.
6.36
Anas ab assiduitate natandi aptum nomen accepit. Ex quo genere quaedam dicuntur Germaniae, eo quod plus caeteris nutriant. Anates ponticae veneno victitant, ideoque cibo humano aptae non sunt. Putatur etiam anas anseri dedisse nomen, quod et ipsa cum in terris vivat assiduo natet, sed de ansere alibi diximus.
6.37
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXVII. De ovis et ex eis natis.
6.37
Omnium genera volucrum bis nascuntur. Primum enim ova gignuntur et pariuntur, inde calore corporis materni formantur et animantur. Ova autem dicta ab eo quod sint uvida. Unde et uva, ab eo quod intrinsecus sit plena humore. Nam humidum est quod extrinsecus humorem habet, uvidum quod interius. Quidam autem putant ova Graecam habere originem nominis, illi enim dicunt ὤ, et in singulari ὠὸν, oon, v littera ablata. Ova autem quaedam inani vento concipiuntur, sed non sunt generativa nisi quae fuerint concubitu masculino concepta et seminali spiritu penetrata. Quorum vim tantam dicunt ut lignum perfusum eis non ardeat, ac ne vestis quidem contracta aduratur, admista quoque calce glutinare fertur vitri fragmenta.
6.38
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXVIII. De apibus.
6.38
Apes dictae vel quod pedibus se alligant, vel pro eo quod sine pedibus nascuntur. Nam postea et pedes et pennas accipiunt. Hae solertes in generandi mellis officio assignatas incolunt sedes, domicilia inenarrabili arte componunt, et ex variis floribus favum condunt, textisque ceris innumera prole castra replent, exercitum et reges habent, praelia movent, fumum fugiunt, tumultu exasperantur. Has plerique experti sunt de boum cadaveribus nasci; nam pro his creandis, vitulorum occisorum carnes verberantur, ut ex putrefacto cruore, vermes creentur, qui postea efficiuntur apes. Proprie tamen apes ortae dicuntur de bobus, sicut crabrones de equis, fuci de mulis, vespae de asinis. Castro[ Castoras] Graeci appellant, qui in extremis favorum partibus majores creantur, quos aliqui reges putant dici, eo quod castra ducunt. Solae apes in omni genere animantium commune in omnibus sobolem habent, unam omnes incolunt mansionem, unius patriae clauduntur limine domus, communis est omnibus, labor, cibus, operatio, usus, fructus et volatus. Quid plura? cum communis sit omnibus generatio, integritas quoque corporis virginalis omnibus est communis, et partus: quoniam nec inter se ullo concubitu miscentur, nec libidine solvuntur, nec partus quatiuntur doloribus, sed subito maximum filiorum examen emittunt, et foliis atque herbis ore suo legentes prolem sibi procreant. Ipsae sibi regem faciunt et ordinant. Ipsae populos creant. Et licet positae sub rege sint, sunt tamen liberae. Nam et praerogativam judicis tenent, et fide devotionis affectum, quia regem tanquam a se substitutum diligunt, et toto honorant examine. Rex autem non sorte ducitur, quia in sorte eventus est, non judicium, et saepe irrationabili casu sortis melioribus deterior praefertur. Apibus autem rex, naturae claris formatur insignibus, ut magnitudine corporis et specie, quodque in rege praecipuum est, morum mansuetudine. Nam etsi habet aculeum, non tamen utitur eo ad vindicandum; sunt enim legis naturae non scriptae litteris, sed impressae moribus, ut leniores sint ad puniendem qui potestate potiuntur majori. Sed et apes quae non optemperaverunt legibus regis, poenitentiae condemnatione se multant, ita ut immoriantur acculei sui vulnere. Quod Persarum populi in se dicuntur observare, ut pro commissi pretio seu magnitudine ipsi in se propriae mortis exsequantur sententiam. Itaque nulli regem, nec Persae qui gravissimas habent in subditos leges, nec Indi, nec Judaei, nec Sauromatae tanta, quanta apes reverentia devotionis observant, ut nullae e domibus exire audeant, nec in aliquos procedere pastus, nisi rex prius egressus fuerit, et volatus sibi vindicaverit principatum. Processus autem est per rura redolentia ubi inhalantes floribus horti, ubi fugiens rivus per gramina redolentia, ubi amoena riparum. Illic ludus alacris juventutis, illic campestre exercitium, illic curarum remissio, opus ipsum suave de floribus et dulcibus herbis, fundamenta castrorum prima ponuntur. Quid enim aliud est favus nisi castrorum quaedam species? Denique ab his praesepibus apum fucus arcetur. Quae castra quadrata tantum possunt habere artis et gratiae, quantum habent crates favorum? in quibus minutae atque rotundae cellulae conjunctione sui invicem fulciuntur. Quis architectus eas docuit hexagona illa cellularum in discreta laterum aequalitate componere, ac teneras inter domorum septa ceras suspendere, stipare mella, et intexta floribus horrea nectare quodam distendere? Cerneres omnes certare de munere, alias invigilare quaerendo victum, alias sollicitam castris exhibere custodiam, alias futuros explorare imbres, et speculari concursus imbrium, alias de floribus fingere ceras, alias de floribus internum rorem colligere, nullam tamen alienis insidiari laboribus, aut raptu vitam quaerere, atque utinam raptorum insidias non timerent. Habent tamen venena sua, et inter mella fundunt venenum, si fuerint lacessitae, animas quoque in vulnere ponunt ardore vindictae. Ergo mediis castrorum vallibus humor ille recens infunditur, paulatimque et processu temporis in mella cogitur, cum fuerit liquidus ab exordio, et coalitu cerae florumque odore flagrare mellis suavitatem incipit. Merito quasi bonam operariam Scriptura sic apem ut formicam praedicat, dicens: Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. Quasi dicat: Vide quam diligenter et provide operata est, et ejus imitare operationem. Operationem namque venerabilem meditatur apes, cujus laborem et reges et mediocres ad salutem sumunt. Appetibilis enim est sanctificatio omnibus et chara. Audis quid dicat propheta. Mittit itaque te ut apiculae illius sequaris exemplum, imiteris operationem. Vide quam laboriosa sit, et quam grata. Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris habet fructus illius. Fructus itaque ejus ab omnibus desideratur et quaeritur, nec pro personarum diversitate discernitur, sed indiscreta sui gratia regibus pariter ac mediocribus aquali suavitate dulcescit. Nec solum voluptati, sed etiam saluti est. Fauces enim obdulcat, et curat vulnera. Interius quoque medicamentum infundit ulceribus. Itaque cum sit infirma robore apis, valida tamen est vigore sapientiae, et amore virtutis. Denique apes regem suum summa protectione defendunt et perire pro eo pulchrum putant. Rege incolumi mens omnibus una, amisso rupere fidem. Incolumi enim rege nesciunt mutare judicium, mentem alio inflectere. Amisso rege fidem servandi muneris derelinquunt, atque ipsae sua mella diripiunt, quod is, qui hujus muneris habuit principatum, interemptus est. Itaque cum volucres aliae semel tantum quotannis edant fetus, apes bis aut ter nova producunt agmina, et ideo miranda animantibus caeteris fecunditate praeponderant.
6.39
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XXXIX. De arbore quadam in India.
6.39
Pendens est arbor in India. Est autem hujus arboris fructus dulcis totus, et valde suavis. Columbae autem delectantur in fructibus hujus arboris, habitantque in ea pascentes fructus ejus. Draco autem est inimicus columbis, timetque arborem et umbram ejus ubi columbae morantur, et non potest appropinquare arbori, neque umbrae ejus. Si enim umbra arboris ad occidentem venerit fugit ipse ad orientem, et e converso. Si autem evenerit ut columba inveniatur extra arborem vel umbram ejus, occidit eam draco. Arborem hanc Deum Patrem intellige, umbram Filium ejus, sicut Gabriel dicit ad Mariam: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Fructum coelestem sapientiam Domini, scilicet Spiritum sanctum. Vide ergo, o homo, ne postquam acceperis Spiritum sanctum, id est spiritualem columbam, et intelligibilem et manentem super te, foris fias ab aeternitate, alienus a Patre et Filio et Spiritu sancto, ne draco te interimat, id est diabolus. Nam si tu habes Spiritum sanctum, non potest tibi appropinquare draco. Attende ergo, o homo, et permane in fide catholica. Cave quantum potes ne extra domum inveniaris et comprehendat te ille draco serpens antiquus foris, et devoret te sicut Judam, qui mox ut exiit a domo foras, et a fratribus apostolis statim a daemone est devoratus, et periit.
6.40
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XL. De serpentum generibus.
6.40
Anguis omnium serpentum est genus, quod complicari et contorqueri potest, et inde anguis, quod angulosus sit et nunquam rectus. Coluber ab eo dictus, quod colat umbras, vel quod in lubricos tractus flexibus sinuosis trahatur vel labatur. Nam lubricum dicitur quidquid labitur dum tenetur, ut anguilla, serpens. Serpens autem nomen accepit, quia occultis accessibus serpit non apertis passibus, sed squamarum minutissimis nisibus repit. Illa autem quae quatuor aut pluribus pedibus nituntur, sicut lacertae et stelliones, non serpentes, sed reptilia sunt, quia ventre et pectore reptant, quorum tot venena quot genera, tot pernicies quot species, tot dolores, quot colores habentur. De dracone dictum est lib. II, cap. 24.
6.41
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLI. De basilisco et sibilo.
6.41
Basiliscus βασίλισκος Graece, Latine interpretatur regulus, eo quod sit rex serpentum, ita ut eum videntes fugiant, quia olfactu suo eos necat. Nam et hominem si aspiciat, interimit. Siquidem ab ejus aspectu nulla avis volans illaesa transit. Sed quamvis sit procul, ore ejus combusta devoratur. A mustelis tamen vincitur, quas inferunt homines cavernis, in quibus delitescunt. Itaque ea visa fugit, quem illa persequitur et occidit. Nihil enim ille parens rerum sine remedio constituit. Est autem longitudine semipedalis, albis maculis lineatus. Reguli autem sicut scorpiones arentia quaeque sectantur, et postquam ad aquas venerint ibique aliquem momorderint, hydrophobas et lymphaticos faciunt. Sibilus idem est et regulus. Sibilo enim occidit antequam mordeat vel exurat. De vipera vide lib. II, cap. 21. De aspide, lib. II, cap. 30
6.42
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLII. De ceraste.
6.42
Cerastes ita dicitur, quia in capite cornua praetendit arietum similia; κέραστα enim, id est cerata Graece cornua vocantur. Sunt autem illi quadrigemina cornicula, quorum ostentatione veluti esca sollicitata animalia perimit; totum enim corpus tegit arenis, nec ullum indicium sui praebet, nisi ex a parte qua invitatas aves vel animalia capit; est autem flexuosus plusquam alii serpentes. ita ut spinam habere non videatur.
6.43
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLIII. De scitale ex Plinio et Solino.
6.43
Scitalis serpens ita vocatur, quod tanta praefulget tergi varietate, ut notarum gratia se aspicientes retardet, et quia reptando pigrior est; quos assequi non valet, miraculo sui stupentes capit. Est autem tanti fervoris, ut etiam hiemis tempore exuvias corporis ferventes deponat, de quo Lucanus: Et scitalis sparsis etiam nunc sola pruinis, Exuvias positura suas.
6.44
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLIV. De amphysibaena.
6.44
Amphisibaena dicta eo quod duo capita habeat, unum in loco suo, alterum in cauda, currens ex utroque capite, tractu corporis circulato. Haec sola serpentium frigori se committit, prima omnium praecedens, de qua idem Lucanus: Et gravis in geminum vergens caput amphisibaena. Cujus oculi lucent veluti lucernae. De hydro et hydra vide lib. II, cap. 7.
6.45
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLV. De boa serpente iterum.
6.45
Boas anguis Italiae immensa mole, persequitur greges armentorum, et bubalos, et plurimo lacte irriguis uberibus se innectit, et sugens interimit, atque inde a boum depopulatione nomen boas accepit.
6.46
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLVI. De jaculo.
6.46
Jaculus serpens volans, de quo Lucanus:........ Jaculique volantes. Exsiliunt enim arboribus ubi insidias ponunt, et dum aliquod animal obvium fuerit, jactant se super ipsum, et perimunt; unde et jaculi dicti sunt.
6.47
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLVII. De sirenis serpentibus.
6.47
In Arabia autem sunt serpentes que Sirenae vocantur cum alis, quae plus currunt equis, sed etiam volare dicuntur, quorum virus tantum est, ut morsum ante mors insequatur quam dolor.
6.48
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLVIII. De sepe serpente.
6.48
Seps exiguus serpens, qui non solum corpus, sed etiam ossa veneno consumit, cujus poeta sic meminit: Ossaque dissolvens cum corpore tabeficus seps.
6.49
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. XLIX. dypsade serpente.
6.49
Dipsas serpens tantae exiguitatis fertur, ut cum calcatur, non videatur; cujus venenum ante exstinguit quam sentiatur, ita ut facies praeventa morte, nec tristitiam morituro inducat, de quo poeta: Signiferum juvenem tyrrheni sanguinis aulum[ almum] Torta caput retro dypsas calcata momordit. Vix dolor aut sensus dentis fuit, etc
6.50
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. L. De lacerto iterum, et batracha.
6.50
Lacertus reptile genus est, vocatus ita quod brachia habeat. Genera lacertorum plura, ut batracha, salamandra, saura, stellio. Batracha sic dicitur, quod ranae faciem habeat; nam Graeci ranam batrachon βάτραχον appellant. De salamandra vide liv. II, cap. 16.
6.51
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LI. De saura.
6.51
Saura lacerti species, quae quando senescit, caecantur oculi ejus, et intrat foramen parietis, aspiciens contra orientem, et orto sole intendit, et illuminatur.
6.52
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LII. De stellione iterum, et aliis serpentibus.
6.52
Stellio de colore nitido nomen accepit, est enim tergo pictus lucentibus guttis in modum stellarum, de quo Ovidius: Aptumque colori. Nomen habet variis stellatus corpore guttis. Hic autem scorpionibus adeo contrarius est quod, ut traditur, eo viso pavorem eis incutiat, et torporem afferat. Sunt et alia genera serpentum, ut admordicae, elephantiae, chamedracontes, et multa alia; omnia autem homini exitiosa, ut quantus nominum, tantus mortium sit numerus. Omnes autem serpentes natura sua frigidi sunt, nec percutiunt nisi quando calescunt. Nam quando sunt frigidi, nullum tangunt. Unde et venena eorum plus die quam nocte nocent, torpent enim noctis algore, et merito, quia frigidi sunt nocturno rore. In se enim adducunt vaporem torporis gelidae pestis et natura frigidae. Unde et hieme in nodos torquentur, aestate solvuntur. Inde est quod quicunque veneno serpentis percutitur, primum obstupescit, et postea ubi in illo calefactum ipsum virus exarserit, statim hominem exstinguit. Venenum autem dictum quia per venas vadit. Infusa enim pestis ejus per venas, vegetatione corporis destructa, discurrit, et animam exstinguit. Unde non potest venenum nocere nisi hominis tetigerit sanguinem. Unde Lucanus: Noxia serpentum est admisto sanguine pestis. Omne autem venenum est frigidum, et ideo anima quae ignea est, fugit venenum frigidum.
6.53.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LIII. De serpentum varia natura.
6.53.1
In naturalibus bonis, quae nobis et irrationabilibus animantibus videmus esse communia, vivacitate quadam sensus serpens excellit. Unde et legitur in Gen. Serpens autem erat callidior cunctis anim ntibus terrae. Serpens autem tres habet naturas. Prima est haec cum senuerit, caligant ejus oculi, et si voluerit novus fieri, abstinet a cibo, et jejunat multis diebus, donec pellis ejus laxetur, et tunc quaerit angustam rimam in petra, et intrat in eam, et confricat ac constringit se, et deponit veterem pellem. Sic et nos per multam angustiam corporis et abstinentiam pro Christo, deponamus veterem hominem, et indumentum ejus, et quaeramus spiritualem petram Christum, et angustam fissuram id est portam. Secunda natura ejus est quod cum venit ad flumen bibere aquam, non portat secum venenum, sed dimittit illud in fovea. Debemus itaque et nos dum in collectam venimus aquam vivam atque sempiternam haurientes, id est divinum sermonem in Ecclesia, abjicere a nobis venenum, id est terrenas et malas concupiscentias. Tertia natura ejus est, quod si viderit hominem nudum, timet eum, et si viderit eum vestitum, insilit in eum. Sic et nos spiritualiter intelligamus, quod primus Adam in paradiso quandiu fuit nudus, non praevaluit serpens in eum. Sed postquam tunica est indutus, id est mortalitate corporis, vel consensu per quem secuta est mors nostra et ipsius, tunc exsiliit in eum serpens. Si ergo, o homo, habes in te mortalem vestem, id est veterem hominem, et inveteratus es dierum malorum, exsiliet in te serpens. Si autem exspolies te indumento principum, et principatuum hujus saeculi et tenebrarum, tunc non poterit exsilire in te serpens, id est diabolus. Serpens quoque pastu feniculi caecitatem acceptam expellit. Itaque ubi obduci oculos senserit, nota remedia quaerit, nec fraudatur effectu. Jejuni hominis sputum si serpens gustaverit, moritur. Dicit autem Plinius:« Creditur quod si caput serpentis evaserit cum duobus digitis, nihilominus vivit. Unde et totum corpus objicit pro capite ferientibus.»
6.53.2
Anguibus universis hebes visus est, et raro in adversum contuentur. Habent enim oculos non in fronte, sed in temporibus, ita ut citius audiant quam aspiciant. Nullum autem animal in tanta celeritate linguam movet, adeo ut triplicem linguam videatur habere, cum non sit nisi una. Testudo etiam visceribus pasta serpentis, cum venenum advertit sibi serpere, origano medicina suae salutis se exercet. Serpentum autem omnium humida sunt corpora, adeo ut quacunque eant viam humore designent. Vestigia serpentum sunt talia ut cum pedibus carere videantur, costis tamen et squammarum nisibus repunt, quas a summo gutture usque ad imam alvum parili modo dispositas habent. Squammis enim quasi unguibus, costis quasi cruribus innituntur. Unde si in qualibet corporis parte ab alvo usque ad caput aliquo ictu collidatur, debilis reddita cursum habere non potest, quia ubicunque ictus ille ceciderit, solvit spinam per quam costarum pedes et motus corporis agebantur. Serpentes autem diu dicuntur vivere, adeo ut deposita vetere tunica, senectutem deponere, atque in juventutem redire perhibeantur. Tunicae serpentum exuviae nuncupantur, eo quod illis quando senescunt, sese exuunt. Dicuntur autem exuviae et induviae quia exuuntur et induuntur. Pythagoras dicit de medulla hominis mortui quae in spina est, serpentem creari; quod etiam Ovidius in Metamorphoseon libris commemorat, dicens: Sunt qui cum clauso putrefacta est spina sepulcro: Mutari credent humanas angue medullas. Quod si creditur, merito evenit ut sicut per serpentem mors hominis, ita ex hominis morte vita serpentis sequatur.
6.54.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LIV. De vermibus.
6.54.1
Vermis est animal, quod plerumque de carne, vel de ligno, vel de quacunque re terrena sine ullo concubitu gignitur, licet nonnunquam et de ovis nascantur, sicut scorpius. Sunt autem vermes aut terrae, aut aquae, aut aeris, aut carnium, aut frondium, aut lignorum, aut vestimentorum,
6.54.2
Aranea vermis est aeris, ab aeris nutrimento cognominata, quae exiguo corpore longa fila deducit, et telae semper intenta nunquam desinit laborare, perpetuum sustinens in suo labore dispendium.
6.54.3
Multipes vermis est terrenus a pedum multitudine dictus, qui contra ictum contractus in globum complicatur.
6.54.4
Sanguisuga vermis est aquatilis, dicta sic, quia sanguinem sugit; potantibus enim insidiatur. Cumque illabitur faucibus, vel ubi uspiam adhaeserit, sanguinem haurit, et cum nimio cruore maduerit, evomit quod hauserat, ut recentiorem denuo sugat.
6.54.5
Scorpius vermis est terrenus, qui potius vermibus ascribitur quam serpentibus; animal armatum aculeo, et ex eo Graece nepes vocatum, quod caudam figat, et armato vulnere venena diffundat. Proprium est autem scorpii, quod manus palmam non feriat.
6.54.6
Bombyx frondium vermis, ex cujus textura bombycinum fit. Appellatur autem hoc nomine ab eo quod evacuetur, dum fila generat, et aer solus in eo remaneat.
6.54.7
Eruca frondium vermis, oleribus vel pampino involuta, ab erodendo dicta, de qua meminit Plautus Eruca nequam bestiam et maleficam involutam in pampino imitatus, implicat se eadem, nec advolat, ut locusta, ut huc illucque discurrens, semipasta dimittat, sed permanet perituris frugibus et tardo lapsu pigrisque morsibus universa consumit.
6.54.8
Teredones lignorum appellant, quidam eo vermes quod terendo edant, vel quod terebant, τέρετρον teretron Graece, Latine terebrum dicitur. Graecis autem δήξ dex dicitur, et δῆξις dexis morsus, hos Latine termites dicimus, ita enim apud nos ligni vermes vocantur, quos tempore importuno de se arbores gignunt.
6.54.9
Tinea vermis vestimentorum dicitur, eo quod pertineat et eousque insideat donec erodat. Unde et pertinax dicitur, quod in eamdem rem identidem urgeat.
6.54.10
Vermes carnium sunt hipscratos, lumbricus, pepediculi, pulices, lendes, tarmus, ricynus, usia, cimex.
6.54.11
Hipscratos vermis capitis vocatur.
6.54.12
Lumbricus vermis est intestinorum, dictus quasi lubricus, quia labitur, vel quod in lumbis sit.
6.54.13
Pediculi vermes cutis, a pedibus dicti, unde et pediculosi dicuntur, quibus pediculi in corpore effervescunt.
6.54.14
Pulices vero vocati sunt, quod ex pulvere nutriantur.
6.54.15
Tarmus vermis est lardi.
6.54.16
Ricynus vermis est canis, ita vocatus quod in auribus canum adhaereat. Cynos[ κύων] enim Graece canis est.
6.54.17
Ustula vermis est porci, appellata quod urit, nam ubi momorderit, adeo urit ut statim vesicae ibi fiant.
6.54.18
Cimex vermis fetidus in parietibus et lecticis nascens, ob similitudinem cimae herbae, cujus fetorem habet, vocatur. Proprie autem vermis in carne putrida nascitur, tinea in vestimentis, eruca in olere, teredo in ligno, tarmus in lardo. Vermis non ut serpens apertis passibus, vel squammarum nisibus repit, quia non est illi spinae rigor ut colubri, sed in directum corpusculi sui partes gradatim porrigendo contractas et contrahendo porrectas, motus explicat, sicque agitatus perlabitur.
6.55.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LV. De piscium diversorum naturis.
6.55.1
Pisces dicti, unde et pecus, a pascendo scilicet. Reptilia, ideo dicuntur haec quae natant, eo quod reptandi habent speciem et naturam, quamvis se in profundum mergant, tamen in natando repunt. Unde et David ait: Hoc mare magnum et spatiosum manibus, illic reptilia quorum non est numerus.
6.55.2
Amphibia sunt quaedam genera piscium dicta, quod in terra et in aquis viventia, ambulandi in terra usum, et natandi in aquis officium habeant. Amphi[ ἀμφι] enim Graece, utrumque dicitur Latine, id est quae in terris et aquis vivunt, ut phocae, crocodili, hippopotami, id est equi fluctuales.
6.55.3
De aspido chelone dictum est libro II, cap. 36.
6.55.4
Ballenae autem sunt immensae magnitudinis bestiae ab emittendo et fundendo aquas dictae. Caeteris enim bestiis maris magis vomit undas. Βάλλειν enim Graece emittere et jaculari dicitur. Masculus ballenae est musculus, ejus enim coitu concipere haec bellua dicitur. Est etiam bellua in mari, quae dicitur serra, de qua lib. II, cap. 22.
6.55.5
Delphines certum habent nomen vel vocabulum, quod sonos hominum sequantur, vel quod ad symphoniam gregatim conveniant. Nihil est in mari velocius istis. Nam plerumque naves salientes transvolant. Quando autem praeludunt in fluctibus, et undarum se motibus praecipiti saltu ferunt, tempestates significare videntur. Hi proprie simones nominantur. Est et delphinum genus in Nilo flumine dorso serrato, qui crocodilos tenera ventrium desecantes interimunt.
6.55.6
Porci marini, qui vulgo vocantur suilli, quia, dum escam quaerunt, more suis terram sub aquis fodiunt. Circa guttur enim habent oris officium, et nisi rostrum arenis immergant, pastum non colligunt.
6.55.7
Gladius dicitur ob hoc, quod rostro mucronato sit, propter quod naves perfossas mergit.
6.55.8
Serra nuncupata, quod serratam habeat cristam, et subternatans naves secat.
6.55.9
Scorpius dictus, quia laedit cum manu tollitur. Tradunt enim quidam decem cancris cum ozymi manipulo adalligatis, omnes qui ibi sunt scorpios ad eum locum congregari.
6.55.10
Crocodilus, a croceo colore dictus, gignitur in Nilo flumine, animal quadrupes, in terra et in aquis vivens, longitudine plerunque viginti cubitorum, dentium et unguium immanitate armatum, tantaque cutis duritia ut si fortium ictu lapidum tergo percutiatur, illi non noceat. Nocte in aquis, die in humo quiescit, ova in terra fovet, masculus et femina incubandi vices servant. Hunc serra ventrem desecans interimit.
6.55.11
Lupum aviditas appellavit piscem ingeniosum in captura. Denique circumdatus reti fertur arenas arare cauda, atque ita absconditus transire rete.
6.55.12
Mullus vocatus eo quod sit mollis atque tener, cujus cibo tradunt libidinem inhiberi, oculorum aciem hebetari. Homines vero, qui his saepe pasti sunt, piscem olent. Mullus in vino necatus, iis qui inde biberint, aut ipsum comederint, taedium vini generat.
6.55.13
Mugilis nomen habet, quod sit multum agilis; nam, ut dispositas senserit piscatorum insidias, confestim retrorsum rediens ita transilit rete, ut volare piscem credas.
6.55.14
Innumera igitur genera piscium, et innumeri usus eorum. Alii ova generant, ut varii majores, quos vocant tructas, et aquis fovenda committunt; aqua vero generat et creat, et adhuc mandati illius legis perpetuae munus exsequitur, tanquam blanda mater animantium.
6.55.15
Alii vivos fetus edunt de suo corpore, ut cete ingentia, delphines et phocae, aliaque caetera hujusmodi, quae cum edunt partus, si quid insidiarum forte, terrorisque praesenserint circa catulos suos unquam moliri, quo tueantur eos, vel tenerae aetatis materno affectu pavorem comprimant, aperire ora exteriora, et partus suos dentibus suspendere, internoque recipere corpore, et genitali feruntur alvo abscondere. Quis humanus affectus hanc pietatem piscium possit imitari? Oscula eorum nobis satietati sunt, illis non satis est aperire viscera, natosque recipere, et revocare integros, atque iterum fetus suo calore animare, et spiritu adolere suo, duosque in corpus unum immittere, donec aut ad securitatem deferant, aut corporis sui objectu natos suos defendant a periculis. Quis haec videns non tantae pietati piscium cedat? quis non miretur et stupeat ut servet natura in piscibus quod non servat in hominibus? Pleraeque suspicione novercalis odii appetitae suos occiderunt filios; aliae in fame, ut legimus, partus proprios comederunt, et humanis pignoribus mater sepulcrum facta est. Piscium autem proli uterus parentis sicut murus, vallo quodam maternorum viscerum pignora inoffensa conservat. Diversa igitur piscium genera diversos usus habent. Alii ova generant; alii vivos et formatos generant fetus, et qui ova generant, non nidos texunt ut aves, non per diuturnum fetus laborem induunt, non cum molestia sui nutriunt. Decidit ovum, quod aqua quodam gremio suae naturae quasi nutrix blanda suscipit, et animal celeri fotu reddit. Continuo enim tactu parentis animatum ovum quod decidit, et piscis exit.
6.55.16
Deinde quam pura et inviolata successio, ut nullus alteri, sed generi suo misceretur; nesciunt enim alienorum piscium adulterina contagia, sicut ea animalia, quae coeunt, ut equorum et asinorum, quae inter se diversa genera magna hominum cura perpetrant, vel rursus cum equi et asinae insimul miscentur, quae sunt vere adulteria naturae. Nam utique majus est flagitium quod in naturae colluvione committitur, quam quod in personae injuria. Et tu, o homo, ista procuras, interpres adulterii jumentalis? Et illud animal caeteris pretiosus putas, quod est adulterinum, quam quod naturae lege inventum est. Ipse genera aliena confundis, diversaque misces animalia, et ad vetitos coitus plerumque cogis invita, et hoc industriam vocas, quia hoc de hominibus facere non potes, ut diversa generis commistio fetum possit excludere. Tollis tamen homini quod natus est, et virum de viro exuis, abscissaque corporis parte sexum necas, spadonem efficis, ut quod natura negavit, hominum impleat audacia. Quam bona autem mater sit aqua, hinc considera. Tu homo, docuisti abdicationes patrum in filios, separationes, odia et offensas; disce quae sit parentis vicissitudo. Vivere pisces sine aqua nequeunt, nec a suae parentis consortio separari, nec a suae alterius[ altricis] munere discerni, et fit hoc natura quadam ut separati moriantur illico.
6.55.17
Quid autem de densitate dentium dicam? Non enim ut oves et boves ex una duntaxat parte dentes habent, sed utraque pars armata est dentibus; quia enim in aqua sunt, et si diutius cibum versarent, et non cito transmitterent, aquarum colluvione eorum esca de dentibus posset auferri, et dilui, ideo densos et acutos habent dentes, ut cito incidant atque consumant cibum, et sine mora et dilatione transmittant. Denique non ruminant; solus tamen scarus ruminare perhibetur ab iis, quibus aut eventus, aut usus fuit, aut studium talia comprehendere.
6.55.18
Sane nec ipsi pisces potentiorum evasere violentiam, nam avaritiae potentiorum subjecti ubique inferiores sunt; quo enim quisque infirmior, eo citius raptorum praedae patet. Et plerique quidem herbis pascuntur, ac minutis vermibus. Sunt autem qui invicem se devorant, ut a sua carne pascantur. Minor apud illos cibus majoris est, et rursus ipse major a validiore invaditur, et praedator alieni fit esca alterius. Itaque usu venit ut, cum ipse alium devoraverit, ab altero devoretur, et in unum ventrem uterque conveniat cum devoratore proprio devoratus, sicque simul in uno viscere praedae vindictaeque consortium. Et ipsius sponte forte assentiens invidia est, sicut et nobis. Non enim ex natura coepit, sed ex avaritia, aut quia ad usus hominum dati sunt in signum, ut in his nostrorum morum vitia videremus, et eorum caveremus exemplis ne quis peccator inferiorem invaderet, daturus in se potentiori exemplum injuriae. Itaque qui alium laedit, sibi laqueum parat in quem ipse incidat. Et tu piscis es, qui viscera invadis aliena, qui demergis infirmum, qui cadentem persequeris usque in profundum. Cave ne, dum illum persequeris, incidas ipse in validiorem, et deducat te in alienas insidias, qui tuas vitat, priusquam tuam exspectat aerumnam, qui te persequente ipsam reformidabat.
6.55.19
Scarus quidam piscis dictus, eo quod solus escam ruminare perhibetur, si quidem alii pisces non ruminant. Tradunt autem hunc ingeniosum esse; namque inclusum nassis, non illinc prima fronte erumpere, nec infestis viminibus caput inserere, sed crebris, nunc dentium, nunc caudae laxare fores ictibus atque ita retrorsum redire, quem luctatum ipsius si forte alius scarus videat, apprehensa mordicus cauda adjuvat nisus erumpentis.
6.55.20
Echineis parvus et semipedalis pisciculus nomen habet quod navem adhaerendo teneat, et remoretur, a verbo ἔχω echo, quod est habeo, aut ἔχομαι echomae, quod est haereo, et nomine ναῦς nays, quod est navis. Nam licet ruant venti, saeviantque procellae, navis tamen quasi radicata in mari stare videtur, nec retinendo hoc facit, sed quasi terrae adhaerendo. Hunc Latini remoram appellant, quod cogat stare navigia.
6.55.21
Anguillae similitudo anguis nomen dedit. Origo ejus ex limo et rore coelesti. Unde et quando capitur, ita lubrica est ut quanto fortius premitur manu nuda, tanto citius elabatur. Ferunt autem Orientis fluvium Gangem anguillas trigenum pedum gignere. Anguillae vino necatae, qui vinum biberint, taedium vini habent.
6.55.22
Muraenam Graeci μύραιναν myraenam vocant, eo quod complicet se in circulos. Hanc feminini sexus tantum esse tradunt, et concipere a serpente; ob id a piscatoribus tanquam sibilo serpentis evocatur, et capitur; ictu autem fustis difficulter interimitur; ferula protinus. Habere animam in cauda certum est; nam capite percusso vix eam interimi dicunt, cauda statim exanimari.
6.55.23
Polypus, id est multipes, plurimos enim pedes habet; iste ingeniosus hamum appetit; et brachiis complexum, non morsu, non prius dimittit quam escam circumroserit.
6.55.24
Torpedo vocata, eo quod corpus torpescere faciat; si eam quisquam viventem tangat, etiam procul, et a longinquo, vel si hasta, vel virga tangatur, quamvis pervalidos lacertos habeat, torpescere faciat quemlibet, et pedes robustissimi viri ad cursum ligabit. Tanta est enim vis ejus ut etiam aura corporis sui afficiat membra.
6.55.25
Cancer, animal gradiens in transversum, has cibi gratia praestigias struit; nam et ipse ostreo delectatur, et carnis ejus epulum quaerit, sed appetens cibum prospicit et periculum. Haec enim venatio difficilis est et periculosa. Difficilis est, quia testis validioribus esca interior includitur; nam velut muris quibusdam mollitiem carnis praecepti regalis interpres natura munivit, quam medio testarum quodam sinu concavo nutrit ac fovet, et quasi in quamdam vallem diffundit, et ideo cassa sunt omnia cancri tentamenta, quia aperire clausum ostreum nulla vi potest. Et periculosa est, si chelam ejus includit. Unde ad argumenta confugit, et insidias nova fraude molitur. Itaque quia omnia animantium genera aliqua delectatione, licet sint diversa, mulcentur, explorat si quando ostreum in locis remotis ab omni vento scilicet contra radios solis receptaculum illud aperiat, et suarum reseret claustra testarum, ut libero aere visceris sui voluptatem quamdam capiat, et tunc cancer clanculo calculum, id est lapillum immittens impedit conclusionem ostrei, et sic chelas apertum immittens interna ostrei viscera depascitur. Sic etiam homines vitiosi, cancri more in alienae rei usum fraude circumscriptionis irrepunt, et infirmitatem propriae virtutis astu quodam suffulciunt, fratri dolum nectunt, et alterius pascuntur aerumnis. Tu autem propriis esto contentus, et aliena te damna non pascant. Bonus cibus est simplicitas innocentiae sua bona habens, insidiari nescit alienis, nec avaritiae fetibus inardescit, cui lucrum omne iniquum ad virtutem dispendium est, ad cupiditatem incendium, et ideo beata est si bona sua noverit, cum virtus paupertatis omnibus sit praeferenda thesauris. Nonne melius est exiguum quid cum Dei timore et amore, quam thesaurus magnus sine ejusdem timore et amore? Melior est enim hospitalitas in oleribus cum gratia, quam vitulorum pinguium cum discordia praeparatio. Utamur ergo ingenio ad quaerendam gratiam, et salutem tuendam, non ad alienam circumscribendam innocentiam. Licet tamen nobis uti exemplis sumptis a maritimis ad profectum nostrae salutis, non ad alienae periculum.
6.55.26
Echinus animal exiguum, vile, ac despicabile maritimum; plerumque index futurae tempestatis, aut tranquillitatis nuntius solet esse navigantibus. Denique cum procellam ventorum senserit, calculum validum arripit, eumque velut saburram vehit, et tanquam anchoram trahit, ne excutiatur fluctibus, itaque non suis se librat viribus, sed alieno stabilit et regit pondere. Quo indicio nautae velut signum futurae perturbationis capessunt, et sibi praetiment, ne eos imperitos turbo improvisus inveniat. Quis mathematicus, quis astrologus, quisve Chaldaeus potest siderum cursus, coeli motus, et signa sic comprehendere? Quo ingenio ista colligit? Quo doctore percipit? Quis ei fuit tanti interpres augurii? Saepe homines confusionem aeris vident, et saepe falluntur, quod plerumque ea sine tempestate discutiatur. Echinus non fallitur. Echinum sua nequaquam signa praetereunt. Unde exiguo animali tanta praescientia ut futura praenuntiet? Quocirca majus in eo nihil est quam tantam habere prudentiam. Crede quod per indulgentiam Dei omnium rerum Domini, hujus praescientiae accepit munus. Etenim si fenum Deus sic vestit, sic pascit volatilia, si parat corvis escam( pulli enim eorum clamant ad Dominum), et si mulieribus dedit texturae sapientiam, si araneam quae tam subtiliter ac docte laxos casses suspendit in foribus, sapientiae non reliquit immunem; si ipse virtutem equo dedit, et solvit de cervice ejus formidinem ut ex campis occurrens regibus arrideat, odoretur bellum eminus, excitetur sono tubae, si haec irrationabilia, et alia insensibilia, ut fenum et lilia replevit suae dispositione sapientiae, quid dubitamus quin etiam in echinum contulerit gratiam praescientiae? Nihil inexploratum, nihil dissimulatum reliquit. Omnia videt, qui pascit omnia, omnia replet sapientia, qui omnia fecit in sapientia, ut scriptum est, et ideo si echinum dono visitationis suae non praetermisit, si eum considerat, et futurorum informat indiciis, te non considerat? Imo vero considerat, sicut testatur ejus divina sapientia dicens: Si respicit volatilia, si pascit illa, nonne vos pluris estis illis? Si fenum quod hodie est, et cras in clibanum mittitur, Deus sic vestit, quanto magis vos minimae fidei?
6.55.27
Conchae et cochleae ex hac causa sunt vocatae, quod deficiente luna cavantur, omnium enim clausorum animalium maris atque concharum, incremento lunae membra turgescunt, defectu lunae evacuantur. Luna enim cum in augmento fuerit, auget humorem, cum vero in defectu fuerit; minuuntur humores. Hoc enim physici dicunt. Concha autem primae impositionis nomen est, inde per derivationem cochlea quasi conchula. Concharum genera multa sunt, inter quas et margaritiferae sunt, quae cocaeloae dicuntur, in quorum carne pretiosus lapillus cui unioni nomen, solidatur; de quibus tradunt ii qui de animantium naturis scripserunt, quod nocturno tempore littora petant, et ex coelesti rore margaritas concipiant, unde et cocaeloae quasi concipientes e coelo nominantur.
6.55.28
Murex cochlea est maris dicta ab acumine et asperitate, quae alio nomine conchylium nominatur, propterea quod circumcisa ferro, lacrymas purpurei coloris emittit, ex quibus purpura tingitur. Et inde ostrum appellatur, quod haec tinctura ex testae humore elicitur.
6.55.29
Cancros vocari volunt, quia conchae sunt crura habentes, inimica ostreis animalia; nam carnibus eorum vivunt. Animal est, ut jam dixi, raro ingenio; nam validam ostreae testam aperire non potens, explorat quando ostrea testarum claustra aperiat, tuncque latenter lapillum injicit, atque impedita conclusione ostreae carnes erodit. Duo autem sunt genera cancrorum, fluviales et maritimi. Ostrea dicta est a testa, qua mollities ejus munitur. Graeci enim testam, ὅστρακον ostracon dicunt.
6.55.30
Musculi sunt cochleae, a quorum lacte concipiunt ostreae, et dicti musculi, quasi masculi. Testudo piscis dictus eo quod tegmine testae sit adopertus in modum camerae. Testudinum quatuor sunt genera, terrestres, maritimae, lutariae, id est coeno et palude viventes, quartum genus fluviales, quae in dulci aqua vivunt. Tradunt aliqui( quod incredibile est) ire tardius navigia pedem testudinis dextrum vehentia. Ranae a garrulitate, eo quod circa genitales strepunt paludes, et sonos vocis importunis clamoribus reddunt. Ex quibus quaedam aquaticae dicuntur, quaedam palustres, quaedam rubetae, ob id quod in rubis et vepribus vivunt, caeteris grandiores. Aliae calamitae vocantur, quoniam inter arundines fruticesque vivunt; minimae omnium, et viridissimae, mutae, et sine voce sunt. Agredulae sunt ranae parvulae in sicco vel in agris morantes, unde et sic vocantur. Negant quidam canes latrare, quibus in offa rana viva fuerit data.
6.55.31
Animalium omnium in aquis viventium nomina centum quadraginta quatuor Plinius ait, quae sunt in generibus belluarum, serpentum communium terrae et aquae, cancrorum, concharum, peloridum, solearum, lacertorum, loliginum, et his similium.
6.56.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LVI. De arboribus.
6.56.1
Arborum nomen a robore quidam derivatum putant, sicut herbarum ab haerendo creditur, eo quod terris suis radicibus adhaereant. Utraque autem ideo sibi pene similia sunt, quia ex uno alterum gignitur. Nam dum sementem in terram jeceris, prius herba oritur, deinde confota surgit in arborem, et intra parvum tempus quod herbam videras, arbustum suspicis. Arbustum arbor est novella et tenera in qua insertio fieri potest, aut arbor cui vitis maritatur et inhaeret; unde dicitur arbustum quasi arboris hasta. Alii arbustum locum in quo arbores sunt volunt accipere, sicut et saliceta, et vireta, ubi salices, et virgultae novellae, et virentes sunt. Frutex minor arbore juste appellatur, quod fronde terram tegat. Nemus vox Graeca est a nemo νέμος, id est pasco quod in eo greges pascantur, estque voluptatis causa comparatum. Alii quasi Latinum sit a nemine, aut numinibus nuncupatum volunt, quia pagani ibi idolis suis sacrificabant. Lucus est densitas arborum solo lucem detrahens, per antiphrasin, eo quod non luceat, sive a luce quod in eo lucebant funalia, vel cerei propter nemorum tenebras. Saltus est densitas arborum alta vocata hoc nomine eo quod exsiliat in altum, et in sublime consurgat, vel quod ibi ferae et pecora interdum saliant. Insitio dicitur cum fisso trunco surculus fecundae arboris sterili inseritur. Plantae sunt raptae de arboribus. Plantaria autem quae ex seminibus nata sunt cum racidibus, et a terra propria transferuntur. Radix appellatur quod quasi radiis quibusdam fixa terris, in profunda demergitur. Nam physici dicunt parem esse altitudinem radicum et quarumdam arborum. Truncus est stipes, et status arboris insistens radici. Corticem veteres corucem vocabant. Dicitur autem cortex, quod corio lignum tegat. Liber est pars corticis interior, dictus a liberato cortice, id est ablato; est enim medium quiddam inter lignum et corticem. Rami sunt qui de trunco manant, sicut a ramis aut radice surculi. Surculi sunt a praecisione serrae nuncupati. Virgultum est quod de radice pullulat, ramus, qui de ipso arboris robore, virga quae de ramis. Proprie autem virgultum appellatur quod ad radicem arboris nascitur, et quasi inutile ab agricolis amputatur, et hinc dictum virgultum, quod ex virga tollitur. Virga autem a vi vel a virtute dicitur, quia vim habet in se multam, vel a viriditate, vel quia pacis indicium est, quod vim urgeat: unde virga quae dicitur caduceum, utuntur magi ad placandos serpentes inter se, et idcirco in ea hos sustinent alligatos; hac etiam philosophi, reges, nuntii, magistri, ac legati utuntur. Flagella dicuntur summae arborum partes, ab eo quod crebros ventorum flatus sustinent. Cimas et cimata vocant herbarum summitates quasi comas. Folia φῦλλα Graece dicuntur. Unde est ad nos per derivationem translatum. Flores nominati quod cito defluant de arboribus, quasi fluores, quod cito solvantur. In his duplex gratia, coloris et odoris. Austro enim flores solvuntur, zephyro fiunt. Germen dicimus surculum praegnantem, a generando unde et germinatio. Fructus nomen accepit a frumine, id est eminente gutturis parte, quo vescimur; unde et fruges. Fructus proprie dicuntur agrorum et arborum, quibus utimur; in animalibus vero abusive et translative fructum vocant. Poma dicta ab opimo, id est a copiae ubertate. Matura dicuntur, quod apta sint ad manducandum; sic et immatura, quia priusquam matura fiant, dura sunt ad manducandum. Sunt autem poma quaecunque principalem fructum nucleo non includunt. Ligna secundum Varronem dicta sunt quod leguntur ad ignem construendum, secundum quosdam autem quia accensa convertuntur in lumen. Unde et lychnus lucerna dicitur, et elychnium quod in ea ardens lumen praebet. Torris lignum adustum, quem vulgus titionem vocat, foce semiustum et exstinctum. Quisquiliae sunt stipulae immistae surculis ac foliis aridis; sunt autem purgamenta terrarum.
6.56.2
Palma dicta, quia manus victricis ordinatus est, vel quod oppansis est ramis in modum palmae hominis. Est enim arbor insigne victoriae, proceroque ac decoro virgulto, diuturnisque vestita frondibus, et folia sua sine ulla successione servans; hanc Graeci phoenicem dicunt, quod diu duret, ex similitudine avis illius Arabiae, quae multis annis vivere perhibetur, fructus autem ejus dactyli a digitorum similitudine nuncupati sunt.
6.56.3
Laurus, a verbo laudo, laudus dicta. Hac enim cum laudibus victorum capita coronabantur. Apud antiquos autem laudus nominabatur, postea d littera sublata, et r subrogata, dicta est laurus, ut in auriculis, quae initio audiculae dictae sunt, et medidies, quae nunc meridies dicitur. Hanc arborem Graeci daphnem vocant eo quod nunquam deponat viriditatem, propter quod illa victores prius coronabantur. Sola quoque haec arbor vulgo fulminari minime creditur. Malus a Graecis dicta, eo quod fructus ejus sit omnium pomorum rotundissimus, Unde et haec sunt vera mala, quae vehementer rotunda sunt. Alii mala quod Graecis mela dicuntur, alii a dulcedine appellari aiunt, quod ejus fructus mellis saporem habeat, vel quod in melle serventur. Malum punicum dicitur, quod ex Punica regione sit genus ejus translatum. Idem est malum granatum, eo quod intra rotunditatem corticis granorum contineat multitudinem. Ficus Latine a fecunditate vocatur. Feracior est enim arboribus caeteris. Nam ter quaterque per singulos annos generat fructum, atque altero maturescente, alter oboritur, hinc et caricae a copia nominatae. Ficus Aegyptia fecundior fertur, cujus lignum in aquam missum, continuo mergitur, et cum in limo aliquandiu jacuerit, deinde in superficiem sustollitur, versa vice naturae, quoniam madefactum debuit humoris pondere residere. A senibus in cibo saepius sumptae ficus rugas eorum feruntur distendere. Tauros quoque ferocissimos ad fici arborem alligatos mansuescere dicunt. Morus a Graecis vocata, quam Latini appellant rubum, eo quod fructus ejus vel virgultum rubet. Est enim morus silvestris fructum afferens, quod in deserto pastorum fames ac penuria confovetur- hujus folia superjactata serpenti, feruntur interimere eum. Sycomorus, sicut et morus, Graeca nomina sunt. Dicta autem sycomorus, ficus fatua, quia αῦκον Graece dicitur ficus et μωρός fatuus, dicitur etiam marisca a Latinis et celsa ab altitudine, quia non est brevis ut caeterae. Nux appellata, quod umbra vel stillicidium foliorum ejus proximis arboribus noceat. Hanc alio nomine Latini juglandem vocant, quasi Jovis glandem. Fuit enim haec arbor consecrata Jovi. Cujus pomum tantum vim habet ut missum inter suspectos herbarum vel fungorum cibos quidquid in eis virulentum est, exsugat, rapiat, atque exstinguat. Nuces autem generaliter dicuntur omnia poma corio duriori tecta, ut pineae, nuces avellanae, glandes, castaneae, amygdala. Hinc nuclei dicti, quod sint duro corio tecti. At contra omnia poma mollia, mala dicta sunt, sed cum adjectione terrarum in quibus antea nata sunt, ut persica, punica, matiana, etc. Amygdala ἀμίγδαλον Graecum nomen est, quod Latine longa nux vocatur. Cunctis autem arboribus prius se flore vestit, et ad ferenda poma arbusta sequentia praevenit. Castaneam Latini a Graeco appellant vocabulo; hanc enim Graeci κάστανον castanon vocant. Quidam a castrando dictam putant, eo quod fructus ejus gemini in modum testiculorum intra folliculum sunt reconditi, qui dum ejiciuntur, quasi castrantur; haec arbor semel, ut excisa fuerit, tanquam silva expullulare consuevit. Hex arbor grandifera ab electo vocata. Hujus enim arboris fructum homines primum ad victum sibi elegerunt. Unde et poeta: Mortales cuncti ructabant gutture glandem.
6.56.4
Prius enim quam frumenti usus esset, antiqui homines glande vixerunt. Phagus et esculus arbores glandiferae ideo vocatae creduntur quod eorum fructibus olim homines vixerunt, cibumque sumpserunt. Nam aesculus ab esca dicta. Phagus vero a Graeco vocabulum traxit; φάγειν enim Graece comedere dicitur Latine. Xylicon quam Latini corrupte siliquam vocant, ideo tale nomen a Graecis accepit, quod ejus fructus sit dulcis. Ξύλον xylon quippe Graecis dicitur lignum, et γλυκύς glykis dulcis, hujus arboris pomo succus expressus acatia a Graecis dicitur, Pistatia arbor dicta, quod cortex pomi ejus nardi pistici odorem referat. Pinus arbor picea ab acumine foliorum dicta, pinnum enim antiqui nominabant acutum. Pinum autem aliam pitin, aliam peucen vocant, quam nos piceam dicimus eo quod desudet picem. In Germaniae autem insulis hujus arboris lacryma electrum gignit. Gutta enim defluens rigore vel tepore in soliditatem durescit, et gemma fit, de qualitate sua nomen accipiens, id est succinum, eo quod succus sit arboris. Pinus creditur prodesse cunctis, quae sub ea servantur, sicut nux nocere omnibus. Abies dicta, quod prae caeteris arboribus longe eat, et in excelsum praeemineat, cujus natura expers est terreni humoris, ac proinde habilis atque levis habetur. Hanc quidam gallicam vocant, propter candorem. Est autem sine nodo. Cedrus est quae etiam Graece κέδρος cedros vocatur, cujus folia cypressi similitudinem habent; lignum vero jucundi odoris est, et diu durans, nec a tinea unquam exterminatur, unde et in templis propter diuturnitatem ex hoc ligno lacunaria fiunt. Hujus ligni resina cedria dicitur, quae in conservandis adeo est utilis, ut perliniti ex ea nec tineas patiantur, nec tempore consenescant, Cypressus Graece κυπρίασσος a pueri nomine dicitur, quod caput ejus a rotunditate in cacumen erigitur; unde et eonos vocatur alta rotunditas. Hinc et fructus ejus conus, quia rotunditas ejus talis est ut conum imitetur, unde et coniferae cyparissi dicuntur. Hujusmodi lignum cedro pene proximam habet virtutem, templorum quoque trabibus aptum, impenetrabili soliditate nunquam oneri cedit, sed ea qua in principio fuerit firmitate perseverat. Antiqui cypressi ramos prope rogum constituere solebant, ut odorem cadaverum dum urerentur, opprimerent jucunditate odoris illius.
6.56.5
Juniperus Graece ἄρκευθος dicta putatur, quibusdam Latine, quasi junipyrus, id est juvans. Pyr sive quod ab amplo in angustum finiat, ut ignis, sive quod conceptum diu teneat ignem, adeo ut si prunae ex ejus cinere coopertae sint, usque ad annum perveniant. Pyr[ πυρ] enim apud Graecos ignis est.
6.56.6
Platanus a latitudine foliorum dicta, vel quod ipsa arbor patula sit et ampla, nam platos[ πλάτος] Graeci latum vocant. Expressit hujus arboris Scriptura nomen et formam, dicens: Quasi platanus dilatata sum in plateis[ exaltata sum juxta aquam]. Est autem tenerrimis foliis ac mollibus.
6.56.7
Quercus sive querna dicta quod ea soliti erant dii gentium quaerentibus responsa dare, arbor multum annosa sicut legitur de quercu Mambre, sub qua habitavit Abraham, quae fertur usque ad Constantini regis imperium per multa saecula perdurasse; fructus foliorum ejus galla vocatur, et ramorum glans aut glandula.
6.56.8
Fraxinus vocari fertur, quod magis inter aspera loca montana et fragrosa nascatur: de qua Ovidius:... et fraxinus utilis hastis.
6.56.9
Alnus vocatur, quod amne alatur, proxima enim aquae nascitur, nec facile extra undas vivit; haec est tenera et mollis, quia in humecto loco nutritur. Ulmus nomen accepit, quod in uliginosis locis et humidis melius proficit; nam in montanis et asperis locis minus laeta est.
6.56.10
Populus dicta quod ex ea multitudo frondium et surculorum nascatur. Differt tamen a poly et a populo pro gente in primae syllabae quantitate. Ejus genus duplex est, nam altera est alba, altera est nigra. Alba est populus dicta, quod folia ejus una parte sint alba, altera viridia; haec ergo bicoloi habet quasi diei et noctis notas, quae tempora ortu solis, occasuque constant. Generant etiam resinam et electrum circa Eridanum fluvium, vel, ut alii memorant, in finibus Syriae. Salix dicta, quod celeriter saliat, hoc est velociter crescat, arbor lenta vitibus habilis vinciendis. Cujus seminis hanc esse naturam dicunt, ut si quis illud in poculo hauserit, liberis careat, sed et feminas infecundas efficit. Populus autem, et salix, et tilia mollis materiae sunt et ad insculpturam aptae. Vimen vocatur ex eo quod vim multam vigoris seu viroris habeat. Natura enim ejus talis est, ut etiam si arefacta abluatur, virescat, deinde excisa, atque in humo fixa, radicibus sese in humum ipsa demergat. Buxus Graecum nomen est, ex parte a Latinis corruptum. Byxos enim appellatur a Graecis arbor virens, et levitate materiae elementorum apicibus apta, unde et Scriptura: Scribe in buxo.
6.57.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LVII. De margaritarum inventione, et procreatione, de qua etiam lib. II, cap. 35.
6.57.1
Artifices, qui margaritas quaerunt, per agathan seu achaten lapidem inveniunt. Alligant enim agathan lapidem ad funiculum urinatoris, et submittunt in mare et veniens agathos lapis ad margaritam, statim urinatores assequentes ad funiculum, inveniunt margaritam. Quomodo autem nascatur margarita, pronuntiabo. Est lapis vel piscis qui vocatur conchus, et venit ad littus maris per matutinum antelucanum et aperit os suum, et deglutit rorem coelestem, et radium solis, et quae sursum sunt, siderum, sicque nascitur margarita de superioribus astris. Sic ergo agathes est Joannes Baptista. Joannes enim iste ostendit nobis intelligibilem margaritam Dominum nostrum Jesum Christum dicens: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Mare autem praesens saeculum designat; urinatores illorum, qui sursum sunt, comitatem sanctorum signant, qui vero deorsum peccatores.
6.57.2
De lapidibus igniferis vide lib. II, cap. 19.
6.58.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LVIII. De duodecim lapidibus pretiosis.
6.58.1
Jaspis primus ponitur in fundamento domus Domini, qui talem habet naturam, virentis coloris est. Qui super se eum habuerit, nulla phantasmata timet, significatque eos qui fidem Dei tenent, et nunquam arescunt ab ea sed semper virent in ea, nec fallacias diaboli timent, qui tanquam leo rugiens circuit quaerens quem devoret, cui resistite fortes in fide.
6.58.2
Secundus sapphirus ponitur, qui est aerii coloris, imo talem habet colorem, qualem habet coelum cum est serenum, et significat illos, qui in terra adhuc positi, intendunt coelestibus, et cuncta terrena despiciunt, quasi non sint in terra, et hi possunt dicere cum Apostolo: Nostra conversatio in coelis est.
6.58.3
Tertius est calcedonius[ catchedonius] hic quandiu in domo est, non lucet, foris ad apertum lucet, volentibus eum insculpere contra stat. Calefactus radio solis vel fricatu digitorum trahit ad se paleas. Hoc lapide demonstrantur ii qui bona sua celant et sua opera faciunt in abscondito, jejunium scilicet et eleemosynas, et preces suas, et nolunt videri ab hominibus, sicut Deus praecepit. Tu autem cum jejunas, etc. Et iterum: Cum facis eleemosynam, nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua. Et iterum: Cum oraveris intra cubiculum tuum. Sed cum magister eorum, id est episcopus aut abbas jubet eos foras exire, tunc apparet bonitas, et lucent, velint nolint. Et si quis vult eis adulari, et quasi eos insculpere vel pingere, non recipiunt eorum laudem et vanam gloriam, sed duriter contra stant, nec concedunt eis, ut Salomon admonet dicens: Fili, si te lactaverint, id est laudaverint peccatores, ne acquiescas eis. Et isti tales afflati radiis veri solis, id est Christi, vel digitis, id est Spiritus sancti donis quasi contracti et calefacti verbo suae praedicationis, et exemplo suae bonitatis paleas, id est peccatores attrahunt ad se, et sibi consociant.
6.58.4
Quartus est smaragdus. Hujus natura talis est. Magnae viriditatis est, ita ut totas herbas, et tota folia arborum, et cunctas gemmas vincat sua viriditate. Nascitur in Scythia, terra scilicet inhabitabili prae frigore, nec ibi habitant nisi gryphes, quae sunt partim ferae terrestres, partim volucres, et sunt quatuor pedes habentes, et sunt similes leonibus corpore et capite et pedibus, et alis aquilis, et terra illa nimium est oppleta talibus gemmis, et isti gryphes servant eas, ita ut nulla gens possit eas capere, nisi Arimaspi, gens quae non habet nisi unum oculum in fronte, et isti pugnant cum gryphibus pro his gemmis; nam gryphes, qui servant eas, volunt eis auferre cum illi accipiunt, et per illos Arimaspos habemus nos illas. Haec gemma significat illos qui fide nitentes, et plus aliis virides, superant per ipsam infideles, qui sunt semper ut gryphes frigidi a charitate et bonitate, quoniam eam non habent, et qui eam habent malefaciunt eis. Gryphes, qui servant eas, significant diabolos, qui pretiosam margaritam fidei invident hominibus, qui volunt eam habere, et volunt eis auferre, non ideo quod sibi prosit, sed nolunt ut ipsi quibus prosit habeant. Qui recte vocantur gryphes quasi terrestres ferae et volucres, quia sunt ut ferae terrestres, dejecti in infernum pro meritis suis, et volantes per superbiam, sunt quasi alites. Contra hos dimicant monoculi, id est illi qui non ambulant duabus viis, nec habent duplex cor, nec duplicem voluntatem, nec duobus serviunt dominis, sed habent semper unam bonam intentionem ad Dominum, et fidem Dei firmiter contra omnes tenent, et defendunt gratiam fidei, quam gryphes, id est diaboli volunt eis auferre, sed superant illos Dei auxilio.
6.58.5
Quintus est sardonyx. Huic sunt tres colores, fuscus et subniger in imo, in medio candidus desuper rubens. Huic lapidi comparantur homines, qui in corpore suo sustinent flagella et poenas passionis pro amore Christi, intus in animo candidi, et sine fictione puri, sed tamen sibi ipsis despecti sunt, et sibi videntur quasi peccatores, et dicunt cum Propheta: Ego sum vermis, et non homo.
6.58.6
Sextus est sardus, qui unicolor est, quasi sanguis. Et significat martyres, qui pro Christi amore suum fuderunt sanguinem. David: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.
6.58.7
Septimus est chrysolithus, qui fulget quasi aurum et emittit ex se scintillas ardentes. Per quem significantur illi qui intelligunt divinam Scripturam, et hoc quod intelligunt, aliis demonstrant opere et sermone, et quasi scintillas boni operis et verbi jactant de se, quibus alii illuminantur et accenduntur, nec abscondunt Deum in terra, nec sub modio lucernam ponunt, sed in aperto, ut luceat omnibus qui in domo Dei sunt, facientes, juxta quod praecepit Dominus: Luceat lux vestra coram hominibus.
6.58.8
Octavus beryllus qui lucet quasi aqua sole percussa, et dicitur calefacere manus tenentis, qui significat homines illuminatos gratia coelesti, et astutos in scientia saeculari, qui calefaciunt eos qui secum conversantur, igne divini amoris, et exemplo bonae conversationis, quasi beryllus manum tenentis; habet etiam duos colores, viridem, et pallentem, per quos illorum vita signatur, qui coelestium contemplatione sunt virides, et terrenae administrationis actione pallentes.
6.58.9
Nonus est topazius. Is lapis raro invenitur, eoque carior et pretiosior quo rarior. Et habet duos colores principales, unum purissimum quasi aurum, alterum quasi coelum cum est serenum, et superat claritatem omnium gemmarum, nec ulla res pulchrior est ad videndum, et si qui velint eum polire obscuratur, si per se relinquitur, clarior est. Hunc diligunt reges super omnes gemmas et super omnes divitias. Hic significat eos qui examinati et purgati cupiditate et sordibus hujus saeculi sunt, ut aurum purum, et intendunt claritati coelestis vitae. Et qui hanc virtutem habent, et praefatam amant vitam, sunt clariores et puriores et Deo amabiliores aliis hominibus. Etiam ipsi reges saeculi venerantur et magnificant hanc vitam contemplativam. Dominus enim proprio ore laudavit, ad Martham inquiens: Maria optimam partem elegit quae non auferetur ab ea. Istos tales qui volunt ornare dignitate saeculi, quasi ornando viliores faciunt et minoris meriti. Legitur de beato Martino quod virtutes plures fecit antequam episcopus fuisset, sed episcopatu ornatus ne extolleretur pauciora signa faciens, non merita sed ornatum emisit. Aliter dici potest topatius lapis, qui omnium lapidum colores in se obtinet, unum vero suum; πᾶν enim Graece, Latine dicitur omne, qui significat sanctos omnium virtutibus refertos, et suam quosque propriam virtutem habentes.
6.58.10
Decimus est chrysopassus purpurei coloris, et interguttatus guttulis aureis. Hic significat eos qui semper in tribulatione et laboribus passionum vitam suam ducunt, et eam tandem per martyrium finiunt, sicut fecerunt martyres. Dictus est sic, quia chrysos χρυστός aurum, et πάστω verbum spargo significat. Est alter lapis, chrysoprasus aureo et viridi colore mistus, quia πράσον prason significat porrum quod est viride.
6.58.11
Hyacinthus est undecimus, hic mutat colorem suum cum facie coeli. Si clarum est coelum, lucet, si obscurum, fit obscurus. Per hunc lapidem monstrantur ii qui se ita modificant, ut cum sapientibus sapientes sint, et perfecti et fortes, et tunc descendunt ad insipientes, et imperfectos, et infirmos, coaequando se illis, ut secundum modum audientium et sapientibus sapienter loquantur, et minus sapientibus et infirmis humiliter sicut fecit Paulus, qui mutabat se secundum qualitates eorum quibus loquebatur, cum sapientibus et perfectis sapientiam dicens: Sapientiam loquimur inter perfectos. Ad minus perfectos dicebat: Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus lac vobis potum dedi, non escam. Infirmis dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Ita se contemperabat omnibus, ut omnibus omnia esset, sicut dicit: Omnibus factus sum omnia, ut omnes facerem salvos. Aliter hyacinthus, similis aquae radio solis percussae, sapientia repletos et veri solis radio perfusos designat.
6.58.12
Amethystus est duodecimus lapis; hic est rubens tanquam rosa, flammulas quasdam de se fundens, et significat eos, qui inter tormenta passionis quae pro Deo sustinent, tanquam flammas charitatis habent, orantes pro eis qui se occidunt, et plus dolent de peccatis eorum qui occidunt quam de poena quam patiuntur. Et bene extremus ponitur, quia significat eos qui pro inimicis orant, nam virtus virtutum est orare pro se persequentibus, et paucos invenimus qui hoc faciant. Aliter amethystus tribus coloribus respergitur, purpureo, violaceo, et roseo. Per purpuram notantur sancti, qui coelestem habitum gerunt in terris; per violam, humilitas eorum cum odore bonae operationis; per rosam, charitas, quae tantum in illis viget, ut ad passionem perveniant. Interpretatur autem quasi minime ebrius, quia α privativa est particula, et μεθυσθείς methysthis ebrius et μέθυ ebrietas, qui autem in charitate Dei et proximi vitam agunt, minime sunt ebrii vino voluptatum hujus saeculi.
6.59.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LIX. De natura in communi, et de natura hominis rerum naturalium principis ultimo loco creati, et ultimo loco hic narrati.
6.59.1
Natura dicta eo quod aliquid nasci faciat. Gignendi enim et faciendi potens est. Hanc quidam Deum esse dicebant, a quo omnia creata sunt et existunt. Genus a gignendo dictum; cui quidam derivant nomen a terra, ex qua omnia gignuntur, γῆ enim, id est ge Graece, terra dicitur. Vita dicta propter vigorem, vel quod vim teneat nascendi atque crescendi, unde et arbores vitam habere dicuntur, quia gignunt et crescunt.
6.59.2
Homo dictus quia ex humo est factus, sicut in Genesi dicitur. Creavit Deus hominem de limo terrae. Abusive autem pronuntiatur ab utraque substantia totus homo, id est ex societate corporis et animae; nam proprie homo ab humo dicitur. Graeci autem hominem anthropon quasi controversum, ut habentem ramos deorsum, et radicem, id est os sursum appellaverunt, eo quod sursum spectet, sublevatus ab humo ad contemplationem sui artificis. Quod Ovidius poeta designat cum dicit: Pronaque cum spectent animalia caetera terram. Os homini sublime dedit, coelumque tueri Jussit, et erectos ad sidera tollere vultus. Qui Deo erectus coelum aspicit, ut Deum quaerat, non ad terram intendat velut pecora quae natura prona et ventri obedientia finxit.
6.59.3
Anima autem a ventis nomen accepit, eo quod ventus sit. Unde et Graece ventus anemos[ ἀνεμος] dicitur, quod ore trahentes aerem, vivere videamur, sed apertissime falsum est, quia multo prius gignitur anima quam concipi ore possit aer, quia jam in genetricis utero vivit. Non est igitur aer anima, quod putaverunt quidam qui non potuerunt in corpoream ejus cogitare naturam. Spiritum idem quod animam evangelistam pronuntiat, dicens: Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam. De hac enim Domini anima passionis tempore memoratus evangelista ita protulit, dicens: Inclinato capite tradidit spiritum, et alius: Emisit sipiritum. Et quid est spiritum tradere aut emittere, nisi animam ponere? Sed anima dicta est propter hoc quod vivit; dicitur autem spiritus vel spiritualis natura pro eo quod spiret in corpore. Item animus idem est quod anima, sed anima vitae est, animus consilii. Unde et dicunt philosophi etiam sine animo vitam manere, et sine mente animam durare. Unde et amentes vocant, nam mentem vocant ut sciat, animam ut velit; mens enim vocata quod emineat in anima vel quod meminit. Unde et immemores amentes dicuntur. Quapropter non anima, sed quod excellit in anima, mens vocatur, tanquam caput ejus vel oculus. Unde et ipse homo secundum mentem imago Dei dicitur. Ita enim haec omnia adjuncta sunt animae, ut una res sit. Pro efficientiis enim causarum diversa nomina sortita est anima. Nam et memoria mens est, unde et immemores amentes. Dum ergo corpus vivificat anima est, dum vult animus, dum scit mens, dum recolit memoria, dum rectum judicat ratio est, dum spirat spiritus est, dum aliquid sentit sensus est. Nam inde animus sensus dicitur pro his quae sentit, unde et sententia nomen accepit.
6.59.4
Corpus dictum eo quod corruptum perit. Solubile enim atque mortale est, et aliquando solvendum. Caro autem a carendo aut cadendo appellata, eo quod vita careat, est enim proprie mortuorum, aut quod in mortem cadat, unde et cadaver. Crementum enim semen est masculi, unde et animalium et hominum corpora concipiuntur, hinc et parentes creatores dicuntur. Caro autem pro corpore ex quatuor elementis compacta est. Nam terra in carne proprie dicta est, aer in anhelitu, humor in sanguine, ignis in calore vitali. Habent enim in nobis elementa suam quaeque partem, quae cuilibet redditur compage resoluta.
6.59.5
Sensus corporis quinque sunt, gustus, odoratus, auditus, visio, tactus. Ex quibus duo, id est duo eorum organa, aperiuntur et clauduntur, visus et gustus: duo semper patentes sunt, auditus et odoratus; et quintus, id est tactus utrumque facit et neutrum. Sensus dicti, quia per eos anima subtilissime totum corpus agitat vigore sentiendi. Unde et praesentia nuncupantur, quod sint praesentibus, sicut prae oculis quae praesto sunt oculis. Visus est qui a philosophis humor vitreus appellatur. Visum autem quidam fieri asserunt aut externa aetherea luce, aut interno spiritu lucido, per tenues venas a cerebro venientes, atque penetratis tunicis in aerem exeuntes, et tunc commistione similis materiae visum dantes. Visus dictus quod vivacior sit caeteris sensibus ac praestantior sive velocior, ampliusque vigeat, quomodo et memoria inter caetera mentis officia. Vicinior enim est cerebro, unde omnia manant, unde fit ut ea quae ad alios pertinent sensus, videre dicamus, veluti cum dicimus: Vide quomodo sonat, vide quomodo sapit, etc. Auditus appellatus quod voces audiat vel hauriat, hoc est aere verberato suscipiat sonos. Odoratus quasi aeris odore attactus, tacto enim naribus aere sentitur. Sic et olfactus, quod odoribus fiat. Gustus a gutture vel gustando dictus. Tactus eo quod pertractet et tangat, et per omnia membra vigorem sensus aspergat. Nam per tactum probamus quidquid caeteris sensibus judicare non possumus. Duo enim sunt genera tactus: nam aut extrinsecus venit quod feriat, aut intus in ipso corpore oritur. Unicuique enim sensui propria organa dantur. Nam quod videndum est, oculis capitur, quod audiendum, auribus: mollia et dura tactu existimantur et judicantur, sapor gustu, odor naribus.
6.60.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LX. De hominis membris ac partibus.
6.60.1
Prima pars corporis caput est, datumque est illi hoc nomen, eo quod sensus omnes et nervi inde initium capiant, unde ipsius animae quae consulit corpori, quodammodo personam gerit.
6.60.2
Vertex est suprema pars capitis, qua capilli revertuntur, id est deorsum dependent, ut nos a vertice montis descendimus.
6.60.3
Calvaria ab ossibus calvis dicta per defectionem, et neutraliter pronuntiatur.
6.60.4
Occipitium capitis pars posterior, quasi contra capitium, vel quod sit capitis retrorsum.
6.60.5
Capilli quasi capitis pilli, facti ut decorem praestent, et cerebrum adversus frigus muniant atque a sole defendant. Pili autem dicti a pelle, de qua procedunt, sicut et pilum a pila dicitur, ubi pigmentum contunditur.
6.60.6
Caesaries a cedendo vocata, ideoque tantum virorum est. Virum enim tonsum esse decet.
6.60.7
Comae sunt proprie incisi capilli, et est Grecus sermo, nam comas Graeci, κόμας a secando vocant, unde et κείρειν tondere. Inde et cirri vocantur, quod etiam idem Graeci mallonem vocant.
6.60.8
Crines proprie mulierum sunt. Dicti autem crines, eo quod discernantur vittis; unde et discrimina dicuntur a quibus divisi religantur.
6.60.9
Tempora sunt, quae calvariae dextra laevaque subjacent, quae ideo sic nuncupantur, quia moventur ipsaque mobilitate quasi tempora mutantur.
6.60.10
Facies dicta ab effigie, ibi enim est tota figura hominis et uniuscujusque personae cognitio. Vultus vero dictus eo quod per eum voluntas animi ostenditur, secundum enim voluntatem in varios motus mutatur; unde et differunt inter se, nam facies simpliciter accipitur de uniuscujusque naturali aspectu, vultus autem animorum qualitates significat.
6.60.11
Frons ab oculorum foraminibus, vel a prae se ferendo nominata est. Haec enim imago quaedam animi quoque motum specie sua exprimit, dum vel laeta vel tristis est.
6.60.12
Oculi vocati sive quod eos ciliorum tegmina occultant ne qua incidentis injuriae offensione laedantur, vel quia occultum lumen habent, id est secretum vel intus positum; hi inter omnes sensus viciniores animae existunt. In oculis omne mentis indicium est, unde et animi perturbatio vel hilaritas in oculis apparet. Oculi et lumina idem sunt. Et dicti lumina, quod ex eis lumen manat, vel quod ab initio sui clausam teneant lucem, aut extrinsecus accepta visui proponenda refundant. Pupilla est centrum oculi, in quo vis est videndi, ubi quia imagines parvae videntur, propterea pupillae dicuntur, nam parvuli pupilli dicuntur. Hanc plerique pupillam vocant, eo quod sit pura et impolluta ut sunt puellae. Physici dicunt easdem pupillas, quas videmus in oculis, morituros ante triduum non habere, quibus non visis certa est vitae desperatio. Circulus vero, quo albae partes oculi a pupilla separantur discreta nigredine, corona dicitur, eo quod rotunditate sui ornet ambitum pupillae. Vertices ipsos oculorum quidam valvas appellant, a similitudine valvarum. Palpebrae sunt sinus oculorum, a palpitatione dictae, quia semper moventur, et concurrunt invicem, ut assiduo motu reficiant intuitum. Munitae sunt autem vallo capillorum, ut et apertis oculis si quid inciderit, repellatur, et somno conniventibus tanquam involuti quiescant latentes. In summitate autem palpebrarum, locis quibus se utraeque clausae contingunt, exstant adnati ordine servato pili, tutelam oculis ministrantes, ne irruentes facile injurias accipiant, et ex eo noceantur, ut pulveris vel cujuscunque crassioris materiae arceant contactum, ut ipsum quoque aerem turbatum se claudendo excludant, et sic tenuem atque serenum faciant visum. Lacrymas a laceratione mentis quidam putant dictas, alii lacrymas dici existimant, ideo quod Graeci δάκρυα vocant. Cilia sunt tegmina, quibus cooperiuntur oculi, et dicta cilia quod celent oculos, quos tegunt tuta custodia. Supercilia dicta quod superposita sint ciliis, quae ideo vestita sunt pilis, ut oculis munimentum fortius quam palpebrae praetendant, et ut sudorem a capite fluentem repellant. Intercilium vero est medium illud, quod sine pilis est inter supercilia et palpebras.
6.60.13
Genae sunt inferiores partes oculorum unde barba inchoat, nam Graece genos barba, inde et genae, quod inde incipiant barbae gigni.
6.60.14
Malae sunt eminentes sub oculis partes ad protectionem eorum suppositae. Vocatae autem malae sive, quod infra oculos in rotunditatem promineant in modum malorum, quae Graeci mela appellant, sive quod sint supra maxillas.
6.60.15
Maxillae per diminutionem dicuntur a malis, sicut paxillus a palo, taxillus a talo.
6.60.16
Mandibulae sunt maxillarum partes quibus et nomen factum.
6.60.17
Barbam veteres vocaverunt, quod virorum sit, non mulierum. Auribus nomen inditum est a vocibus hauriendis: Unde et Virgilius: Vocemque his auribus hausi: aut quia Graeci vocem ipsam ανδήν auden vocant ab auditu. Per immutationem enim litterae aures quasi audes nuncupatae sunt. Vox enim repercussa per anfractus aurium sonum facit, quo sensum excipiant audiendi.
6.60.18
Pinnula summa pars auris, ab acumine dicta. Pinnon enim antiqui acutum dicebant. Unde et bipennis et pinna.
6.60.19
Nares idcirco nominantur, quia per eas vel odor vel spiritus manare non desinit, sive quia odore nos admonent, ut gnari simus ac sciamus; unde econtrario nescientes et rudes ignari dicuntur. Olfecisse enim veteres scisse dicebant. Terentius:« Ac non totis sex mensibus prius olfecisse quam ille quidquam coeperit.» Narium recta pars, eo quod aequaliter sit in longitudinem et rotunditatem porrecta, columna vocatur, extremitas ejus pyrula a formula pomi pyri, quae vero dextra laevaquae sunt, pinnulae alarum similitudine, medium autem interfinium.
6.60.20
Os dictum, quia per ipsum quasi per ostium et cibos intromittimus, et sputum foras projicimus, vel quia eo ingrediuntur cibi, et inde egrediuntur sermones.
6.60.21
Labia a lambendo sunt vocata, quod autem superius est. Labium dictum quidam volunt quod inferius, eo quod grossius sit, labrum. Alii virorum labra, mulierum dicunt labia, sed confunduntur.
6.60.22
Linguae a lingendo cibo putat Varro nomen impositum, alii quod articulatos sonos ligat in verba. Sicut enim plectrum chordis, ita lingua illiditur dentibus, et vocalem sonum emitti efficit.
6.60.23
Dentes Graeci oduntes[ ὁδοντες] dicunt, et inde latinum videntur trahere nomen: horum primi, praecisores dicuntur sive praecisivi, quia omne quod accipitur, ipsi prius incidunt. Sequentes canini vocantur, quorum duo in dextera maxilla sunt, et duo in sinistra, et dicti canini, quia ad similitudinem caninorum existunt, sicut et homines quod et possunt priores praecidere illis tradunt ut confringant. Hos vulgus pro latitudine, longitudine et rotunditate columellas vocant; ultimi sunt molares, qui concisa a prioribus atque confracta subigunt et molunt atque mandunt, unde et molares vocati sunt. Dentium autem numerum discernit qualitas sexus, nam in viris plures, in feminis pauciores existunt.
6.60.24
Gingivae a gignendis dentibus nominatae sunt, factae sunt autem etiam ad decorem dentium, ne nudi horrori potius quam ornamento existerent.
6.60.25
Palatum nostrum, sicut coelum sursum est positum, et inde palatum a polo per derivationem. Sed et Graeci similiter palatum ουρανίσκον uraniscon appellant, eo quod pro sui concavitate coeli similitudinem habeat. Fauces a fundendis vocibus nominatae quasi foces, vel fauces quod per eas famur.
6.60.26
Arteriae vocatae sunt sive quod per eas a pulmone aer, id est spiritus fertur, seu quod arctis et angustis meatibus spiritum vitalem contineant, unde sonos vocis emittant, qui soni uno modo sonarent, nisi linguae motus distantias vocis efficeret. Toles Gallica lingua dicuntur, quas vulgo per diminutionem tonsillas vocant quae in faucibus turgescere solent.
6.60.27
Mentum dictum quod inde mandibulae oriantur, vel quod ibi migrantur, vel quod dum mentionem alicujus loquendo facimus ipsum movemus.
6.60.28
Gurgulio nomen trahit a gutture, cujus meatus ad os et nares protenditur, habens viam qua vox ad linguam transmittitur, ut possit verba collidere; unde et garrire dicimus.
6.60.29
Rumen proximum gurgulioni, quo cibus et potus devorantur; hinc et bestiae, quae cibum revocant et remandunt, ruminare dicuntur.
6.60.30
Sublinguium operculum gurgulionis, quasi parva lingua, quae foramen linguae recludit operitque.
6.60.31
Collum dictum quod sit rigidum et teres ut columna, bajulans caput et sustentans, quasi capitolium, cujus anterior pars gula vocatur, posterior cervix.
6.60.32
Cervix autem vocata, quod per eam cerebrum ad medullam spinae dirigitur, quasi cerebri via. Veteres autem plurali tantum numero cervices dicebant, primus Hortensius cervicem singulariter dixit. Cervix autem nunc in singulari numero membrum ipsum significat, nam plurali numero cervices contumaciam saepe demonstrant. Cicero in Verrinis:« Praetorem tu acccusas frangere cervices.»
6.60.33
Humeri dicti quasi armi, ad distinctionem hominis a pecudibus mutis, ut hi humeros, illae armos habere dicantur; nam proprie armi quadrupedis sunt.
6.60.34
Hala summi humeri pars posterior et occultior.
6.60.35
Brachia a fortitudine nominata sunt, bary[ βαρὺ] enim Graece grave et forte significat. In brachiis enim thori lacertorum sunt, et insigne musculorum robur existit. In his sunt tori, id est musculi, et dicti tori, quia illic viscera torta videantur.
6.60.36
Cubitus dictus, quod ad cibos sumendos ipsi incumbimus.
6.60.37
Ulna secundum quosdam utriusque manus extensio est; secundum alios cubitus quod magis verum est, quia Graece olenos cubitus dicitur.
6.60.38
Alae sub brachiis sunt appellatae, eo quod ex eis in modum alarum motus brachiorum inchoet; quas quidam ascillas seu axillas vocant, quod ex eis brachia cillentur, id est moveantur. Unde et oscilla dicta ab eo quod cillentur, id est moveantur ora; nam cillere est movere: has quidam hircos dicunt, eo quod in plerisque hominibus hircinum fetorem reddant.
6.60.39
Manus dicta quod sit totius corporis munus; ipsa enim cibum ori ministrat, ipsa operatur omnia atque dispensat, per eam accipimus et donamus. Abusive etiam manus ars vel artifex, unde et manus pretium dicimus, et armatorum copias.
6.60.40
Dextra dicitur a dando, ipsa enim in pignus pacis datur, ipsa testis fidei atque salutis perhibetur, et hoc est illud apud Tullium:« Fidem publicam jussu senatus dedi, id est dextram.» Unde et Apostolus dicit: Dextras mihi dederunt et Barnabae societatis.
6.60.41
Laeva dicitur quod sit laevis, id est sine asperitate et callo, qui dextrae ex labore inducitur.
6.60.42
Sinistra autem vocata, quasi sine dextera, sive quod rem fieri sinat, et non faciat. A sinendo enim sinistra dicitur.
6.60.43
Palma est manus expansis digitis, sicut contractis pugnus. Pugnus autem a pungendo dictus, vel a pugna, aut contra sicut palma a pandendo.
6.60.44
Digiti nuncupati vel quod decem sunt, vel quia decenter juncti sunt; nam habent in se et numerum perfectum et ordinem decentem. Unde primus pollex vocatur, quod inter alios virtute polleat et potestate. Secundus index et salutatorius sive demonstratorius, quia fere eo salutamus, vel ostendimus, vel indicamus. Tertius impudicus, quod plerumque per eum opprobrii insectatio ostenditur et podex mundatur, et iste est medius. Quartus annularis, eo quod in ipso annulus geritur. Idem et medicinalis, quia eo collyria a medicis collinuntur, vel quod eo pulsus infirmorum sentitur. Quintus auricularis, quod aurem eo scalpimus et purgamus.
6.60.45
Ungues ex Graeco vocamus; illi enim hos onyches[ ὄνυχες] dicunt. Alii dictum volunt ab unguendo, quod sit politus et lucidus quasi unctus. Estque animalium habentium digitos distinctos, ut hominum, simiarum, avium, leonum, canum, etc. Ungula non habentium digitos, ut equorum, mulorum, asinorum, boum, cervorum, et similium, quorum quaedam fissas habent ungulas.
6.60.46
Truncus est media pars corporis a collo usque ad inguina, de quo Nigidius: Caput collo vehitur, truncus sustinetur coxis, et genibus cruribusque.
6.60.47
Thorax a Graecis dicitur anterior pars trunci a collo usque ad stomachum quam nos dicimus arcam, eo quod ibi sit arcanum, id est, secretum, a quo caeteri arcentur. Unde et arca et ara dicta, quasi res secreta, cujus eminentes partes mamillae dicuntur, inter quas pars illa ossea pectus dicitur; dextra autem laevaque costae.
6.60.48
Pectus vocatum, eo quod sit pexum inter eminentes mamillarum partes; unde et pectus dicitur, eo quod pexos capillos facit.
6.60.49
Mamillae vocatae quod rotundae sint, quasi malae per diminutionem. Sed papillae capita mamillarum sunt, quas infantes sugentes comprehendunt, et dictae papillae quod eas infantes quasi palpant dum lac sugunt; perinde mamma est tota eminentia uberis, papilla vero breve illud unde lac trahitur.
6.60.50
Ubera dicta, vel quia lacte ubera, id est fecunda, vel quia uvida, humore scilicet lactis in modum uvarum plena. Lac vim nominis a colore trahit, quod sit albus liquor, leucos[ λευκός] enim Graece albus dicitur, cujus natura ex sanguine commutatur. Nam post partum si quid sanguinis nondum fuerit uteri nutrimento consumptum, naturali meatu fluit in mammas et earum virtute albescit, lactis accipiens qualitatem.
6.60.51
Cutis est, quae in corpore prima est, appellata quod ipsa corpori superposita, incisionem primam patiatur. Cutis enim Graece incisio Latine dicitur. Eadem et pellis, quod externas injurias corporis tegendo pellat, primosque et venti et solis ardores perferat.
6.60.52
Pellis autem jam detracta ac subacta corium dicitur, et est crassior cutis. Corium autem appellatur per derivationem, quod eo caro teneatur vel tegatur, sed hoc in brutis animalibus proprium est.
6.60.53
Pori corporis Graeco nomine appellantur qui Latine proprie spiramenta dicuntur, eo quod per eos vivificus spiritus exterius ministretur.
6.60.54
Arvina est pinguedo cuti adhaerens.
6.60.55
Pulpa est caro sine pinguedine, dicta quod palpitet; resilit enim saepe. Hanc plerique et viscum vocant, eo quod glutinosa sit.
6.60.56
Membra sunt corporis partes.
6.60.57
Artus quibus colligantur membra, ab arctando dicti. Vel artus dicti quod colligati invicem nervis arctentur, id est stringantur, quorum diminutiva sunt articuli; nam artus dicimus membra majora, ut brachia; articulos minora, ut digitos.
6.60.58
Nervi Graeca derivatione appellati, quos illi nevra[ νεῦρα] vocant. Alii Latine vocatos nervos putant, eo quod artuum conjunctiones invicem his inhaereant. Maximam autem virium substantiam nervos facere certissimum est; nam quanto fuerint densiores, tanto propensius augent firmitatem.
6.60.59
Compagia sunt ossium capita, dicta eo quod sibi compacta nervis, velut glutino quodam adhaereant.
6.60.60
Ossa sunt corporis solidamenta; in his enim positio omnis et robur subsistit. Ossa autem ab usto dicta, propterea quod cremarentur ab antiquis, sive, ut alii putant, ab ore, eo quod ibi pateant; nam alibi ubique cute, visceribusque obtecta celantur.
6.60.61
Medullae appellatae quod sint ossium partes mediae, vel quod eis madefiant ossa; impinguant enim ea et confortant.
6.60.62
Vertibula sunt summae ossium partes, crassioribus nodis conglobata, dicta eo quod ad inflexionem membrorum illa vertantur.
6.60.63
Cartilagines ossa mollia et sine medulla, quod genus auriculae, et narium discrimen, et costarum extremitates habent, sive opercula ossium quae moventur. Et dictae cartilagines, quod levi attritu carent dolore dum flectuntur.
6.60.64
Costas, appellari quidam putant, quod ab eis custodiantur interiora, et tota mollities ventris vallata salvetur.
6.60.65
Latus, quia jacentibus nobis latet; est enim laeva pars corporis et dextra, utrinque inter anteriora et posteriora protensa. Dextro autem lateri habilior motus est, laevo fortior, et oneri ferendo accommodatior; ipsa enim gerit clypeum, ensem, pharetram, et reliqua onera, ut expedita sit dextera ad agendum.
6.60.66
Dorsum est a cervice usque ad renes deorsum. Dictum autem dorsum, quod sit superficies durior corporis, in modum duri ursi, fortis et ad portandum et ad perpetiendum.
6.60.67
Terga dicta, quia in eis supini jacemus in terra, quod solus homo potest; nam muta animalia tantum aut in ventrem, aut in latus jacent, unde abusive in animalibus terga dicuntur. Scapula a scandendo dicitur. Interscapulium est spatium quod est inter scapulas, unde est nominatum.
6.60.68
Palae sunt dorsi dextra levaque eminentia membra, dicta quod in luctando eas premimus et vibramus, quod Graeci palin dicunt.
6.60.69
Spina est junctura dorsi, dicta quod habeat radiolos ut spinas acutos, cujus juncturae spondylia appellantur propter partem cerebri quae fertur per hos longo tractu ad caeteras corporis partes. Sacra spina est ima perpetuae spinae, quam Graeci ἵερον νῶτον hieron noton vocant, quoniam primum infante concepto nascitur, ideoque et in hostia id primum a Gentilibus diis suis dabatur, unde et sacra spina dicitur.
6.60.70
Renes ait Varro dictos, quod rivi ab iis obsceni humoris fluant ἀπο τοῦ ρέειν a verbo rhein, quod significat fluere nam venae et medullae tenuem liquorem desudant in renes, qui liquor rursus a renibus calore veneris resolutus decurrit.
6.60.71
Lumbi a libidinis lascivia dicti, quia in viris causa corporeae voluptatis in ipsis est, sicut in umbilico feminis. Unde et ab Job in exordio sermonis dictum est: Accinge sicut vir lumbos tuos, ut in his esset resistendi praeparatio, in quibus est libidinis usitata dominandi occasio.
6.60.72
Umbilicus est medius locus corporis, dictus quod sit umbo iliorum; unde et umbo appellatur locus in medio clypei a quo dependet.
6.60.73
Ilia Graeco sermone appellantur, quod ibi nos obvolvamus, Graece enim εἰλέω ileo vertere et obvolvere dicitur.
6.60.74
Clunes vocati, quod sint juxta colum quod est longum, suntque tumores natium.
6.60.75
Nates quod in ipsis innitimur dum sedemus. Unde et conglobata est in eis caro, ne prementis corporis mole ossa dolerent.
6.60.76
Genitalia corporis partes, ut nomen ipsum docet, gignendae sobolis acceperunt vocabulum, quod his procreatur et gignitur. Haec et pudenda pro verecundia, sive a pube. Unde et indumento operiuntur. Dicuntur autem ista et inhonesta, quia non habent eamdem speciem decoris sicut membra quae in promptu et prospectu locata sunt. Dictum et verretrum, membrum virile sive, quod viri est tantum, sive quod ex eo virus emittitur; nam virus proprie dicitur humor fluens a natura viri, sive a verrendo, sive demum a vere.
6.60.77
Testiculi per diminutionem a testibus dicti quorum numerus incipit a duobus; hi semen calamo ministrant, quod a spinae medulla et renibus et lumbis suscipiunt gratia procreandi.
6.60.78
Scrotum est pellis in qua testiculi sunt.
6.60.79
Posteriora vocata, quod retro sunt et a vultu aversa, ne dum alvum purgamus, inquinaremus aspectum.
6.60.80
Meatus inde appellatus quod per eum meant, id est egeruntur stercora.
6.60.81
Femora dicta, quod ea parte a femina sexus viri discrepet. Sunt ab inguinibus usque ad genua.
6.60.82
Femina autem per derivationem femorum partes sunt, quibus in equitando tergis equorum inhaeremus: unde et olim praeliatores sub feminibus equos amisisse dicebantur.
6.60.83
Coxae quasi conjuncti axes, in ipsis enim femora moventur, quorum concava vertebrae vocantur.
6.60.84
Suffragines sunt plicaturae crurum posteriorum ex quadrupedibus, quae retrorsum plicantur ut genua in anterioribus cruribus, antrorsum; dictaeque sunt, quod suffringuntur, id est, subtus flectuntur, non supra sicut genua.
6.60.85
Genua sunt commissiones femorum et crurum, et dicuntur genua eo quod in utero genis oculorum sunt opposita. Cohaerent enim sibi ibi, et cognata sunt genua oculis lacrymarum indicibus et misericordiae, nam a genis genua dicuntur. Denique complicatum in genua gigni, formarique hominem dicunt, ita ut genua sursum sint, quibus oculi formantur ut cavi fiant et rotundi et etiam reconditi, ipsos enim in utero matris genua comprimunt. Ennius:« Atque genua comprimit acta gena.» Inde est quod homines dum ad genua se prosternant, statim lacrymantur. Voluit enim natura eos uterum maternum memoria recolere et reminisci, ubi quasi in tenebris considebant antequam ad lucem venirent.
6.60.86
Crura dicta, quod his currimus et gressum facimus, et sunt a genibus usque ad calces.
6.60.87
Tibiae vocatae quasi tubae; sunt enim longitudine et specie eis similes. Et sunt ossa aut partes anteriores in crure, et surae sunt posteriores.
6.60.88
Talus dictus a tolo; nam tolus est eminens rotunditas, et inde fastigium templi rotundi tolus vocatur. Talus autem sub crure est, et sub talo calcaneum.
6.60.89
Pedes ex Graeca etymologia nomen sortiti sunt. Hos enim Graeci podas[ πόδας] dicunt. Sunt qui a petendo terram dictos putent, quia alternis motibus solo fixi incedunt.
6.60.90
Plantae a planitie nuncupatae, quia non rotundae, ut in quadrupedibus, ne stare non possit bipes homo, sed planae atque longiores formatae sunt, ut stabile corpus efficerent. Sunt autem plantae, anteriores partes, quae etiam de multis ossibus constant.
6.60.91
Calx vel calcs vel calcis prima pars plantae, a calco illi nomen impositum, quod terram calcamus, hinc et calcaneus.
6.60.92
Solum est inferior pars pedis, dicta quod eo vestigia terrae imprimimus. Sed et solum dicitur omne illud quod aliquid sustinet, quasi solidum, unde et terra solum dicitur, quod cuncta sustineat: aer solum avium, et solum pedis, quod totam corporis molem portet.
6.60.93
Viscera non solum intestina dicimus, sed quidquid sub corio est inter cutem et carnem et ossa. Item viscera vitalia, id est circumfusa loca cordis, ut sit viscus quasi vis cordis, eo quod ibi vita, id est anima continetur. Item viscera capita nervorum ex sanguine et nervis copulata.
6.60.94
Item lacerti a similitudine lacertorum reptilium, quia in singulis membris loca sunt per quae eis nomina dantur, ut cor quod sit in medio corporis: appellaturque a nomine similium animalium super terram viventium. Nam inde musculi a murium similitudine. Sicut a lacerta lacerti. Inde etiam tori, quod illic viscera torta videantur.
6.60.95
Cor a Graeca derivatum appellatione quod illi cardian καρδίαν dicunt, sicut a cor et uro dicitur nobis cura, in corde enim omnis sollicitudo vitae et scientiae cura est. Quod ideo pulmoni vicinum est, ut cum ira accenditur, pulmonis humore temperetur. Hujus duae arteriae sunt, quibus sinistra plus sanguinis habet, dextra plus spiritus. Unde et in dextro brachio pulsum despicimus.
6.60.96
Praecordia sunt loca cordi vicina, quibus sensus percipitur, et dicta sunt praecordia, eo quod ibi sit principium cordis et cogitationis, aut quod cor praecingunt, sunt enim pelliculae circum cor, in quibus affectionum sedes.
6.60.97
Pulsus vocatus est, quod palpitet, cujus indicio aut infirmitatem intelligimus aut sanitatem. Hujus duplex est motus, aut simplex, aut compositus. Simplex est, qui ex uno saltu constat. Compositus est, qui ex pluribus motibus inordinatis et inaequalibus existit. Qui motus certa habent spatia, dactylicum pulsum vocant quandiu sine vitio fuit.
6.60.98
Venae dictae eo quod viae sunt natantis sanguinis, atque rivi per omne corpus divisi, quibus universa membra irrigantur.
6.60.99
Sanguis ex Graeca etymologia nomen duxit, quod vegetetur, et sustentetur et vivat σάος saos enim sospes dicitur. Sanguis autem est dum in corpore est; effusus vero cruor, nam cruor vocatur, eo quod effusus currat, vel ab eo quod currendo corruat. Alii cruorem interpretantur saniem et sanguinem corruptum qui emittitur. Alii autem sanguinem vocant, quod sit suavis. Sanguis autem non est integer nisi in juvenibus. Nam dicunt physici minui sanguinem per aetates, unde in senibus tremor est. Proprie autem sanguis animae possessio et sedes est, ideo genas mulieres lacerare solent in luctu ut manibus gratificent: inde et purpureae vestes et flores purpurei mortuis praebentur.
6.60.100
Pulmo ex Graeco trahit vocabulum, pulmonem enim pleumon[ πλεῦμων] vocant, eo quod cordis flabellum sit, in quo pneuma, id est spiritus est, per quod et agitatur et movetur, unde et pulmones vocati sunt. Nam Graece pneuma[ πνεῦμα] spiritus dicitur, qui flando et agitando aerem emittit et recipit, a quo moventur pulmones et palpitant, et aperiunt se ut flatum capiant, et stringunt ut ejiciant, est enim ut organum corporis.
6.60.101
Jecur nomen habet ex eo quod vicinum cordi habeat locum; inde enim attrahit sanguinem qui in cerebrum subvolat, et inde ad oculos caeterosque sensus et membra diffunditur, et calore suo succum ad se ex cibo tractum vertit in sanguinem, quem ad usum pascendi nutriendique singulis membris praebet. In jecore autem consistit voluptas et concupiscentia, irae et amores, secundum eos qui de physicis rebus disputant.
6.60.102
Fibrae sunt jecoris extremitates, sicut extremae partes foliorum in vitibus, sive quasi linguae venae eminentes. Dictas autem volunt fibras, quod apud gentiles in sacrificiis ad Phoebi aras ab ariolis ferebantur, quibus oblatis atque succensis responsa acciperent.
6.60.103
Splen dictus a supplemento, ex contraria parte jecoris, ne vacua existeret, quem quidam risus causa factum existimant; nam splene ridemus, felle irascimur, corde sapimus, jecore amamus, quibus quatuor elementis constantibus, integrum est animal.
6.60.104
Fel est appellatum, quod sit folliculus gestans humorem, qui vocatur bilis.
6.60.105
Stomachus[ στόμαχος] Graece os vocatur, eo quod quasi ostium ventris ipse cibum accipiat, atque ad intestina transmittat.
6.60.106
Intestina dicuntur, eo quod corporis interiori parte cohibentur, quae idcirco longis nexibus coordinata sunt in circulorum modum, ut susceptas escas paulatim digerant, et superadditis cibis non impediantur.
6.60.107
Omentum est membrana quae continet intestinorum majorem partem; quod epitolin Graeci vocant.
6.60.108
Disseptum intestinum quod discernit ventrem et caetera intestina a pulmone, vel a corde.
6.60.109
Caecum intestinum, quod sit sine foramine et exitu, quod Graeci tisonenteron vocant.
6.60.110
Jejunium tenue intestinum, unde et jejunum dicitur.
6.60.111
Venter autem et alvus et uterus inter se differunt. Venter est qui acceptos cibos digerit, et apparet extrinsecus, tenditque a pectore usque ad inguem, et dicitur venter, quod per totum corpus alimenta ministrat vitae.
6.60.112
Alvus est quae cibum recipit, et per excrementa purgari solet. Ex ipsa enim sordes stercorum defluunt. Sallustius:« Simulans sibi alvum purgare.» Et vocatur alvus quod abluatur.
6.60.113
Uterum solae mulieres habent, in quo concipiunt ad similitudinem cauliculi; tamen auctores pro utriusque sexus ventre plerumque ponunt, nec poetae tantummodo, sed et caeteri. Vocatur autem uterus, quod duplex sit, et ab utraque in duas se dividat partes, quae in diversum diffusae ac reflexae circumplicantur in modum cornu arietini, vel quod impleatur foetu interius. Hinc et uter, quod aliquid intrinsecus habet, ut membra et viscera.
6.60.114
Aqualiculus proprie porci est, hinc ad ventrem translatio.
6.60.115
Matrix dicitur quod fetus et embrio in ea generentur. Semen enim receptum confovet, confotum corporat, corporatum in membra distinguit.
6.60.116
Vulva vocata quasi valva, id est janua ventris, vel quod semen recipiat, vel quod ex ea fetus procedat
6.60.117
Vesica dicta, quod si vas aquae. Ipsa enim de renibus urina collecta completur, et humore distenditur, cujus usus in volucribus non habetur.
6.60.118
Urina autem dicta a Graeco, οὐρέω, id est meio seu mingo, et Graece οὖρος, cujus indicio et salus et aegritudo monstratur. Qui humor Latine lotium dicitur, quod eo lota vestimenta munda efficiantur.
6.60.119
Semen est quod jactum sumitur aut in terra aut utero ad gignendum vel fructus vel fetus. Est enim liquor ex cibi et corporis decoctione factus, ac diffusus per venas atque medullas, qui inde desudatus, in modum sentinae crescit in renibus, ejectusque per coitum, et in uterum mulieris susceptus, calore quodam viscerum, et menstrualis sanguinis irrigatione formatur in corpus.
6.60.120
Menstruum est supervacuus mulierum sanguis, dicta autem sunt menstrua a circuitu lunaris luminis, quo solet hoc evenire profluvium. Luna enim Graece mene μήνη dicitur, haec et muliebria nuncupantur. Nam mulier solum animal menstruale est. Cujus cruoris contactu fruges non germinant, acescunt musta, moriuntur herbae, amittunt arbores fetus, ferrum rubigo corrumpit, nigrescunt aeramenta; si qui canes inde ederint, in rabiem efferantur; glutinum asphalti quod nec ferro, nec igne dissolvitur, ipso cruore pollutum sponte disjungitur; post plurimos autem dies menstruos ideo semen non est germinabile, quia jam non est menstrualis sanguis a quo perfusum irrigetur.
6.60.121
Tenue semen in muliebribus locis non adhaeret; labitur enim, nec habet vim adhaerendi. Similiter et crassum non habet vim gignendi, quia muliebri sanguini se miscere non potest propter nimiam sui spissitudinem; hinc et steriles mares et feminas dicunt fieri vel propter nimiam crassitudinem sanguinis vel seminis, vel propter nimiam raritatem. Primum autem aiunt cor hominis fingi, quia in eo sit et vita hominis, et sapientia. Deinde quadragesimo die totum corpus expleri, quod ex abortionibus, ut ferunt, collectum est. Alii fetus a capite exordium sumere dicunt, unde et in avium fetibus primum oculos fingi in ovis videmus. Fetus autem dictus, quod adhuc in utero foveatur. Item nasci patribus similes aiunt, si paternum semen validius sit; matribus si maternum; hac etiam ratione similes exprimi vultus. Qui autem utriusque parentis figuram reddunt, aequaliter misto paterno, maternoque sanguine vel semine concipiuntur. Dicunt etiam avorum et proavorum consimiles fieri, quia sicut in terra multa semina occultantur, sic et in hominibus semina celantur parentum figuras redditura. Ex paterno autem semine puellas nasci, ex materno pueros, quia omnis partus constat ex duplici semine, et cujus pars major est, involvit et occupat similitudinem sexus.
6.60.122
In corpore nostro quaedam tantum ad utilitatis causam facta sunt, ut viscera; quaedam et utilitatis et decoris, ut sensus in facie, et in corpore manus ac pedes, quorum membrorum et utilitas magna est, et species decentissima. Quaedam tantum decoris, ut mamillae in viris, et in utroque sexu umbilicus. Quaedam discretionis, ut in viris genitalia, barba prolixa, et pectus amplum. In mulieribus leves genae, et angustum pectus; ad concipiendos autem fetus et portandos renes et latera dilatata. Quoniam quae pertinent ad hominem et partes animae et corporis, ex parte dictum, est; nunc aetates ejus subjungamus.
6.61.1
LIBER TERTIUS, In quo quia plurima eadem cum iis quae in superioribus dicta sunt, recitantur, nolui eadem repetere, sed ubi dicta sint, indicare. CAP. LXI. De aetatibus hominis, et vocabulis earum, etiam usque ad mortem, et mortuos.
6.61.1
Gradus aetatis sex sunt, infantia, pueritia, adolescentia, juventus, virilis gravitas, atque senectus. Prima aetas infantia est pueri nascentis ad lucem, quae porrigitur in septem annos. Secunda aetas pueritia est, id est pura, et nondum ad gignendum apta, tendens usque ad quartum decimum annum; tertia adolescentia ad gignendum apta, quae porrigitur usque in viginti octo annos; quarta, juventus, firmissima omnium aetatum, finiens in quinquagesimo anno. Quinta aetas est senioris, id est virilis gravitas, quae est declinatio a juventute ad senectutem, nondum senectus, sed jam non juventus, quia senioris aetas est, quam Graeci presbyten vocant, nam senex apud Graecos non presbyter, sed γέρον geron, hujus gerontos dicitur. Quae aetas a quinquagesimo anno est senectus, quae nullo annorum tempore finitur, sed post illas quinque aetates quantuncunque vitae est, senectuti deputatur. Senium autem pars est ultima senectutis, dicta quod sit terminus septimae aetatis. In his ergo sex spatiis philosophi descripserunt vitam humanam, in quibus limitatur et currit, et ad vitae terminum pervenit. Pergamus ergo breviter per praedictos gradus aetatum, etymologias earum in homine demonstrantes.
6.61.2
Infans dicitur homo primae aetatis, dictus autem infans, quod adhuc fari, id est loqui non potest nondum enim bene ordinatis dentibus, minus integra est sermonis expressio.
6.61.3
Puer a puritate vocatus, quia purus est, et nondum lanuginem, floremque genarum habet. Eam ii, qui habent sunt ephebi ab ἥβη hebe quae est pubertas dicti, pueri autem necdum pro nativitate sunt viri, sed adolescentuli leves. Puer autem tribus modis dicitur, pro nativitate, ut Isaias. Puer natus est nobis; similiter pro aetate, ut octennis, decennis, unde est illud: Jam puerile jugum tenera cervice gerebat.
6.61.4
Secundo pro obsequio et fidei puritate, unde in cantico Virginis. Suscepit Israel puerum suum. Tertio pro ruditate et ignorantia. Unde: Puer centum annorum morietur. Puella parvula, quasi pulla, unde et pupillos non pro conditione, sed pro aetate puerili vocamus.
6.61.5
Pupilli autem dicti, quasi sine pupilla et oculis, id est a parentibus orbi, hi autem vere pupilli dicuntur, quorum parentes ante decesserunt quam ab his nomen acciperent. Caeteri orbi vocantur.
6.61.6
Orphani iidem qui et pupilli. Illud enim Graecum nomen est, hoc Latinum. Nam in Psalmo ubi saepe legitur: Pupillo tu eris adjutor; Graecus habet orphano.
6.61.7
Puberes a pube, id est a lanugine vestiente pudenda corporis nuncupati, haec loca tunc primam lanuginem ducunt. Quidam autem ex annis pubertatem existimant, id est eum puberem esse, qui quatuordecim annos expleverit, quamvis tardissime pubescat. Certissimum autem est eum puberem esse, qui ex habitu corporis pubertatem ostendit, et generare jam potest.
6.61.8
Puerperae sunt quae annis puerilibus pariunt, unde et Horatius: Laudatur jam prole puerpera nata.
6.61.9
Vel sunt dictae puerperae, quod puellae pariunt, vel quod pueros pariunt.
6.61.10
Adolescens dictus, eo quod sit ad gignendum adultus, sive quod adhuc adolescit, id est, crescit et augetur.
6.61.11
Juvenes dicuntur quod posse juvare incipiant, ut in bobus juvenci, cum a vitulis discesserunt. Est enim juvenis in ipso aetatis incremento positus, et paratus ad auxilium. Nam juvare hominis est opus aliquod conferentis. Sicut autem in hominibus tricesimus perfectae aetatis est annus, ita in pecudibus et jumentis tertius robustissimus est.
6.61.12
Vir nuncupatus, quod in eo major est vis quam in feminis; unde et virtutis nomen accepit, sive quod vi agat in feminam.
6.61.13
Mulier vero a mollitie, tanquam mollier l littera detracta vel mutata appellata est mulier; utrique enim fortitudine et imbecillitate corporum separantur. Sed ideo viro maxima virtus, mulieri minor, ut patiens et obediens viro esset, scilicet ne feminis repugnantibus libido cogeret viros aliud appetere, aut in alium sexum proruere. Dicitur igitur mulier secundum femineum sexum, non secundum corruptionem integritatis, et hoc ex lingua sacrae Scripturae. Nam Eva facta de latere viri sui, nondum contacta a viro, mulier appellata est, dicente Scriptura: Et formavit eam in mulierem. Et ad matrem Dominus: Mulier, ecce filius tuus.
6.61.14
Virgo a viridi aetate dicta est, sicut et virga, et vitula. Alioquin ab incorruptione, quasi virago, quod ignoret femineam passionem.
6.61.15
Virago dicta, quod ut vir agit, id est opera virilia facit, et masculi vigoris est. Antiqui enim fortes feminas ita vocabant. Virgo autem non recte virago dicitur, si non viri officio fungitur. Mulier vero si virilia opera facit, recte virago dicitur, ut Amazones. Quae vero nunc femina, antiquitus vira vocabatur, sicut a servo serva, et a famulo famula, ita a viro vira; hinc et viraginis nomen deductum quidam putant, femina vero a partibus femorum dicta, ubi sexus a viro discernitur. Alii Graeca etymologia feminam ab ignea vi dictam putant, quod vehementer virum concupiscit; libidinosiores enim viris feminas esse tam in mulieribus quam in animalibus dicunt. Unde nimius amor apud antiquos femineus vocabatur. Senior est adhuc viridior. Ovid. in lib. VI: Senior inter juvenemque senemque.
6.61.16
Terentius: Quo jure sumus adolescentiores. Ubi adolescentior non utique magis adolescens, sed minus, ut senior minus est quam senex, ubi comparativus gradus minus significat positivo. Ergo senior, non satis senex, sicut junior infra juvenem, sicut pauperior infra pauperem. Senes autem quidam putant dictos a sensus diminutione, eo quod jam prae vetustate desipiant. Nam physici dicunt homines stultos frigidioris esse sanguinis, prudentes calidioris, unde et senes, in quibus jam friget, et pueri in quibus nondum calet, minus sapiunt. Inde est quod convenit in hoc infantium aetas et senum. Senes enim per nimiam aetatem delirant, pueri per lasciviam et infantiam ignorant quid agant. Senex autem tantum masculini est generis, sicut anus feminini. Nam anus dicitur sola mulier. Anus autem appellata a multis annis, quasi annosa. Nam si commune nomen esset, cur non diceret Terentius senem mulierem? hinc etiam vetula, quasi vetusta. Sicut autem a sene senectus, ita ab anu anilitas nominata est.
6.61.17
Canities autem vocata a candore quasi candities; unde est illud florida juventus, lactea canities, quasi diceret, candida. Senectus autem multo nobis defert et bona et mala; bona, quia nos ab impotentissimis dominis liberat, voluptatibus imponit modum, libidinis frangit impetus, auget sapientiam, dat maturiora consilia; mala autem, quia senium miserrimum est debilitate et odio; subeunt enim morbi tristisque senectus. Nam duo sunt, quibus minuuntur vires corporis, senectus et morbus.
6.61.18
Mors dicta, quod sit amara, vel a marte, qui effector est mortium, sive a morsu primi hominis, qui vetitae arboris pomum mordens mortem incurrit. Tria autem sunt genera mortis, acerba, immatura, naturalis; acerba infantium, immatura juvenum, matura, id est naturalis senum. Mortuus autem ex qua parte orationis declinetur, incertum est. Nam, sicut ait Caesar:« Non potest mortuus aliqua facere post mortem suam, ita homo non potest scire ejus originem,» id est vocabuli mortuus. Ab eo enim quod est morior, participium praeteriti temporis in tus exire debuit, per unum u, non per duo uu, nam ubi est geminata littera uu, nomen est, non participium, ut fatuus, arduus. Convenienter itaque factum est ut quemadmodum id quod significat, non potest agendo, ita et ipsum nomen non potest loquendo declinari. Omnis autem mortuus aut funus est, aut cadaver. Funus est si sepeliatur, et dictum funus a funibus accensis, quos ante feretrum papyris cera circumdatis ferebant. Cadaver autem est si insepultum jacet, nam cadaver nominatur a cadendo, quia jam stare non potest. Quod dum portatur ad sepulcrum, exsequias illi fieri dicimus; ubi crematum est, exstare ejus reliquias, ubi conditum est, jam sepultum esse. Corpus autem dicitur a consuetudine, quia dum vivebat corpus erat, ut illud:..... Tum corpora luce carentum. Defunctus vocatur, quia complevit vitae officium; nam dicimus defunctos officio, quia officia debita compleverunt, Unde est et honoribus functus; hinc ergo defunctus, quod ab officio vitae sit depositus, sive quod sit die functus. Sepultus autem dictus eo quod sit sine pulsu vel sine palpitatione, id est sine motu. Sepelire autem est corpora condere, id est abscondere. Nam humare obruere dicimus, hoc est humum injicere et humo tegere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).