Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Hugo de Folieto?)
De medicina animae
Anim 1.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11067 Demean
1.1
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo.
1.1
Rogas me, frater charissime, ut ea, quae de medicina animae ad Joannem medicum scribere coeperam, tibi transmittere non omittam. Sicut enim dicis, ea multis utilia fore credis. Nec solum, si attente considerentur, animas incolumes servant, sed etiam corporibus humanis sanitatem praestant. Brevi siquidem sermone docent quae corpori et animae prosunt vel nocent. Tuae autem discretioni notum cupio fieri quod ea quae de medicina animae scribere coeperam, per negligentiam, priusquam alibi scripta fuissent, amisi. Sed, charissime, ea, quae ad memoriam reducere potero, sine dilatione tibi transmittere curabo. Nec mireris si ea, quae multo labore quaesita suis in locis ordinaveram, minus ordinate et quasi quasdam excerptiones in unum collecta componam. Sed forsitan dicet aliquis: Nova sunt quae requiris, haec in divina pagina reperiuntur scripta. Imo quia quaedam de his in divina pagina reperiuntur scripta, ideo ad aedificationem claustralium memoriae commendata reliqui. In Evangelio siquidem de leproso, de paralytico, de febricitante, et de multis aliis legitur, qui a Domino mirabiliter esse curati perhibentur. Nec illud solum esse factum reor ad reparationem corporum, sed etiam ad aedificationem morum, et sanationem animorum, sed et in quibusdam aliis libris de oleo, de unguento, de collyrio quaedam scripta reperi, quae a sanctis Patribus spiritaliter intellecta cognovi. Neque enim erubui aliorum dicta huic interponere lectioni. Restat igitur ut petitioni tuae satisfaciam, et quod diu distuli, debitum petitori reddam.
1.1
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. I. De homine, qui microcosmus, id est minor mundus, appellatur.
1.1
Homo microcosmus, id est minor mundus, appellari ab antiquis solet, quia per similitudinem majoris mundi figuram tenet. Potest autem assignari magna convenientia in compositione corporis humani et constitutione mundi. Unde coelum capiti, aer pectori, mare ventri, terra extremae corporis parti assimilatur. In coelo Deus residet, et in capite hominis mens principatum tenet. In Deo sunt tres personae, Pater, Filius et Spiritus sanctus; et in capite humano tres potentiae, intellectus, ratio et memoria. Sunt et in coelo duo luminaria magna, sol et luna; et in capite duo oculi, qui illuminant firmamentum faciei. Sol et luna diem et noctem illuminant, de rebus lucem cognitionis hominibus sua claritate praestant: oculi vero rerum imagines sua subtilitate in se suscipiunt, et sic de iis quae videmus, per intellectum rationi nuntiantes nos certos reddunt. Similiter in pectore sicut in aere volant cogitationes quasi nubes, fit aliquando claritas laetitiae, aliquando obscuritas tristitiae, insurgunt illic venti tentationum, qui conturbant animum, diviso aere fiunt coruscationes irae, sequitur ignis odii, id est combustio animi, qui quoties extensus ab alto, videlicet a praelato descendit, toties subjectos laedit. Has autem tempestates aliquando compescunt pluviae, aliquando nives, aliquando grandines. Quoddam enim placat sermo sanctae exhortationis, quosdam leve blandimentum consolationis, quosdam vero asperitas increpationis. Sed et sicut aquae in mari, sic collectio humorum in ventre solet congregari. Ibi ab hepate fit inundatio sanguinis, fit effusio fellis, fit etiam more Charybdis in pulmone emissio et attractio phlegmatis. Fit velut Circes splenis induratio. In tali igitur commotione maris, id est ebullitione ventris, fiunt aestuationes et ejectiones quaedam, aliquando per superiorem regionem aliquando per inferiorem, et hoc per secessum, illud per vomitum. Sicut enim mare nihil fetidum in se diu tolerat, sic venter quotidie cibo indigens, ne putrefactum diu contineat, se per secretum naturae purgat. Similiter hominis extremae partes, id est pedes, assimilantur terrae, quia sunt sicut illa frigidae et siccae naturae. Dum enim extremae partes hominis aegrotantis frigescunt, mortem annuntiant, quia terrae, cujus naturam suscipiunt, appropinquant.
1.2
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. II. De quatuor elementis mundi. De quatuor humoribus corporis humani, el de quatuor anni temporibus ad animum vel animam applicatis.
1.2
Quatuor sunt elementa mundi, ignis, aer, terra et aqua. Quatuor humores corporis humani, sanguis, cholera rubra, cholera nigra et phlegma. Quatuor vero tempora anni: ver, aestas, autumnus, hiems. Ignis est calidae et siccae naturae, aer calidae et humidae, terra frigidae et siccae, aqua frigidae et humidae. Similiter sanguis calidae et humidae naturae; cholera rubra calidae et siccae; cholera nigra frigidae et siccae; phlegma frigidae et humidae. Sic et ver calidae et humidae naturae; aestas calidae et siccae; autumnus frigidae et siccae; hiems frigidae et humidae. Elementa igitur congruunt humoribus, humores temporibus. Sed et anima per similitudinem habere dicitur sua elementa. Pro igne utitur intellectus subtilitate; pro aere, mentis puritate; pro terra rationis stabilitate; pro aqua ingenii mobilitate. Ut animus de fide recte per intellectum sentiat, pure discernat, firmiter credat, sine mora fidei praeceptis obediat, et sic bene operando sane vivat: quia fides sine operibus mortua est: necesse est igitur ut subtilitas temperetur puritate, puritas subtilitate, stabilitas mobilitate, mobilitas stabilitate. Ut enim ignis alta petit, aer medium tenet, sic cavendum est ne intellectus nimis alta sentiat, ne levitate subtilitatis a veritate discedat, sed detineatur puritate revocante et dicente: Non plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem. Cavendum est etiam ne stabilitas dissolvatur per mobilitatem, vel mobilitas per stabilitatem, sed velox sis ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram. Similiter et animus utitur quatuor humoribus: pro sanguine utitur dulcedine; pro cholera rubra, amaritudine; pro cholera nigra, tristitia; pro phlegmate, mentis compositione. Dicunt enim physici sanguineos esse dulces, cholericos amaros, melancholicos tristes, phlegmaticos corpore compositos. Ut sit dulcedo in contemplatione, amaritudo de peccati recordatione, tristitia de perpetratione, compositio de emendatione. Est etiam attendendum, ne dulcedo spiritalis turbetur amaritudine temporali, vel amaritudo habita de peccato corrumpatur dulcedine carnali; ne utilis tristitia turbetur otio vel inertia, vel mens composita dissolvatur per illicita. Sed et anima fertur habere sua tempora: pro calore aestatis utitur charitate; pro frigoribus hiemis, torpore tentationis; pro autumno et vere, temperantia et mediocritate. Esto igitur temperatus in corde, mediocris in opere: anima enim quae temperamentum custodit, salubriter vivit.
1.3
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. III. De phlegmate, et phlegmaticis.
1.3
Volo, prout potero, ad aedificationem animae de quatuor humani corporis humoribus diligenter pauca disserere, ut ex affectibus humorum facilius dignosci valeant diversitates morum. In primis igitur de phlegmate loqui incipiam, ut a frigidis et humidis exordium loquendi sumam. Phlegma siquidem habet sedem in pulmone, cujus natura frigida et humida. Unde fiunt homines tardi et oblioviosi, atque somnolenti. Imitatur naturam hiemis, naturam aquae, naturam decrepitae aetatis. Purgationem habet per os, crescit in hieme. In hoc tempore melius se habent cholerici, pejus phlegmatici. Melius juvenes, pejus decrepiti. Pessima est infirmitas, quae est ex phlegmate, ut est febris quotidiana, minus mala quae fit ex cholera, ut tertiana: eodem bonum est uti calidis et siccis. Potest igitur natura phlegmatis assimilari compositioni mentis. Phlegma sedem babet in pulmone, quasi in discretione. Compositio etenim mentis adjuvatur beneficio discretionis. Sicut enim pulmo aerem attrahit et emittit, sic discretio quod bonum est retinet, et quod malum est expellit. Frigidae et humidae naturae dicitur esse. Est autem frigus, quo refrigeramur ab aestu vitiorum, et est humor compunctionis, quo mundamur a sorde peccatorum. De primo dicitur: Remitte me, ut refrigerer priusquam abeam, et amplius non ero. De secundo autem: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo. Inde fiunt homines tardi, obliviosi, et somnolenti. Tardi ad operandum malum. Obliviosi, ut obliviscantur populum suum, et domum patris sui. Somnolenti, ut in pace in idipsum dormiant et requiescant. Sed et aliter accipitur frigidum et humidum, ut in frigore intelligas torporem in charitate, in humore torporem in opere. Cum enim abundabit iniquitas, refrigescet charitas multorum, et sic ex corrupto phlegmate, id est ex corruptae mentis compositione, fiunt homines tardi ad operandum bonum, obliviosi ut obliviscantur Domini Creatoris sui, somnolenti, ut si praevaleat inimicus, obdormiant in morte. Est etiam status mentis aquae similis, quia inundatione est periculosus, fluctuatione turbatus, nutibus instabilis. Hiemis vero tempestates imitatur, tentationum etenim procellis lacessitur; similitudinem tenet aetatis decrepitae, quia veteris hominis, id est Adae, defectus et inobedientia vix recedunt a mente. Respirationem habet per os. Superfluitates siquidem mentis purgantur per os intimae confessionis. Crescit et hieme, qua multiplicatur tentationum tribulatione. In hoc tempore melius se habent cholerici, pejus phlegmatici. Melius juvenes, pejus decrepiti. Juvenes et cholerici calidi et sicci sunt. Phlegmatici et decrepiti frigidi sunt et humidi. Qui igitur peccata sua deflent, nec tamen adhuc illo amore coelestium succensi fervent, non est mirum si phlegmatici interpretantur. Tentationi citius et corruptioni subjacet illorum status mentis. Pessima est infirmitas, quae fit ex phlegmate, id est ex propria mentis corruptione. Ex propria siquidem corruptione mentis nascitur quotidiana febris, continuus videlicet ardor carnis. In hoc item tempore, id est in hieme, utendum est calidis et siccis, electorum procul dubio exemplis. Electorum etenim opera sancti Spiritus ardore sunt accensa. Notandum est quod frigus praedicti temporis contingere solet ex nimia remotione solis. Tunc enim sol intrat Capricornum, quod esse dicitur infimum signum. Nota naturam animalis unde signum nomem accepit, ut inde aliquid accipias moralitatis. Capra siquidem similitudinem delinquentium tenet, quia sic capra ex corrupto per febrim continuam humore, ut ex consuetudine peccandi peccator, fetet. Quae tamen in altis rupibus pascitur, dum peccator verbis et exemplis sublimium virorum delectatur. In hoc igitur tempore sol Capricornum intrat, dum Sol justitiae peccatorem sancti Spiritus radiis illustrat. Post Capricornum vero intrat Aquarium, ut fetorem carnis abluat lacrymis. Ascendit etiam usque ad Pisces, quod signum est tertium, et obtinet finem hiemis, ut sicuti piscis sub aquis, sic peccator vivat in lacrymis.
1.4
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. IV. De sanguine et sanguineis.
1.4
Post frigus et pluvias hiemis, post refrigerium videlicet et lacrymas compuncti cordis, pervenitur ad veris temperiem, et aeris serenitatem, id est, ad puritatem mentis in novitate conversionis. Unde post illa, quae de phlegmate diximus, ad ea quae de natura sanguinis sunt dicenda, transeamus. Sanguis sedem habet in hepate, estque humidae et calidae naturae, crescit autem in vere, in quo tempore mala est infirmitas, quae fit ex febri quartana, pessima quae fit ex sanguine ut synocha. In hoc tempore melius se habent senes, pejus juvenes, melius decrepiti, pejus pueri. In hoc etiam tempore utendum est frigidis et siccis. Sicut superius diximus, sanguis est dulcedo contemplationis. Qui sedem habet In hepate quasi in suo fonte, in calore siquidem hepatis est locus fervidae decoctionis, inde sanguis per membra dirigitur, ut eorum calore tertio decoquatur. Prima enim decoctio fit in stomacho, secunda in hepate, tertia in omnibus membris. Ex ardore igitur dilectionis quasi ex calore hepatis, more sanguinis profluit dulcedo spiritualia contemplantis. Est autem calidae et humidae naturae. Calor ex amore, humor ex timore. Hoc calore et humore crescunt pueri ii noviter conversi, qui assimilantur veri et aeri, id est, vitae novitati. Crescit in vere. Cum enim aliquis noviter convertitur, spiritali dulcedine multiplicius delectatur. In hoc tempore mala est infirmitas, quae fit ex melancholia, ut quartana. Pessima quae fit ex sanguine, ut synocha: in initio etenim conversionis, dum delectatur animus contemplantis, si ex abundantia boni operis quasi inundatione sanguinis nascatur tumor elationis, tunc quasi ex corruptione sanguinis nascitur synocha febris, et contingit ut sanguis, qui est amicus naturae, fiat inimicus vitae. Dicunt enim physici synochos esse mortis amicos. In hoc tempore melius se habent senes, pejus juvenes, melius decrepiti, pejus pueri. Ex natura etenim consimilis temporis augmentatur materia infirmitatis. Cum vero in contrario tempore infirmitas tempori contraria nascitur, dolor contrariae infirmitatis lenitur, quia contraria contrariis curantur. Ideo in vere utendum est frigidis et siccis. Ne igitur per desiderium vanae gloriae fervor sanguinis ebulliat, necesse est ut animus frigus tentationum, et sterilitatem siccitatis ad memoriam reducat, et utatur hujus beneficio diaetae, ut sanior sit in vere, ne in initio conversionis appetatur amor laudis. Nota etiam quod in vere ex calore et humore temporis aperiuntur pori terrae. Procreantur diversi coloris herbarum flores, diversi scilicet generis virtutes, et fit quasi nostrum ver in nostra mente. Unde dicitur: Aestatem et ver, tu plasmasti ea. In vere intelliges noviter conversos, mansuetudine temperatos, in aestate provectiores igne charitatis ferventes. In hoc siquidem tempore sol ascendens tria signa fertur obtinere, Arietem in initio, Taurum in medio, Geminos in fine. Attende igitur in Ariete ducatum, in Tauro jugum, in Geminis consortium: ducatum praelationis, jugum subjectionis, consortium cohabitationis. Ut scias praeesse, subesse, coesse. Discas etiam simul esse in timore et labore cum amore. Hoc est itaque temperantia veris, mansuetudo scilicet noviter conversae mentis. Solet autem hoc tempus inconstans esse, modo pluviosum ex vicinitate hiemis, modo siccum ex vicinitate aestatis, modo eadem ratione frigidum, modo calidum. Inde homines citius in Martio infirmantur, quia corpora humana nuper aperta ex novo calore statim corrumpuntur redeunte subito pristino frigore. Noviter siquidem conversi inconstantiae motu solent agitari, et licet corda eorum sint aperta novo calore dilectionis, corrumpuntur tamen quandoque subito frigore improvisae suggestionis. Modo inundatione praecedentium delictorum quasi pluviis humectantur, modo vero desiderio coelestium quasi solis radio desiccantur. Providendum est autem ne infirmitas, quae in frigore hiemis orta fuerat, in Martio, id est, in initio conversionis revertatur, et aegrotantem occidat.
1.5.1
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. V. De cholera rubra, et cholericis.
1.5.1
Congruum, charissime, nobis videtur, ut post humorem sanguinis de cholera rubra disseratur. Cholera siquidem rubra habet sedem in χολῆ( chole), id est in felle. Natura ejus calida est et sicca. Unde fiunt homines iracundi, ingeniosi, acuti et leves. Est autem consimilis igni, aestati, calidae juventuti. Respirationem habet per aures, crescit in aestate. In hoc tempore melius se habent phlegmatici, pejus cholerici. Melius decrepiti, pejus juvenes. Pessima est infirmitas, quae venit ex cholera, minus mala quae est ex phlegmate. In eodem itaque tempore utile est uti frigidis et humidis. Oportet autem, sicut superius diximus, ut cholerae rubrae assignetur amaritudinis virtus. Sicut enim in sanguine dulcedo, sic et in cholera rubra designatur amaritudo, ut non tantum in spiritualibus dulcescas, sed etiam contra vitia graviter amarescas. Calida est et sicca. Calida fervore bonae voluntatis, sicca ab humore fluxae cogitationis. Facit homines iracundos contra vitia, ingeniosos ad destruenda diaboli machinamenta, acutos ut subtiliter de rebus sentiant, leves ut audita cito percipiant. Est autem similis igni, aestati, calidae juventuti: haec enim sunt calidae, et siccae naturae. Ut habeas ex cholera rubra amaritudinem contra peccatum, ex juventute fortitudinem contra diabolum, ex igne claritatem, intelligentiae cognoscendi Deum, ex aestate ardorem diligendi proximum. Purgationem habet per aures. Dum enim libenter audis quod agere debeas, per aures cordis cholerae rubrae superfluitates purgas. Crescit in aestate. Quanto enim plus abundat charitas, tanto plus odio habetur iniquitas, quia ita diligendi sunt homines, ut eorum non diligantur errores. In hoc tempore melius se habent phlegmatici et senes; pejus cholerici, et juvenes. Senes sunt phlegmatici, juvenes cholerici. Illi frigidae et humidae naturae; isti vero calidae et siccae sunt. Melius igitur habent senes et phlegmatici si infirmentur in aestate, id est, in contrario tempore. Citius enim curari possunt, quia contrariis contraria conveniunt. Juvenes autem et cholerici in simili tempore pejus habent si nimis alta sapiunt, si nimio praelationis desiderio succensi calent. Unde et in hoc tempore pessima est infirmitas, quae venit ex cholera, minus mala quae est ex phlegmate: quia augmentatur materia infirmitatis ex consimili natura temporis. In eodem utile est uti frigidis et humidis. In tanto siquidem ardore charitatis attendendum est frigus praecedentis hiemis, id est, lapsus delinquentium ad confirmationem bonorum. Si enim stas, videas ne cadas. Nam quanto gradus altior, tanto casus gravior. Tempera ergo calidum frigido, siccum humido, et ne aliquando nimium caleas, attende Petri casum, attende et lacrymas. Lapsus est Petrus, post lapsum flevit amare.
1.5.2
Profuerunt nobis illius et casus, et lacrymae. Utere ergo hoc unguento, non enim adhuc melior es Petro. Nimio calore flagrabat Petrus cum diceret: Et si oportuerit me mori tecum, non te negabo. Immensitas caloris erat nimia confidentia ex nimio affectu amoris. Et ideo quia plus exarsit quam debuit, exaruit dicens: Non novi hominem. Oportuit igitur ut et ariditatem temperaret, et flammam nimiae confidentiae exstingueret. Egressus enim foras flevit amare. Petrus agnoscens interpretatur. Est autem responsum Delphico Apolline dignum: Γνῶθι σεαυτὸν, nosce teipsum. Si enim qualis fuisti ante conversionem consideres, mox et ariditati tuae lacrymarum rorem infundas, et nimium calorem fragilitatis agnitione temperes. In praedicto autem tempore, id est in aestate, ascendit sol usque ad Cancrum, et fit ibidem aestivale solstitium. Haec est eminentissima via nobis ab Apostolo demonstrata, de qua et alibi dicitur: Est fides, spes, charitas: major autem his est charitas. In perfectione igitur charitatis fit solstitium, ut nihil diligamus plusquam Deum. Vocatur Cancer signum tropicum, id est, conversivum, ut ab amore Dei convertaris ad amorem proximi. Hic est enim regressus a Cancro ad Virginem, a ferventi amore Dei usque ad castum amorem proximi. Sol autem in eadem aestate tria signa dicitur obtinere: in principio Cancrum, in medio Leonem, in fine Virginem, ut habeat charitas in Cancro ad proximum conversionem compassionis, in Leone, vigilantiam circumspectionis, in Virgine, puritatem dilectionis. Cancer retrograditur. Leo dormiens apertos oculos habet. Virgo est quae carnalem commistionem adhuc ignorat. In hoc itaque vigilet, qui ad amorem proximi convertitur, ut non propter aliud quam propter Deum proximus diligatur. Hujus autem temporis proprium est radices herbarum et arborum arefacere, dum nullo terrenae delectationis humore fidelium nutriuntur mentes.
1.6
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. VI. De cholera nigra, atra bili, et melancholicis.
1.6
Restat nunc ut de natura cholerae nigrae aliquid sub brevitate dicamus. Ipsa enim dominatur in sinistro latere. Habet autem sedem in splene, frigida est et sicca, facit homines iracundos, timidos, somniculosos, aliquando vigilantes. Purgationem habet per oculos. Crescit in autumno. In hoc tempore melius se habent sanguinei, pejus melancholici; pejus senes, melius pueri. Pessima est infirmitas quae nascitur ex melancholia, minus mala quae est ex sanguine. In hoc etiam tempore utendum est calidis et humidis. In cholera nigra, sicut alibi diximus, intelligi potest tristitia, ut pro his quae male gessimus tristes simus. Sed et alia species tristitiae dicitur esse, dum mens transeundi ad Deum desiderio cruciatur. Dominatur in sinistro latere, quia vitiis subjicitur, quae sunt in sinistra parte. In splene sedem habet, quia quamvis de dilatione coelestis patriae contristetur, tamen in splene quasi in spe gaudet. Ut enim legisse me recolo, testantur physici in splene generari risum. Ex hac igitur vicinitate satis congruum esse reor ut melancholici quandoque rideant, quandoque fleant. Frigida est et sicca, frigus et siccitas aliquando in bona significatione accipiuntur, aliquando in mala. In mala significatione frigus accipitur, cum dicitur: Jam hiems abiit, et recessit. Ut in frigore hiemis attendatur torpor devotionis. In bona significatione ponitur, ubi dicitur: Transivimus per ignem et aquam, et eduxisti nos in refrigerium. Ut post aestum et dissolutionem transeamus ad requiem. Ignis siquidem urit, aqua dissolvit. Urit enim tribulationis adversitas, dissolvit blandientis mundi prosperitas. Vas autem igne consolidatum aquam non timet. Post transitum vero tentationis ducet nos Dominus ad refrigerium mentis. Similiter et siccum duobus modis accipitur. Unde et Psalmista: Et siccam formaverunt manus ejus. Siccam vocat cordis nostri terram a malis humoribus desiccatam. Sed et aliter siccum intelligi potest, quando mentis ariditas coelesti, id est sancti Spiritus rore caret. Facit homines iracundos juxta illud: Irascimini, et nolite peccare. Timidos, quia beatus homo qui semper est pavidus. Aliquando somnolentos, aliquando vigilantes, id est, quandoque gravatos curis, aliquando vigilanter intentos coelestibus desideriis. Similis est autumno, terrae et senectuti, ut imitetur in terra terrae stabilitatem, sequatur in senio seniorum gravitatem, in autumno frugum maturitatem. Purgationem habet per oculos. Ab his enim vitiis, pro quibus tristes efficimur, si per confessionem ejecta fuerint, per lacrymas purgamur. Crescit in autumno, id est, in sensu maturo. In quantum enim plus attendis maturitatem sensus et aetatis, in tantum magis debet crescere immensitas doloris de peccati perpetratione. In hoc tempore melius se habent sanguinei, pejus melancholici. Pejus senes, melius pueri. Habuisti per sanguinem dulcedinem charitatis. Habes nunc per choleram nigram, seu melancholiam, tristitiam pro peccatis. In vere vitae novitatem, in autumno maturitatem, ut temperetur maturitas vitae novitate, vitae novitas consilii maturitate. Ut noviter conversus pervenire desideret ad maturitatem perfectionis, et senex recogitet quam fervens fuerit in initio conversionis. Si igitur sic in vere et autumno aetates et humores alternando consideras, in contrariis temporibus utrorumque naturas incolumes servas. Oportet etiam in hoc tempore uti calidis et humidis. Non enim sufficit ad conservandam animae sanitatem siccari ab humore voluptatum, et refrigerari ab aestu vitiorum, nisi etiam infundaris supernae contemplationis rore, et sancti Spiritus amore simul accendaris. Solet in autumno sol tria obtinere signa, Libram videlicet in principio, Scorpium in medio, Sagittarium in fine. Nosti, charissime, quod autumnus ad extremum maturos colligat fructus. Nosti etiam quod in hoc tempore contingat aequinoctium esse. Si igitur ad maturitatem pervenisti, si sponte non renuis ut botrus exprimi, si vinum es, si boni saporis, si in cellarium summi regis pervenire desideras, ut dicas: Cupio dissolvi et esse cum Christo, attende Librae signum, attende solstitium. Libra enim aequali lance ponderat noctes et dies, id est bonas et malas operationes. Scorpius vero cauda minatur, aculeo pungit. Aculeus siquidem in cauda dolor est in fine. Cum autem in senectutem perveneris, time, quia periculum imminebit mortis. Post Scorpium autem signum intrat sol Sagittarium. Sagittarius ex duabus naturis constat, ferina scilicet et humana. Superior pars homini, inferior fero assimilatur animali. Qui enim rationabiliter vivunt, digni sunt coelo; qui autem bestialiter, digni sunt inferno. Arcum tenet, sagittamque jacit. Est autem duplex arcus, est arcus Domini, et est arcus diaboli. Illi innituntur spirituales, isti animales. Intendunt enim arcum suum peccatores, ut sagittent in[ obscuro rectos corde] occultis immaculatum. Quos enim religionis locus et habitus immaculatos occultat, occultis insidiis diabolus infestare non cessat. Habent etiam peccatores arcum occultae malitiae, et chordam nequitiae. Habent et pharetram, id est thecam, in qua portant sagittas, cogitationes videlicet perversas, quoniam peccatores intenderunt arcum suum, paraverunt sagittas suas in pharetra. Sagittas parant, quia ad hoc student perversi ui subvertant. Sed Dominus arcum conteret, et sagittas confringet. Est autem justorum arcus spiritalis intelligentia, chorda doctrina, sagittae verba doctrinae, pharetra memoria. Hunc arcum tetendit Dominus, et paravit illum. Arcum Dominus parat, cum nobis intelligentiam Scripturae sacrae explanat. Ex hoc arcu mittuntur sagittae potentis acutae: sic enim vulnerant ut corda transfigant.« Novit enim Dominus, ut ait Augustinus, sagittare ad amorem.» Nemo pulchrius sagittat ad amorem quam qui verbo sagittat. Sagittat enim ut amantem efficiat. Hac sagitta vulneratur Sponsa. Vulnerata, inquit, sum charitate[ Amore langueo]. Utinam et ipse percussus hoc jaculo morerer huic mundo
1.7
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. VII. De commistione elementorum.
1.7
Novimus quatuor elementorum, quibus omne corpus constituitur, duo esse levia, duo gravia, quorum unumquodque duas habet extremitates et unum medium. Ut ignis unam superiorem habet extremitatem, quae agilior, et subtilior, et levior est; alteram inferiorem, quae jungitur aeri, quae minus est agilis, minus levis, minus subtilis; et inter utrumque est temperamentum, sic et aer. Sic et superior extremitas aquae, quae jungitur aeri, minus gravis est, minus mista, minus obtusa, inferior magis. Medium inter utrumque temperamentum, similiter et terra. Sicut autem in elementis, sic et in qualitatibus eorum animadvertendum est, scilicet in caliditate, frigiditate, humiditate, siccitate. Ex his enim commistiones fiunt in corporibus. Cum igitur gravia levibus, calida frigidis, humida siccis commiscentur, fiunt inde quaecunque fieri necesse est, prout eorum diversitas expetit. In quibusdam autem praevalent levia, in quibusdam gravia. Sunt tamen quaedam quae omnino sunt igneae naturae, ut stellae. Aliorum vero praevalent superiores extremitates levium, et haec sunt agiliora et leviora, et inde per aerem feruntur, ut volucres. Quarum quae superiores extremitates superioris extremitatis levium habent, agiliores et leviores sunt, ut aquila, quae medium, minus, ut grues, quae inferiores graviores, ut anseres, struthiones. In quibus vero levium mediocritas praeeminet, non adeo levia, sed mediocriter levia sunt, ut majora quadrupedia, quorum quae superiores habent illius medii extremitates, sunt leviora, quae medium minus, quae ultimum tardiora. In quibusdam vero levium extremitas inferior praevalet, et graviora sunt, ut reptilia. Quorum quae superiora illius extremitatis inferioris levium habent, agiliora sunt, ut serpentes; quae medium minus, ut bufones, quae inferiora tardiora, ut testudo. In quibus vero graviora praeeminent, supradictis magis ponderosa sunt. In quibus vero primae gravium extremitates praeeminent, supradictis magis ponderosa sunt. In quibus vero primae gravium extremitates praeeminent, minus sunt gravia, ut pisces. Quorum primam superioris extremitatis gravium qui habent extremitatem; agiliores sunt, qui medium illius superioris extremitatis, minus; qui ultimum, tardiores. In quibus vero gravium praeeminet medium, terrae semper cohaerent et crescunt, ut arbores et herbae. Quarum quae superiora habent illius medii gravium altius excrescunt, ut pinus et abies; quae medium illius medii gravium minus, ut coryli; quae inferiora parum, ut virgulta. In quibus extremitas inferiora gravium praeeminet, gravissima sunt, ut lapides et metalla. Vides nunc, charissime, ex commistione elementorum fieri diversitates rerum. Vides etiam, quod stellae omnino sint igneae naturae. Hae siquidem praelatis assimilari debent, quia eorum mentes et amore spiritali fervent, et bonis exemplis lucent. De his enim dicitur: Qui ad justitiam multos erudiunt, quasi stellae in perpetuas aeternitates fulgebunt. Qui non tantum nostras tenebras verbo praedicationis illuminant, sed etiam superiorem locum prae caeteris servant. Vita enim praeeminent et bene operando limitem rectitudinis tenent. Sunt autem quidam praelati minoris meriti, qui ex merito vitae assimilantur aquilae. Aquila prae caeteris avibus in altum volat. Pullos suos ad volandum provocat, eosdem claritatem solis irreverberatis oculis aspicere cogit. Volentes id facere nutrit, nolentes e nido ejicit. Altius caeteris avibus tunc aquila volat, dum se praelatus a terrenis desideriis elongat. Pullos suos ad volandum provocat, quando subjectos sibi ad bene operandum verbis et exemplis invitat. Claritatem solis irreverberatis oculis eosdem pullos aspicere cogit, dum ad contemplandam divinae substantiae claritatem mentes discipulorum trahit. Volentes id facere nutrit, quia eos qui Deum videre desiderant, verbo doctrinae pascit. Nolentes ejicit: illos enim, qui a cognitione Dei oculos avertunt, expellendos e regno praedicit. Grues vero et anseres sunt diversi subjectorum ordines, qui in volando ordinem servant et gregatim volant: illos siquidem designant, qui et rectitudinem justitiae tenent, et conventus amant. Longas tibias, et longum collum grues habent, sublevantur a terrenis, et silentium oris tenent. Sed et anseres qui garrulae sunt aves, illis assimilari possunt, qui quamvis in quibusdam ordinate vivant, silentii tamen virtutem negligunt. Quae sese rostris lacerant et conclamant, quia detrahendo sese invicem conviciis laedunt, et quandoque ex affectu mentis maledictis contendunt. Inter volucres et reptilia media sunt majora quadrupedia, quae aliquantulum in altum se erigunt, nec tamen a terra longe recedunt. Usibus hominum deserviunt. Unde simplicioribus assignari possunt, qui quamvis terrenis inhient, spiritualiter tamen viventibus obsequium praebent. In quibus vero levium extremitas inferior praevalet, graviora sunt et reptilia; quae pectore et ventre repunt, quia voluntate cordis et voluptate carnis internis desideriis se conjungunt. Quorum quae superiora illius extremitatis levium habent, agiliora sunt, ut serpentes, quae medium minus, ut bufones, quae inferiora tardiora, ut testudo. Habent autem haec reptilia lumen, venenum et aculeum, designant siquidem serpens, bufo et testudo quasdam diversitates hominum, qui continentur in mundo. Serpens videlicet astutos, bufo elatos, testudo desidiosos. Habent desidiosi limum terrenae delectationis. Elati venenum lividae detractionis. Astuti aculeum pungentis invectionis. In quibus graviora praeeminent supradictis magis sunt ponderosa. Quaedam tamen sunt gravia, quaedam graviora, quaedam gravissima. Gravia sunt, ut pisces; graviora, ut herbae et arbores; gravissima, ut metalla et lapides. Pisces assidue in aquis et luto jacent. Herbae et arbores terrae radicibus inhaerent. Lapides et metalla nisi abstrahantur ab ea, sub terra latent. Quasi pisces sunt in aquis, qui fluctuantis saeculi exagitantur curis. Sunt et alii quasi herbae et arbores, totis desideriis terrenae cupiditati tanquam radicibus adhaerentes. Lapides vero et metalla sunt dura et incorrigibilia carnalium corda.
1.8
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. VIII. De quatuor virtutibus humanae complexioni ministrantibus.
1.8
Docet physica quatuor esse virtutes humanae complexioni ministrantes, videlicet appetitivam, retentivam, digestivam et expulsivam: ministrant enim virtuti nutritivae. Virtus vero nutritiva ministrat generationi. Quod primum enim puer nascitur, necesse est ut lacte nutriatur, donec per incrementa temporis pasci valeat fortioribus alimentis. Puer igitur lacte nutritur, quoties de humilitate Christi noviter conversus eruditur. Ex hoc siquidem ubere abstracto de sinu divinae pietatis, propinatur teneritudini nostrae lac verae humilitatis, donec illo pane charitatis possimus perfrui, de quo si assidue vesci studeas a nullo poteris superari. Charitas enim omnia suffert, omnia sustinet, ita ut complexionem mentis fortem et incolumem conservet. Est autem diversitas inter delicias corporis et delicias cordis. Dum enim corporalis cibus in praesenti non habetur, corpus gravi desiderio et carnis affectu cruciatur. Dum vero habetur et comeditur, comedendo ad fastidium per saturitatem devenitur. Sed e diverso cibus spiritalis cum non habetur fit vilis, cum vero a comedente percipitur majori desiderio gustatus esuritur. In corporali igitur cibo appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat. In spirituali vero appetitus saturitatem, saturitas desiderium praestat. In corporali saturitas nocet, fastidium displicet. In spirituali nec saturitas gravat, nec desiderium cruciat. Est itaque cibus vitae verbum doctrinae, quae dum praedictae virtutes ordinate ministrant, statum humanae complexionis incolumem servant. Cibum ergo doctrinae animus appetit, dum verbum praedicationis libenter audit et retinet, dum quod aure cordis percipit, in ventre memoriae retentum jacet. Appetit, et retinet, et diligit, dum quod acceptum et retentum fuerat, in diversos humores, id est, in bonos mores convertit. Nec tamen appetit, retinet, et digerit, sed etiam expellit, si ea quae suis moribus non conveniunt, respuere noverit. Sin autem intus remanet quod expelli debuerat, etiam bene gestis corruptionem infert. Sed e diverso sunt quidam, qui nullum cibum appetunt, sed universos fastidiunt. Sunt alii, qui quoslibet cibos appetunt, sed acceptos celerius evomunt. Sunt et alii, qui appetunt et retinent, sed nullam per membra digestionem habent. Sunt iterum quidam, qui appetunt, retinent, digerunt, sed quod expelli debuerat per secretum naturae non expellunt. Qui cibum doctrinae non appetunt sed fastidiunt, diu vivere nequaquam possunt. De his siquidem dicitur: Omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Qui enim audire renuunt verbum praedicationis, jam ad ingressum festinant aeternae damnationis. Qui autem appetunt nec retinent cibum, projicientes illum e ventre memoriae lacessente mentis stomacho, diu languent. Sunt alii, qui appetunt et retinent, sed per membra non digerunt, quia quod venter memoriae retinet, in bonos actus non convertunt. Qui autem non expellunt quod debuerat expelli, ii sunt qui quod suis moribus non convenit, incorporant sibi. Dum igitur praedictae virtutes suo ordine non ministrant, a statu suae incolumitatis naturam mutant. Notandum est etiam, quod quatuor praedictae virtutes ex quatuor elementis attrahunt sibi vires. Cum enim elementa conjunguntur in aliquo corpore habilia membra habente, cum ignis calidus et siccus sit virtutis appetitivae, terra frigida et sicca retentivae, aer calidus et humidus digestivae, aqua humida et frigida expulsivae, necessario contingit ut ex natura sua ignis attrahat, terra quod ignis attrahit retineat ex natura sua, quod terra retinuit aer dissolvat ex natura sua, aqua quod aer dissolvit emolliat. Considerandum etiam, sicut supra diximus, per ignem significari intelligentiae claritatem, per terram mentis firmitatem, per aerem vitae puritatem, per aquam discretionis mobilitatem. Dum enim intellectus ardori spiritali succensus coelestia cogitat, spiritalem appetitum in mente creat, et fit desiderium in corde hominis, ut avide quaerat cibum sanctae exhortationis. Quod autem appetitus per intellectum attrahit, stabilitas animi firmiter custodit. Et quod animus firmiter conservat, puritas mentis per bonos mores fideliter ordinat. Quod vero suis moribus non convenit, discretio separat, removet et expellit. Et sic a temperamento animus non recedit, sed temperamentum servans peccati morbo non succumbit.
1.9
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. IX. De medico et novem modis signorum bonum vel malum portendentium.
1.9
Oportet medicum quasi prophetam esse, ut non solum de praesentibus, sed etiam de praeteritis et futuris possit judicare, ut praesentem cognoscat infirmitatem et infirmitatis occasionem, ut sciat quae sit morbi materia, vel quae morbi sit causa, ut tandem per praesentia signa cognoscat morbi finem, mortem videlicet vel sanitatem. Sunt autem novem modi signorum bonum vel malum significantium, quos Hippocrates in Prognosticis commemorat, et de quibus in eodem libro plenarie tractat. Primus modus est fortitudo infirmi suum morbum facile tolerantis; contrarium cujus est debilitas infirmi suum morbum pati nequeuntis. Secundus levitas infirmi facile se moventis; contrarium gravitas infirmi inertem et pigrum motum habentis. Tertius effigies membrorum sibi sano, id est, dum sanus erat similis; oppositum ejus distributio membrorum effigiei non sibi sano similis. Quartus sanitas mentis et facilis appetitus; oppositum ejus perturbatio mentis, et difficilis appetitus. Quintus bonitas somni in tempore congruo facti, et infirmum juvantis; oppositum ejus malitia somni in non congruo tempore facti, et infirmo nocentis. Sextus suavitas spiritus; oppositum ejus angustia spiritus. Septimus aequalitas pulsu naturali similantis; oppositum ejus inaequalitas, ut modo sit magnus, modo parvus, modo fortis, modo debilis. Octavus fortitudo virtutis in loco decoctionis; oppositum debilitas virtutis in loco decoctionis. Nonus laudabilis purgatio purgans cum sudore vel cum urina; oppositum ejus vituperabilis purgatio. Sicut ergo superius diximus, oportet medicum quasi prophetam esse, ut non solum de praesentibus, sed etiam de praeteritis et futuris possit judicare. Medicus autem moraliter est quilibet praelatus qui, sicut medicus corporaliter infirmos, ita debet spiritualiter curare subjectos. Sicut enim morbus in carne, sic peccatum est in mente. Oportet igitur ut spiritualis medicus attendat peccati materiam; attendat et causam, ex qua videlicet occasione procedat, et ad quid tendat, ut destruat causam, subtrahat paulatim materiam, videat utrum ex ipso peccatum processerit, an ex alio. Corrumpunt enim mores bonos colloquia mala. Ut vero subtrahat occasionem peccandi expellat e consortio bonorum perversum fratrem, ne« contagium serpat,» et, ut ait beatus Augustinus,« ne contagione pestifera plurimos perdat.» Oportet item ut medicus perpendat ex aegri facie signa conscientiae. Unde Hippocrates in Prognosticis.« Primo, inquit, aegri faciem pernotabis.» Pro ratione nominis nota Hipprocrates equi rector interpretatur. Prognostica autem futurae significationis judicia proprie dicuntur, praesentis vero et futurae improprie. Hippocrates igitur equi rector dicitur. Equus autem temperatae naturae a physicis creditur esse. Inde est et in pace quietus, et ad bella paratus, quia bello armantur equi. Necesse est autem ut habenis regatur equus. Similiter necesse est ut spiritalis medicus, videlicet quilibet praelatus, animum hominis interioris habenis regat discretionis, ne, si modum aequitatis excedat, morbum dissolutionis incurrat. Unde de illo summo medico dicitur: Aequitatem vidit vultus ejus. Aequitatem videt, quia animum temperatum diligit. Aequitatem videt, quia eum diligit qui in proposito bonae operationis manet. Aequa est enim via Domini. Aequitas viae est temperamentum vitae. Unde David: In aequitate tua vivifica me. Aequitas vitae vivificatio est animae.
1.10
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. X. De primo modo in speciali.
1.10
Est autem primus modus signorum bonum vel malum significantium fortitudo infirmi suum morbum facile tolerantis, vel debilitas infirmi suum morbum pati nequeuntis. Infirmatur qui tentatur; moritur qui desperat. Licet igitur aliquis interdum peccet, si tamen adeo fortis remanet, ut a bono opere non cesset, signum est haec boni fortitudo infirmi. Sin autem aegri animus adeo fuerit debilis ut cesset ab affectu bonae operationis, signum est mortis et futurae damnationis.
1.11
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XI. De secundo modo.
1.11
Secundus modus levitas infirmi facile se moventis, vel gravitas infirmi inertem motum habentis. Cum homo interior aliqua tentatione affectus labitur, si adeo levis est, ut facile ad virtutem convertatur, recuperandae salutis spes tribuitur; sin autem tanta est gravitas infirmi ut obstinatus nequeat a peccato converti, signum mali est eventus, sempiterni videlicet interitus.
1.12
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XII. De tertio modo.
1.12
Tertius modus est effigies et dispositio membrorum sibi sano similis, vel distributio membrorum effigiei non sibi sano similis. Effigies membrorum est in interiori homine compositio morum, et in membris externis distributio actionum. Qui homo tunc est sibi sano similis, quandiu actiones sequuntur temperamentum religiosae mentis. Tunc vero non est sibi sano similis, quando variatur per opera perversitatis.
1.13
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XIII. De quarto modo.
1.13
Quartus modus est sanitas mentis, et facilis appelatus. Vel perturbatio mentis, et difficilis appetitus. Sanae mentis esse dicitur, qui a rectitudine consilii non alienatur. Facile vero cibum appetit, qui verbum vitae( quod est cibus animae) libenter audit. Qui autem est turbatae mentis, et cujus est appetitus difficilis, si verbum vitae non appetat, necesse est ut mortem perpetuae damnationis incurrat.
1.14
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XIV. De quinto modo.
1.14
Quintus modus est suavitas somni tempore congruo facti, et infirmum juvantis, vel malitia somni non congruo tempore facti, et infirmo nocentis. Tempore congruo dormit, qui dormit in nocte, id est, qui tranquillae mentis est in adversitate. In hac quiete Deum somniat, et hujusmodi somnus infirmum juvat; dormit vero in non congruo tempore, qui dormit in die, id est, qui delectatur in mundana prosperitate. Hic enim somnus quanto magis placet, tanto magis infirmo nocet.
1.15
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XV. De sexto modo.
1.15
Sextus modus est suavitas spiritus, vel angustia spiritus. Suavitas spiritus, id est, interioris hominis est sermo consolatorius, ut cum lenitate peccantem corripiat, et emendet. Angustia vero spiritus est sermo durus, de quo dicitur: Vos autem cum austeritate imperabitis eis, et cum potentia.
1.16
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XVI. De septimo modo.
1.16
Septimus modus est aequalitas pulsus naturali similantis, vel inaequalitas pulsus, ut modo sit magnus, modo parvus, modo fortis, modo debilis. Arteriae procedunt a corde, aequalitas pulsus in arteriis est identitas vitae, procedens ex affectu cordis. Cum autem mens in contrarium vertitur, tunc per diversos motus inaequalitas mentis designat periculum mortis.
1.17
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XVII. De octavo modo.
1.17
Octavus modus est fortitudo virtutis in loco decoctionis, vel debilitas virtutis in loco decoctionis. Primus decoctionis locus est stomachus, hepar secundus, caetera membra tertius. Cum autem cibus animae decoquitur in stomacho memoriae per recordationem, in calore hepatis per dilectionem, in coeteris membris per operationem, tunc fortitudo virtutis est in loco decoctionis. Si vero sequitur debilitas virtutis, signum est mortis.
1.18
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XVIII. De nono modo.
1.18
Nonus modus est laudabilis, vel vituperabilis purgagatio per sudorem. Sicut enim in quolibet infirmo aperiuntur carnis pori, ut per sudorem fiat purgatio morbi, sic per confessionem peccati fit laudabilis purgatio animi. Laudatur etiam sudor mediocris si habeatur in omnibus membris. Cum vero sudor a toto manat corpore, omnium membrorum fortitudinem( quod est signum boni) designat. Similiter oportet ut sudor confessionis fiat de peccato cujuslibet operationis. Sed cum sudor fit tantum in quadam corporis parte, velut in capite, id contingit ex membrorum debilitate. Moraliter autem per aegrum intelligimus animum, per caput intentionem, per reliquum corpus actionum sequentium distributionem, per sudorem confessionem. Cum igitur aliquis intentionem suam laudat, et hoc quod male gessit sibi conscius excusat, creditur vituperabilis esse hujus purgatio sudoris, quia sudor confessionis poros non aperit, quos excusatio clausos per obstinationem stringit.
1.19.1
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XIX. De dolore capitis.
1.19.1
Caput meum doleo, dixit puer patri suo. Cum autem caput sit principale membrum hominis, per ipsum significatur opus principale mentis, dolor vero capitis est appetitus mundanae felicitatis. Quae ideo dolor esse dicitur, quia quaeritur cum labore, possidetur cum timore, amittitur cum moerore. Per puerum intelligimus puritatem cujuslibet poenitentis animae. Puer igitur caput suum dolet, cum puritatem animae de transgressione mentis poenitet. Sed praedictus puer bis caput suum doluit, dum puritas animae de delectatione et consensu peccati flevit. Convertetur dolor ejus, inquit David, in caput ejus. Dolor item capitis est morbus nimiae cupiditatis. Qui dolor in caput convertitur, quando mens desiderio rerum temporalium anxie cruciatur. Ecce, inquit, parturit injustitiam, concepit dolorem, et peperit iniquitatem. Concepit dolorem mali desiderii in cogitatione, parturit injustitiam circumveniendo fratrem in locutione, male possidendo peperit iniquitatem in operatione. Hic autem dolor aliquando nascitur ex calore, aliquando ex tumore. Calor est nimiae cupiditatis ardor, ut igitur sanus fias, morbi materiam subtrahere non omittas. Dispersit, inquit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, etc.. Qui pauperibus tribuit, nullius temporalis commodi retributionem quaerit. Si igitur largiendo quae possides, contempseris mundum, anxiae cupiditatis minues appetitum. Nec tantum materiam morbi subtrahes, sed etiam oleo rosaceo caput unges, hujusmodi siquidem oleum frigidae naturae dicitur esse. Rosaceum vero oleum est cruor martyrum. Dum enim passiones sanctorum legis, oleo rosaceo caput ungis. Sed antequam oleum infundas oportet caput radere, id est, superflua resecare, et sic faciens simul materiam morbi destruis, et fomento frigidi olei fervorem calorum premis. Fuge igitur aestum carnis, quaere umbram divinae protectionis. Roga summum medicum, et dic: Domine, Domine, virtus salutis meae, obumbrasti super caput meum in die belli. Ne tradas me a desiderio meo peccatori, etc. Repetitio nominis affectum suscitat pietatis. Virtus, inquit, salutis meae. Ipse enim cuilibet homini dat vires salvandi. Ipse enim est refugium, et virtus adjutor in tribulationibus quae invenerunt nos nimis. Obumbrasti super caput meum in die belli. Dies belli est prosperitas mundi. Quae dies belli esse dicitur, quia caro adversus spiritum in eo quotidie pugnat, et multoties alter ab altero superatur. Calor dici est calor mali desiderii. Superponit igitur capiti, id est, menti summus medicus umbram, id est, patientiae perseverantis sustinentiam, ne nimius calor mali desiderii mentem gravet, ne a desiderio suo justum peccatori conformet.
1.19.2
Dolor etiam capitis ex tumore nascitur, quoties ex abundantia boni operis animus gloriatur. Tumor siquidem capitis est elatio mentis. Et qui oderunt te extulerunt caput. Extollentia capitis est superbia mentis. Qui oderunt te, inquit, qui odiunt non obediunt. Qui autem diligit, libens obedit. Unde Dominus: Si quis, inquit, diligit me, sermonem meum servabit. Exhibitio autem operis indicium est dilectionis. Oportet autem oleo violaceo caput ungere, ut possis calorem tumoris mitigare. Viola est humilis herba, quae dum de terra nascitur, non procul a terra proceritate separatur. Oleum igitur humilitatis sedabit superbiam mentis. Cave tamen ne oleum peccatoris impinguet caput tuum. Oleum peccatoris est blandimentum adulationis. Hoc autem tumorem capitis non destruit, sed auget et nutrit. Ut autem ad plenum sanare possis tumoris morbum, habe tecum Salomonis oleum. Ait enim: Oleum de capite tuo non deficiat. Unde Gregorius:« Non deficiat oleum de capite,» id est, charitas de mente.
1.20
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XX. De dolore verticis.
1.20
Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. Superius diximus caput interioris hominis esse mentem, nunc autem verticem capitis possumus appellare mentis rationem. Sicut enim vertex capitis in dextram et sinistram partem capillos dividit, sic ratio mentis bonas et malas cogitationes discernit. In verticem hominis iniquitas descendit, dum malitia peccati rationem sibi subjectam premit. Sed haec infirmitas verticis, id est vertigo capitis hoc modo solet fieri, ut caput in duas partes videatur scindi. In duas partes caput scinditur, dum ratio mentis ad diversa partitur. Oportet autem si haec infirmitas contingat alicui, ut caput infirmi vitta ac fascia, id est panno lineo jubeamus stringi. Caput autem vitta, vel panno lineo stringitur, dum mens vitta, id est doctrina correctrice ligatur. Hoc enim medicamine agitur, ut mentis ratio ad unum colligatur. Unde et Psalmista: Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capitis[ capilli] perambulantium in delictis suis. Capita inimicorum sunt mentes superborum. Vertex capilli est versutia quaestionum in disputatione subtili. Quae ideo vertex capilli esse dicitur, quia per quamdam similitudinem, subtilitati capillorum moraliter comparatur. Cum autem mens per diversas quaestiones spargitur, lites generantur. Sed ut dicitur, lis per litem male dirimitur. Oportet autem ne huic infirmitati auxilium medicinae desit, quia hujusmodi morbus velut cancer serpit. Unde per Apostolum dicitur ad Timotheum: Profana et vaniloquia devita, multum enim proficiunt ad impietatem, et sermo eorum ut cancer serpit. Et paulo post: Stultas autem et sine disciplina quaestiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes. Solet autem infirmitati vertice dolentium nocere multiloquium. Sed ut infirmo perfectum possis praestare remedium, pro electuario et pharmaco optimo ori ejus impone silentium.
1.21
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XXI. De capillis cadentibus.
1.21
Capillus ex fumo grosso et calido nascitur, qui ex igneis et incensis est humoribus. Quo crescente crescunt et capilli, utpote ab ipso nutriti. Hunc fumum qui perdiderit, et capillos perdit. Pro qualitate ergo fumi erunt capilli, sicut in herbis videmus, ex terrae siccitate, vel humore rarescentibus, vel sese augmentantibus. Quod si fumus omnino defuerit, pereunt in hominibus capilli, et fiunt calvi. Quibus nullae medicinae subveniunt, ut amplius comae crescant. Si autem fumus ex toto non amittatur, sed solum ex aliquo humore inficiatur, infirmitas quaedam nascitur, quae alopicia, seu alopecia vocatur. Hic autem morbus ideo alopicia dicitur, quia vulpes, quae Graece ἀλώπεκες alopecae nuncupantur, hunc saepe patiuntur. Sicut autem superius diximus, mens est caput interioris hominis, capilli vero capitis sunt discretae cogitationes mentis. Praedictus autem fumus moraliter est providentia habita de rebus futuris. Ex fumo enim capilli, qui caput tegunt, quotidie crescunt, et ex providentia discretae cogitationes prodeunt, quae secretum mentis abscondunt. Qui autem hoc fumo caret, calvus fiet. Similiter animus, qui in agendis rebus providentiam non habet, calvus apparet. Nec discretae cogitationes mentem cooperiunt, sed quod interius latet, exterius videntibus apertum reddunt. Nullae vero medicinae proderunt, ubi discretae cogitationes desunt. Si autem fumus ex toto non amittitur, sed solum ex aliquo humore inficiatur, et infirmitas nascatur quae alopecia vocatur, ex calore cutis illius loci poterit cognosci ex quo humore haec infirmitas oriatur. Si enim activa est, calida et sicca, non dubitamus ex cholera exortam esse rubra. Sicut autem in Passionario legitur, oportet, ut myrobalano, id est unguentaria glande, viola, absinthio, et his similibus medicetur. Myrobalanum oculorum prodest visui. Viola est humilis herba. Absinthium est amarissimum. Haec enim tria cum suis similibus providentiam mentis juvant, ut capilli, id est cogitationes discretae crescant, nec defluant. Oportet enim, ut oculis cordis peccati morbum diligenter inspicias; humiliter confitearis, amare poeniteas. Hoc autem medicamine facies, ut inhaereant capiti capilli, id est providae cogitationes. De capite siquidem capilli quandoque defluunt, et in terram cadunt, et hoc fit quoties cogitationes mentis terrenis inhiant, et terrena concupiscunt. Inhaerent vero capiti, quoties inhaerent divinae majestatis contemplationi. Unde in Canticis dicitur: Capilli tui sicut greges caprarum, quae ascenderunt de monte Galaad. Per capillos intelligitur subtilitas cogitationis, comparata capris, quia, ut caprae, excelsa petit, et si quando temporali astringitur necessitate, non tamen ab aeterno bono excidit intentione.
1.22.1
PROLOGUS. De duplici curatione seu medicina, animae videlicet et corporis, de qua in subsequenti agetur opusculo. CAP. XXII. De dolore frontis.
1.22.1
Frons mulieris meretricis facta est tibi, voluisti erubescere. De adultera muliere propheta loquitur, ut de ea quasi dolens conqueri videatur. Per eam siquidem animam sermo divinus intelligit, quae Deum videre desiderans frontem pudicitiae simplicitatis velamine tegere consuevit. Si autem peccati morbus eidem advenerit, per impudicitiam frontem discoopertam gerit, et quae prius juste vixerat, abjecto simplicitatis velamine peccatum praedicare non cessat. Quod si in religione alicui contingat gravioris culpae, saecularibus incitamentum praestat. Quanto enim gradus altior, tanto casus gravior. Unde per Isaiam dicitur: Erubesce, Sidon, ait, mare. Unde Gregorius:« Plerumque, inquit, ex actione saecularium confunditur actio religiosorum, dum illi ultra habitum assumunt opera, et isti juxta ordinem proprium non excitant corda.» In Sidone quippe figuratur stabilitas religiosorum, in mari vero vita saecularium. Quasi ergo per vocem maris ad verecundiam Sidon adducitur, quando per comparationem vitae saecularium, religiosorum, qui muniti, et quasi stabiles cernuntur, vita reprobatur. Noluisti, inquit, erubescere. Erubescere noluit, qui poenitere recusavit. Rubor igitur frontis est pudor poenitentis. Si quis igitur ab hac infirmitate curari desiderat, necesse est ut emplastrum verecundiae fronti superponat.
1.22.2
Finis libelli De medicina animae quatenus exstare compertus est: nam de plurium morborum et aegritudinum curatione spirituali, ut ex prologo patet, agere constituerat.

Intertext edge

Open linked passage

Note