Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
Miscellanea
Misc 148
Choose a text
More by Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
—
11093 Miscel2
91.1
TIT. XCI. « Exi de terra tua et de cognatione tua. » Sermo ad fratres.
91.1
Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi. Quia, fratres, scientibus enim legem Dei loquimur, sermo noster ad vos doctrina non est, sed exhortatio. Vos enim Scripturas nostis, et virtutem earum. Virtus enim verbi experientia est rei, et efficacia sermonis exhibitio operis. Vos igitur non erratis nescientes Scripturas, neque virtutem earum. Scripturas enim nostis per studium lectionis; virtutem earum per disciplinam operis. Scripturas nostis, audiendo Christum loquentem; virtutem earum, imitando facientem. In dictis ejus invenistis intelligentiam Scripturarum; in factis ejus virtutem earum. Nostis ergo Christum non solum audiendo, sed etiam experiendo. Nostis non solum secundum carnem, sed etiam secundum majestatem. Et si cognovimus, inquit Apostolus, Christum secundum carnem, jam non novimus. In utroque experti estis Christum, et nostis Christum secundum carnem et secundum majestatem. Olim cognovistis Christum secundum carnem, nunc cognoscitis Christum secundum majestatem. Christus secundum carnem est Christus in passione. Christus secundum majestatem est Christus in resurrectione. Christum in cruce experti estis compatientes. Christum in majestate experti eritis consurgentes. Vos enim estis sponsa illa et dilecta illa quae dilectum noverat, et experta dicebat: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi. Hoc est Christus secundum carnem. Et rursum: Botrus cyperi[ Cypri] dilectus meus mihi, hoc est Christus secundum majestatem. Fasciculus myrrhae Christus in passione. Botrus cyperi Christus in resurrectione Fasciculus myrrhae amaritudo passionis. Botrus cyperi dulcedo resurrectionis. Fasciculus myrrhae multitudo passionum. Botrus cyperi abundantia gaudiorum. Illic amaricans, hic inebrians. Tamen vos fasciculum myrrhae inter ubera posuistis, quia passionem Christi cum gaudio et dilectione suscepistis. Vos Christum patientem non solum in corpore, sed etiam in corde portatis, quia passionis ejus imitationem animo dilectionis suscepistis. Quod ergo Christum secundum carnem cognovistis jam non cognoscitis, quia transitorium est quod in passione, sed permansurum quod est in resurrectione. Cognovistis ergo et jam non cognoscitis quia instat, ut transeat dolor passionis, quem suscepistis in carne compatientes, et instat ut consummetur gaudium resurrectionis, quod percepistis animo consurgentes. Instat ut transeat dolor passionis, sed non instat ut transeat dilectio patientis. Transit a carne passio, sed non transit a corde dilectio. Ideo fasciculus myrrhae inter ubera commorabitur. Ibi enim est cor; et ubi cor ibi dilectio est: et ubi dilectio est, ibi dilecti mansio est. Vos ergo fratres, qui sponsa Christo estis dilecta, fasciculum myrrhae habetis Christum patientem, et botrum cyperi Christum resurgentem. Propterea opus non habetis doceri de ipso, docti ab ipso, quia unctio ejus docet vos de omnibus, et verbum ipsius, quod sonat in auribus vestris, et sapit in cordibus vestris.
91.2
Non igitur verba nostra ad doctrinam nostram sufficiunt, sed verbum ipsius per nos transeat ad vos, ut ipsius gratia a vobis redundet usque ad nos. Hoc enim est verbum ejus ad vos, quod dictum est propter vos: Exi de terra tua, etc. Jam olim dictum erat, et voluit ipse vobis dici quod dictum erat, ut sciatis etiam, hoc ad vos pertinere quod dictum est. Erat quidem unus tunc, cui dictum est; sed ille ad unam hanc pertinebat, in qua vos unum estis de qua scriptum est: Una est amica mea, columba mea, perfecta mea. Et ille tunc alienus erat, qui in alieno erat, et vocatus est, ut inde exiret, et proximus fieret et dilectus et amicus. Ille quidem jam tum dilectus erat, quia diligebatur, a quo vocabatur; sed amicus non erat, quia non diligebat, quem non cognoscebat. Et ideo non diligebatur, quod erat alienus, sed quod futurus erat proximus et amicus. Erat emim tunc in Ur Chaldaeorum, in igne videlicet et incendio daemonum; quod est concupiscentia et delectatio terrenorum. Et ipsum incendium fuscaverat illum, et nigrum fecerat, ut non esset amabilis. Et ideo vocabatur, ut de incendio exiret, et veniret in refrigerium, ut dealbari posset et candidus fieri, ne semper esset odibilis. Propterea dixit: Exi de terra tua, et de cognatione tua, et de domo patris tui, et veni in terram quam monstravero tibi. De terra exire est, ea quae foris possidentur, terrena bona relinquere. De cognatione exire, est iis, quae in nobis et nobiscum orta sunt, vitiis abrenuntiare. De domo patris exire est, spretis omnibus propter Deum, postremo semetipsum abnegare. Domus enim patris nostri ipsum est cor nostrum, quoniam pater noster habitat in nobis. Pater noster primus diabolus fuit, secundum nativitatem, qua nati sumus. Pater noster secundus Deus est, secundum nativitatem qua renati sumus. Et vult uterque pater habitare in filiis suis. Diabolus in filiis irae, Deus in filiis gratiae. Quando ergo in Ur Chaldaeorum fuimus, cor nostrum domus diaboli fuit: quoniam ipse tunc in nobis habitavit, et fuimus universi filii Beor, quod dicitur habitantis in pelle. Non enim habitare potest nisi in pelle pater iste, quia corda carnalium amat, et in eis solum requiescit, quia sapiunt ea quae sunt carnis, et ambulant secundum carnem. Haec est pellis domus patris nostri primi, de qua jubemur exire, ipsum videlicet cor nostrum, et desideria ejus mala relinquere. Hoc est enim de corde exire, elongari a desideriis ejus, et peregrinari ab ipsis, ut non simus consensu, ubi illa sunt; sed proposito sanctitatis tendamus ad terram, quam monstrabit nobis Deus ut primum propter Deum abjiciamus nostra, deinde relinquamus et nos. Sic enim demum demonstrabitur nobis terra visionis a Domino, in qua ipse videbitur Dominus, quam in repromissionem posuit filiis, lacte et melle manantem: lacte in contemplatione humanitatis, melle in contemplatione divinitatis. Propterea enim Deus honorificatus est, ut totum hominem in se beatificaret, ut tota conversio hominis esset ad ipsum, et tota dilectio hominis esset in ipso. Si enim Creator hominis Deus esset, et Deus homo non esset, esset in ipso, quod sensu mentis videretur, sed quod sensu corporis perciperetur, non esset; et sustineret sensu carnis perpetuum opprobrium absentiae Creatoris, et esset in abjectionem semper oberrans in creaturis, et non attingens ad Creatorem suum. Ne igitur sensus carnis in homine opprobrium istud in perpetuum portaret semperque merito illi diceretur, Ubi est Deus tuus, si nunquam ad Creator is sui contemplationem admitteretur, assumpsit Creator carnem; quae a sensu carnis in ipso videretur per carnem, ut carnis cibus esset lac in contemplatione carnis, mentis cibus mel in contemplatione divinitatis. Et egrederetur et ingrederetur, et pascua inveniret. Pascua foris in carne Salvatoris, pascua intus in divinitate Creatoris. Et Salvator et Creator unus unum gaudium esset et in lacte carnis, et in melle divinitatis. Quod, etc. Amen.
92
TIT. XCII. De duplici vita animae.
92
Duplex est vita animae: alia, qua vivit in Deo; alia, qua vivit in carne. Ubi vivit, ibi sentit; ibi dolet cum laeditur, et gaudet cum fovetur, quia unus est locus gaudii et doloris. Nec dolor est, nisi ubi gaudium fuit et amor, quoniam dolor non est, nisi, cum laesus fueris, ubi gaudes, sublato gaudio. Qui vero in carne vivunt, in carne sentiunt; et illis dolor carnis gravis est, quia suave erat gaudium illius. Dolores vero animae non sentiunt, quia mortui sunt intus, ubi vivere debuerant in Deo. Idcirco, cum laeditur caro, grave existimatur ab illis, et fugiunt, quantum possunt, dolores illius. Vulnera autem animae ignorant prorsus, et non quaerunt medicinam in illis, quia ibi sensum doloris non habent. Cum autem mortuus fuerit sensus animae, quo vivit in carne, tunc vivificari incipiet ille sensus, quo sentiet semetipsam; et tunc sciet vulnera sua et sentire incipiet dolores suos tanto gravius, quanto propius, quia quod magis intimum est, magis nocet malum, magis prodest bonum. Unde dicit: Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
93
TIT. XCIII. De conscientia et fama.
93
Duo sunt: Conscientia et fama. Conscientia oleum in vase: fama lumen in lampade. Propter conscientiam ingredimur, propter famam egredimur. Intus reficimur salute propria, foris reficimur aedificatione aliena. Intus cupio dissolvi, et esse cum Christo. Foris manere in carne necessarium propter vos. Conscientia irriguum superius, fama irriguum inferius. Ad conscientiam meditatio; ad famam praedicatio. Ad conscientiam silentium, ad famam verbum. Per silentium, seminas agrum tuum; per verbum, seminas agrum proximi tui. Cum in tui aedificatione proficis, metis agrum tuum; cum de profectu alieno meditaris, metis agrum proximi tui. In tempore otii primum lectio cognoscendae veritatis et exercendae virtutis materiam tribuit; deinde meditatio formam apponit. In tempore laboris primum opus exemplum tribuit, postea verbum doctrinam proponit, sicut scriptum est: Quae coepit Jesus facere et docere. Ideo prius tempus otii, postea tempus laboris.
94
TIT. XCIV. De duplici vetustate
94
Duo homines veteres in nobis erant, interior per iniquitatem, exterior per mortalitatem. Christus autem carnem cum mortalitate assumpsit, animam sine iniquitate. Vetustatem autem carnis suae per crucem hoc ordine disposuit; primum ligatus est, postea crucifixus. Sic et nos vetustatem interioris hominis hoc est iniquitatem hoc ordine destruere debemus: primum eam foris per disciplinam ligando, ut operari non possit; deinde interius omnino crucifigendo et interficiendo, ut jam prorsus non sit. Sic prius studio nostro, cooperante gratia Dei, in nobis destruenda est iniquitas, ut per eamdem gratiam postea in nobis sine nostra cooperatione et ipsa destruatur mortalitas.
95
TIT. XCV. De tribus locis filiorum Israel, Aegypto, deserto, et terra promissionis.
95
In exitu Israel de Aegypto, domus Jacob de populo barbaro. Tria sunt loca, Aegyptus, desertum, et terra promissionis. In Aegypto sumus servi et miseri. In deserto sumus miseri. In terra promissionis liberi et beati. In Aegypto saturamur et caedimur. In deserto esurimus; non tamen flagellamur. In terra promissionis non flagellamur et saturamur. Sed nobilis interim animus eligit magis inopiam cum libertate, quam in servitute abundantiam. In Aegypto peccamus, in deserto laboramus, in terra promissionis requiescimus. In Aegypto est praevaricatio, in deserto exercitatio, in terra promissionis sabbatizatio. In principio mundi primum creavit Deus confusionem. Postea operatus est dispositionem. Deinde suscepit requietionem. Populus antiquus in Aegypto operatus est iniquitatem. In deserto accepit exercitationem. In terra promissionis invenit requiem. In vita saeculari confusio est, in conversatione spiritali exercitatio est, in vita coelesti requietio. In carne peccatum, in spiritu exercitium, in Deo Sabbatum. Aegyptus est vita saecularis, desertum vita spiritualis, terra promissionis vita coelestis. Aegyptus caro, desertum animus, terra promissionis Deus. Aegyptus Jericho, desertum stabulum, terra promissionis Jerusalem. Aegyptus mundus, desertum Ecclesia, terra promissionis vita aeterna. In Aegypto servimus Pharaoni, id est diabolo, qui Pharao interpretatur, negans eum scilicet et Dominum, qui dixit: Dominum non cognovit et Israel non dimittam. Huic servimus in Aegypto, in luto et palea. Lutum est concupiscentia carnis. Palea est pompa saecularis. Illa per immunditiam inquinat. Haec per mutabilitatem et instabilitatem transvolat. Propterea exeuntes ab Aegypto, et per mare Rubrum, id est baptisma sanguine Christi rubricatum, ad libertatem transituri, abdicamus servitium Pharaonis, abrenuntiantes diabolo, et omnibus operibus ejus, et omnibus pompis ejus. In luto operibus, et in palea pompis. Exeuntes ab Aegypto in desertum relinquimus mala, ut non consentiamus. Exeuntes a deserto in terram promissionis evadimus, mala ut non sentiamus. In Aegypto est pugna sine victoria, vel servitus sine pugna. In deserto est pugna sine victoria, vel victoria cum pugna. In terra promissionis est sine pugna victoria. In Aegypto sunt delectationes malae et multae, non tamen solae. In deserto sunt delectationes bonae et paucae, non tamen nullae. In terra promissionis sunt delectationes, et bonae, et multae, et solae.
96.1
TIT. XCVI. De duobus discipulis currentibus ad monumentum Domini responsio epistolaris.
96.1
Quaeris quid significet illud quod scriptum est de duobus discipulis currentibus ad monumentum, Joanne et Petro, videlicet quod qui prius venit, posterius intravit, Scriptum est enim: Currebant duo simul; et ille alius discipulus praecucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum; et cum se inclinasset, vidit linteamina posita, non tamen introivit. Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita, et sudarium, quod fuerat super caput ejus, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum. Tunc ergo introivit et ille discipulus, qui venerat prior ad monumentum. Potest ergo convenienter per Joannem, qui prior venit, posterior intravit, Synagoga; per Petrum autem, qui posterius venit, sed prius intravit, Ecclesia gentium designari, quia et illa prius in lege mysterium incarnationis ac passionis Dominicae accepit, sed in mortuum credere noluit: et ista posterius secuta Mediatorem Dei et hominum, et cognovit carne mortuum et viventem credidit Deum. Bene autem postquam Petrus intraverat, tunc etiam Joannes intrasse dicitur, quia cum plenitudo gentium intraverit, tunc et Judaea in reliquiis suis ad fidem colligetur. Prius ergo Joannes linteamina vidit postea intravit, quia Synagoga prius, sicut dictum est, in Scripturis prophetiam de venturo accepit, quem tamen venisse usque ad circa finem saeculi credere renuit. Petrus autem prius intrat, postea linteamina conspicit, quia Ecclesia gentium non per prophetas ad fidem Christi, sed per fidem Christi ad intelligentiam prophetarum pervenit.
96.2
Haec, frater, breviter explanata ad praesens tibi sufficere crederem, nisi aliud aliquid adhuc quod ad reformationem morum pertineat quaerere te in hujus facti figura non dubitarem, maxime quia opus tibi non fuerat hanc expositionem a me quaerere quam poteras sine mea doctrina in explanationibus Patrum alibi sufficienter invenire. Dicam ergo quid mihi in hoc facto moraliter figurari videtur. Duo isti electi discipuli, qui, audita resurrectione Domini, simul ad monumentum currunt, sed non simul perveniunt duas animae affectiones mihi figurare videntur, desiderium videlicet et consilium. Nam quid est aliud quod discipuli audita resurrectione ad monumentum currunt, nisi quod animus cum gloriam resurrectionis audit, imitari passionem appetit? Et quid est, quod ille alter discipulus praecucurrit citius Petro, nisi quod amore Salvatoris succensi plus per desiderium cupimus, quam per consilium praesumamus? Praecurrit ergo desiderium rationem consilii, quia qui omnia per charitatem vellet pro amore Redemptoris perpeti per considerationem infirmitatis suae quodammodo tardatur, ut non audeat temere de suis viribus gloriari. Prius ergo per desiderium ad monumentum venimus, sed visis linteaminibus ante consilium intrare non praesumimus, quia licet mens nostra se per charitatem spontaneam ad passiones offerat, considerata tamen difficultate earumdem passionum, quantum impar sit nostra infirmitas ad illarum tolerantiam videmus. Hoc est enim quodammodo visis linteaminibus subsistere visis difficultatibus passionum, imparem se ad eas sustinendas judicare. Sed postquam consilium posterius veniens prius intraverit, tunc et desiderium sequitur, quia postquam mens deliberat, in illo confidendum esse, qui prior vicit, tunc amor in omnibus per spem divini adjutorii ad tolerantiam animatur; jamque intrepidus monumentum ingreditur, quia vitam praesentem libenter pro eo despiciens, tanto se ad mortem offert paratius, quanto certius didicit per resurrectionem sui capitis ingressum vitae esse mortem carnis.
96.3
Quod autem ingressi monumentum, sudarium quod erat super caput Jesu, a caeteris linteaminibus separatum inveniunt, quid aliud significat, nisi quod nos, qui peccatores sumus, si etiam mortem pro ejus amore valemus perpeti, cognoscimus tamen quod nostra mors morti ejus non valet digne coaequari, qui sine peccato passus est? Hoc paschale ferculum, frater charissime, missum tibi benigne suscipe, et ora pro me misericordiam Domini quatenus ejus gratia largiente in his paschalibus festis vetus in me homo moriatur, et novus resurgat. Amen.
97
TIT. XCVII. De duobus discipulis currentibus ad monumentum, altera epistola.
97
Si tu, frater, negligentem scriptorem habere non vis, aequum tibi videtur ut ego diligam timidum lectorem? Festivitatem modo celebramus; libet parumper, suspensis interim seriis, tibi jucundari, sermone colludere, et simul te ut evigiles expulsare. Causaris ergo quod ego, cum de duobus discipulis ad monumentum currentibus, Joanne videlicet et Petro sermonem facerem, et quid in illorum facto nobis faciendum ostenderetur, tuae petitioni satisfacere volens explanarem, per illum quidem, qui ad monumentum prius venit, et posterius intravit, hoc est Joannem, desiderium; et per illum, qui posterius venit, sed prius monumentum intravit, hoc est Petrum, consilium mentis significari asserui; et tamen causam, cur vel ille potius quam iste desiderium, vel iste potius quam ille consilium significaret, ut asseris, non ostendi. Hoc igitur est quod, cum significationem exponerem, causam significationis tacere non debuissem. Libens accipio quod haec tua causatio, dum unum admonet, utrosque docet: in primis me, ne dicenda praeteream, ut esse studeam in scribendo sollicitus; deinde etiam te, ne minus dicta intelligas, ut sis in audiendo attentus. Ne tamen querela tua prorsus sibi justa videatur, ostendam tibi quomodo ipsam, quam quaeris, causam ibidem ubi significatio ejus explicata est, poteras invenisse. Nam cum, dictum sit ibi per Joannem, qui praecurrens prior ad monumentum venit, significari desiderium animi; per Petrum, qui posterius venit, consilium, nonne ex ipsa eorum actione manifesta causa colligitur, cur in illo desiderium, in isto consilium significetur? Si enim quaeras cur Joannes desiderium significet, causa manifesta est, quia praecessit. Et si interroges cur Petrus consilium, et hoc patet, quia posterius venit. Ex diversitate igitur actionis manifeste ostenditur quae significationis diversitas in personarum discretione teneatur. Quod si fortassis existimas vim significationis non solum ex qualitate actionum, sed etiam ex discretione personarum colligendam esse, nec hoc quidem ego refutandum judico, quia satis convenienter alacritas et fervor amoris per Joannem juniorem exprimitur; gravitas autem et mora consilii per Petrum senem et tardum figuratur. Istud quod dicis Petrum amplius amasse, et ideo justum tibi videri ut per illum potius desiderium sive amor significari debuisset, ad praesentem causam nihil attinet, quia in praesenti tractatione non agitur qualis Petrus in mente fuerit, sed quam nobis exteriori specie vel actione significationem praesentavit, maxime cum hoc ubique observandum sit ut inde aliquid per significationem trahimus, istud quidem non in occulto, sed in manifesto quaerere debeamus. Signum enim occultum esse non debet, sed manifestum, quia quod per se occultum est, occulta pandere non potest. Otiosum me, ut cernis, invenerunt tabulae tuae, qui nemine lacessente mecum litigo, et quasi qui hostem non habeam, vires in ventum effundo.
98
TIT. XCVIII. De Petri et Joannis dilectione.
98
Scio quidem quaestionem, ut nonnulli existimant, operosam esse, eo quod injusta recompensatio videatur, ut Petrus, qui amplius Christum delexit, minus a Christo dilectus sit, et Joannes plus dilectus sit, qui minus dilexit. Ego autem cum Evangelium, unde fons hujus quaestionis manare videtur, inspicerem, non inveni quidem, vel quod Petrus amplius dilexerit, vel quod Joannes amplius dilectus sit. Nam quod Dominus, post resurrectionem suam Petrum an se amaret interrogans, ait: Simon Joannis, diligis me plus his? non affirmando, sed interrogando hoc dixit. Sed neque ipse Petrus dicere ausus fuit, cum interrogaretur: Domine, tu scis quia amo te plus his: Sed ait: Domine, tu scis quia amo te( ibid). Joannes quoque de semetipso loquens sic ait: Hic est discipulus ille quem diligebat Jesus( ibid). Et non dixit, quem plus aliis diligebat Jesus, sed quem diligebat Jesus. Neque igitur Petrus se amasse amplius, neque Joannes amplius amatum esse praesumpsit, sed alter se non prae caeteris, sed cum caeteris amasse, et alter non prae caeteris, sed cum caeteris amatum esse asseruit. Sed esto, ut Petrus plus dilexerit, et tamen minus dilectus sit, nunquid idcirco ullam injuriam passus est, si tamen tantum dilectus est, quantum meruit? Nonne ista est querel a illorum qui in Evangelio contra patremfamilias murmurabant, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares eos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et aestus? Sed quid paterfamilias uni illorum, et in uno omnibus responderit, audivimus: Amice, non facio tibi injuriam. Nonne ex denario convenisti mecum? Tolle quod tuum est, et vade. Volo et huic facere sicut et tibi. Non licet mihi facere quod volo? An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Ponamus igitur nunc ut Petrus querelam in medium deferat, et de injuria dilectionis suae in Christum causetur, et dicat: Domine Jesus, injuriam mihi facere videris, cum ego te plus diligam, tu vero minus me diligis. Nunquid non recte Dominus ista dicenti respondere posset et dicere? Amice, non facio tibi injuriam, tantum diligeris, quantum diligis; tantum diligeris, quantum mereris. Tolle quod tuum est, et vade. Volo huic facere plus quam tibi. Nunquid non licet mihi facere, quod volo? An oculus tuus nequam est quia ego bonus sum? Neque enim injuriam pateris, si minus illo accipis; sed injuriam pateris, si minus accipis quam mereris. Quod si totum habes, quid conquereris? Ita, frater, ratiocinantem suscipe, ut scias mentem tuam in nullam affirmationem praecipitem inclinare. Sunt tamen, qui clementius hanc quaestionem solvere nituntur. Dicunt namque, quod Petrus et amplius dilexerit, et amplius dilectus fuerit. Joannes vero propter castitatem, qua pollebat solummodo Christo Domino in conversationem familior caeteris omnibus fuerit. Petrus vero quantum ad effectum pertinet charitatis, amplius a Christo diligebatur. Joannes vero quantum ad usum familiaritatis amicabilius in conversatione suscipiebatur. Petrus charior, Joannes familiarior, quia et in Petro remunerabatur charitas, et in Joanne castitas laudabatur. Joannes tenerius, et Petrus constantius diligebat.
99.1
TIT. XCIX. De gratitudine beneficiorum Dei, et de judicio de se et proximo faciendo.
99.1
Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setim usque Galgalam, ut cognosceres justitiam Domini. Balac rex Moab mercede conduxit Balaam hariolum, ut malediceret filiis Israel. Sed ille non est permissus a Domino maledicere populo suo, cui benedictio in haereditatem fuerat repromissa. Et quamvis hominis maledictio nocere non posset illi cui benedixerat Deus, cum tamen prophetae maledictio in benedictionem vertitur, quid nunc spiritualiter Dei gratia in electis suis agat, manifeste monstratur. Dicit namque Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti.
99.2
Propheta ergo iniquus maledicere volens populo Dei ad benedicendum licet invitus compellitur, quia mala quae reprobi bonis inferunt, illorum saluti Domino disponente cooperantur. Loquitur ergo de populo suo nunc per prophetam Dominus, et priora beneficia ei ad memoriam revocat, dicens: Popule meus, memento, quaeso, quid cogitaverit Balac rex Moab, et quid responderit ei Balaam filius Beor de Setim usque Galgalam, ut cognosceres justitiam Domini. Erubesce, miser homo. Tu nunquam oblivisci debueras quod tantum dilectus es a Deo, ut tibi maledictionem inimicorum tuorum non tantummodo nocere non permitteret, sed eam quoque tibi in benedictionem commutaret: verum nunc cum ipse bonorum largitor te horum reminisci rogat, quid aliud quam te post tanta beneficia accepta ingratum adhuc atque immemorem permansisse demonstrat? Quod si Judaeus ingratus beneficiorum Dei reminisci noluit, cave saltem, tu Christiane, ne unquam eorum quae tibi impensa sunt bonorum obliviscaris. Cave, inquam, et tanto magis cave, quanto deterius est si tu ingratus perstiteris, qui majora illo beneficia a Deo accepisse comprobaris. Habes enim et tu Balac hostem tuum, qui te indesinenter persequitur: et contra te omni tempore consilia maligna meditatur. Qui etiam metuens ne forte suis viribus ad subversionem tui non sufficiat, iniquum prophetam et avarum ad te maledicendum proposita mercede invitat. Balac namque qui interpretatur elidens, ipse est Satanas adversarius noster, et hostis pessimus, a quo prostratos atque elisos ille sanat et erigit; de quo in psalmo canitur: Dominus erigit elisos, Dominus diligit justos. Iste Balac rex et Moab; quod interpretatur ex patre, illorum scilicet quibus Dominus in Evangelio dicit: Vos ex patre diabolo estis. Hic contra nos malignum cogitat, sicut de ipso apostolus Paulus ad quosdam discipulos suos loquitur, dicens: Ut non circumveniamur a Satana. Non enim ignoramus cogitationes ejus. Huic autem cogitanti contra nos et consilium subversionis quaerenti, respondet Balaam, qui interpretatur populus vanus, videlicet iniquorum omnium, respondet scilicet ejus voluntati obtemperans, et in nostra subversione atque ruina unanimiter saevienti concordans. Qui Balaam, hoc est populus vanus, est filius Beor, quod sonat in pelle ut subaudiatur habitantis, id est ejusdem diaboli per imitationem filius, nos cum eo opprimendo, et odio iniquo persequendo. Qui diabolus in pelle habitat, hoc est in corde carnali, quia in eis tantummodo requiem invenit quos concupiscentiae carnalis affectus a constantia atque rigore virtutum resolvens, per turpia desideria emollit. Ubi autem Balaam filius Beor in qua Balac de nostra perditione cogitanti respondeat ostenditur, cum subinfertur. De Setim usque ad Galgalam, subauditur gyrans et circumveniens, et locum maledictionis exquirens. Setim interpretatur spina. Galgalam volutabrum dicitur.
99.3
Haee est ergo via populi vani, et circuitus erroris, spina videlicet et volutabrum, id est cura et voluptas. Cura per quam ad hujus mundi transitoria adipiscenda desudat, voluptas vero per quam acquisitis immoderate atque illicite utendo se maculat. De Setim ergo usque Galgalam, vanus populus maligno regi respondendo fideles persequitur, quia omnes iniqui et per avaritiam bona temporalia acquirendo, et per incontinentiam acquisitis utendo, diabolo servientes, in persecutionem bonorum excitantur. Ideo autem permittuntur mali contra bonos saevire, ut ostendantur non posse proficere, et ipsa eorum malignitas quanto inanior ostenditur, tanto Dei gratia et misericordia erga nos evidentior efficiatur. Hoc est enim quod sequitur, ut cognoceres justitiam sive misericordiam Domini. Ac si diceret: Ideo ex parte relaxati sunt, ut agnosceres periculum; ideo prohibiti sunt, ut intelligeres unde esset tibi praesidium. Tantis ergo beneficiis acceptis quid tibi jam restat, nisi ut gratias agas et Salvatori tuo atque protectori recompensatione digna respondeas? Nam si populus vanus suo regi perditionem bonorum machinanti respondet, quid populus fidelis atque electus? Nonne multo magis suo regi bonos liberanti atque salvanti obediendo et serviendo respondere debet? Sed dices fortassis: Quid dignum offeram Domino? Curvabo genu Deo excelso? Nunquid offeram ei holocautomata et vitulos anniculos? Nunquid placari potest Deus in millibus arietum, aut in multis millibus hircorum pinguium? Haec enim omnia a me aliena sunt, et ideo pro mea salute digna recompensatio esse non possunt. Sed fortasse satisfaciam, si dedero primogenitum meum pro scelere meo, fructum ventris mei pro peccato animae meae. Haec tamen extra me sunt, quamvis ex me processerunt, et qui meipsum abstuli etiam si totum praeter me dedero, nondum plene debitum restitui. Quid ergo faciam? quid dabo? quid reddam? quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi? Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, et quid Deus quaerat a te. Utique facere judicium, diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo. Tria haec sunt quae offerre debes, quia et Deus, qui Trinitas est, non nisi trino sacrificio digne placari potest. Offer ergo judicium Filio judici. Offer misericordiam Spiritui sancto charitati. Offer sollicitudinem paternitati. Ad sapientiam pertinet discretio, ad charitatem pietas, ad paternitatem sollicitudo. Sic tamen offer, ut neque in discretione munerum unitatem trinitatis dividas, neque in participatione donorum, trinitatem unitatis confundas, sed singulis sua, et simul uni singula exhibeas. Si juste judicas, justum judicem honoras. Si misericordiam diligis, eum qui pius est acceptabili sacrificio veneraris. Si sollicitus in timore Dei semper ambulas, placas tibi coelestem Patrem, quem pro peccatis tuis offensum habebas.
99.4
Nunc ergo asculta quale sit judicium quod facere juberis. Primum est tibi judicium faciendum de teipso, deinde inter te et proximum tuum, postremo de proximo tuo. In eo judicio quo judicas temetipsum, esse debes districtus. In eo judicio quo judicas inter te et proximum tuum, debes esse justus. In eo judicio quo judicas proximum tuum, debes esse pius. Teipsum judicare debes hoc modo. Considera diligenter quid facis et quid non facis; quid facere debes, quid facere non debes; postea haec ad invicem conferendo perpende, an idem est quod facis et quod debes, et an idem quod non facis et quod non debes. Quod si ita inveneris, gaude. Si autem idem esse perspexeris quod facis et quod non debes, aut quod non facis et quod debes, time. Inter te et proximum tuum hoc modo judicare debes. Vide quid facias proximo tuo, et quid tibi faciat proximus tuus. Si ille tibi bonum facit, et tu illi bonum reddis, malus non es. Si ille tibi malum facit, et tu illi malum reddis, bonus non es. Si ille tibi bonum facit, et tu illi malum reddis, malus es. Si ille tibi malum facit, et tu illi bonum reddis, bonus es. De proximo tuo hoc modo judicare debes. Vide quidquid facit, an certum bonum, an dubium bonum, an certum malum, an dubium malum. Si certum bonum est, parvum magnum, magnum majus existimes. Si dubium bonum est, verum puta. Si certum malum est, magnum parvum, parvum minus judica. Si dubium malum est, bonum puta. Hoc est judicium verum, judicium bonum, judicium Deo placitum. Quod si tu illi non solum discernendo, sed etiam faciendo in sacrificium obtuleris, placabis iram, et gratiam consequeris.
99.5
Deinde sequitur diligere misericordiam. Non solum facere, sed etiam diligere, quia magis facit qui affectu pietatis compatitur, quam qui ex debito praeceptionis miseretur. Oportet ergo te primum facere judicium ut quod recte discernis, opere compleas; deinde diligere misericordiam, ut bonum quod agis non ex timore, sed ex amore facias. Postremo sollicitum incedere, ne vel bonum, quod necdum habes, non merearis accipere, vel bonum quod habes amittas. Porro in his tribus trinitati in te operanti cooperaris. Sapientia enim te ad agnitionem veritatis illuminat, charitas te ad desiderium bonitatis inflammat, paternitas in te custodit quod creavit, ne pereat. Per illuminantem ergo sapientiam tibi collucentem, rectum discernis; per inflammantem charitatem, tibi coardentem, misereris; per providentem paternitatem, tibi contuentem, temetipsum custodis. Per trinitatem itaque cooperando trinitati, trinitatis imago efficeris; verumque tunc sacrificium teipsum Deo offers, cum ad ejus similitudinem reformaris. Quod, etc. Amen.
100
TIT. C. De apparitione Christi duobus discipulis euntibus in castellum quod dicitur Emmaus.
100
Jesus in via ambulantibus faciem suam abscondit, ostensurus eam in patria. Propterea in fine viae cum discumbere coepissent, fregit Jesus panem, ut interiora ejus patescerent, et ibi eum agnoverunt, quia post vitae hujus cursum in regno coelorum cum Abraham et Isaac et Jacob discumbentes, et super mensam ejus edentes et bibentes in aeterno convivio Jesu claritatem videbunt. Nunc autem interim in via peregrinus apparet, ut exsilium nostrum agnoscamus, et quod alia est patria nostra. Et colloquendo corda ad amorem inflammat, sed oculos ad contemplationem adhuc non revelat. Qui ergo in via ex sermonibus Jesu ignem amoris corde concipiunt, in fine viae claritatem ejus videbunt. Sunt itaque linguae igneae quae veniunt ad nos, et verba flammantia quotidie Christum nobis loquentem audimus, quia spiritum Christi non habet qui verba Christi audiendo non ardet. Spiritus enim sanctus super discipulos Christi in linguis igneis apparuit, et ipse Christus ambulantium in via loquendo corda inflammavit, quibus non quasi a capite, sed quasi a latere se sociavit, quia eum nobis non natura, sed gratia in hujus vitae via comitem dedit.
101
TIT. CI. De Christo, ove et pastore bono.
101
Christus prius ovis fuit, postea pastor factus est. Ovis animal est mansuetum et mundum. In mansuetudine humilitas, in munditia castitas significatur. Humilitas duplex est: prima, qua praeesse non appetas; secunda, qua subesse diligas. Multi enim sunt qui praeesse nolunt, fugientes laborem non honorem; qui tamen subesse dedignantur. Qui quando in praecepto obedientiae murmurant, quasi ad passionem ducti recalcitrant. Hi profecto oves non sunt nec imitatores illius, qui sicut ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum. Similiter castitas duplex est. Alia foris per munditiam corporis, alia intus per munditiam cordis. Munditia corporis est abstinere a malo opere; munditia cordis, sincerum esse a mala delectatione. Qui ergo munditiam et mansuetudinem habet, ovis est. Et qui ovis bona est, sic tandem pastor fieri potest, qui prius in sua subjectione didicit, quomodo aliis praeesse possit. Quidam enim sunt pastores, quidam mercenarii, quidam lupi. Pastores sunt qui oves diligunt; mercenarii, qui lanam et lac accipiunt; lupi, qui carnes comedunt. Pastores custodiunt in prosperitate, et defendunt in adversitate. Mercenarii custodiunt in prosperitate, sed non defendunt in adversitate. Lupi non custodiunt in prosperitate, et occidunt in adversitate. Pastores salutem quaerunt, mercenarii lucrum appetunt. Lupi, peccati materiam vel licentiam ovibus dantes, occidunt. Primi sunt diligentes, secundi negligentes, tertii pestilentes.
102
TIT. CII. De eo quod scriptum est: « Nisi ego abiero Paracletus non veniet. »
102
Nisi ego abiero Paracletus non veniet. Christus discipulis corporalem praesentiam subtraxit, ut eum spiritualiter amare discerent. Erat quippe et ipse prius secundum eamdem corporalem praesentiam paracletus, id est consolator, et haec consolatio quasi lac erat de carne manans parvulis. Propterea subtractum est lac, ut ad perfectionem spiritalis amoris convalescerent. Ascendit in coelum ut corda post se traheret, et dilectio pergeret post dilectum. Usque hodie Christus amicos suos in Scriptura sacra et sacramentis Ecclesiae atque aliis visibilibus virtutum exercitiis quasi quadam corporali praesentia consolatur: quorum usum dum aliquando dispensatione subtrahit, quasi quamdam humanitatem suam ab oculis intuentium subducit, ut spiritualis amoris dulcedinem tanto purius percipiant, quominus foris habent etiam de opere virtutis ad quod mentem suam per intentionem effundant.
103.1
TIT. CIII. De Spiritu Dei et spiritu mundi per quem consummata sunt omnia.
103.1
Spiritus Domini replevit orbem terrarum. Quid mirum si Spiritus Domini implere potuit corda hominum qui implet orbem terrarum? Nunc ergo impletum est quod Dominus Jesus Christus in passione sua praedixerat: Consummatum est. Antequam Spiritus sanctus venit ad corda hominum non potuit dici, consummatum est. Propter hoc enim omnia facta sunt a quo facta sunt, vel in nativitate vel in passione, vel in resurrectione vel in ascensione Jesu Christi, sive in caeteris omnibus quae Verbum incarnatum visibiliter operatum est ad reparationem hominum, ut hoc bonum suum reciperet homo, ad quod conditus fuerat, sine quo nihil profuit, cum quo nihil defuit. Et propterea in hoc consummata sunt omnia quae propter hoc facta sunt omnia. Botrus enim carnis portatus fuerat ad torcular crucis, et expressione facta fluere coepit mustum divinitatis, et voluit ut vasa cordium praepararentur ut, dum vinum novum funderetur in utres novos, primum mundarentur, ne infusum pollueretur; postea ligarentur, ne effusum amitteretur. Mundarentur a gaudio iniquitatis, ligarentur contra gaudium vanitatis. Non enim bonum gaudium venire potuit, nisi prius recederet malum. Malum gaudium est gaudium iniquitatis, et malum gaudium est gaudium vanitatis. Gaudium iniquitatis polluit; gaudium vanitatis effundit. Gaudium iniquitatis reddit vas sordidum; gaudium vanitatis reddit vas rimosum. Gaudium iniquitatis, quando peccatum diligitur; gaudium vanitatis, quando transitoria amantur. Ejice ergo quod malum est, ut quod bonum est percipere possis. Effunde amaritudinem, ut dulcedine implearis. Spiritus sanctus gaudium est, et Spiritus sanctus amor est. Ejice spiritum mundi et spiritum diaboli, ut accipias Spiritum Dei. Spiritus diaboli operatur gaudium iniquitatis, et spiritus mundi operatur gaudium vanitatis. Et sunt mala gaudia ista: quoniam alterum culpam habet, alterum occasionem culpae. Venit autem Spiritus Dei, cum ejecti fuerint spiritus mali, et intrat habitaculum cordis, et operatur gaudium suum, et amorem suum; non sicut spiritus diaboli, neque sicut spiritus mundi, sed gaudium bonum et amorem bonum. Primum gaudium veritatis, in quo justitia diligitur, postea gaudium felicitatis in quo de praemio justitiae percepto exsultatur; gaudium veritatis contra gaudium iniquitatis; gaudium felicitatis contra gaudium vanitatis. Et expellunt bona gaudia gaudia mala. Et cum ipsa cor implere coeperint, tunc primum agnoscit homo quod prima vera non fuerunt, quoniam nec plena esse potuerunt in gaudio iniquitatis, nec permanentia in gaudio vanitatis.
103.2
Nunc autem vera gaudia advenerunt plena et aeterna, sicut Salvator promisit, ut gaudium vestrum sit plenum, et gaudium vestrum nemo tollat a vobis. Ipsum ergo gaudium amor est, et operatur spiritus idem et gaudium et amorem Amorem quando requirimus, gaudium quando possidemus. Tamen ipsum desiderium sine gaudio esse non potest; nec ipsa adeptio sine amore. Itaque gaudium ipsum amor est, et ipse amor gaudium est, quoniam in eo quod amemus gaudemus, et id de quo gaudemus diligimus, et est gaudium bonum et amor bonus et gaudium malum et amor malus similiter. Est enim amor Dei, et est amor mundi, et amor peccati. Quidam enim solum Deum amant Quidam aliud praeter Deum cum Deo amant, nihil tamen contra Deum. Alii contra Deum quaedam amant, et hi Deum non amant. Qui solum Deum amant, aedificant super fundamentum aurum, argentum et lapides pretiosos. In auro intellectum, in argento eloquium, in lapidibus pretiosis opus incorruptum. Qui praeter Deum aliud amant, et tamen Deum plus amant, aedificant super fundamentum lignum, fenum, stipulam. In lignis affectum cognationis, in feno affectum possessionis, in stipula affectum familiaritatis. In quibus omnibus etsi peccatum non est, occasio tamen peccati constat. Qui contra Deum aliquid amant, ii super fundamentum non aedificant, sed destruunt fundamentum, quia amor Dei in corde esse non potest ubi non est vel solus, sicut in iis qui solum Deum amant, vel summus, sicut in iis qui cum Deo aliud amant, nec tamen contra Deum. In eo autem amore quo cum Deo aliud amatur, gaudium est vanitatis. In eo amore quo contra Deum aliquid amatur, gaudium iniquitatis. Illic amor mundi inficit; hic amor peccati polluit. Et transit mundus et concupiscentia ejus; verbum autem Domini manet in aeternum. Et qui credit in verbo ejus et habet spiritum ejus, hic manet in aeternum, sicut ipse in aeternum manet. Qui enim instabilis est per gaudium iniquitatis, vel qui instabili adhaeret per gaudium vanitatis, hic non potest manere in aeternum, nec gaudium verum habere quod falsum est per iniquitatem, et transitorium per vanitatem. Qui autem spiritum Dei manentem habet, gaudium habet verum et plenum et aeternum, quia permanens diligit, et stabili adhaeret, et possidet consummatum bonum. Hoc enim totum bonum est hominis cognoscere et amare Creatorem suum. Propterea linguae igneae apostolis datae sunt, ut in linguis sit cognitio veritatis, in igne amor virtutis. In lingua enim verbum est, in igne flamma. Et verbum quidem ad cognitionem pertinet, ignis vero ad dilectionem. Et ideo verbum cum igne venit, sapientia cum dilectione, ut alterum illuminaret, alterum inflammaret: alterum contra ignorantiam, alterum contra concupiscentiam. Haec vero dona non nisi in unum congregatis, et ad superiora sublevatis venire potuerunt. Congregatis per consensum, sublevatis per desiderium. Congregatis per dilectionem proximi sublevatis per dilectionem Dei. Et nos ergo, si talia dona percipere volumus, tales simus. Quod etc. Amen.
104
TIT. CIV. De sacramento et re sacramenti poenitentiae.
104
Sacramentum poenitentiae est exterior exhibitio operis, res sacramenti, vera contritio cordis. Si sacramentum suscipis, opera poenitentiae facias, haberem sacramenti in vera contritione, ne frustra speciem sine veritate ostendas. Tanta est poenitentia tua, quanta est contritio tua, quanta est devotio tua. Contritio, pro malo quod fecisti; devotio, pro bono recuperando quod amisisti. Noli igitur dicere: Tantum jejunavi, tantum vigilavi, tanta opera misericordiae feci. Tantum in his omnibus fecisti, quantum in his omnibus profecisti. Noli numerare folia, sed fructum. Noli pensare paleam, sed grana. Opus sine contritione flos est sine fructu. Contritio sine opere, fructus est sine maturitate.
105
TIT. CV. De virtute poenitentiae.
105
Vis scire, homo, quanta est virtus poenitentiae. Attende, dicam quod possum. Totum aufert quod minatur damnatio; totum confert quod promit it salus. Quantum putas est hoc? Bene considera. Mala aeterna aufert, bona aeterna confert Talis ac tantus est fructus poenitentiae. Hunc fructum confert poenitentia: Si fructum feceris in ea fructum capies ex ea. Fructus, quem facis in ea, meritum est. Fructus quem capies ex ea, praemium est. Si facis in ea fructus dignos in merito, capies ex ea fructus aeternos in praemio. Quid est poenitentia? Dolor peccati. Quid est dignus fructus poenitentiae? Satisfactio delicti. Agite dignos fructus poenitentiae. Tria ista considera: poenitentiam, fructum, dignum. Si de errato doles, hoc est, poenitentia, per fructum ostende dolorem. Si mutasti voluntatem persequere iniquitatem. Post poenitentiam dolorem cordis, fructus sequatur maceratio carnis.
106
TIT. CVI. De tribus quae sunt in poenitentia.
106
Tria sunt in poenitentia: dolor praeteriti, custodia futuri, satisfactio delicti. Ne poenitens in futuro damnetur, facit custodia futuri. Ne puniatur, facit satisfactio delicti. Si ergo securus vis esse, cave futura, corrige praeterita. Dolor culpam placat; satisfactio vitium sanat; custodia sanitatem servat. In his custodia futuri primum locum tenet, dolor praeteriti secundum, novissimum satisfactio delicti. Quae prima tantum proficit quantum caetera duo efficiunt. Ideo Salvator solam hanc, id est custodiam futuri, quasi praecipuam et in qua omnis poenitentiae fructus consistat sibi confitentibus injunxit: Vade et amplius noli peccare: et: Vade in pace. Et iterum: Vide ne quid tibi deterius contingat. Haec tria sic pensanda sunt, ut sit dolor plenus, custodia perfecta, satisfactio condigna.
107
TIT. CVII. De sapientia in faciendo bono, et de patientia in tolerando malo.
107
In duobus servitur Deo, faciendo bonum et patiendo malum. In confessoribus remuneratur bona actio, in martyribus passio. Ad agendum bonum necessaria est sapientia; ad tolerandum malum necessaria est patientia. Sapientia ut bonum bene fiat; patientia, ne malum patiens malus fiat. Qui enim bonum facit in bona materia operatur, sed si bonum bene non facit, per malam formam bona materia deformatur. Bona est forma, ubi nec plus nec minus justo est. Si plus justo sit, peccatum est; si minus justo sit, delictum. Igitur qui bonum bene facit, quasi bonae materiae bonam formam imprimit. Ad tolerantiam autem mali patientia necessaria est, quia qui malo per impatientiam cedit, a bono recedit. Sicut enim malum quod est culpa faciendum non est, sic malum quod est poena patiendum est. Poena autem dolor est, dolor vero aliud non est nisi cum amittitur quod amatur; vel in abrenuntiatione culpae, cum peccatum quod prius delectabat relinquitur vel in abrenuntiatione possessionis propriae, cum terrena substantia quae foris possidebatur, deseritur, vel in abrenuntatione delectationis mundanae cum carnalium sensuum lascivia mortificatur. In omnibus his labor est, nec sine dolore quidquam horum fieri potest. Haec igitur est patientia sanctorum. Qui sustinentiam deserunt, apostatant. Post ultimam abrenuntiationem, primo per vanitatem, quia mundanam jucunditatem ad voluptatem repetunt. Post secundam, secundo per cupiditatem, quia postpositas divitias mundi ad superfluitatem ambiunt. Post primam, tertio per iniquitatem, qua anteacta peccata et dimissa iterare praesumunt. Itaque patientia ad tolerantiam necessaria est, ne habeat homo per vanitatem in consilio impiorum, nec stet per cupiditatem in via peccatorum, nec sedeat per iniquitatem in cathedra pestilentiae. Job ad mundi jucunditatem minime respexerat qui dicebat: Si vidi solem cum fulgeret, et lunam incedentem clare ordine suo. Post divitias mundi apostatare David nos prohibet dicens: Noli aemulari in eo qui prosperatur in via sua. Post peccata dimissa apostatare ipse Dominus prohibet, dicens: Vade et amplius noli peccare. Et propheta: Observabo me ab iniquitate mea. Igitur homo accedens ad servitutem Dei stet in loco suo per patientiam, ut non cedat nec recedat. Operetur bonum pro adimplendo primo debito, patiatur malum pro expiando primo delicto. Nam ut faciat bonum factus est homo, ut patiatur malum, fecit homo. Pro eo igitur quod factus est facit bonum, pro eo quod fecit patitur malum. Primus enim homo sic factus est ut proficeret de bono innocentiae, per bonum obedientiae, ad bonum gloriae. Sed mutans locum et innocentiam deserens, deficere coepit, et ire de malo iniquitatis per malum mortalitatis ad malum damnationis. Venit autem Salvator, et monstravit aliam viam, qua ad patriam revertatur homo, per bonum justitiae et malum poenae, ad bonum gloriae.
108
TIT. CVIII. Quomodo se debeat quisque Deo in cibum praeparare.
108
Ad mensam magnam sedistis. Considerate quae vobis apponuntur, et scitote quia oportet vos similia praeparare. Ecce Dominus prandium paravit vobis, fratres, per exempla sanctorum suorum, modo reficiens vos ad meritum, donec postea coenam paret in gaudio sanctorum, satians vos per praemium. Tauros suos et altilia sua occidit, ut ad actionem et contemplationem pascamini per eos quorum in terra caro jugum portavit in labore boni operis; et ad coelum mens sublevata fuerat per volatum contemplationis. Has carnes in mensa Dei editis, ut per carnalia refecti ad spiritualia proficiatis. Verumtamen scire debetis quod elixas carnes, id est aqua coctas mensa Dei non recipit. Audistis enim qualiter agnus paschalis non aqua coqui, sed assari praecipitur, et post resurrectionem a Christo piscis assus cum favo mellis manducatur. Aqua enim carnes in se coactas emollit, et ideo forte quia Deus molles carnes non amat et dissolutas, assata commendatur. Mollis enim caro est quae dicit, ferre non possum, tolerare non valeo, dissolvor, deficio. Hanc carnem non amat Deus, sed igne passionis torridam et tribulalationis tolerantia solidatam. Si ergo carne reficimini, reficite in carne. Si festa vobis Deus facit, facite vos et illi festa. Si vos ille gaudere de se et de suis tribuit, facite illi gaudium de vobis: hoc est enim similia praeparare.
109
TIT. CIX. De fuga Eliae a facie Jezabel.
109
Elias impiam Jezabel fugiens in spelunca absconditur, quia nonnunquam animus pro vitanda carnis turpitudine declinat; nondum tamen ad deserendam ejusdem carnis mansionem animatur. Jesabel quippe quod interpretatur sterquilinium terrae, carnis concupiscentiam significat: cujus persecutionem servus Dei fugiens, in spelunca latitat, quia licet ad calcandam spurcitiam animatus sit, nondum tamen ad tolerantiam passionum roboratus. Unde et illi divina voce per increpationem dicitur: Quid hic facis, Elia? Non enim ad hoc factus es, ut sub latebra carnis moram tibi facias exeundi ad contemplandam faciem Creatoris. Surge ergo et sta in ostio speluncae tuae. Surge, ad superiora erigere. Surge, ne totus terrae inhaereas. Surge, appetens quae sursum sunt. Sta in ostio speluncae tuae, sta perseverantia, sta patientia. Perseverantia, ut non abeas retrorsum. Patientia ut ante tempus ad exitum non festines. Sta, exspecta donec voceris. Sta paratus per desiderium exeundi. Sta fixus per obedientiam sustinendi. Sta in ostio speluncae, ut nec ingrediaris per concupiscentiam, nec egrediaris per impatientiam. Sta in ostio speluncae tuae, et ecce pertransibit Dominus. Quomodo homo per concupiscentiam carni inhaerens Deum videre poterit, cum ille etiam qui toto desiderio ad exitum carnis inhiat, in hac corruptione adhuc positus non nisi transeuntem videre queat? In hac ergo mortalitatis caligine adventus Dei ad animam in transitu fit, quia quod hic de ipsius dulcedine mutabiliter viventibus ostenditur, ab ipso animo, quamvis illuminato, ad suae corruptionis tenebras rursum relabente nequaquam diu retinetur. Ecce pertransibit Dominus. Spiritus grandis et fortis subvertens montes et conterens petras; non in spiritu Dominus. Post spiritum commotio; non in commotione Dominus. Post commotionem ignis; non in igne Dominus. Post ignem sibilus aurae lenis. Ecce preambulos Dei, spiritum, commotionem et ignem. Non venit Dominus ad te nisi prius isti veniant. Spiritus est terror judicii aeterni, qui si in cor peccatoris impegerit, et montes superbiae dejicit, et petras duritiae dissolvit. Sed hic nequaquam Deus esse dicitur, quia anima quam adhuc timor perditionis afficit, nondum perfectae charitatis dulcedinem sentit. Post spiritum commotio sequitur, quia terrore judicii concussa mens mox a sua stabilitate movetur. Post commotionem vero ignis sequitur, quia post anxietatem futuri saeculi adversum se saeviens animus ardore compunctionis inflammatur. Postremo igni sibilus aurae lenis succedit, quia post longa compunctionis incendia purgata mens, afflata spiritu, consolationis refrigerium sentit. Ubi notandum quod cum in praecedentibus non esse Dominus dicitur, sibilo aurae lenis nequaquam esse negatur; quia nimirum illa solum mens ejus dulcedinem percipit, quae post laborem poenitentiae et anxietatem, consolationis refrigerio percepto in spe propitiationis divinae requiescit.
110
TIT. CX. De duobus nuntiis ad nos missis.
110
Fuit homo missus a Deo cui nomen erat Joannes. Duos nuntios misit Deus in hunc mundum, servum et Filium. Prius servum ut comminaretur, postea Filium ut consolaretur. Servus attulit timorem, Filius amorem. Servus nuntiavit quod timeremus; Filius revelavit quod amaremus. Duo enim, fratres charissimi, abscondita erant ab oculis hominis, aeterna mala et aeterna bona, et non praevidit homo vel mala illa ut caveret, vel bona ut requireret. Ad sola praesentia oculos apertos habebat, et ideo quia non videbat homo ubi magis oportuit, indicanda erant illi quae nesciebat. Venit Joannes clamans: Genimina viperarum, quis vobis monstrabit fugere a ventura ira? Agite fructus dignos poenitentiae. Nuntiat periculum, suadet cautelam, ostendit consilium. Bonus servus, bonus nuntius, pie saeviens, persequendo misericors; percutit servus, ut sanet Dominus. Videte duos nuntios: Venit Joannes, non manducans nec bibens; exemplum poenitentiae; Venit filius hominis manducans et bibens, exemplum misericordiae. Alterum propter mala hominis: alterum propter bona Dei.
111
TIT. CXI. De deserto quod est cor hominis; de virgula fumi et de pigmentario et aromatibus.
111
Quae est ista quae ascendit per desertum sicut virgula fumi ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii? Dormit et ascendit quia foris requiescit et intus surgit. Desertum est mundus propter abundantiam mali et inopiam boni. Desertum est cor malum, quia cultum non est, et germinat noxia, et in eo bestiae habitant. Quia enim in eo agricola Christus non est, et Pater ejus non seminat ibi verbum suum, surgunt germina vitiorum, urticae concupiscentiae, et spinae sollicitudinis, et alia talia; et requiescunt ibi daemonia, quia non est qui exterreat. Desertum est item cor bonum, quia longe est a strepitu et tumultu, et non conculcatur frequentia terrenarum cogitationum, sed virens permanet et floridum, et germina virtutum producit, et canit ibi turtur Spiritus sanctus, et non auditur vox hominis neque ad hominem pertinentis. Virgula recta est et gracilis in longum porrecta. Quia tantum sursum tendit recta esse debet, et quia arcta est via, gracilis, et quia longa, porrecta. Item non est virgula ligni insensibilis et duri, sed fumi qui speciem habet, substantiam non habet. Cum enim cernitur, aliquid esse videtur; cum manus apponitur, nihil invenitur. Sic bonus quisque hic esse videtur per carnis speciem; sed hic non est per dilectionem. Item fumus de igne ascendit, quia desiderium ex amore venit. Et qualis fumus? Ex aromatibus myrrhae et thuris et universi pulveris pigmentarii. Pigmentarius est Christus, pigmenta aromata et virtutes, myrrha carnis mortificatio, thus mentis devotio. Universus pulvis pigmentarii virtutum omnium multitudo, sicut in vitiis, ita et in virtutibus invenitur. Dicitur in libro Job: Procul adoratur bellum, exhortationem ducum et ululatum exercitus( Job XXXIX). Habet enim vitiorum multitudo regem seu reginam, habet et duces, habet et populos et exercitus. Regina est superbia, duces vitia capitalia, exercitus est universa mala subsequentia. Primum ergo duces vitiorum quasi in pugna exhortationem faciunt, quia hominem in ratione faciendi decipiunt; exercitus autem postea quasi cum ululatu irruit, quia post primam suggestionem susceptam, turba vitiorum sequens in deceptam mentem cum violentia et tumultu impetum facit. Sic et virtutibus regina est humilitas; duces, principales virtutes; exercitus, bonorum universitas. Et postquam primae virtutes ab homine cum quadam ratione suscipiuntur, mox universitas bonorum sponte subsequitur. Ideo hic primum duces posuit myrrham et thus; post exercitum, universum pigmentarii pulverem.
112
TIT. CXII. De tribus festis, virginum, confessorum et martyrum, et de bono confessionis.
112
Festum est gaudium. Magnum gaudium, magnum festum. Bonum gaudium, bonum festum. Tria sunt festa: Festa virginum, festum confessorum, festum martyrum. Festum virginum facit qui observantia castitatis conscientiam exhilarat. Festum confessorum facit qui, etsi gloriari non potest de integritate virginitatis, consolatur tamen in puritate confessionis. Qui, etsi bonum non fecit unde gaudeat, accusavit tamen et improbavit malum quod fecit, ut consolationem inveniat. Festum martyrum facit qui sub pressura tribulationis gaudet in spe retributionis. Considerate, fratres, conscientias vestras. Magnum festum facit qui gaudet de puritate. Nec ille excluditur qui consolatur in humilitate. Puritas ad virginitatem pertinet; humilitas ad confessionem. Propterea qui non tenuistis virginitatem, amplectimini humilitatem. Magna virtus est humilitatis. Audacter dico quod nec ipsa virginitas sine humilitate placet. Humiliare ergo et recognosce quod es. Habet quidem confessio criminis poenam praecedentem in erubescentia; sed sequitur festum gaudii et consolationis in bona conscientia. Bona recompensatio posita est tibi. Dicis homini peccatum tuum, ut Deus taceat. Judicas tu ut non judicet ille. Coram uno homine confiteris ut justificeris, ne coram coelo et terra, coram omnibus angelis Dei arguaris et damneris. Propterea laetetur qui confitetur ne damnetur.
113
TIT. CXIII. De festis sanctorum recolendis.
113
Ex magna, fratres charissimi, Salvatoris nostri pietate agitur, quod nobis merita sanctorum festiva jucunditate recolenda indicuntur, quia in eo nos Deus noster et exhortatur ad imitationem virtutum, et admittit ad participationem gaudiorum. Propter hoc ad imitationem virtutum, ut corrigatur malitia nostra. Propter hoc ad participationem gaudiorum, ut consoletur miseria nostra. Duo haec mala nostra sunt: alterum quod fecimus, alterum quod patimur. Alterum malum in anima ad corruptionem per culpam; alterum malum in corpore ad correptionem per poenam. Contra utrumque malum Salvator noster remedium praestat, memoriam sanctorum suorum. Dum enim cogitamus quod fecerunt, excitamur ad imitationem bonorum operum. Dum vero consideramus quod perceperunt, consolamur per participationem gaudiorum. Prima eruditio est cum per patientiam illorum ad tolerantiam roboramur; secunda, cum per tentationem eorum ad cautelam instruimur; tertia, cum in correctione illorum post culpam ad spem erigimur. Quia enim eos post lapsum criminis per poenitentiam resurrexisse, et nunc cum Domino Deo in gloriam tantam assumptos videmus, nobis quoque licet in peccata gravia lapsis, nequaquam de Dei misericordia desperandum esse agnoscimus. Et quia rursum antiquum hostem, etiam contra electos Dei aliquid praesumpsisse legimus, quanta cautela adversus ejus insidias vigilandum sit non dubitamus. Postremo dum eos qui bona operati sunt, tanta propter Deum mala pertulisse recolimus, aperte nobis ostenditur quantum nos qui mala fecimus, in adversis patientes esse debeamus. Est et alius fructus quem memoria sanctorum devotis mentibus profert. Nam dum ipsorum gaudia per congratulationem aspicimus, ipsi quoque in nostra miseria ex hac quam charitas in nobis parturit laetitia consolamur. Primum siquidem gaudemus pro illis, ut postmodum etiam gaudeamus cum illis. Primum pro illis gaudemus per charitatem proximi, in qua positum est meritum nostrum; deinde cum illis gaudebimus in charitate Dei, ubi servatur praemium nostrum. Dignum enim est, ut praefati sumus, ut qui nunc gaudemus pro illis, postmodum etiam gaudeamus cum illis, ut primum gaudium consolatio sit in via, secundum gaudium plena exsultatio sit in patria. Hoc igitur gaudium festum nostrum est in quo post laborem et dolorem nostrorum operum respiramus nunc ex parte post intervalla quaedam temporis, donec illud percipiamus in plenitudine aeternitatis. Hic quorumdam sanctorum memoriam certis temporibus recolimus, ibi visionem omnium sanctorum sine intervallo temporis semper habebimus. Hic quasi parvulis nutriendis per partes instillatur consolatio, quando festa singulorum sanctorum per temporum intervalla distinguimus; ibi perfectis tota simul influet plenitudo, quando praesentibus cunctis erit Deus omnia in omnibus. Providenter itaque, fratres, ut, sicut Deus vos reficere dignatus per exempla sanctorum, ita et vos ipsum reficiatis per imitationem sanctorum. Quod ipse praestare dignetur, etc.
114
TIT. CXIV. Quod finis legis Christus est, et de bono finis.
114
Fratres, finis legis Christus est ad justitiam omni credenti. Qui autem ad finem non pervenit nondum consummatus est: Quidquid enim est quandiu finis non est, nondum totum est. Curris viam? quantumvis pergas si ante finem subsistis, non pervenis. Facis opus? si non finis, non perficis. Ergo finis consummatio est, finis perfectio est, finis perventio est; et nihil plenum sine fine. Nihil ergo tibi sufficiat ante finem; nihil sufficiat praeter Christum, quoniam Christus est finis. Donec Christum habeas non requiescas; non deficias donec ad Christum pervenias. Christus veritas est, et Christus sapientia est. Si habitum virtutis et similitudinem foris assumpsisti, coepisti. Si veritatem intus habes, perfecisti, et habes finem Christum, quia Christus veritas est. Si vere sapis, et quod sapiendum est sapis, Christum habes et sapientiam habes, quoniam Christus sapientia est, et ad finem pervenisti, quoniam Christum invenisti. Christus enim lumen tuum est, quo illuminaris ad virtutem diligendam et ad veritatem cognoscendam. Non est autem vera sapientia aliena investigare, sua ignorare. Et propterea nec sapientia mundi, nec prudentia saeculi veram sapientiam contingit, quoniam illa aliena inquirit, ista non profutura colligit; quod non probat veritas Christi, nec docet sapientia Christi. Propterea, fratres, illam sapientiam quaerite quae vera est, ut eam sciatis quae ad salutem vestram pertinet, quoniam in illa Christus est, et illa in Christo est, et qui habet illam, Christum habet. Studete ergo veritatem habere, et sapientiam veram habere; et habebitis Christum finem vestrum in quo vos consummari oportet. Totum bonum vestrum Christus est, ipse virtus vestra, ipse sapientia vestra, ipse exemplum, ipse adjutorium, ipse victoria, ipse corona. Ipsum diligite, ipsum desiderate, ipsum amplectimini animo dilectionis, et recompensate vicem retributionis. Quantumcunque feceritis minus erit quam quod ipse pro vobis sustinuit. Nondum enim restitistis usque ad sanguinem. Recordamini passionis ejus, recordamini patientiae ejus, recordamini mausuetudinis et humilitatis ejus: Cum malediceretur, non maledicebat; cum pateretur, non criminabatur; cum laudabatur, non gloriabatur: cum contemnebatur, non indignabatur. Haec ergo considerate, fratres, et si non potestis aequare, studete imitari. Firmate animum vestrum ad patientiam. Magnum est pati cum Christo, et gloriosum pati pro Christo. Audite quid promittat patientibus pro se: Vos estis, inquit, qui permansistis mecum in tentationibus meis. Et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis super mensam meam in regno meo. Has igitur, fratres, promissiones ante oculos habete, quoties grave aliquid vel molestum patimini, quoties aliqua vos tentatio sollicitat, quoties aliqua molestia gravat; ut non deficiatis animo in tribulatione, quia si nunc permanetis cum Christo in tentatione, eritis cum Christo postea in glorificatione. Quod, etc. Amen.
115
TIT. CXV. De duplici quiete et inquietudine.
115
Est quies quieta, et est quies inquieta; et est inquietudo quieta, et est inquietudo inquieta. Quies est vacatio ab exterioribus, inquietudo occupatio in exterioribus. Quies quieta est, quando et exterius vacamus ab opere, et interius quiescimus a strepitu cogitationum. Quies inquieta est, quando homo exterius quiescit ab opere, et interius perstrepit cogitatione. Inquietudo quieta est, quando exterius occupatur in opere, et tamen intus apud se in tranquillitatis sinu quiescit. Inquietudo inquieta est, quando et exterius occupatur opere, et intus perstrepit cogitatione.
116
TIT. CXVI. De eo quod scriptum est: « Favus distillans labia mea. »
116
Favus distillans labia mea. Favus Verbum caro factum est in Virgine, distillans redundantiam signat. De hoc solo quia plenus gratia fuit, dici non potuit: Plui super civitatem unam, et super alteram non plui. Pars una compluta est, et pars quae compluta non est, aruit. Ipse enim totus redundans, et gratiam fundens, quia quod fecit et dixit doctrina fuit; quod fuit medicina. Alterum exemplum, alterum remedium, et de plenitudine ejus omnes accepimus. Ideo distillans, quia unicuique secundum mensuram gratiae infundens.
117
TIT. CXVII. De duplici gloria veri Salomonis Christi, a patre et matre.
117
Egredimini, filiae Sion, et videte regem Salomonem in diademate quo coronavit eum mater sua. Egredimini, filiae Sion. Egredimini et ingredimini, et videte regem Salomonem. Egredimini, et videte in eo quod mater dedit. Ingredimini et videte in eo quod Pater dedit. Quod enim mater dedit foris est; quod Pater dedit intus est. Mater dedit infirmitatem, Pater dedit majestatem. Mater dedit substantiam carnis, Pater dedit consortium majestatis. Mater dedit in quo vicit, Pater dedit in quo regnavit. Mater dedit in quo victor coronatur, Pater dedit in quo regnans adoratur. In eo quod a Patre habet de supernis prostravit superbum; in eo quod a matre habet in inferis spoliavit avarum. Ibi victor ab angelis collaudatur; hic vincens et triumphans ab hominibus glorificatur; Egredimini ergo, filiae Sion, et videte Salomonem. Egredimini et videte quod foris est, et laudate. Ingredimini et videte quod intus est, et adorate. Egredimini per compassionem, ingredimini per contemplationem. Egredimini visitantes patientem; ingredimini admirantes gloriantem. Egredimini, et fovete in membris suis adhuc infirmum; ingredimini et videte in seipso excelsum. Si pios senserit humilis, pium se exhibebit sublimis.
118
TIT. CXVIII. Quod generalis praedicatio Deum deceat, particularis homines; atque ita quomodo Deus ubique est, et de argutiis dialecticis.
118
Logicalis[ localis] dicit: Sequere cursum sermonis: Quod ubique est hic est. Deus est ubique. Si ubique est, quid dicam? Inferam quod non decet? Ecce locus sordidum quiddam habens, et dixit mihi cogitatio mea: Si Deus ubique est, illic est. Item si ubique non est Deus, et alicubi est; est ubi est, et est ubi non est. Si autem locus est ubi est Deus, et locus ubi non est, localis est Deus. Quod enim nusquam sit quis dicat. Iterum aliud: Vult Deus omne bonum; ducere autem uxorem bonum est, localis infert: Ergo vult Deus uxorem ducere. Tales sunt ineptiae stultorum qui ad sonos vocum pendent. Iterum aliud: Amat Deus omnem creaturam suam. Ergo amat hanc creaturam suam Deus. Sed videte ex hoc quanta inferri possint non decentia. Sic videtur his qui sonos vocum sine sensu dijudicant. Ebriosi, inquiunt, amant fortia vina, et caetera hujusmodi. Multa sunt talia quae dici possent ad hunc modum. Quid ergo? An totum negamus, an totum confitemur? Alterum contra veritatem; alterum contra puritatem esse videtur. Si totum negatur, aliquid Deo subtrahitur quod suum est. Si totum asseritur, aliquid Deo imponitur quod suum non est. Sed videte discretionem. Generalis possessio ad Deum pertinet; propterea generalis praedicatio ipsum decet: Hominibus autem quibus partes datae sunt, particulares locutiones conveniunt. Propter hoc de Creatore omnium recte dico: Amat totum. De te autem cujus dilectio ad partem trahitur, cujus possessio parti debetur, recte dico: Hoc aut illud amas, scilicet aurum amas, argentum amas, pecuniam amas. Quare hoc de Deo similiter non dico? Propter te. Ego quidem hoc recte dicere possem: Si tu hoc sane intelligere posses. Tu hoc dictum de te intelligere consuevisti. Propterea de Deo hoc non dico propter te, ne tu hoc audiens idipsum de illo dici putes, quod dictum est de te. Propterea tibi parco et discerno locutionem, ne rem communem existimes Aliud est amor tuus, aliud amor illius. Idcirco cum dixero: Tu hoc amas, caveo dicere: Ille amat hoc, ne sic putes ipsum amare, sicut amas tu. Ego autem dicere possem recte, si tu intelligere non posses prave. Sic dico: Ubique est; et tamen dicere parco de quibusdam locis: Illic est, ne sic eum illic esse putes, quemadmodum est quod secundum te est, et non decente Deum modo est. Sic dico. Omne bonum vult; et tamen de quodam de quo dico: Bonum est hoc, dicere parco: Hoc vult, propter te, ne existimes eum sic velle sicut tu vis, et ad hoc velle ad quod tu vis.
119
TIT. CXIX. Quomodo debitores non sumus carni, etc.
119
Fratres, debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus. Spiritus hominis medio quodam loco constitutus, supra se Creatorem suum habet, cui subjectus esse debet; sub se carnem suam, cui debet esse praelatus. Aliud ergo debet Creatori propter subjectionem, aliud carni propter praelationem. Creatori propter subjectionem debet, ut nunquam praeter voluntatem ejus se moveat. Carni propter praelationem debet, ut eam secundum arbitrium rationis divinitus illuminare disponat. Justitia enim voluntatis humanae est voluntati divinae per omnia conformari, et quod illa stando habet, motu et appetitu boni desiderii adipisci, ut nec extra illam effluat praesumens ea quae non debet; nec infra illam subsistat, torpens ab iis quae debet. Hoc est ergo debitum spiritus ad Creatorem, ut per omnia secundum ipsius voluntatem moveatur. Debitum autem ad carnem, ut illius appetitum, nec extra suum judicium effluere, nec infra subsistere patiatur. Quia enim spiritus sessor est, et caro jumentum, frenum ei debet, ut praecipitem a malo cohibeat, et calcaria, ut pigram ad bonum excitando exerceat, et pabulum ut ejus infirmitatem sustentet ne deficiat. In stabulo pabulum, in via calcaria et frenum, hoc est in quiete nutrimentum, in exercitatione cohibitionem et incitamentum. Frena est timor, calcaria amor. Cum enim ad delectationem praecipitem impellit desiderium culpae, cohibet a delectatione timentem providentia poenae. In hoc enim quod cernit quod post culpam poena sequitur, sive in correctione, sive damnatione: refrenatur a culpa sive in opere, sive in delectatione. Timor ergo frenum, ipse timor cohibet et stringit effluentem animum, et sistit eum ad tolerantiam, ostendens facilius malam concupiscentiam vincere quam malam conscientiam tolerare; et eligit durum ut durius evadat. Deinde venit amor, et stimulat excitando pigram ad exercitium boni operis, demonstrans alacriter tolerandum laborem operis, pro recompensatione tantae retributionis. Nam quod facimus transitorium est et finem habet; quod autem exspectamus, aeternum est et finem non habet. Merces est vita sine morte, gaudium sine moerore, jucunditas sine dolore. Si ergo haec vita quae morte finitur, tantum diligitur, ut pro ejus amore quidquid pro ipsa desiderari potest libenter despiciatur, ne sola ipsa amittatur, quo desiderio illuc festinare debemus, ubi nec vita morte terminatur, nec gaudium ullo moerore corrumpitur, nec jucunditas dolore afficitur? Haec itaque consideratio animum per desiderium amoris alacriter currere facit ad tolerantiam passionis, ut gravia non sint quaecunque finiri possunt in tempore, cum post ipsa secutura sunt quae plena consistent, et perfecta bona in aeternitate. Hoc est ergo quod dicitur: Fratres, debitores sumus non carni. Debitores enim sumus carni, ut eam cohibeamus ab iniquitate, et exerceamus in virtute, et sustentemus in infirmitate, sed debitores non sumus ei, ut secundum illam vivamus. Hoc est enim secundum illam vivere, videlicet secundum concupiscentias et desideria illius, ut quod illa horret fugiamus, et quod diligit appetamus. Quod si faceremus, nec a malo declinaremus, nec bonum faceremus.
120
TIT. CXX. De duplici et item triplici contemplatione Dei.
120
Mens pia jugi contemplatione Creatoris sui reficitur, et quanto magis ejus bonitatem cogitat, tanto amplius ejus amore inflammatur. Miratur pietatem quae tantam majestatem ad nostram compassionem inflectit; miratur majestatem, quae tantam pietatem nostri compassione et providentia affici et perturbari non sinit. Si enim tanta bonitas esset, et tanta majestas non esset, mala nostra ad Deum redundarent. Si autem tanta majestas esset et tanta bonitas non esset, bona ejus ad nos non descenderent. Congratulamur ergo bonitati de tanta majestate propter ipsum, ne pro nobis afficiatur; congratulamur immensitati de tanta bonitate propter nos, ut nobis compatiatur. Et in his omnibus admiratio magna est et stupor menti, quando non dedignatur Deus humilia et infirma nostra. Et quia illi pietas facit se non indignum, quod nobis miseria necessarium reddit. Quemadmodum materna pietas sordentem puerum non abhorret, sed quodammodo delectatur contrectans et deosculans, nec ignominiosum putat indigna sustinere, quia dilectio pulchrum facit quidquid dilecti necessitas exposcit, sic ergo pia mens Deum suum contemplatur, et ipsa sua contemplatione suaviter reficitur et dulce illi est semper ad considerandum quod ad amandum et laudandum semper est suave. Tripliciter autem animus Deum contemplatur, in seipso, in operibus suis, et in judiciis suis. In seipso, bonum, in operibus suis, magnum; in judiciis suis, justum; in seipso, amabilem; in operibus suis, mirabilem; in judiciis suis, metuendum.
121
TIT. CXXI. Quod anima hominem excruciat et exercet in hac vita.
121
Homo in miseria et ad miseriam natus est. Quod non esset, si homo non peccasset. Primum enim in magna jucunditate fuit, et ab illa in summam felicitatem pervenire debuit; sed quia obedientiam non tenuit, nec retinere potuit quod habuit, nec adipisci quod habiturus fuit. Igitur ad miseriam dejectus et ad miseriam reservatus, coepit in eodem cruciari et exerceri. Cruciari, ut culpam agnosceret; exerceri, ut ad misericordiam reparari posset. Ut in dolore sentiret bonum quod perdidit, in exercitatione proficeret ad bonum quod habiturus fuit. Totum ergo ad cruciatum versum est quod creatum fuerat ad jucunditatem, ut in omnibus dolorem et laborem inveniat, ut in sui afflictione et praesentem miseriam, et amissam felicitatem agnoscat.
122
TIT. CXXII. Quod verbum Dei solum bonum est animae.
122
Ex duabus substantiis constat homo, anima et carne; et utraque bonum suum habet. Bonum carnis est mundus cum abundantia jucunditatis suae. Bonum animae est Deus cum affluentia dulcedinis suae. Si ergo bona carnis tanta sunt, bona animae quanta esse putanda sunt? Quanto enim anima carne melior est, tanto bonum animae bono carnis melius esse necesse est. Omnia autem quae visibiliter bona sunt, bona tantum, ut dictum est, carnis sunt, et ad bonum animae pertingere nullatenus possunt. Quidquid dulce est ad gustum, quidquid redolens ad olfactum, quidquid plausibile ad auditum, quidquid lene ad tactum, quidquid pulchrum ad visum, carni blanditur et jucundum est ad carnem, et non est animae bonum in his omnibus. Primum considera ipsum visibile lumen, quod visibilibus omnibus jucundum est, sine quo nihil est visibile. Ipsum ergo magnum bonum est, et inter caetera bona visibilia magis bonum et jucundius bonum est; et tamen bonum animae esse non potest. Illuminat enim lumen istud, sed oculos carnis tantum, quia si oculos animae illuminaret, in hoc lumine positus omnis verum agnosceret. Nunc autem sine isto lumine veritas videtur. Ac per hoc istud lumen non illuminat oculos per quos videtur. Sicut ergo visibile lumen oculos mentis illuminare non potest, sic cibus carnis mentis famem saturare non potest. Sed sunt extra omnia haec et foris adhaerentia, quasi paleae cibus jumentorum; illa autem quae extrinsecus sunt bona, quasi ex adipe frumenti panis, cibus hominum. Propterea filii Jerusalem paleas non manducant, sed adipe frumenti satiantur, quia omnes qui internam dulcedinem gustare coeperunt, quidquid extrinsecus transitorie delectat et secundum carnem dulce videtur, despiciunt. Habet ergo caro cibum suum, quo reficitur; habet et anima cibum suum, quo saginatur. Ipse autem cibus animae verbum. Dei est, et ipsum verbum idem lumen est quo illuminatur, et cibus quo reficitur: lumen, quo clarescit ad cognitionem veritatis; cibus, quo pinguescit et hilarescit ad amorem bonitatis. Ipsum ergo verbum Dei primo se effundit, deinde se infundit. Effundit ut videatur; infundit ut percipiatur. Si enim se non effunderet, non cognosceretur; si se non infunderet, non gustaretur. Primo ergo se effudit et perceptibile fecit per creaturam; secundo, per carnem assumptam; tertio adhuc quotidie se effundit per vocem humanam. Post primam effusionem infusum est et conceptum per visum. Post secundam infusionem infusum est et conceptum per fidem. Post tertiam effusionem infunditur et concipitur per cognitionem; et pascit ubique et reficit. Primo ad manifestationem, secundo ad salutem, tertio ad instructionem. Primo ne mali excusentur, secundo ut praedestinati salventur, tertio ut eruditi informentur.
123
TIT. CXXIII. Quod scientia et cura dupliciter Deo attribuitur.
123
Cognitio vel scientia alia dicitur secundum contemplationem, alia secundum insinuationem. Similiter cura Dei, alia secundum providentiam, alia secundum praeceptionem. Secundum contemplationem scit numerum omnium rerum; secundum insinuationem nescire dicitur, quia scientiam non tribuit. Similiter secundum providentiam cura est ei de omnibus; secundum Scripturam et praeceptionem non est cura illi de bobus.
124
TIT. CXXIV. De duabus partibus concupiscentiae mundanae.
124
Concupiscentia mundi duas partes habet, honestatem et utilitatem. Quae duo cum pariter insunt magis moderata sunt, quia vicissim se temperant; et qui ab altero se restringunt ad alterum immoderatius se effundunt. Alii honesta appetunt, quia laudabiles apparere volunt. Alii honesta appetunt, quia despicabiles videri erubescant. Alii honesta fugiunt propter humilitatem. Alii honesta fugiunt propter simulationem. Utilitas ita appetenda est, ut natura foveatur, et culpa exstinguatur.
125
TIT. CXXV. De tribus gradibus abstinentiae.
125
Primus gradus abstinentiae est contentum esse iis quae dantur; secundus, se in his temperare; tertius, ex his aliquid excipere.
126
TIT. CXXVI. Quod multi sola curiositate veritatem quaerunt.
126
Pilatus interrogavit Jesum: Quid est veritas? et statim egressus est in praetorium. Fecit ergo quaestionem, et non exspectavit responsionem. Sic multi transitorio fervore ad Deum conversi vera bona desiderare incipiunt; sed eadem mentis mutabilitate iterum ad transitoria effusi, in mentis proposito non persistunt. Quaerunt ergo conversi per desiderium veritatis, sed non exspectant responsionem aversi per appetitum vanitatis.
127
TIT. CXXVII. De duplici superbia.
127
Duo sunt genera elationis. Alterum intus per superbiam, alterum foris per typum elationis. Superbia enim intus est, jactantia foris. Superbia alia est, qua in sui consideratione animus intumescit; alia, qua in sui comparatione caeteros despicit. Similiter jactantia foris, alia est qua in sui ostentatione homo blandum se simulat, alia qua se crudelem et metuendum demonstrat. In prima placere nititur, in secunda placere dedignatur. Ex primo igitur genere superbiae in quo homo sibi placet, primum nascitur genus jactantiae in quo caeteris placere desiderat; et ex secundo genere superbiae, in quo alios despicit, secundum nascitur genus jactantiae, quo se aliis non amabilem, sed metuendum monstrare laborat.
128
TIT. CXXVIII. De duplici humilitate.
128
Duo sunt genera humilitatis. Primum ad se, secundum ad alios. Humilitas ad se est qua quisque de semetipso parva existimat. Humilitas ad alios est qua bona aliorum homo sine invidia et livore commendat. Per primam humilitatem praeesse non cupit; per secundam subesse non contemnit. Humilitas facit ut mala sua homo non excuset. Pietas facit ut mala aliena non aggravet. Item humilitas facit ut quae in se latent secundum veritatem judicet; pietas facit ut quae in aliis non patent ad meliorem partem inclinet. Hinc est quod sancti viri semetipsos tam districte dijudicant, et cunctos sibi merito anteponendos putant. Vident enim sua, et quae manifesta sunt, et quae occulta; aliorum autem manifesta tantum. Cum itaque de alienis occultis judicare non praesumant, nisi quantum pietate movente, bona esse existimant, plura sunt quae in se mala vident, ubi et manifesta et occulta vident, quam quae in aliis, ubi manifesta tantum vident. Nam, etsi quando quaedam occulta aliena ex manifestis deprehendunt, sua tamen districte per veritatem judicant; illa autem per pietatem excusando, judicare non praesumunt. Hinc ergo fit ut inferiores se cunctis existiment, et hoc illis sentire dulce sit quod sua mala aggravare et aliorum allevare possit.
129
TIT. CXXIX. Quid vere sit homo.
129
Unum est in homine cui soli judicium est cum Deo. Hoc autem est consensus rationis; et hoc vere ipse est homo, caetera hominis et in homine. Hoc solum si bonum est, non est ad malum quidquid in homine est, sive sit bonum sive sit malum: et hoc solum, si malum est, non est ad bonum quidquid in homine est, sive sit malum, sive sit bonum. Sciendum etiam quod sicut in bonis post propositum bonum quaedam affectiones malorum sunt non ad culpam, et tamen aliquando occasio culpae, sic et in malis cum proposito malo sunt affectiones quaedam bonorum non ad meritum, quae tamen saepe fiunt occasio poenitentiae.
130
TIT. CXXX. De tribus spiritibus.
130
Tres sunt spiritus: Spiritus Dei, spiritus hominis, spiritus diaboli. Spiritus Dei et spiritus diaboli immobiles sunt, alter in bono, alter in malo. Spiritus hominis nunc huc, nunc illuc flectitur; et cui se sociat aliquando est servus, aliquando socius. Scriptum est enim: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et de altero: Scitis quia cum gentes essetis ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Si spiritus hominis aliquando ducitur, aliquando trahitur: Ubi erat impetus spiritus, illuc gradiebantur.
131
TIT. CXXXI. De dilectore et dilecto duplici.
131
Indica mihi quem diligit anima mea. Alter est dilectus animae et dilector animae; alter dilectus carnis et dilector carnis. Christus dilectus animae est et dilector. Mundus dilectus carnis est et dilector. Dilector qui diligit; dilectus qui diligitur. In hoc probatur quod Christus dilector animae est, quia in oculis ejus nihil interest qualis species carnis, ubi anima pulchra est. Dilectus autem animae ideo ipse est, quia in perfruendo ipso anima delectatur. Tale etenim bonum est sapientia, quo perfrui nisi rationalis natura non potest. Sicut caro mundo perfruitur et delectatur, et oculus carnis hoc diligit quod capit; et qui amat speciem, amat et illa quae speciem commendant.
132
TIT. CXXXII. « Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis. »
132
Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Labore fatigati, onere gravati, inedia macerati, venite ad me. Qualis ad qualem; Clausi, ad ostium; aegroti, ad medicum; naufragi, ad portum. Ad ostium luminis, ad portum quietis, ad medicum salutis. Ad ostium, ut egressi veritatem videatis; ad medicum, ut curati ad sanitatem convalescatis; ad portum, ut collecti post laborem quiescatis. Vacui, ut lumine veritatis impleamini; onerati, ut pondere peccatorum allevemini; laborantes, ut quiete adepta consolemini.
133
TIT. CXXXIII. De mortis duabus portis.
133
Qui cupiditate peccant sumant David exemplum, ut resurgant. Qui timore peccant sumant Petrum exemplum, ut resurgant. Uterque cecidit, et uterque resurrexit, quia Christus utrumque respexit, alterum per se, alterum per prophetam suum. Istae sunt duae portae mortis: cupiditas et timor; quae si cui clauduntur, non erit quo mundus ingrediatur.
134
TIT. CXXXIV. Quomodo malus bono vivat, et quod esse bonum et in eo perseverare non sit ab homine.
134
Omnis rei exemplum sub coelo. Sunt mali qui nunquam boni fiunt. Sunt boni qui semper in bono consistunt. Illi nunquam surgunt, isti nunquam cadunt. Alii qui cum ceciderint non resurgunt; alii cadunt et resurgunt. Qui nunquam surgunt vel nunquam resurgunt, mali sunt. Qui nunquam cadunt vel cum ceciderint resurgunt, boni sunt. Sic duo sunt genera malorum, et duo bonorum; et ubique malus bono vivit. Qui nunquam boni fiunt exemplum sunt bonis ut intelligant non esse ex se quod boni sunt, quia, si bonum esse ex homine esset, omnis homo bonus esset. Iterum qui a bono cadunt et non resurgunt, exemplum sunt bonis, ut sciant gratiam esse non solum quod bonum acceperunt, sed etiam quod in bono perseveraverunt. Si enim perseverare hominis esset, nullus caderet.
135
TIT. CXXXV. De duplici fine et medio.
135
Vita mortalis medio loco constituta est, et habet ad dexteram suam vitam aeternam, ad sinistram autem suam mortem perpetuam. Et ex vita quidem aeterna habet quod vita est. Ex morte autem aeterna habet quod mortalis est. Via autem qua ad dexteram itur est justitia; via vero qua itur ad sinistram, culpa. Et flectitur ista vita mortalis sive mors vitalis aliquando per culpam ad mortem, aliquando per justitiam ad vitam. Et quae ad vitam pervenit, amplius non cadit, sicut quae ad mortem pervenit amplius non resurgit. Finis enim uterque immobilis est; medium mobile et fluctuat donec stabiliatur. In quamcunque enim partem ceciderit lignum, ibi manebit, sive ad austrum sive ad aquilonem.
136
TIT. CXXXVI. De duplici judicio superborum.
136
De montibus surgunt nubes, quia corda tumida a lumine veritatis caligant. Rursum fulmina montes feriunt, quia potentes majus judicium sument.
137
TIT. CXXXVII. Societatem vitae praesentis instabilem esse et separationem tristem.
137
Hoc est unum de magnis malis vitae praesentis, quod dividuntur ab invicem et simul esse non possunt qui et unum habent ortum et animum. In hoc ergo tanto magis laudabilis invenitur in conjunctione societas, quanto magis laeditur in separatione charitas.
138
TIT. CXXXVIII. De laude compassionis.
138
O Beata anima quae compassionem habere potest! Omnes patiuntur, pauci compatiuntur. Quanto autem laudabilius est compati quam pati? Pati siquidem possunt impii; compati autem non nisi pii.
139
TIT. CXXXIX. Quare bestiae crucientur quae culpam non habent.
139
Si poena culpae debetur, qui non peccaverunt, quare patiuntur. Poena hominis justa est, quia peccavit. Caetera quare puniuntur, quae non peccaverunt? Sed quae propter hominem facta sunt, propter hominem puniuntur. Amplius adhuc: quia si non peccasset homo, laborarent propter hominem quae propter hominem facta sunt, ut sciat homo quanti est apud Deum salus sua; pro quo omnia laborant ne solus ipse laboret, et ut discat poenam timere, poenam videns laborantium in poena.
140
TIT. CXL. Quomodo homo a Deo et se recessit et quomodo redit.
140
Homo primum per superbiam recessit a Deo; postea per concupiscentiam recessit a semetipso. Per superbiam factus est diabolus. Per concupiscentiam factus est sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Nunc per humilitatem revertitur ad Deum, per munditiam revertitur ad semetipsum. Per humilitatem meretur gloriam. Per munditiam meretur incorruptionem, gloriam deitatis, incorruptionem immortalitatis.
141
TIT. CXLI. Quod homo se et sua male diligit.
141
Est quidam amor hominis ad se et ad sua, ad vitam suam et ad concupiscentiam suam. Ad vitam suam quia vult hic esse; ad concupiscentiam suam qua vult hic esse cum istis. Ad vitam suam, qua diligit mundum; ad concupiscentiam suam, qua diligit ea quae in mundo sunt. Ad vitam suam, qua negligit Deum; ad concupiscentiam suam, qua obliviscitur Deum. Ad vitam suam, qua refugit adversa; ad concupiscentiam suam qua appetit prospera. Refugit timore, appetit cupiditate; et vivunt membra hominis quae non sunt mortificata super terram. Vivunt et sentiunt. Vivunt discretione, sentiunt delectatione. Discretione in bono et malo; delectatione in solo bono. Discretione in iis quae odiunt et diligunt; delectatione in his quae diligunt. Et blandiuntur oculi ad species illecebrosas, ut aperiantur ad videndum. Blandiuntur aures ad cantica sonora, ad verba otiosa, ut aperiantur ad audiendum. Blandiuntur nares ad odorem suavem, ut aperiantur ad olfaciendum. Blandiuntur fauces ad sapores dulces, ut aperiantur ad gustandum. Blandiuntur manus ad tactus molles, ut porrigantur ad tangendum; et luxuriat tota massa naturae fermento malitiae et nequitiae. Malitiae, in manifesto; nequitiae, in abscondito. Malitiae, in opere; nequitiae, in cogitatione. Malitiae, carens sinceritate; nequitiae, carens veritate. Et amat homo perverse se et sua, et nutrit germina, et exhibet mala membra sua arma iniquitatis, abjiciens disciplinam et bonitatem odiens, ne contristet membra sua; laxat frena oculis et auribus, ut intrent et exeant ad delectationes suas et cum delectationibus suis, et ad omnes sensus, ut gaudeant et confruantur gaudiis suis, futuros dolores non prospiciens, primum per negligentiam, postea per contemptum.
142
TIT. CXLII. De itinere trium dierum et trium noctium; et de accessu ad Deum et recessu ab eo.
142
Ibimus viam trium dierum in desertum, ut sacrificemus Deo nostro. Est quidam accessus et recessus animae ad Deum sive a Deo. Accessus ad Deum, recessus a Deo. Abeunti iter est per noctem; redeunti iter est per diem. Quot noctibus recedit, tot diebus redit. Abeunti primae noctis iter est per superbiam, qua Deum deserit. Secundae noctis iter est per concupiscentiam, qua alia praeter Deum appetit. Tertiae noctis iter est per obstinantiam[ obstinationem], qua in alienis extra Deum requiescit. In superbia est vanitas; in concupiscentia delectatio; in obstinantia consensus. Per vanitatem igitur abit, per delectationem stat, per consensum sedet. Per superbiam a Deo recedens vadit ad se, ut requiescat in se. Per concupiscentiam descendit sub se, ut requiescat in carne. Per obstinantiam trahitur extra se, ut requiescat in carne visibilium specie, et permaneat in delectatione. Primum, vadit de virtute sua gloriari, secundo, vadit in vitiis suis delectari; tertio, vadit in transitoriis consolari. Primo, Maledictus homo qui confidit in homine. Secundo, Qui ponit carnem brachium suum. Tertio, Qui speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua. Revertente autem primae diei iter est quando intentionem suam convertit ab eo quod extra ipsum est ad id quod ipsa est. Secundae diei iter est quando ab eo quod est, animo ducitur ad id quod esse debet. Tertiae dici iter est quando a perceptione illuminationis rapitur ad fontem luminis. Prima reversio est ab alienis ad propria. Secunda est a malis ad bona. Tertia est a studio virtutis ad perceptionem internae et aeternae dulcedinis.
143
TIT. CXLIII. Quomodo Deus et cibus dicitur per cognitionem et potus per dilectionem.
143
Deus noster et cibus et potus est: cibus, quando sumitur per cognitionem; potus, quando per dilectionem. Duplici hoc sensu beata anima Deo fruitur, scilicet cognitione et dilectione, quia cognoscendo vivit et diligendo. In cognitione aliquid laboris esse videtur, in qua quasi cibus, nisi prius mansus, non sumitur. Sic enim scrutationis labore pervenitur ad gustum cognitionis. Dilectionis potus difficultatem non habet, et facilius intrat in animam boni dilectio, quam occulti cognitio.
144
TIT. CXLIV. De trina refectione animae.
144
Trina refectione Deus animam fidelem pascit: per verbum, per sacramentum, per spiritum. Quando nos per verba sua et sacramenta reficit, favum nobis edendum proponit. Quando vero intus per Spiritum suum nos reficit, mel nobis gustandum effundit.
145
TIT. CXLV. Quae Dei sunt incomparabilia esse
145
Divinae naturae excellentia ita omnifariam incomprehensibilis probatur, quod nec ejus aeternitatem aequare potest tempus, nec immensitatem locus, nec potestatem opus, nec sapientiam sensus.
146
TIT. CXLVI. Quod et sua et aliena ordinat Deus.
146
Dispositio divina in omnibus operationis suae virtutem ostendit. In bonis quidem dupliciter, in quibus utrumque facit, et ut sint et ut ordinata sint. In malis autem simpliciter in quibus non facit quidem ut sint, sed tantum ut ordinata sint.
147
TIT. CXLVII. Quod septem modis suscepit Deus homines.
147
Septem modis suscepit Deus homines: Primo ad sponsionem, secundo ad protectionem, tertio ad sustentationem, quarto ad reconciliationem, quinto ad approbationem, sexto ad consolationem, septimo ad remunerationem. Primum pugnaturus contra diabolum suscepit in causa ut quasi spondeat pro eis, quando confidit in eis; quemadmodum causam beati Job, quasi cujusdam agonistae sui, contra diabolum defendendam suscepit. Quosdam autem, quasi timidos et inertes, a pugna fugientes, suscepit ad protectionem, ne labantur; alios in pugna ruentes suscepit ad sustentationem, ne conterantur; alios post ruinam surgentes suscepit ad reconciliationem, ut restituantur; alios jam bene agentes suscepit per approbationem, ut remunerentur; alios post bonam operationem suscipit per remunerationem, ut glorificentur; alios inter operandum fessos suscipit per internam aspirationem, ut refocillentur et consolentur.
148
TIT. CXLVIII. De exercitationibus et profectibus hominum.
148
Alii sunt laborantes et non proficientes, alii laborantes et proficientes, alii non laborantes et proficientes. Laborantes et non proficientes sunt miserandi. Laborantes et proficientes sunt laudandi. Proficientes et non laborantes sunt beatificandi. Qui pro mundi gloria laborant, laborem habent, profectum non habent. Qui pro vita aeterna laborant, laborem quidem habent, sed in labore suo etiam fructum habent. Qui gratis dona virtutum suscipiunt, ii profectum habent ubi laborem non habent.
149
TIT. CXLIX. De triplici fructu lectionis.
149
Primus fructus lectionis est ut ad veritatem cognoscendam erudiaris; secundus, ut, ad virtutem amandam exciteris; tertius, ut intentione legendi occupatus, corde non vageris.
150.1
TIT. CL. De duplici fructu jejunii, laboris et orationis.
150.1
Primus fructus jejunii est mortificatio carnalis delectationis; secundus, ut per afflictionem carnis corde compungaris.
150.2
Primus fructus laboris est occupatio; secundus, exercitatio.
150.3
Primus fructus orationis est petitionis impetratio; secundus, devotionis exercitatio.
151
TIT. CLI. Quare damnentur qui non peccaverunt.
151
Quare, inquis, damnantur qui non peccaverunt? Ostende justitiam quare poenam sustinet qui culpam non perpetravit. Quis ille? Puer, ais, qui recens natus moritur, et ideo damnari dicitur, quia renasci non potuit. Iste, inquis, culpam non fecit, et sustinet poenam. Non ergo potuisti dicere: Culpam non habet. Habet enim culpam, quamvis non fecerit culpam; culpam enim nascendo contraxit quam faciendo non perpetravit. Itaque pro culpa punitur quam habet; quae et ipsius est, quia eam habet; et aliena est, quia aliunde habet. Tamen omnino pro culpa sua punitur quam nasci contulit, renasci non abstulit. Sed anima, inquis, ipsa, quae nec per conditionem, quia munda creata est, nec per nativitatem, quia ex traduce non est, nec per operationem, quia necdum bonum aut malum facere potens est, culpam habet, quare rea judicatur, et pro reatu condemnatur? Sic igitur instas ut probes poenam esse sine culpa, ac per hoc ipsam poenam justam non esse quae sine culpa infertur. Hoc ergo dicis, quasi nulla poena justa esse possit, nisi pro culpa illata fuerit. Dic ergo: Bruta animalia quare puniuntur quae non peccaverunt? Cum solus homo peccaverit, quare caetera cruciantur? Omnia laborant ne solus ipse laboret qui potius solus laborare debuit, quia solus ipse peccavit. Si non potest Creator, secundum beneplacitum omnipotentis voluntatis suae servitio creaturae suae uti, etiam cum labore et poena illius ad implendam dispensationem suam, dic quomodo injustum non est ut ista puniat quae non peccaverunt. Sed debet Creatori suo factura laborem suum etiam sine culpa, si illi placuerit, cum ratio expostulet ad implendam dispensationem ipsius. Nec injustum est, cum illi placet cui nihil injustum placet. Sicut enim totum illi debet quod est, sic etiam totum illi debet quod potest, ut, quantum ipse vult, ex eo illi serviat, et quomodo vult. Secundum hoc quoque justitiae moderamen, utitur Deus labore creaturae suae ad servitium hominis, ut ex eo ipse intelligat homo quantum sibi collatum sit, et quantum ipse Deo debeat pro quo laborant omnia, ne solus ipse laboret. Sed aliud est, inquis, de poena brutorum animalium agere, aliud de poena rationalium, quibus solis sicut datum est benefacere, ut glorificentur, ita justum nullatenus est ut puniantur, nisi male fecerint. Quid ergo? Nunquam homo punitus est sine culpa? Dic igitur: Caecus ille a nativitate quid fecit, ut caecus nasceretur? De quo scriptum est: Neque hic peccavit neque parentes ejus, sed ut manifestarentur opera Dei in illo. Job qua culpa flagellum meruit, qui dicit: Non peccavi, et in amaritudinibus moratur oculus meus? Quia ergo et justus aliquando poenam sustinet quam peccando non meruit, qui non meruit ut sustineat, sed sustinet potius ut mereatur; quare in his qui praeter originale nihil commiserunt, tanto studio Deum injustitiae arguere volumus, quia poenam cernimus, et culpam actualem non invenimus? Maxime quia dictum est mitissimam esse poenam illorum qui, praeter originale, nihil commiserunt. Si ergo Deus, ad demonstrandam gloriam suam, in vasa misericordiae vult quosdam quidem qui actualiter peccaverunt, cruciari in poena, alios autem qui originaliter tantum rei tenentur, excludi a gloria, ut electis suis in illis quidem, ostendat quantam miseriam evaserunt, in istis autem quantam gloriam consecuti sunt, quis ei dicere potest: Cur ita facis? Qui, cum vult, sine culpa juste poenam ferre potest, sicut culpanti, ne poenam inferat, juste ignoscere potest. Sed forte non illa sola putetur esse poena eorum qui pro originali tantum culpa damnati sunt, quod a gloria beatitudinis excluduntur, nisi etiam tormentorum cruciatibus afficiantur. Sed si alia est, quae, vel qualis sit, nescio; unum scio, quod haec magna poena et magna miseria est non habere bonum illud sine quo nulli bene esse potest, qui sic ab illo accepit esse, ut in illo haberet beatum esse.
152
TIT. CLII. Quomodo sapientia vincit malitiam.
152
Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo, superveniens, vicerit eum, universa arma ejus in quibus confidebat, etc.. Atrium est cor; fortis armatus, malitia; fortior superveniens, sapientia; arma, membra. Sapientia primum malitiam capit, per cognitionem eam deprehendens; postea ligat, ab opere cohibens: deinde flagellat, quia pravus affectus quasi duris quibusdam flagellis caeditur, quando per studium disciplinae ab eo quod appetit refrenatur; novissime quasi membris in crucem extensis et divisis a se clavis, configitur, quando, divisis a se vitiis, timore Dei animus penetratur, quando simul omnia vitia fortia sunt, quia mutuo se muniunt, ut gula luxuriam, pompa superbiam, et caetera. Divide ergo illa et ab invicem disjunge; et sic confige timore Dei carnes tuas, ut malitia in te moriatur. Non autem mireris si sapientia malitiae facit quod a malitia prius ipsa sustinuit. Prius malitia crucifixit sapientiam; postea sapientia, praevalens, crucifigit malitiam.
153
TIT. CLIII. De dispensatione.
153
Quod sine culpa fieri non potest, faciendum non est; et si aliquando conceditur, ipsum malum non est. Indulgentia eget, quia non sine malo est. Propter hoc clamat Apostolus, post peccatum: Bonum est homini mulierem non tangere, quod quidem peccatum non esset, si sine peccato fieri posset. Nunc ergo, quia sine culpa fieri non potest, si non fit, meritum est; si fit, indulgentia eget. Ita non correcto corrigendi potestas negatur. Arguere vis peccantem fratrem tuum, vide si potes sine culpa. Quid est sine culpa? pure, pacifice, sine malitia, sine ira. Alioquin, si irasceris, cum irascentem reprehendis, cadis in vitium quod damnas, et testis efficeris contra te. Si talis es, dimitte, noli tangere, ne tibi dicatur: Medice, cura teipsum. Et, Qui sine peccato est, mittat in eam lapidem. Ille quidem increpandus est, si a te non est. Si adulteram lapidare vis, audi quod dictum est: Si quis sine peccato est, mittat in eam lapidem. Illam judicandam non nego, sed te judicem nolo. Propterea semper time ne festines ad arguendum.
154
TIT. CLIV. Quod Deus prius temporale esse dat, et postea aeternum.
154
Voluit Creator ante aeternitatem tempus esse ut in tempore primum quasi aliquod esse inciperet, postea in aeternitate melius perficeretur. Propterea prius creaturae suae temporale esse dedit, postea daturus aeternum.
155
TIT. CLV. Quod Scriptura aliquando ostendit, et aliquando tribuit mores bonos et virtutem.
155
Quaedam sunt Scripturae quae bonos mores ostendunt; quaedam vero sunt quae bonos mores tribuunt. Illae mentem ad cognitionem virtutis erudiunt docendo; istae ad effectum virtutis compungunt exhortando.
156
TIT. CLVI. De duplici perfectione charitatis.
156
Duobus modis charitas perfecta dicitur: constantia et devotione. Constantia perfecta est charitas, quando fortis est ad omnia adversa toleranda; devotione perfecta est, quando plene succensa est ad ea quae recta sunt appetenda. Constantia perfecta est, quando sic viget ut non possit superari: devotione perfecta est, quando sic ardet ut amplius non debeat inflammari. Prima perfectio aliquando huic vitae conceditur; secunda vero ad futuram reservatur. Constantia in Petro, ardor in Joanne. Constanti dicitur: Confirma fratres tuos; tenero autem: Sic eum volo manere, donec veniam.
157
TIT. CLVII. De terrore et blandimento Dei.
157
Sapientia Dei aliquando nobis in eloquio divino minatur ut timeamus majestatem; aliquando blanditur ut diligamus pietatem. Terror in Joanne, blandimentum in Christo. Timor per servum, amor per filium.
158
TIT. CLVIII. Quid significet quod scriptum est: « Melior est iniquitas viri quam mulier, etc »
158
Melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier. Si per sensualitatem mystice mulierem intelligere volumus et per rationem virum contrarium, fortassis erit quod dicit Scriptura quia primo homini, recens plasmato, cum adjutorium quaereretur in omnibus animantibus, simile inveniri non potuit. Propter quod et mulier postea ei facta est in adjutorium illius, utique similitudinis, quae in caeteris omnibus inventa non fuerat; ut autem eamdem similitudinem haberet cum ipso, facta est de ipso, quia omnis similitudo aut aemulatio est, aut origo. Quapropter quaeramus duo similia, prius unum in uno, postea duo ex uno. Quando solus vir erat et adhuc in viro mulier erat, quasi duo in uno erant, et duo unum erant. Quando autem mulier de viro facta est, unum quodammodo duo factum est, et divisit se unitas, ut una similitudo in duobus constaret. Itaque quaeramus duo in uno, vel potius duo ex uno in similitudine una. In quo uno masculus et femina unum sunt in Christo Jesu. Quid ergo illud unum est in quo et ex quo duo sunt in similitudine una? Respiciamus ad interiorem hominem. Illic quiddam est ad coelestia et superna intendens, et hoc sapientia dicitur; et rursum quiddam ad transitoria et caduca respiciens, et prudentia vocatur, et haec duo ex ratione una sunt, et in ratione una consistunt, et dividit se ratio in duo, sursum et deorsum: sursum in sapientia, deorsum in prudentia; sursum in masculum, deorsum in feminam: ut masculus superior sit et regat, femina inferior et regatur. Caput mulieris vir, caput viri Christus, caput Christi Deus. Prudentia sapientiam regit. Sapientia vero verbum Dei. Verbum autem Dei ab ipso est cujus est, Prudentia, quasi mulier curam domus agens, circa ea quae carnis sunt stringitur. Sapientia vero, quasi vir in longinqua sagacitatem suam extendens, per amplitudinem spiritualis contemplationis evagatur. Hinc est quod mulier illa fornicaria quae propter absentiam disciplinae simul et continentiae modestiam postposuerat, virum suum peregre profectum asserit, domumque ac cubile amatoribus suis pictis tapetibus in blandimenta voluptatis se stravisse testatur, quia nimirum prudentia in terrenis et transitoriis pressa, cum per praesentiam sapientiae superioris non regitur, desideriis carnis suae quasi quibusdam amatoribus per illecebrosas species rerum visibilium ad illicitam delectationem famulatur. Fortis autem illa mulier, quam Sapientia commendat, quia bene domum suam disposuit, laudata est a viro suo, fructum capiens ex operibus manuum suarum. Haec est ergo benefaciens mulier, quae tamen iniquitati viri comparari non potest ut in hoc manifeste demonstretur quantum distet ab aequitate illius malefaciens, si nec benefaciens iniquitati ejus potest coaequari. Considerate modo quando mulier benefacit, et in quo benefacit. Quando facit quod facere debet, benefacit. Quid facere debet? Prudentia dicitur, quia providere debet ea scilicet quae necessaria sunt et commoda carnis suae, quoniam ipsi commissa est cura illius. Vir autem quando benefacit, et in quo benefacit? Quando sapientia sursum intendit, appetens, et desiderans ea solum quae beneplacita sunt Deo, tunc vir benefacit. Vir ergo benefacit, quando sapientia ad superius suum amore et desiderio intendit. Mulier autem benefacit, quando prudentia inferiori suo infirmanti curam ac sollicitudinem impendit. Vidistis hominem commoda carnis suae studiose ac callide perquirentem, et pro ipsius delectatione complenda studio atque intentione assidua insistentem: hic mulier erat benefaciens. Vidistis rursus hominem gustu interni saporis roboratum, carnem suam affligentem et pro intuitu supernae remunerationis non solum superflua, sed etiam necessaria subtrahentem: hic erat vir inique agens. Si enim aequitas est, cum carni quod suum est tribuis, non immerito iniquitas vocatur, quando quod debitum est illi non impendis. Sed tamen melior est iniquitas viri quam benefaciens mulier: quia melior est qui, per coeleste desiderium accensus, carnem suam necessaria etiam subtrahendo affligit, quam qui, per carnalem affectum resolutus, desideriis ipsius per omnia quae commoda sunt illi satisfacere contendit. Mulier malefacit, quando, per imprudentiam vel per pigritiam ligata, carnem suam negligit, vel per sollicitudinem vanam distracta ad superflua quaerenda se effundit. Quando ergo benefacit mulier, virtus non est; sed quando malefacit, culpa. Iniquitas autem viri desiderium est justitiae; bonitas autem perceptio gloriae. Si ergo vir iniquus est ad justitiam, mulier autem bona ad naturam, melior profecto est iniquitas viri quam benefaciens mulier, quia si natura bona est in conditione, justitia melior est in retributione.
159
TIT. CLIX. De Filii Dei generatione aeterna.
159
Quando Pater coaeternum sibi Verbum genuit, tunc dixit, Filius meus es tu. In verbo dixit, et Filius meus es tu, genuit. Quia vero generatio transitoria non est, dicitur hodie; et quia perfecta, genui. Ideo enim per praeteritum dicitur, ne putetur imperfecta; et ideo per hodie quod est praesens, ne transacta.
160
TIT. CLX. De tribus quae sunt in sermone Dei.
160
Tria sunt in sermone Dei: Elementa, exordia et completiones. In elementis expressio vocis sed intelligentia non est: in exordio sermonis intelligentia est, sed perfecta non est; in completione sermonis, perfecta intelligentia est. Figurae Veteris Testamenti elementa fuerunt sermonis Dei. Praecepta Decalogi exordium fuerunt sermonis Dei. Praecepta novi Testamenti completio sunt sermonis Dei. Prohibitio porcinae carnis elementum fuit sermonis Dei. Prohibitio moechiae carnalis, exordium; prohibitio spiritualis moechiae, completio. In Veteri Testamento iterum quando dictum est: Carnem cum sanguine non comedetis, elementum fuit; quando dictum est: Non occides, exordium; quando dictum est: Si quis irascitur fratri suo sine causa, reus erit judicio, completio. In Veteri Testamento vox fuit, in Novo intellectus, in vita aeterna, res. In Veteri Testamento via fuit, in Novo, veritas, in aeternitate, vita. Unde dicitur: Ego sum via, veritas et vita. Idem enim et ibi via fuit, et hic veritas est, et illic vita erit.
161
TIT. CLXI. De duplici cibo et potu Scripturarum.
161
In refectione duo sunt: potus et cibus. Potus facile sumitur sicut est. Cibus sumi non potest nisi cum labore quodam masticetur. Ea quae in Scripturis inveniuntur facilia ad intelligendum, potus sunt; quae difficilia et obscura, cibus. Quae facilia sunt ad intelligendum et suavia ad faciendum, lac sunt, id est potus dulcis. Quae facilia sunt ad intelligendum et gravia ad faciendum, vinum sunt, id est potus austerus. Quae difficilia sunt ad intelligendum et gravia sunt ad faciendum, sunt panis doloris. Quae difficilia sunt ad intelligendum et dulcia ad faciendum, panis exsultationis. Quatuor igitur sunt quae reficiunt: potus dulcis et potus amarus, et cibus amarus et cibus dulcis. Item quatuor sunt genera reficiendorum: Alii, qui solo lacte nutriuntur; alii, quibus cibus frangitur et masticatur; alii, quibus non masticatur, sed frangitur; alii, quibus nec masticatur nec frangitur. Qui in praeceptis Dei ea tantum quae facilia sunt ad intelligendum libenter audiunt, et quae levia sunt ad faciendum obedienter agunt, ii quasi lacte nutriuntur. Alii autem ad solidum cibum habiles sunt, quia in praeceptis Dei et fortia agere et obscura intelligere possunt, si tamen obscura per expositionem fracta aperiantur, et dura per exhortationem et consolationem masticata emolliantur. Praecepta enim fortia per rationem faciendi franguntur, et per blandimenta et consolationes masticantur, ut infirmiores quosque nutrire possint. Alii sunt qui non indigent cibo masticato, sed fracto, quia voluntate parati sunt, ubi rationem faciendi agnoscunt. Alii autem in praecepto obedientiae rationem faciendi quaerere indignum existimant, quia pro solo praecepto obedientiam debere se putant. Isti cibum verbum Dei et frangunt et masticant, quia fortes fide nec in occultis rationem importune exigunt, et charitate ferventes in difficilibus exhortationem non exposcunt. Infantibus lac datur. Pueris cibus frangitur et masticatur. Juvenibus non masticatur, sed frangitur. Viris nec masticatur nec frangitur, qui exercitatus habent sensus, ut possint uti solido cibo.
162
TIT. CLXII. De duplici sensu animae, de intelligentia et sapientia.
162
Duplex est sensus animae. Sensus enim animae sunt intelligentia et sapientia. Sensus intelligentiae ad cognitionem pertinet; sensus sapientiae, ad virtutem. Sensus intelligentiae foris exercetur per lectionem, intus per meditationem. Sensus sapientiae foris exercetur per operationem, intus per tentationem. Sensus intelligentiae est bonum cognoscere, sensus sapientiae est bonum amare. Quidam interius sensu intelligentiae vivunt, et sensu sapientiae mortui sunt. Quidam interius sensu sapientiae vivunt, et necdum sensu intelligentiae plene vivificati sunt. Alii nec intelligentiae nec sapientiae sensum percipiunt. Alii et intelligentiae et sapientiae sensu vivunt. Sensus sapientiae et intelligentiae in quibusdam usu exercitatus acuitur, in quibusdam vero ipso exercitationis suae usu amplius hebetatur. Hinc est quod quibusdam ex frequenti auditu obtusis verbum Dei in fastidium vertitur. Alii, ex quotidiana auditione amplius ad amorem verbi inflammantur. Sic filii Israel in deserto usu manna fastidiunt, et duo discipuli in via loquentis Jesu sermonibus corde inardescunt. Ita machaera cotis confricatione acuitur, et culter assidua soli scissione hebetatur. Vomer sulco attritus splendescit, et cacabus assidua flammae lambentis adustione offuscatur. Sed vae qui de bono deteriores fiunt!
163
TIT. CLXIII. De duplici permissione et prohibitione divina.
163
Duobus modis aliquid Deus permittere dicitur, vel obstaculum auferens, vel non opponens. Item duobus modis prohibere, scilicet vel obstaculum non auferendo vel opponendo.
164
TIT. CLXIV. Quod Deus tribus modis cor emollit.
164
Tribus modis Deus cor emollit: Primum, per inspirationem, bonam voluntatem creando; postea, per aspirationem, excitando; deinde, per occasionem foris adhibitam, quasi viam aperiens, ad perfectionem provocando. Per inspirationem, ponit, per aspirationem impellit, per occasionem trahit. Ponit ad volendum, impellit ad appetendum, trahit ad perficiendum. In cordibus autem malorum Deus pravas voluntates nec inspirando creat, nec aspirando excitat. Tantummodo secundum dispensationem suam aliquando manifestam, aliquando occultam, semper autem justam, occasionem aliquando foris adhibendo justo judicio praecipitat. Ergo in cordibus bonorum voluntates rectas primum intus ipse facit, et deinde easdem foras ubi voluerit et quantum voluerit, ad effectum dirigit. Pravas autem voluntates ipse intus non efficit, sed a semetipsis interius corruptas secundum suae voluntatis arbitrium ad dispensationis intimae ordinem complendum inflectit. Bonas igitur voluntates Deus operatur; malas vero non operatur: tamen et per bonas et per malas voluntates non malum, sed bonum operatur. Igitur utrisque non praebet originem, ut sint; sed utrisque viam aperit, ut perfici possint: et idcirco etiam si voluntas mala est, potestas mala esse non potest, quia, cum a nobis est quod volumus, ab ipso est ut voluntatem implere possimus. Ergo nec per inspirationem nec per aspirationem Deus corda malorum obdurat, sed solum per adhibitam foris occasionem. Sic Pharaonem et Aegyptios obdurasse dicitur, quemadmodum scriptum est: Convertit cor eorum, ut odirent populum ejus, etc. Non pervertendo voluntates eorum, ut malae essent, sed, inclinatis ad pravitatem foris, viam aperiendo, ut ruerent. Nam cum populum suum, filios videlicet Israel, in oculis eorum et numero auxit et divitiis sublimavit, tunc nimirum corda adversariorum prosperitati suorum invidentium livoris tabe astrinxit. Unde ergo extulit, inde illos obduravit, non quidem intus aspirans augmentum malitiae, sed foris provocans intuitu aemulationis perversae. Adhuc etiam quotidie, cum mentibus humanis congrua internis motibus suis extrinsecus occasio opponitur, ut qui in sordibus sunt amplius sordescant, et justi amplius justificentur.
165
TIT. CLXV. De libertate et servitute charitatis.
165
Per charitatem Spiritus servite invicem. Nota utrumque in charitate, et servitutem et libertatem, Tunc quasi libera est charitas, cum sine acceptione mandati sponte se exercet in privatis quibusdam operibus charitatis; tunc autem quasi servilis, cum, propriis voluntatibus postpositis, omnimodo se accommodat voluntatibus proximorum implendis, et, cohibens se circa propria, dilatat et exercet se circa aliena. Sed multo magis haec libera est, quia hoc ipsum facit eam liberam, quod se libere omnium subjicit servituti.
166
TIT. CLXVI. De illo Pauli: « Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. »
166
Per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo. Alii sunt quibus mundus crucifixus est. ipsi vero non sunt mundo crucifixi. Alii qui mundo sunt crucifixi, sed mundus eis crucifixus non est. Alii qui et mundo crucifixi sunt, et mundus eis crucifixus est. Illis enim mundus crucifixus est, qui despecti habentur mundo, nec sequitur eos mundus. Illi sunt mundo crucifixi qui affixi tenentur nec sequuntur mundum, sed prorsus eum abjecerunt. Apostolus autem prorsus abjecerat mundum, et mundus ipsum. Ideoque dicit. Mundus mihi crucifixus est, et ego mundo.
167
TIT. CLXVII. De essentia et forma animae.
167
Duo sunt in anima, essentia et justitia, quae forma est illius. Secundum formam creatur, sed secundum essentiam innovatur. Forma enim omnino potest perire; essentia non omnino perit, sed deformatur amissa forma. Unum est illud: Spiritum innova in visceribus meis. Et de justitia creanda: Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum, etc.
168
TIT. CLXVIII. De triplici acceptione naturae.
168
Tribus modis accipitur natura in sancta Scriptura: Accipitur pro illo optimo statu primae conditionis in quo primus homo conditus est: secundum quod dicuntur omnia naturaliter esse bona. Accipitur et pro reliquo illius statu, quod post lapsum superest, et viget in mente hominis: secundum quod habetur in Epistola ad Romanos: Judicabit id quod ex natura est praeputium legem consummans, te, qui per litteram et circumcisionem praevaricator es legis. Quod est dicere: Gentiles qui implent legem per vim rationis sibi innatam, quae est in appetitu boni, illi tales judicabunt Judaeos. Accipitur in tertia acceptione pro corruptionis statu in quo omnes nascimur. Unde Apostolus: Natura sumus filii irae.
169.1
TIT. CLXIX. Quod Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.
169.1
Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Huic sententiae contrarium esse videtur quod ipse Filius de se dicit: Ego non judico quemquam. Sed nos oportet verba divina ita intelligere, ut non discrepent testimonia veritatis. Quapropter discernamus paulisper qualitatem judiciorum, ne forte interpretatio confusa intelligentiam nostram coarctet. Quatuor ergo sunt judicia: secundum praescientiam, secundum causam, secundum operationem, secundum retributionem. Secundum praescientiam judicati fuimus antequam essemus; secundum causam judicamur ex quo boni vel mali esse incipimus. Quid est enim judicium nisi discretio? Quos igitur prius discrevit praescientia, illos postmodum discernit causa. Sed nos de Filio dicere non possumus quod ipse vel solus sine Patre et Spiritu sancto praescientiam futurorum habeat, vel solus causas hominum occultas discernat. Et ideo cum dicitur: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, de his judiciis intelligere non possumus quae Patri simul et Filio et Spiritui sancto communia esse scimus. In his ergo quae supersunt duobus sententiam quaeramus. Haec enim duo, id est judicium secundum operationem et judicium secundum retributionem, ad solum Filium referuntur. Quorum alterum, id est judicium secundum operationem, dispensat nunc per ministeria hominum; alterum vero, id est judicium secundum retributionem, postmodum exhibebit per semetipsum. Judicium enim secundum operationem est quando judicantur opera hominum, non homines; judicium autem secundum retributionem, quando pro operibus suis judicabuntur homines. Alterum ad praesens tempus pertinet, alterum ad futurum. Alterum a Deo concessum est hominibus servis Dei, per eos et in eis judicante Deo; alterum per semetipsum implebit, praesentibus et attestantibus servis suis, homo Deus. Opera namque hominum sub Deo judicare homo potest; homines autem pro operibus suis judicare non hominis, sed Dei est. Potest enim homo pro modo suo et ordine opus proximi, si tamen manifestum est et judicio subjacet, vel probare, si bonum, vel improbare, si malum est, sic tamen ut eos quorum opera vel probat vel improbat judicare non praesumat, quia et ii, quos aliquando perversa agere conspicimus, in bono consummari videmus; et saepe qui bona multa in conspectu hominum faciunt, conversi tandem retrorsum infausto fine vitam claudunt.
169.2
Propterea, ut dixi, homines qui futura praevidere nequeunt, de praesentibus tantum judicare possunt, ut eos etiam quorum facta damnabilia reputant, damnare ausu temerario non praesumant. Hoc est judicium quod Christus Petro, et cum Petro omnibus vice sua fungentibus concessit dicens: Tibi dabo claves regni coelorum; et: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis. De judicio autem retributionis ait Apostolus: Tu quis es qui alienum servum judicas? Suo Domino stat aut cadit, videlicet ostendens quod ille solus potestatem habet, sive ad mortem sive ad vitam judicare homines, et suae servituti subjicere, qui pro eis pretium sui sanguinis dedit, et eos a servitute diaboli redemit. Omne ergo judicium Pater dedit Filio, ut ipse in praesenti per servos suos vice sua fungentes judicet facta hominum; in futuro autem homines pro factis suis judicet per semetipsum. In judicio itaque praescientiae et causae Pater simul et Filius et Spiritus sanctus judicant et examinant justitiam. In judicio operationis et retributionis solus Filius sive per se sive per servos suos, quos ipse ad hoc ordinare voluit, judicii profert sententiam. Solus ergo judicat Filius qui solus omne judicium dispensat, sive, ut diximus, in praesenti quando per vicarios suos causas aequitatis peragit, sive in futuro, quando ipse ad judicandum secundum formam humanitatis visibiliter se manifestabit. Ex his satis colligi potest quomodo Filius omne judicium acceperit, et tamen neminem judicet, quia sicut in forma hominis accepit in omni judicio solus proferre sententiam: ex forma hominis non habet, sed ex majestate divinitatis ut non solus, sed simul cum Patre et Spiritu sancto dictet justitiam. Propterea in alio loco secundum formam susceptae humanitatis loquens ait: Ego sicut audio judico. Ipse enim sicut audit judicat, quia ex interna dispositione trahit omne judicium quod foris dispensat. Sed est adhuc aliud quod in his verbis considerare possumus: Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Habuit enim Deus Pater judicium cum homine quem creaverat ut contemptus sui poenam exigeret. Habuit judicium cum diabolo, ut invasionis et rapinae quam fecerat hominem seducendo, causam redderet; sed quia solus Filius per incarnationis mysterium et diabolum vicit et hominem a potestate ejus eripuit, quasi a Patre acceptum judicium solus explevit. Omne autem judicium a Patre accepisse dicitur, quia et primum pro homine, postea de homine, ac deinde hominem judicare mittebatur. Pro homine judicavit, quando eum a potestate diaboli eripuit. Unde ait: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Nunc autem de homine judicat, quosdam per gratiam vocans, quosdam vero per justitiam reprobans, et in ipsis vocatis alios incremento virtutum promovens, alios autem a gratia decidentes relinquens. In futuro autem hominem judicabit, quoniam unicuique secundum opera sua reddens, ad gloriam alios destinabit, ad poenam alios.
170
TIT. CLXX. De eo quod scriptum est: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. »
170
Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Minus est debita dimittere quam inimicos diligere. Christiano autem ad perfectionem virtutis dicitur, ut non solum non odiat, sed etiam ut diligat inimicos. Sed quia ad hujus praecepti eminentiam non omnes ascendere possunt, ne fiduciam orandi imperfectiores perdant, quibus fortasse non odisse inimicos sufficere potest, ipsa orationis conditio sic temperata est. Sed cavendum summopere est iis qui in suis precibus exaudiri desiderant, ut si necdum affectum charitatis inimicis impendere praevalent, saltem fraterni odii nihil in corde residere permittant, ut fiducialiter dicere possint: Dimitte nobis debita nostra, etc. Nam ex conditionis ratione si non perfecte dimittunt, ipsi se sua oratione magis constringunt. Sunt namque qui sic dimittunt ut vindictam quidem injuriae non exigant, et tamen ab animo odium inimici non excludant. Quod si nos tali modo debita nostra dimitti petimus, quid aliud petere convincimur, nisi ut nos odiat, et nos puniat Deus? Omnis ergo amaritudo et rancor necesse est ab animo excludatur, ut pura conscientia precibus citius effectum tribuat, si in animo nostro nihil resederit quod eum, quem fallere non possumus, offendat.
171
TIT. CLXXI. Quod amor Dei sit vita cordis.
171
Vita cordis amor est, et idcirco omnino impossibile est ut sine amore sit cor quod vivere cupit. Quid hinc sequatur considera. Si enim humana mens sine amore esse non potest, aut seipsam aut certe aliud aliquid a se diligat necesse est. Quia vero in seipsa perfectum bonum non invenit; si se solam diligeret, felix amor non esset. Oportet ergo, si feliciter amare desiderat, ut aliud aliquid praeter se quod amet inquirat. Si autem imperfectum aliquid extra se amare coeperit, amorem quidem suum irritat, sed miseriam non excludit. Feliciter ergo non diligit, donec ad verum et summum bonum per amoris desiderium se convertit. Quia vero summum et verum bonum Deus est, solus ille feliciter amat qui Deum amat; et tanto felicius quanto amplius. Haec est igitur vera cordis nostri requies, cum in amore Dei per desiderium figitur; nec ultra quidquam appetit, sed in eo quod tenet, quadam felici securitate delectatur. Quia enim illud nec appetitus ultra protrahit, nec timor repellit, quodammodo in idipsum jucunditatis sine vexatione requiescit. Sed quia humanae mentis infirmitas, ut non dicam semper non, sed vix aliquando, in illam divinae contemplationis dulcedinem figi potest, quodam interim studio ad illam ad quam necdum pertingere sufficit stabilitatem assuefacienda est: id est, si Deum semper cogitare non possumus, saltem cor nostrum ab illicitis et vanis cogitationibus restringendo in consideratione operum Dei et mirabilium ejus illud teneamus, ut dum semper minus instabiles esse satagimus, tamen aliquando donante Deo vere stabiles fieri valeamus. Ut autem promotionis hujus aliquod tibi exemplum subjiciam, universus iste mundus quasi quoddam diluvium est: quia omnia quae in hoc mundo sunt ad similitudinem aquae incertis eventibus fluctuando decurrunt. Vera autem fides, quae non transitoria, sed aeterna promittit, quasi a quibusdam fluctibus sic a mundi hujus cupiditate in superna animum attollit, et portari quidem ab aquis potest, sed mergi omnino non potest, quia ad necessitatem hoc mundo utitur, sed ejus desideriis per affectum non implicatur. Quisquis ergo aeterna non credens, sola quae transeunt appetit, hunc quasi sine navi laborantem in fluctibus impetus aquae decurrentis secum trahit. Qui vero aeterna credens transitoria diligit, hic juxta navem naufragium facit. Qui autem aeterna bona et credit et diligit, hic in navi positus fluctuantis maris undas securus pertransit. Et quia per desiderium fidei navem non transgreditur, jam quodammodo in fluctibus terrae stabilitatem imitatur. Primum ergo si hoc mare magnum illaesi pertransire volumus, fabricemus navem, ut fidem integram habeamus. Deinde navem fidei inhabitemus per charitatem, ut et credamus quod diligere debemus, et diligamus quod credimus. Sicque et lex Dei in corde nostro sit per rectae fidei cognitionem, et cor nostrum in lege Dei sit per dilectionem. Sed ut facilius cognoscas quomodo vel unde hanc quam dixi navem sive arcam in corde tuo aedificare debeas, per quam hujus diluvii naufragio eductus, ad portum quietis pervenias, duo opera Dei considera: videlicet opus conditionis et opus restaurationis. Opus autem conditionis est creatio coeli et terrae et omnium quae in eis continentur, quae sex diebus facta sunt; opus vero restaurationis, incarnatio Verbi, et omnia quae a principio mundi usque ad finem vel ad ipsam praenuntiandam praecesserunt, vel ad ipsam confirmandam secutura sunt. Quae omnia sex aetatibus fiunt; sed opera restaurationis magis pertinent ad fidem Catholicam, quae idcirco sancti amplius diligunt, quia in eis suae salutis remedia agnoscunt. Haec autem partim per homines, partim per angelos, partim per semetipsum operatus est Deus, ut in arca spiritali prima sit mansio opera hominum, secunda opera angelorum, tertia opera Dei. Supremus cubitus auctor universorum Deus.
172
TIT. CLXXII. Duobus modis humilitatem impugnari.
172
Duobus modis diabolus humilitatem in nobis oppugnat, per injuriam videlicet, et per reverentiam. Aliquando enim instigat homines, ut injuriam nobis inferant; ac per hoc ad indignationem, et ad iram, et ad impatientiam nos pertrahere nititur. Aliquando facit illos nobis reverentiam exhibere, et sic ad vanam gloriam, et inanem laetitiam nos inclinare conatur. Nos vero si contra haec bella inimici humilitatem nostram illaesam custodire volumus, mala nostra jugiter ante oculos habere studeamus. Mala autem dico non solum interiora, quae ad iniquitatem et culpam pertinent, sed etiam exteriora, quae pertinent ad utilitatem: sicut est ignobilitas generis, inopia, quae est mater paupertatis; debilitas corporis, et si qua sunt talia quae hominem humiliant. Nam si culpas nostras et miserias nostras bene et attente inspicere volumus, tunc fortassis nec indignum judicabimus, si nobis inferatur injuria; nec dignum, si reverentia exhibeatur. Saepe autem diabolus, quos per injuriam quasi impingendo non valet prosternere, per reverentiam quasi occulte suffodiendo nititur supplantare. Mens etenim hominis citius in laude sui decipitur, quia quod libentius accipit, difficilius repellit; nam dum bona sua nonnunquam foris laudari audit, et quodam modo ad semetipsam reversa, iterum esse considerat id quod dicitur, libere jam et quasi sine culpa in adulatione sui delectari se posse arbitratur. Cumque se tantummodo testimonio veritatis consensum praebere existimat, non ipsa eam veritas, sed adulatio potius delectat. Ut autem prorsus ab elationis vitio innocens esse videatur, majori adhuc calliditate se palliat; et postquam id quod dictum est de se verum esse consenserit, ne ullo modo sibi tribuere existimet, statim se ad gratiarum actionem convertit. Haec autem confessio modo mirabili non ad humilitatem, sed ad elationis augmentum proficit, quoniam tanto jam fiducialius apud semetipsum extollitur, quanto manifestius bonum suum non a se, sed a Deo esse confitetur. Pharisaei prorsus superbia dicentis: Deus, gratias ago tibi quia non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus. Jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo. Et vide quomodo virus pestilentiae paulatim se diffundit. Primum fortassis aliquod unum bonum in nobis laudatum fuerat, sed dum mens ex eo incaute extollitur, continuo caetera quoque in memoriam veniunt, ut amplius ad elationem accendatur. Replicat studiose cuncta bona sua praeterita, atque in unum omnia coacervans dum, quasi per praeteritorum memoriam, in praesenti beneficio gratiarum actionem amplificare fallaciter satagit, veraciter in suis oculis ex consideratione tantarum virtutum intumescit. Dumque in sui admiratione occupata defigitur, paulatim jam et eum a quo hoc habet oblivisci incipit; et quasi sibi jam sufficiat quod est, mala sua amplius ad memoriam reducere non dignatur. Tunc hostis postquam intus cor tumidum videt, et hominem in suis oculis magnum effectum, continuo opprobria foris et injurias admovet, quia scit quod decepta mens tanto jam eas impatientius susceptura sit, quanto magis in se nihil, nisi quod laude dignum est, agnoscit. Quapropter oportet, si humilitatem integram et perfectam servare cupimus, animum ab agnitione nostri avertamus, et, accepta contumelia, discamus nocenti non irasci, sed compati, et id quod ab eo patimur existimemus non malitiae illius, sed meritis nostris debere imputari. Tria denique sunt, per quae humilitas adversus illatam contumeliam se defendit: Primum, ut consideremus culpam nostram, qua meruimus ut talia patiamur; deinde, ut cogitemus quod quoties ad nostri laesionem excitatur proximus, hoc quasi non ille, sed in illo justo judicio suo ad nostri probationem sive jubendo sive permittendo operetur Deus; postremo, ut consideremus quod malum agenti non irascendum, sed compatiendum sit, sicut corporaliter infirmanti, sive plagam aut vulnus habenti, nemo sana saperet qui non potius condolendum quam irascendum existimaret. Peccata enim quasi quaedam sunt vulnera animarum; et omnis qui male agit, non quasi ex virtute agens, sed, quasi a virtute deficiens et veluti quadam phrenesis aegritudine laborans, pie tolerandus est. Prima ergo consideratio suadet nobis justitiam, secunda reverentiam, tertia misericordiam. Contra reverentiam autem et laudationem per eamdem malorum suorum memoriam hoc modo se defendere debet humilitas. Quoties adulatione laudantium sive reverentiam exhibentium pulsari exterius atque tentari se senserit, non attendat neque cogitet utrum verum sit quod de se dicitur, aut dignum quod sibi exhibetur, sed statim ne decepta mens per inanem gloriam laudem qua foris pulsatur intro suscipiat, ex ipso suo vitio ei opponere curet unde potius erubescat, dicens cum Psalmista: Avertantur statim erubescentes qui dicunt mihi: Euge, euge. Quisquis enim laudatus de veritate consulturus conscientiam adit, ex eo ipso jam consentire in adulationem convincitur, quia occasionem approbationis ejus non quaereret, nisi eam a principio retinere quam abjicere maluisset. Et ideo fit nonnunquam ut talem justo judicio Deus, quia intentionis ejus pravitatem considerat, veritatem discernere non permittat, et testimonium conscientiae jam illi respondeat non ad id quod quaerere se finxit, sed quod invenire desiderabat. Sic Balaam cum a Balac rege Moabitarum ad maledicendum filiis Israel proposita mercede invitaretur, a Domino quaerit an ire debeat, et eundi licentiam accipit; cui tamen post haec eunti angelus Domini in via occurrens obstitit. Quid est hoc? Si bona fuit via, cur angelus ei obstitit? aut si mala fuit via, cur Deus ei licentiam eundi concessit? Sed nimirum pravitas menti illius hoc meruit, ut illud potius ei Deus responderet quod ipse magis audire desideravit. Nam qui avaritia caecatus ire volebat, etiam priusquam inquireret an ire deberet, dum ei licentia eundi conceditur, ad perficiendum solummodo id quod concupierat relaxatur. Nec praecepto Domini ad id faciendum inducitur, sed permissione Domini facultas volenti condonatur, quia, etsi aliud Dominus quaerenti respondisset, non ire cupientem doceret, sed remanere nolentem cogeret. Sic profecto animus delectatione laudis suae corruptus conscientiam de veritatis testimonio consulit, non quod veritatem invenire diligat, sed quia id quod magis esse desiderat, majori attestatione firmare concupiscit.
173.1
TIT. CLXXIII. De naturis ignis et speciebus.
173.1
Tres sunt naturae ignis, quod nascitur, quod pascitur, quod depascitur, hoc est quod oritur, quod nutritur, quod consumit. Et secundum istas tres naturas recipit undecim species. Prima est quae fit per remotionem; quae nec nascitur, nec pascitur, nec depascitur: qualis est ignis solis et gehennae. Non nascitur quia extra originem non habet; non pascitur, quia nutrimento non indiget; non depascitur quia in subjectam materiam non ardet. Secunda species est quae tantum nascitur, non pascitur, nec depascitur: qualis est fulgor expressus a nubibus, qui nec urit nec findit, moxque exstinguitur. Tertia species est quae tantum pascitur, non nascitur, nec depascitur: qualis est ignis oculorum, qui in viridi pascitur: non nascitur, quia naturalis est; nec depascitur, quia consumens non est. Quarta species est quae tantum depascitur, non nascitur, nec pascitur: qualis est ignis solis. Extrinsecus enim depascitur. Unde nec sordes ei appropinquare possunt; quas non sibi incorporando, sed in nihilum redigendo consumit. Et haec est differentia inter ignem solis et ignem gehennae, quod ignis solis extrinsecus depascitur; ignis vero gehennae nec extrinsecus illud in quod ardet, nec intrinsecus illud in quo ardet demolitur. Commune ergo habent non nasci, quia aliunde non oriuntur; habent eommune non pasci, quia per aliquam materiam non nutriuntur, sed ex semetipsis vivunt; habent commune intrinsecus non depasci, quia substantiam suam non consumunt. Differunt autem quod ignis solis extrinsecus depascitur, non ignis gehennae. Hae sunt quatuor species simplices ignis. Sequuntur tres duabus proprietatibus compositae per singulas. Quinta species ignis est quae nascitur et pascitur, non depascitur: qualis est calor in ovo, qui et de corpore foventis oritur et nutritur, sed substantiam ovi non depascitur: talis est et radius solis in luna. De sole oritur et nutritur; et corpus lunare non depascitur: similiter radius solis lucens in arido. Sexta species est quae nascitur et depascitur, non pascitur: quale est fulgur expressum de nubibus, quod nascitur, quando de collisis nubibus exit, et depascitur illud quod urendo consumit; sed non pascitur, quia subito evanescit. Septima species est quae pascitur et depascitur, non nascitur: qualis est calor naturalis. In corpore non nascitur, quia naturalis; pascitur autem cibis et vestimentis, et depascitur humores corporis. Deinde sequuntur quatuor reliquae ex tribus proprietatibus singulae constantes. Octava est quae seorsum nascitur, simul pascitur et depascitur. Qualis est ignis excussus de silice et in lignis receptus. De silice nascitur, et in lignis pascitur, et ligna depascitur. Nona est quae seorsum pascitur simul nascitur et depascitur: qualis est ignis excessus de glacie et sulphure receptus. De glacie nascitur, et glaciem depascitur, et sulphure pascitur. Decima est quae seorsum, depascitur simul nascitur et pascitur: qualis est radius solis lucens in humido. De sole nascitur et pascitur, et humorem depascitur. Undecima est quae simul nascitur, pascitur et depascitur: qualis est ignis exiens de ligno et ardens in ligno.
173.2
Istae sunt undecim species ignis quae fortassis aliquid significare poterunt, unde utilitas proveniat, si fuerit qui sciat de visibili igne excutere ignem sapientiae. Ignis solis qui nec nascitur, nec pascitur, nec depascitur, significat aeternam charitatem Dei, quae in ipso naturaliter existens, cum sit perfecta, augeri non potest, et, cum sit aeterna, non potest exstingui. Hoc igne impii quia intus ardere noluerunt, foris ad ignem gehennae comburendi pervenerunt, quodammodo simile pro simili suscipientes, ut talem ignem caro foris inveniret in poena, qualem ignem mens intus perdiderat in conscientia. Considera ergo tres ignes istos, ignem solis, ignem charitatis, ignem gehennae. Ignis solis visibilis ostendit tibi invisibilem ignem charitatis, et monet ut eum quaeras. Ignis autem gehennae visibilis poenam tibi minatur, si perdideris invisibilem ignem charitatis. Uterque charitati similatur, uterque charitati famulatur. Iste demonstrando, ille vindicando. Illa species ignis, quae tantum nascitur ut fulgor, significat propassiones vitiorum, quae per cogitationem subito de corde exeunt; sed quia mens ratione obviante eas per consensum non recipit, continuo evanescunt. Neque enim pascuntur, dum transeunt, neque depascuntur, dum per consensum animum non exurunt. Illa species ignis quae tantum pascitur, ut ignis oculorum, significare potest sapientiam creatam, id est intellectum cordis humani, quae, quasi oculus in viridi, pascitur intus contemplatione increatae sapientiae, hoc est verbi Dei, quod nunquam marcescit, sed semper novum est et virens. Haec est interior pascua, in qua saginamur per contemplationem, quemadmodum in exteriori pascua, hoc est sacra Scriptura reficimur per lectionem. Sive ergo ingrediamur per cogitationem, pascuam invenimus Catholicam doctrinam, in qua utraque, velut oculus in viridi, clarescit intelligentia cordis nostri. Illa species ignis quae tantum depascitur sicut ignis solis extrinsecus, significare potest virtutem divinae naturae, cui corruptio nulla appropinquare potest, quae omnem creaturam innovat, et in nobis rubiginem vitiorum exurit, non sibi incorporando, sed nihil esse faciendo. Cujus virtus tanta est, ut ejus praesentiam sustinere non possit quidquid consumi dignum est. Unde dicitur: Deus tuus ignis consumens est. Ipsa species ignis quae nascitur et pascitur non depascitur, sicut calor in ovo vel splendor in luna, significare potest charitatem in perfectis, quae a Spiritu sancto oritur et nutritur, qui eos et per internum lumen illuminat sicut sol lunam, et per calorem charitatis fovendo, ad virtutem fecundat sicut gallina ovum. Sed, quia ii boni sunt, non invenit in eis quod exurat, et ideo non depascitur, id est non consumit, sed illuminat; nam sicut solis radius lucens in arido, sic Spiritus sanctus radians in corde mundo. In quo arido ideo malignus spiritus requiem non invenit, quia sub umbra in secreto calami, in locis humentibus dormit. Illa species ignis quae nascitur et depascitur tantum, non pascitur, sicut fulgur, significare potest transitoriam compunctionem peccatricis animae, quae vel ex recordatione peccatorum, sive ex contemplatione tormentorum, vel quolibet alio modo nascitur, quae per subitum fervorem pravam delectationem depascitur, sed quia mox, ut orta fuerit, pertransit, non pascitur, hoc est non nutritur. Significare etiam potest hic ignis propassiones quae usque ad consensum veniunt, et sic quodammodo animum per illicitam delectationem exurunt; sed non nutriuntur, quia cito resipiscente ipso animo per compunctionem expelluntur. Illa species ignis quae pascitur, et depascitur, non nascitur, qualis est ignis naturalis in corpore, significat naturalem fervorem animi per quem homo peccato irascitur. Qui fervor, quia naturalis est, non nascitur. Pascitur autem zelo amoris Dei et lenocinationem mollis animi naturali depascitur virtute, quando vitiis indignatur, et ea contemnit et respuit.
173.3
Sed antequam de reliquis quatuor speciebus disseram, praemittenda sunt quaedam. Septem sunt vitia capitalia, vel principalia, a quibus omnia alia nascuntur vitia, hoc est superbia, invidia, ira, tristitia, avaritia, gula, luxuria, sive fornicatio. Quorum quaedam aliunde habent nascendi originem et aliunde nascendi occasionem, sicut verbi gratia, luxuria ex carnis specie foris habet nascendi occasionem, intus in animo habet nascendi originem, quia intrinsecus concipitur, extrinsecus excitatur. Haec igitur diversis modis foris et intus nascuntur; intus per originem, foris per occasionem. Sed in hoc tamen est differentia, quod vitia non semper sunt in occasione sua, cum semper ea necesse sit esse in origine sua. Sicut cum mulier speciosa et casta oculum luxuriosi ad concupiscentiam trahit nescia, in animo concupiscentis est vitium, sed non in animo occasionem concupiscendi praehentis. Aliquando tamen et in origine simul et in occasione invenitur, ut cum adultera moechum illicit. Igitur vitia in origine sua sunt, hoc est in animo, unde oriuntur, sicut ignis in eo quod depascitur, hoc est in eo quod ardet. In occasione autem sua sunt, sicut ignis est in eo unde pascitur, hoc est in eo de quo ardet. Igitur illa species ignis, quae simul nascitur, pascitur et depascitur, significat superbiam, quae intrinsecus nascitur, immoderata delectatione propriae virtutis intus pascitur, quia quodammodo mirabili crescente virtute vitium hoc non minuitur, sed augetur; intus etiam depascitur, quia virtutem unde oritur demolitur. Illa species ignis, quae seorsum depascitur, simul nascitur et pascitur, significat vanam gloriam, quae intus animum depascitur, foris de ostentatione nascitur et pascitur. Talis est etiam invidia, quae foris de aliena felicitate nascitur et pascitur, et intus animam depascitur. Talis est ira, quae foris de illata injuria nascitur et pascitur, et intus animam depascitur. Talis est avaritia, quae foris de intuitu pecuniae nascitur et pascitur, et intus animam depascitur. Talis est luxuria, quae foris ex carnis specie nascitur et pascitur, et intus animam depascitur. Talis est gula, quae foris ex conspectis deliciis nascitur et pascitur, et intus animam depascitur. Potest etiam significare haec species ignis charitatem Dei in poenitentibus, quae a Spiritu sancto nascitur et pascitur, et peccatum depascitur. Illa species ignis, quae seorsum nascitur simul et pascitur et depascitur, significat tristitiam, quae ex immoderata ira foris nascitur, intus silentio pascitur, et animam depascitur. Convenit hoc etiam aliquando luxuriae quod foris ex specie carnis nascitur, intus pascitur cogitatione et animam depascitur. Nonnunquam etiam simul intus et ex cogitatione nascitur et per cogitationem pascitur, et animam depascitur. Illa species ignis quae seorsum pascitur simul et nascitur, et depascitur, significat luxuriam, quando ex cogitatione intus nascitur et animam intus depascitur et foris visa pascitur. Significat etiam avaritiam, quando intus ex acedia, id est taedio et tristitia, nascitur, et intus animam depascitur, et foris ex contemplatione divitiarum pascitur. Quando autem dicimus avaritiam ex tristitia nasci, tale est quia postquam homo internum gaudium perdidit, foras mox animum in appetitu exteriorum immoderate diffundit, ut qui intus non habet unde gaudeat, foris gaudium quaerat: et est avaritia immoderatus appetitus habendi. Nequaquam enim homo foris falsum gaudium quaereret, nisi prius intus verum gaudium amisisset. Unde constat quod quemadmodum de superbia nascitur vana gloria, et de vana gloria invidia, de invidia ira, de ira tristitia, ita quoque de tristitia nascitur avaritia, et de gula luxuria.
173.4
Ista breviter dicta sunt de natura ignis et de significationibus ejus. Sed est profundum ingenium quod investigat omnia. Spiritus sapientiae penetrat universa. In omnibus autem quae videntur, et a quibus rerum invisibilium similitudo trahitur, solus ignis sicut loco supremus est, ita quoque significatione est praecipuus. In eo enim invenitur similitudo virtutis et vitii, ita ut acies mentis foris tacta per imaginem, intro redeat ad contemplandam veritatem. Amor est enim ignis: et est amor bonus, ignis bonus, ignis videlicet charitatis; et est amor malus, ignis malus, ignis cupiditatis. Ignis bonus depascitur culpam; ignis malus demolitur naturam. Ignis bonus accenditur a Spiritu sancto; ignis malus inflammatur a diabolo. Ignis bonus charitas, fons virtutum; ignis malus cupiditas, radix vitiorum. Ignem bonum Dominus Jesus misit in terram, et voluit ut accenderetur. Ignis malus est de quo propheta dicit: Et adhuc ignis in domo impii. De quo Abraham et Lot liberantur; sic enim interpretatur Ur, hoc est ignis sive incendium, de quo Abraham eductus esse perhibetur.
173.5
Sed videamus nunc quomodo in nobis operentur, hi ut ita dicam, duo opifices, Spiritus sanctus per ignem suum, et diabolus per ignem suum. Sciendum itaque quod aliter nos accendit Spiritus sanctus, atque aliter diabolus. Nam Spiritus sanctus ipse ignis est, et afflando ignem in nobis creat; diabolus autem non ignis, sed frigidus est, et nos non afflando, sed, ut ita dicam, inflando ignem in nobis excitat. Ille creat virtutem quae non erat, iste excitat corruptionem quae sopita fuerat. Ideo in sacra Scriptura Spiritum sanctum per austrum, et per aquilonem diabolum significari invenimus, quia auster calidus est ventus, et aquilo frigidus. Et scimus quod ventus calidus afflando de suo calefacit. Ventus frigidus de se calefacere non potest; et tamen ignem accendit. Sic Spiritus sanctus in se habet amorem, quo nos inflammat; diabolus autem in nobis invenit corruptionem, quam suscitat. Ille intrinsecus suggerendo suaviter aspirat, iste extrinsecus tentationum flatibus impingendo quassat. Ille, intrinsecus ex occulto divinitatis suae prodiens, invinsibiliter visitat cor hominis et ineffabiliter consolatur; iste, extrinsecus circumiens et anfractibus suae caliditatis se involvens, semper ad ruinam insidiatur. Iste est ille princeps mundi, quem in terra morte sua triumphatum de cordibus hominum Christus ejecit; iste est Paraclitus, quem in coelo ad dexteram paternae Majestatis sedens, super apostolos in linguis igneis misit. Illuc ergo Spiritus sanctus missas est, unde spiritus malignus ejectus est, ut ille intrinsecus habitando custodiat, iste extrinsecus impingendo exerceat. Isto foris flante concutimur; sed illo intrinsecus aspirante non aperimur. Sed ecce dum duorum fabrorum flatus de contrario spirantes aspicimus, quatuor inde opera exire videmus: duo opera diaboli, et duo opera exire videmus: duo opera diaboli, et duo opera Spiritus sancti. Primum opus diaboli est quando illicita delectatione animum urit, et ad similitudinem flammae foris lambendo quodammodo nigram reddit. Secundum opus diaboli est quando per consensum peccati animum medullitus accendit, et noxia flamma non jam foris lambendo denigrat, sed intus cremando incinerat. Primum opus sancti Spiritus est quando invenit peccatricem animam, et per compunctionem rubiginem peccati exurit: secundum, quo, examinata et mundata anima, mox eam desiderio aeternorum bonorum accendit, et quodammodo per amoris ignem liquefacit, ut jam per desiderium currere incipiat, quae prius frigida existens male torpebat. Et sicut massa liquefacta per fistulam in monetam funditur et formam accipit, ita mens, amoris igne soluta per radium contemplationis usque in imaginem divinae similitudinis currit. Amen.
174.1
TIT. CLXXIV. De ratione et sensualitate animae.
174.1
Contemplantis anima Jerusalem dicitur, quia ipsa interiori oculo mundi cordis veram pacem, id est Deum contemplatur. In hac Jerusalem duae piscinae sunt, una superior, et una inferior: quae utraeque in Isaia commemorantur. Vade, inquit Dominus ad Isaiam, in occursum Achaz, tu et qui relictus est filius tuus Iasub, ad aquaeductum piscinae superioris in agro fullonis. De inferior piscina postea sic ait: Congregastis, inquit, aquas piscinae inferioris, et domos Jerusalem numerastis, et fecistis locum inter murum et murum, et aquas piscinae veteris collegistis, et non respexistis ad eum qui fecit eam. Si ergo Jerusalem est anima, duae naturae animae sunt duae piscinae: Superior piscina est ratio, per quam comprehendit coelestia. Inferior piscina est sensualitas, per quam affectat terrena. Superior piscina aquaeductum habet in agro fullonis. Fullo est Christus, qui pannos suos calcat, quia electos suos per tribulationem emundat, ut eos super nivem dealbatos sibi vestimentum faciat. Civibus fullonis est ista convallis lacrymarum, praesens scilicet mundus in quem ad conculcandum projecti sumus; sed dum calcamur, unimur et mundamur, quia pressura tribulationis et charitate accendit et culpam abluit. Iste est fullo qui illa evangelica vestimenta fecerat, de quibus dictum est quod candida erant sicut nix, qualia non potest fullo facere super terram. Sed hoc fullo coelestis praevalet quod fullo terrenus facere non potest. Igitur fullo iste agrum habet, ubi flores inveniuntur optimi ad colorandos pannos. Ager est sacra Scriptura, ubi pascuntur animalia Dei, in qua inveniuntur diversarum praecepta virtutum, quasi flores quidam ad decorandas animas, et cardui quoque corruptionum ad depectenda superflua. In hoc agro currimus, quando divinam Scripturam legimus; flores colligimus, quando praecepta discimus; pannos coloramus, quando praecepta implendo virtutibus animas nostras decoramus. Patientia est in rosa, castitas in lilio, charitas in croco, humilitas in viola, puritas in saphiro. Bene autem per agrum fullonis transit aquaeductus piscinae superioris; piscina enim superior, sicut jam dictum est, eminentior vis est mentis nostrae id est ratio. Aquaeductus piscinae superioris radius est contemplationis. Per studium autem divinae lectionis aperitur via cordi nostro usque ad contemplandum lumen divinitatis, ut illinc, quasi de fonte, aquae vinae spiritualium donorum descendant per radium contemplationis ad irrigandum et implendum sinum mentis nostrae. Piscina inferior est inferior vis animae, hoc est sensualitas. Haec habet quinque aquaeductus, quinque sensus corporis, per quos oblectamenta hujus mundi influunt, quasi aquae quaedam ad replendum appetitum nostrae carnalitatis. Mundus enim fons est, aquae oblectamenta mundi, aquaeductus sensus nostri, piscina sensualitas nostra. Isti quinque ductus aquae quinque porticus sunt, in quibus multitudo languentium jacet, quia, dum per quinque sensus corporis corruptionem peccati contrahimus, quasi in quinque porticibus languidi jacemus. Sed angelus Domini secundum tempus in piscinam descendit et movetur aqua, quia dum divina aspiratio peccatorem intus tangit, illico terrore judicii conturbatur carnalis conscientia. Et quicunque post motionem aquae in piscinam descenderit, sanus fit a quacunque teneatur infirmitate, quia divina gratia praeventus peccator, si vere se ad poenitentiam humiliat, et conscientiam puram conveniens anteacta mala districte puniendo dijudicat, de quolibet delicto veniam consequi meretur.
174.2
Sed jam ipsa verba quae de hac piscina supra posuimus inspiciamus. Congregastis, inquit, aquas piscinae inferioris. Non est vitium aquas inferioris piscinae bibere, sed vitium est congregare, quia licet nobis bonis transitoriis uti ad necessitatem, sed non diligere ad superfluitatem; aquas enim piscinae inferioris congregat qui temporalia bona non ad usum necessitatis, sed ad expletionem cupiditatis accumulat. Deinceps domus, ait, Jerusalem numerastis. Si Jerusalem animas dicimus, domus Jerusalem non incongrue corpora appellamus. Domus ergo Jerusalem numerare est, considerata multitudine hominum, timere de defectu rerum, computare sumptus corporis, et non confidere in munificentia largitoris. Unde et postmodum subjunxit: Aquas piscinae veteris collegistis, et non respexistis ad eum qui fecit eam. Quasi diceret: Temporalia bona quae transeunt et veterascunt, avare colligitis, et Datorem eorum aeternum respicere non vultis; sed animas ad perpetuam vitam creatas temporaliter deficere timetis. Quod autem ait, fecistis lacum inter murum et murum, ad eamdem cupiditatem referendum est. Habet enim anima et exteriorem et interiorem murum. Murus exterior est corpus, quo anima clauditur, et quodammodo incarcerata tenetur. Murus interior est ira naturalis virtus animae, qua vitiis irascitur, et contra tentamenta munitur, quia ad hoc data est haec virtus animae, ut per eam contra vitia se muniat, et cuncta tentamenta, quasi jacula quaedam, inimici propellat. Interiori muro munita, anima omnia quae carnis sunt, si possibile esset, respuere cupit; exteriori autem muro pressa, nonnunquam etiam ad sordes carnalium illecebrarum descendit. Sed tunc inter murum et murum est, quando carnem nec in necessitate respuit, nec in voluptate diligit. Non ergo culpa est inter murum et murum ad colligendas aquas lacum facere, quia culpa non est temporalibus bonis in necessitatibus naturam confovere; sed culpa est necessitatis loco cupiditates admittere.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).