Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
Miscellanea
Misc 53
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11093 Miscel2
1.1
LIBER PRIMUS. ELUCIDATIONES VARIAE IN SCRIPTURAM MORALITER. Quae miscellanea dicuntur, quod mistim et confuse procedunt; alii enim ista ab ipso Hugone collecta censent, ut ea, ubi commodum viderit, ad institutum suum applicet; alii non ab Hugone, sed ex operibus Hugonis, ut sententiarum flosculos excerpta existimant, eo quod plurima ejus scriptis inserta deprehenderunt: quae si impressa invenero, titulum duntaxat et locum signavero.
1.1
Spiritalis dijudicat omnia. Spiritus spiritalem facit. Ipse spiritus, ipsa est unctio quae, cum mentem tetigerit, de omnibus docet. Ipsa una est, et docet de omnibus. Nec mirum si omnia docet, quae omnia continet. Una est sapientia et in ipsa omnia sunt; et omnia in ipsa non aliud sunt quam ipsa. Ibi unum omnia, et omnia unum sunt. Neque idcirco non unum sunt quia omnia sunt, neque ideo non omnia sunt, quia unum sunt. Pariter magnitudo et simplicitas: unitas et universitas. Unum bonum est, et in illo bono omne bonum est. Si videre cupis, lumen est et species. Lumen est quoniam per ipsum vides. Species quoniam ipsum vides. Et quid est videre ipsum? Quaesivit ille ut videre mereretur, dicens: Si invenit gratiam ante te, ostende mihi teipsum. Et ait: Ego ostendam tibi omne bonum.
1.2
Videte, ipsum videre petiit, et ille omne bonum se ostensurum promisit. Quasi aliud offerre videtur quam fuerat rogatus; sed non aliud est, sed ipsum idem. Omne bonum ipse est, et ipsum videre, omne bonum videre est. Qualis ergo putas est species ista in qua omnis pulchritudo videtur? Multum tibi confert lumen hoc corporale, quando per ipsum vides, non tamen totum confert, quia et aliud vides et totum in ipso non vides, quoniam aliud vides quod lumen non est ipsum, quamvis et hoc videas per lumen. Quoniam autem per hoc lumen vides, totum per ipsum vides, et totum in ipso vides; et totum quod in ipso vides, ipsum est quod vides. Tale lumen est spirituale, quod cum se illuminandis praestat, qui ipsum vident totum vident. Ex hoc ipsum bonum quod spiritualibus oculis lumen est et species, spiritualibus auribus canticum est. Quaerunt oculi gaudium suum; venit bonum hoc, et dicit: Lumen sum. Quaerunt aures gaudium suum; venit bonum hoc et dicit: Canticum sum. Auditum fuit canticum quoddam novum, ut et suavitas et novitas jucunditatem augerent: Suavitas ad delectationem, novitas ad admirationem. Et infusum est auribus gaudium suum et dicit bonum hoc: Quaerite me, hoc sum ego. Clamant fauces, et dicit sapor: Sum; nares, et dicit odor: Sum; tactus, et respondet suavitas: Sum. Ego totum sum; et totum quod sum bonum sum; et qui me habet totum habet. Non poterat corporea natura spiritualem perfectionem aemulari ut in uno omnia contineret. Propterea multa corpora fieri necesse erat ut, quod non poterant per se singula, simul facerent universa. Si album solum factum esset, nigrum non esset. Non poterat autem corpus unum album simul et nigrum esse. Et quaecunque contraria erant, in uno solo esse non poterant. Itaque si unum quodcunque solum factum esset, omne quod est praeter unum non esset. Ratio autem contrariorum contraria non est; et idcirco spiritus, in eo quod rationem omnium continet, omnia per rationem continet; et cum sit unus et simplex natura, multiplex est tamen sapientia, sicut stabilis veritate et mobilis subtilitate. Hic ergo spiritus quando se per gratiam cordi infundit, sicut in ipso omnium veritas continetur, ita per ipsum, quomodo vult et quantum vult, omnium cognitio ministratur; et incipiunt quodammodo omnia esse in illo qui accipit, sicut omnia sunt in illo qui dedit. Qui enim videt oculo contemplationis, videt Deum et ea quae in Deo sunt. Qui videt oculo rationis, videt animum et ea quae in animo sunt. Qui videt oculo carnis, videt mundum et ea quae in mundo sunt. Qui autem videt ea quae videntur oculo contemplationis, videt et ea quae videntur oculo rationis et ea quae videntur oculo carnis, quia in superioribus inferiora cognoscuntur. Qui autem videt oculo rationis, ea quidem quae videntur oculo carnis videt; sed non similiter ea quae videntur oculo contemplationis videt. Qui vero oculo carnis videt, ex eo nec ea videt quae videntur oculo contemplationis, nec ea quae videntur oculo rationis. Propterea igitur spiritalis dijudicat omnia, quia sicut per oculum contemplationis ea videt quae in Deo sunt, ita per oculum rationis contemplatione illuminatum ea videt quae in animo sunt, et per ea et in eis ea quoque quae in mundo sunt. Qui ergo omnia videt, de omnibus judicare potest, quia nihil ab ejus judicio subtrahitur a cujus cognitione nihil occultatur.
1.3
Sic itaque spiritalis dijudicat omnia. Quid est omnia? Omnem veritatem, sapientia. Omnem bonitatem, experientia. Per sapientiam judicat omnem veritatem. Per experientiam judicat omnem bonitatem. Duo sunt verum et bonum, et in his duobus constat omne bonum. Sicut lumen istud corporeum duo in se habet, splendorem et ardorem, et per splendorem quidem illuminare, per ardorem autem accendere vel calefacere habet, sic summum bonum mentem quam replet et ad cognitionem veritatis illuminat, et ad amorem bonitatis inflammat. Utrumque ministrat spiritus unus, cognitionem scilicet et dilectionem. Cognitio praestat judicium veritatis, dilectio praestat judicium bonitatis. In utroque errant homines. Quidam errant in judicio veritatis excaecati per ignorantiam, quidam errant in judicio bonitatis excaecati per malitiam. Quid est malitia? voluntas mala. In voluntate mala dilectio mala. Sicut enim bona dilectio mentem illuminat, sic dilectio mala mentem excaecat. Omni homini bonum videtur quod diligit. Scriptura dicit: Vae iis qui dicunt bonum malum, et malum bonum. Malum bonum dicunt qui malum diligunt, et rursum bonum malum dicunt quod bonum odiunt. Quid est diligere? Approbare. Qui approbat laudat, et bonum putat quod probat. Quid est odire? Improbare et malum putaro, hoc est judicium falsum, in quo et malum bonum et bonum malum dicitur. Alius dicit: Bonum est; alius dicit: Malum est; et contendunt homines erroribus suis excaecati, quia spiritum non habent per quem de omni vero et de omni bono judicare debuerunt. Cuncta fecit bona in tempore suo, et mundum tradidit disputationi eorum. Ideo litigant homines contendentes judicio, et non possunt recte judicare de bono, quia neque bonum in veritate, neque verum in bonitate cognoverunt. Et quia vere non cognoscunt quid sit bonum, non possunt recte judicare de bono. Omnis enim qui aliquid judicat, secundum aliquid judicat. Alioquin nihil judicatur, nisi aliud sit certum et notum, cujus comparatione sive collatione ipsum quod dubium est discernatur. Et ipsum quidem, secundum quod aliud judicatur, quasi regula est cui illud quod ex ejus comparatione judicandum est, quodammodo confertur et coaptatur. Omne autem quod secundum rectum judicatur, recto judicio judicatur, quoniam cum illo aut convenire invenitur et rectum esse, aut discrepare ab illo et esse distortum. Quod autem judicatur secundum id quod distortum est, statim ipsum non recto judicio judicari necesse est, quia sicut quod discordat a torto, semper rectum invenitur; quod concordat, tortum esse non dubitatur.
1.4
Itaque in sola rectitudine certum judicium est, quia quod convenit cum illa, semper rectum esse necesse est; et quod discordat ab illa, nunquam rectum esse potest. Si ergo rectitudo regula est omnis judicii, secundum illam utique rectitudinem rectissime omnia judicantur a qua et per quam quae recta sunt omnia et formantur ut recta sint, et probantur si sunt. Quae est autem summa rectitudo nisi summa veritas et summa bonitas? Summa veritas regula omnis veritatis. Summa bonitas regula omnis bonitatis. Omne igitur bonum judicatur secundum summum bonum. Quale bonum ipsum est, et quantum bonum est. Est autem quoddam summum bonum vere summum et vere bonum, et omnia quae ad ipsum bona sunt vera bona sunt. Est item quoddam summum bonum nec vere summum nec vere bonum; et ideo omnia quae ad ipsum bona sunt, non vera bona sunt. Omnia tamen bona, tantum bona sunt, quantum ad summum bonum bona sunt. Quod vere summum bonum est, universaliter summum est. Quod autem non vere summum bonum est, non universaliter, sed in suo genere tantum summum bonum est. Sunt itaque duo quaedam summa bona; aliud vere summum et vere bonum; aliud in suo genere summum et in suo tantum genere bonum. Sed quid dicemus? Nonne summum bonum Deus est? Si ergo duo summa bona sunt, duo utique dii sunt. Et fortasse quod ait Apostolus: Si quidem dii multi sunt et domini multi, hoc ipsum significare voluit, quia illic quique secundum aliquem modum non inconvenienter Deus dicitur, ubi in sui generis bono summus invenitur. Nobis autem ait, unus Deus est. Quid est nobis? Tendentibus ad summum bonum. Ad summum enim bonum tendentibus unus est. Ad verum bonum tendentibus verus est. Inferioribus positis quibus ad verum bonum pervenire non datur, alia quaedam summa bona sunt quae vere summa non sunt, et ideo vera non sunt, summa tamen in suo gradu et ordine constituta. Et quod cuique summum est hoc illi Deus est. Ecce, inquit, Deum Pharaonis constitui te. Ecce duo dii, imo tres: Moyses in Aegypto, homo in mundo, Creator in coelo. Et habet unusquisque Pharaonem suum. Quid est Pharaonem? Negatorem et contradictorem. Pharao interpretatur negans eum, id est Deum. Dominum, inquit, non cognovi, et Israel non dimittam. In hoc negans eum dicitur. Quid est negare Deum? Summum bonum negare. Deus enim summum bonum est. Qui negat, inquit Apostolus, Christum in carne venisse, hic est Antichristus, hoc est contrarius Christo. Si ergo qui negat Christum, Antichristus est, igitur qui adversatur et contrarius est summo bono, hic negat summum bonum, et est Pharao, id est negans eum. Quid est contrarium vero bono nisi verum malum? Et non vero bono, nisi non verum malum? Ecce ergo constituamus tres Pharaones contra tres deos. Moysi adversatur tyrannus Aegyptius, homini mundus, Deo diabolus. Primus crudelitate, secundus adversitate, tertius iniquitate. Primus saevitiam, secundus poenam, tertius malitiam opponit. Interiorem vitam in anima exstinguere conatur iniquitas; exteriorem vitam in corpore exstinguere conatur mortalitas. Moysi vitam conatur exstinguere Pharaonis crudelitas.
1.5
In his omnibus contradictiones sunt. Sunt igitur duo summa bona, utrumque in suo ordine. In spiritualibus bonis Deus summum bonum est, quoniam et ipse spirituale bonum est. In corporalibus bonis homo summum bonum est, in quantum ipse corpus est et supra corporalia omnia conditus est, et omnia corporalia quae facta sunt propter ipsum facta sunt. Sicut ergo spiritualia bona omnia ad illud bonum referuntur quod in suo genere summum est, ita quoque corporalia bona omnia ad illud referuntur bonum quod inter corporalia omnia supremum collocatum est. Sed in spiritualibus bonis summum bonum Deus est, in corporalibus bonis summum bonum homo est. Itaque corporalia bona ad hominem referuntur quasi ad summum suum; spiritualia bona quae in cognitione veritatis et amore bonitatis consistunt, ad Deum referuntur, velut ad summum suum. Corporalia bona ad hominem bona sunt, quia hominis bona sunt. Spiritualia bona ad Deum bona sunt; non quia Dei bona sunt, sed quia ex Deo bona sunt. Ista ab homine bona non sunt, sed homini bona sunt; illa a Deo bona sunt. Quidquid enim extra ipsum bonum est ab ipso quidem bonum est, sed ipsi bonum non est, qui solus ipse bonum suum est. Omne tamen bonum ideo bonum est, quia ad summum suum bonum bonum est, et in tantum bonum est, in quantum ad ipsum bonum bonum est. Per summum igitur bonum reliqua omnia dijudica et ipsum quasi regulam justitiae in judicio universorum constitue. Quid est bonum? Quod bonum est ad summum bonum. Quod est vere bonum? quod bonum est ad verum bonum. Quid est bonum esse ad illud? prodesse ad illud. Quod convertit et ducit ad illud; et si non ducit conducit tamen. Si prodest ad illud, ducit. Si prodest illi, conducit. Spiritualia bona ad summum suum ducunt, quia prosunt ad illud. Corporalia bona ad summum suum conducunt, quia prosunt illi. Quid est malum? quod malum est ad summum bonum. Quid est verum malum? quod malum est ad verum bonum. Quid est malum esse ad bonum? nocere illi vel nocere ad illud. Quid est nocere ad illud? facere ut illud amittatur, vel facere ut non obtineatur. Ergo corporalia bona omnia et mala ideo bona sunt vel mala, quia bono quod summum est ad illa prosunt vel nocent. Spiritualia autem bona omnia et mala, ideo bona vel mala sunt, quia ad bonum quod summum est ad illa, prosunt vel nocent; et tantum utraque bona sunt vel mala, quantum prosunt vel nocent sive illi sive ad illud. Quaecunque autem corporaliter bona dicuntur, secundum quod bona sunt homini, bona dicuntur. Quaecunque autem corporaliter bona sunt homini, secundum quinque sensuum perceptionem, bona sunt, per quos videlicet sensus et animae commercium est ad mundum, et mundo ad animam. Omnes formae rerum et figurae et colores et species secundum visum bona dicuntur, quia visum fovent, et secundum visum placent homini; et quae magis visum delectant magis bona dicuntur, sicut illa quae cruciant, mala.
1.6
Similiter in sonis et canticis quae auditum delectant, bona dicuntur: et quae cruciant mala; et quae magis delectant vel cruciant, magis bona vel mala. Ad hunc modum in odoribus quoque quae amplius olfactum delectant magis bona dicuntur; quae dolore afficiunt et cruciant, mala nominantur. Similiter in gustu et tactu invenitur. Sic ergo quaecunque corporaliter bona dicuntur propter corpus hominis, bona dicuntur, propter quod facta sunt ut illi bona essent omnia. Si ergo corporalia bona omnia ad corpus hominis referuntur, quanta putanda est excellentia animae rationalis, quae inaestimabili dignitate ipso corpore superior invenitur? Quatuor itaque genera boni distinguuntur, vera bona et vera mala, non vera bona et non vera mala. Vera mala homo facit; non vera mala homo patitur. Vera mala sunt in culpa, non vera mala sunt in poena. Scriptum est: Si est malum in civitate quod Dominus non fecerit. Quod ad culpam homini est, homo facit; quod ad poenam est homini, Deus facit. Ergo homo culpam facit, Deus poenam. Culpa verum malum est, poena non verum malum. Vide dispares factores. Deus facit verum bonum, homo non verum bonum. Rursus homo verum malum facit, Deus non verum malum. Sicut nullum malum est intus ad culpam quod homo non facit, ita nullum malum est foris ad poenam quod Deus non facit; sed homo cum malum facit sibi facit, et ideo malefacit. Deus cum malum facit non sibi facit, sed homini malefacienti; et ideo non malefacit. Homo intus stulte loquitur peccando; Deus foris stulto respondet secundum stultitiam ejus peccatum puniendo. Sunt ergo quatuor, verum bonum et verum malum: et non verum bonum et non verum malum. Et omnia haec comparatione summi boni judicantur utrum bona sint an mala; et si sunt, quanta sint. Tria vero sunt genera boni: Est quoddam bonum, quod in se est bonum et non ad aliquid. Est item quoddam, quod non in se est bonum, sed ad aliquid. Et est rursum aliud, quod et in se est bonum et ad aliquid. Primum est infimum bonum, secundum medium, tertium summum. Sicut enim optimum est quod et in se et ad aliud bonum est, sic et infimum est quod in se tantum bonum est, quia illo melius est hoc quod, licet in se bonum non sit, ad aliud tamen bonum est. Quia enim ex eo majus bonum est, ipsum esse melius est, quia melius est quod ex ipso est. Aliquando autem ex verbo bono verum bonum nascitur, sicut quando ex una virtute alia virtus procreatur. Aliquando ex vero bono verum malum oritur, sicut quando animus ex virtute per superbiam inflatur. Rursum ex vero malo verum malum nascitur, quando ex uno vitio aliud procreatur. Item ex vero malo verum bonum oritur, sicut quando ex culpa humilitas oritur.
1.7
Duo: fuerunt Pharisaeus et publicanus, unus justus, alter peccator. Ex justitia Pharisaei orta est elatio; ex injustitia publicani, humiliatio. Illic ex vero bono verum malum; hic ex vere malo verum bonum. Item ex non vero bono non verum bonum nascitur, sicut quando ex fomento corporis sanitas corporalis comparatur. Rursum ex non vero bono non verum malum nascitur, sicut quando ex dulcedine cibi faucibus irritatis per immoderatam edacitatem stomachus oneratur. Ex non vero malo non verum malum nascitur, sicut quando ex poena corporis infirmitas corporalis generatur. Item ex non vero malo non verum bonum oritur, sicut quando ex poena corporis sanitas corporalis generatur. Si enim poena malum est in amaritudine potionis, sanitas bonum est in adeptione curationis. Ex vero item bono non verum bonum; et non verum malum oritur, sicut quando ex continentia mentis et corpus ab edendi superfluitate cohibitum in sua sanitate conservatur, et caro per abstinentiam macerata, ipsa etiam boni operis exsecutione affligitur. Ex vero similiter malo non verum bonum et non verum malum oritur, quando id, quod continentia facere dicimur, idem ipsum sive in sanitate corporis, sive in maceratione carnis avaritia operatur. Ex non vero bono et verum bonum et verum malum nascitur, sicut quando animus ex fomento carnis sive ad virtutem, sive ad vitium inflammatur. Ex non vero item malo et verum bonum et verum malum oritur, quando ex poena corporis animus vel exercetur ad justitiam, vel ad iniquitatem inclinatur. Cum sic igitur et ex bono et malo bonum pariter et malum proveniat, quod ex bono bonum, et ex malo malum oritur, ipsa quidem boni et mali natura operatur. Quod autem ex bono malum vel ex malo bonum provenit, alterius vel malitia vel bonitas facit, illic abutentis bono, hic bene utentis malo ad bonum, maxime si verum est bonum vel malum quod fit, sive verum sive non verum sit ex quo fit. Quia ergo ut ex vero malo verum bonum proveniat non potestatis humanae, sed divinae bonitatis opus est, nunquam homini verum malum faciendum vel patiendum conceditur, ut inde bonum oriatur. Propterea cum dixisset Apostolus: Ubi abundavit iniquitas, superabundavit et gratia, et quidam ex hoc occasionem sumere conarentur quasi idcirco homini malum faciendum esset, quatenus ex eo postmodum bonum proveniret, subjunxit de talibus: Quorum damnatio justa est. Si enim homo male facit, et ex ejus malo postea Deus benefacit, homo quidem pro eo quod malefacit juste damnatur; Deus autem pro eo quod de malo bonum facit juste clarificatur. Quod malum est, hominis est; quod ex malo bonum est, Dei est. Propterea tu malum cave, quia si malum feceris, ex eo bonum facere non potes.
1.8
Similiter quamvis ex vero bono aliquando verum malum oriatur, non ideo tibi bonum vitandum est, ne malum inde eveniat, quia etiam cum bonum factum fuerit, in tua adhuc potestate est ut malum non fiat. Propter hoc ne malum facias propter bonum, quia in tua potestate non est, ut ex malo bonum fiat; nec bonum dimittas propter malum, quia etiam, facto bono, in tua adhuc potestate est ne malum fiat. Et hoc quidem de vero bono et vero malo intelligendum est. Sane de non vero bono et non vero malo hanc hominem cautelam habere oportet, ut quia haec in ejus potestate sunt, et eis sive ad verum malum abuti, sive ad verum bonum uti potest, ita ipsa pro tempore et causa sive ad agendum sive ad patiendum suscipiat, quatenus semper ea vel ad fructum vel ad usum adipiscendi boni convertat. Ad fructum veri boni cooperante gratia, ad usum non veri boni cooperante natura. Mors carnis, quia poena est, semper malum est, sed semper mala non est. Similiter vita carnis, quia natura est, semper bonum est, sed semper bona non est. Bona vita est in qua est bonum meritum; bona mors est post quam est bonum praemium. Mala vita est in qua est sensus sive virtute; mala mors est in qua poena est sine retributione. Quia ergo nec vita carnis, nec mors, neque ea quae in vita vel in morte sunt, vera bona vel mala sunt, ita his omnibus homo uti debet, ut sive bona sint sive mala quae sustinet, omnia ad usum bonitatis inclinet. Ad usum veri boni, non verum bonum, vel non verum malum inflectitur, quando homo vel in vita virtutem exercet, vel in morte praemium virtutis meretur. Ad usum non veri boni non verum bonum vel non verum malum inflectitur, quando ea quae in vita vel suavia vel amara sunt, ad sanitatem corporis servandam vel reparandam disponuntur. Sed haec omnia quando ad verum bonum homini proficiunt? Proficiunt cooperante gratia, quando ad non verum bonum cooperante natura.
2.1
TIT. II. De cibo Emmanuelis, de quo scriptum est: « Butyrum et mel comedet, » etc.
2.1
De cibo Emmanuelis magna quaestio est, quare butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Butyrum est, ut omnes nostis, pinguedo ex carne veniens. Mel dulce de rore coeli descendens. Quid igitur per butyrum accipiemus, nisi refectionem boni operis quod per corpus exprimitur? Et quid per mel, nisi eam quae dono gratiae desuper infunditur dulcedinem contemplationis? Ipse ergo butyrum et mel comedit qui in homine assumpto et desuper plenitudinem spiritus accepit, et sicut homo subter per carnem opera virtutum exhibuit. Butyrum enim et mel comedere est cor in affectu pietatis, et foris per bona opera, et intus per contemplationem exercere. Sed alius ad refectionem comedit, alius ad delectationem. Qui in plenitudine virtutis vel nondum habita vel amissa defectum patitur, is cibo indiget, ut refectione roboratus solidetur. Qui autem in plenitudine sua defectum sive diminutionem non recipit, is cibum ad refectionem non requirit. Nos igitur qui puri homines sumus, et per accessum temporis ad augmentum virtutis proficimus, pro necessitate nostri defectus, butyrum et mel non solum ad delectationem, sed etiam ad refectionem manducamus. Butyrum, ut in nobis per opera pietatis foris exerceatur amor proximi. Mel, ut per contemplationem veritatis intus nutriatur amor Dei. Sed ille homo ad refectionem butyro et melle non eguit in quo a principio conceptionis suae, ex quo homo esse coepit, omnium semper plenitudo virtutum fuit. Comedit tamen homo ex tempore, qui ipse cibus fuit Deus ex aeternitate. Comedit non ut se jejunum reficeret, sed ne plenus jejunos fastidiret. Comedit butyrum, non ut virtutem charitatis in se per opera augeret, sed ut in nos ejus affectum effunderet. Comedit mel supernorum dulcedinem, nec pro ignorantia requirens, nec pro defectu appetens, sed praesentem semper plenissima cognitione aspiciens, et possessa perfectissima charitate utens. Non ergo ad refectionem, sed ad delectationem comedit qui, plenitudinem possidens, idem ipse perfectio fuit. Butyrum comedit, quando implevit quod de eo praedictum fuerat per Psalmistam: Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum: quod fructum suum dabit in tempore suo. Et folium ejus non defluet; et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Mel comedit, quando implevit quod scriptum est: In lege ejus meditabitur die ac nocte. Ut sciat reprobare malum: Qui non abiit in consilio impiorum, et in via peccatorum non stetit: et in cathedra pestilentiae non sedit. Et eligere bonum: Sed in lege Domini voluntas ejus. Ergo butyrum et mel comedet, ut sciat reprobare malum et eligere bonum. Fortasse butyrum comedet ut sciat reprobare malum, et mel comedet ut sciat eligere bonum. Ergo comedendo didicit Christus reprobare malum, et eligere bonum. Si enim non comedisset, non gustasset. Si non gustasset, per experientiam non novisset. Ergo comedit, et gustavit; gustando sensit et agnovit. Quid comedit? Butyrum et mel. In butyro aliquid amaritudinis mistum erat. In gustu mellis nihil amaritudinis inveniri poterat. Et propterea illic inventum est quod merito reprobari; hic autem nihil, nisi quod jure eligi debuisset.
2.2
Videamus nunc amaritudinem butyri. Filius Dei per humanitatem in mundum veniens, multa opera pietatis humano generi exhibuit, verbo docuit, exemplo provocavit. Et ut postremo Salvatorem mundi se indubitanter astrueret, mentibus humanis assiduis virtutibus et miraculis occultam in carne suae divinitatis majestatem aperuit. Totum hoc butyrum erat, et ubi est amaritudo. Omnia ergo haec faciendo butyrum comedit. Sed quia cum natura etiam infirmitatem assumpserat ista agendo cum affectu pietatis in fame et siti, frigore et aestu, labore et fatigatione, caeterisque nostrae mortalitatis poenis et defectibus sustinuit amaritudinem passionis. Jesus enim quodam tempore fatigatus ex itinere sedebat super fontem, et veniente Samaritana, potum petiit, dicens: Da mihi bibere. Ecce amaritudo. Postea venientes discipuli, escasque quas emerant deferentes, mirabantur quod cum muliere loquebatur. Sed et ille ostendere volens quid in butyro eligeret, et quid reprobaret, postulantibus ad manducandum accedere ait: Ego cibum habeo quem vos nescitis. Et deinceps statim: Meus, inquit, cibus est ut faciam voluntatem Patris mei. Hic demonstravit butyrum. Cibus, inquit, quem vos nescitis butyrum est. Cibus quem vos scitis, amaritudo. Sed quia iste sine illo non sumitur, ego veni in illo istum comedere, et in isto illum reprobare. Videamus adhuc alibi butyrum majorem amaritudinem habens. Alio quodam tempore cum doceret turbas Judaeorum, ait: Amen dico vobis: Si quis sermonem meum servaverit mortem non gustabit in aeternum. Ecce bonum butyrum. Sed adest amaritudo. Et illi: Nunc cognovimus, inquiunt, quia daemonium habes. Abraham mortuus est et prophetae; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, mortem non gustabit in aeternum( ibid). Sed Jesus abrasa amaritudine ad esum butyri se convertens, ait: Amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret ego sum. Judaei vero rursum amaritudinem aspergentes, tulerunt lapides ut jacerent in eum. Et sequitur reprobatio mali. Jesus autem abscondit se, et exivit de templo. Adhuc videamus alibi: Ambulavit in porticu Salomonis. Et circumdederunt eum, dicentes: Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam, et ille: Loquor vobis, et non creditis. Opera quae ego facio in nomine Patris mei, ipsa testimonium perhibent de me, ecce butyrum, sed vos non creditis, ecce amaritudo. Sequitur reprobatio: Quia non estis ex ovibus meis. Et rursum: Ego et Pater unum sumus, ecce butyrum. Sequitur: Tulerunt lapides Judaei ut jacerent in eum, ecce iterum amaritudo. Sed ille amaritudinis gustu ab appetitu dulcedinis averti non poterat. Nam subditur: Respondit eis Jesus, dicens: Multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo, hic est buytrum. Sequitur amaritudo: Propter quod opus me lapidatis. Et alibi adhuc aliam super aliam: Quaerebant eum apprehendere. Sed ipse, malum reprobans, exivit de manibus eorum. Et quid singula narramus? Raro unquam invenimus Jesum sine amaritudine manducasse butyrum. Postremo novissimam illam magnamque amaritudinem butyrique dulcedinem malique reprobationem quis considerans non miretur? Pependit Dominus Jesus in cruce ut pro pietatis dulcedine poculum amarae mortis degustaret, et circumdantibus eum inimicis atque post dira vulnera voces blasphemas in eum jaculantibus, ipse, suavitatis cibi sui non immemor, ait: Pater, ignosce eis, quia nesciunt quid faciunt. Ecce butyrum optimum, magnis quidem amaritudinibus foris aspersum; et tamen dulcorem suum interius conservans illaesum. Ut ergo demonstaret quod sine corruptione suae dulcedinis sponte amaritudinem suscepisset, expostulans, ait: Sitio. At illi obtulerunt ei acetum cum felle mistum; et cum gustasset, noluit bibere. Gustavit et reprobavit, quia sustinuit et abjecit. Passus est, et superavit. Nunquid non jam palam est quomodo Emmanuel noster butyrum comedat ut sciat reprobare malum? Quia in homine Deus opus pietatis exhibens, et impiorum persecutionem sustinens, quam sit reprobanda eorum pravitas per experientiam sensit, quam per providentiam prius idem ipse reprobavit.
2.3
Nunc libet intueri quomodo mel comedat Emmanuel iste, ut sciat eligere bonum. In gustu quidem mellis nihil amaritudinis invenitur, et propterea totum quod ibi est ab experiente eligitur. Ergo mel comedit ut sciret eligere bonum. Sed quid dicimus? Qualis est laus ista( si tamen laus dicenda est) quod Deus homo per experientiam bonum didicit, qui semper idem ipsa bonitas fuit? sed haec pietatis laus est, et praeconium misericordiae ejus, qui pro nobis ita inclinari dignatus est, ut accipere posset in eo quod assumpsit id quod semper habet in eo quod fuit. Hoc enim Deus homo per experientiam gustavit ex tempore, quod ipse homo Deus per naturam erat ex aeternitate. Ergo mel comedit divinitatis humanitas, cum se infudit atque univit infirmitati majestas. Ibi humana natura pleno satietatis gustu supernam dulcedinem haurire coepit, ubi totum quod est Deus ineffabili gratia sibi unitum accepit. Tamen comedere hominis erat, esse cibum divinitatis. Verus ergo homo Emmanuel qui mel comedit ut sciret eligere bonum. Verus Deus Emmanuel, qui mel fuit non per experientiam discens, sed per naturam sciens seipsum bonum. Unus tamen et idem per se et per naturam sciens et per experientiam discens. Quia idem ipse homo accepit per experientiam quod fuit Deus ipse per naturam. O Emmanuel bone, nobiscum Deus, propterea tu butyrum et mel comedere potuisti, quia Emmanuel factus es nobiscum Deus. Deus enim apud te, nec accipere potuisti quod eras, nec quod non eras sustinere. Propterea Emmanuel factus es nobiscum Deus, ut in nostro humiliatus, in ipso et desuper quod tuum erat acciperes, et quod nostrum erat subtus, tibi sociares. Ergo Emmanuel factus es nobiscum Deus, ut posses butyrum et mel comedere, et inter comedendum disceres, bonum eligens, malum reprobare. Sed quid dico? quis est sapiens ut intelligat haec? Qualis ergo tu Deus eras antiquus a principio qui in principio lucem divisisti ac tenebras, si bonum eligere et malum reprobare nesciebas? An forte et hoc nescire virtutis erat, et discere dignationis, quia electio ad divinam naturam non pertinuit, cujus ad utrumlibet se habere non fuit? Ergo Emmanuel eligere et reprobare didicit, quia qui in sui natura conditioni non subjacebat, in nostra liberum arbitrium assumpsit. Cui in se confirmato dedit posse non posse in malum deficere, et boni electionem voluntate libera sine coactione. Neque idcirco minus liberum eo quod nec aliud pati possit voluntarium, nec ad aliud compelli invitum. Sed idcirco vere et summe liberum, quia non possit vel aliud pati quam velle, vel aliud velle quam posse, sive aliud posse quam bene velle. Sic Emmanuel butyrum et mel comedit, ut sciat reprobare malum et eligere bonum, quia in humana natura, quam assumpsit, rationabili judicio voluntatis sanctae malum deseruit et bonum elegit, sicut scriptum est: Dilexisti justitiam et odisti iniquitatem; propterea unxit te Deus, Deus tuus oleo laetitiae prae consortibus tuis. Simili genere locutionis de ipso dicit Apostolus: Et quidem cum esset Filius Dei, didicit ex his quae passus est obedientiam, et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae Christus enim ex iis quae passus est obedientiam didicit, quia qui Filius erat aequalis per naturam ut subesse posset id quod inferius possibile erat per gratiam assumpsit. Quasi enim discere fuit quod per naturam in suo non habuit in usum ex alieno assumere. Solum nunc restat, si forte invenire possimus Emmanuelem nostrum butyrum et mel non ad refectionem, sed ad delectationem manducantem, ne quod fecit necessitas sit, sed voluntas. Obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. Immortalis et impassibilis jam fuit factus, et cibo corporali non indiguit; tamen ut demonstraret quod fuit, comedit voluntate, non necessitate. Omnia itaque bene cederent, si obtulissent ei butyrum et favum mellis, nisi forte idem piscis nobis significet, quia butyrum sine frixura non sumitur. Nam et nos quotidie adhuc in butyro amaritudinem admistam invenimus, in melle puram dulcedinem percipimus, quia in opere pietatis labore afficimur, in gaudio contemplationis dulcedine refovemur. Et hoc totum fit ut sciamus reprobare malum et eligere bonum, scilicet ut in ipso experimento discamus quantum praesens vita, in qua nec bonum sine dolore fieri potest, fugienda sit; et futura, in qua dolor non est, appetenda. Per Dominum nostrum.
3
TIT. III. Apologus probans omne cor pronum esse ad commendationem sui et suorum.
3
Fabula dicit omnes bestias fetus suos Jovi probandos praesentasse, inter quas simia deformem natum trahens, risu omnium castigari non potuit quin suum caeteris anteferret. Ingenitum si quidem est omni animanti amare quod genuit. De corde sensus nascitur, et amant corda fetus suos adeo ut saepe animus perversus in conspectu summae veritatis tortuosum et pravum, et risu omnium dignum sensum suum commendare non erubescat.
4
TIT. IV. De stulto qui ut « luna mutatur, » et de justo qui « vir unus » est.
4
Stultus sicut luna mutatur. Stultus personaliter unus est, sed instabilitate et mutabilitate multi. Sicut una est luna, et dicitur prima, et secunda, et tertia, et quarta, et quinta, etc., et fiunt multae varietates in uno corpore, sic stultus modo plorans, modo ridens, modo tristis, modo hilaris, quasi crescens et deficiens et de alio ad aliud transiens, muttas ostendit formas in uno homine. Quo contra in laudem justi dictum est: Fuit vir unus. Unus quippe est justus, non tantum persona, sed vita, quoniam dum per diversos errores vivendi non scinditur, quasi in una veritatis facie persistens invenitur.
5
TIT. V. Quod in sensu bonum hominis non est.
5
Homo peccando fecit ut bestiis comparetur, tamen facere non potuit ut in quo bestiis comparatus est, eisdem coaequetur. Qui enim ratione superior esse desiit, sensu se inferiorem invenit. Si visum consulis, superant lynces. Si odoratum interrogas, praevalent canes. Et quaecunque in sensu corporali laudabilia sunt, in ipsis excellentiora invenies, ut alibi quaeras bonum tuum neque in illo considas ubi bestiis comparatis, et tamen non aequaris.
6
TIT. VI. De triplici pace.
6
Una est pax quam habere debet homo ad Deum, alia quam ad semetipsum, alia quam ad proximum suum. Spiritus enim hominis hac lege inter Deum et carnem constitutus erat, ut, si Deo superiori obedientiam debitam exhiberet, nunquam ejus imperio subjecta caro contrairet. Quandiu ergo homo pacem ad Deum tenuit, nullam in carne sua molestiam contradictionis invenit. Sed postquam Creatori suo per superbiam rebellis esse coepit, statim caro ab ejus consensu se dividens, subdita esse recusavit. Hinc homo, variis concupiscentiarum suarum desideriis distractus et aliena et quae inconcessa fuerant appetens, terminos justitiae adversus proximum suum transivit; atque illic quoque turbata pace ex omni parte inquietus et turbulentus esse coepit. Nunc ergo reparando proponitur conditio, ut si pacem habere voluerit cum Deo, habere studeat pacem cum proximo suo. Cum autem spiritus Deo plene subjectus fuerit, tunc et illam quam in carne sua portat contradictionem, gratia ad pacem reformabit pacatus sit totus, ut homo, et extra se cum proximo per charitatem fraternam, et in se per conscientiam bonam, et supra se per gratiam divinam. Propter hoc dum offertur hostia salutaris qua Deo nos reconciliari oportet, prius osculo signum pacis offerimus, ut, hac praemissa quae inter nos constat pace, illam quae ad Deum est obtinere mereamur. Quando autem pro fidelibus defunctis hoc sacrificium salutare immolatur, osculum pacis ad invicem viventes non accipiunt quoniam hi, pro quibus vivifica immolatio fit ab hac vita subtracti, humanae conversationis pacem vel concordiam tenere amplius aut exhibere non possunt. Illic ergo sola illa quae ad Deum est reconciliatio quaeritur, ubi deinceps praesentis vitae, semel hinc educti, conditioni non subduntur. Viventes autem per pacem proximi merentur pacem Dei, et per pacem Dei merentur pacem sui, non illam quae animam est ad mundum, sed illam quae est inter animam et spiritum, per illam quae est inter spiritum et Deum. Nam est quaedam pax inter animam et mundum suaviter viventium et male et est quaedam pax inter animam et spiritum suaviter viventium et bene, et est quaedam pax inter Deum et spiritum feliciter viventium et beate. Similiter est bellum inter animam et mundum non suaviter viventium et male, et est bellum inter animam et spiritum non suaviter viventium et bene, et est bellum inter spiritum et Deum infeliciter viventium et male. Nam quod suaviter viventes et male veram pacem, qua sapientia invenitur in tempore otii boni non noverunt, beatus Job testatur de sapientia, dicens: Non invenitur in terra suaviter viventium.
7
TIT. VII. De dignitate et libertate rationalis creaturae.
7
Sola rationalis creatura ita condita est, ut ipsa bonum suum non esset, sed illi a quo facta est. Magna ergo dignitas, ut nullum ei bonum praeter summum sufficeret, et item magna libertas, ut ad bonum suum cogi non possit.
8
TIT. VIII. De triplici exercitatione, et quibus activa et contemplativa vitae figurantur nominibus.
8
Vitae mutabilis conditio talis est, ut in eodem diu stare non possit: cui adhuc ad laborem et dolorem convertitur quod quaesitum est ad consolationem. Fluctuat ergo in exercitationibus, et transit de alio in aliud, ut nunquam quieta sit, donec ad veram stabilitatem perveniat. Exercitationum autem tria sunt genera, aliae ad profectum virtutis, aliae ad consolationem infirmitatis, aliae ad inflammationem iniquitatis. Primae aedificantes, secundae sustentantes, tertiae subvertentes. Propter hoc Deus aedificantes induxit, sustentantes concessit, subvertentes prohibuit. Et divisit tempora, et loca distinxit, aedificantibus et sustentantibus exercitationibus, quando et ubi fiant, quae congrue simul fieri possunt, quia sustentantibus occupati, aedificantes tenere non sufficimus, et aedificantes conversi sustentantibus implicari non debemus. Sex dies sustentantes habent; septimum aedificantes. Sic sustentantibus omnia loca conceduntur, pauca aedificantibus conservantur, exceptis his qui se aedificantibus consecrarunt, et omni loco et tempore illis inserviunt. Duo enim sunt genera hominum secundum has duas exercitationes licitas, aedificantes ad contemplativos, sustentantes ad activos. Hae sunt duae vitae, et duo populi, et duo testamenta: Lia et Rachel, Jacob, et Israel, Sion et Jerusalem, Petrus et Joannes, Martha et Maria, sinistra et dextra, lana et linum, hordeum et frumentum, aqua et vinum, etc.
9
TIT. IX. Quod elementum duobus modis dicitur.
9
Elementum est prima materia corporalis complexionis. Elementum materialis repraesentatio invisibilis subsistentiae et principium cognitionis a corporalibus ad incoporalia transeuntibus. Illic elementum est principium subsistentiae ad invisibilem actum prodeuntibus; hic elementum est principium intelligentiae ad invisibilem veritatem ingredientibus.
10
TIT. X. De trinitate universitatis.
10
Verum universitas trinitate una subsistit. Est unum quod nec ab alio est, nec secundum aliud, ut creatrix natura. Est unum quod ab uno est, et secundum unum, ut rationalis creatura a Deo, similis Deo. Est unum quod ab uno est, et secundum duo, hoc est ab uno per unum, ut corporea natura a Deo creata, secundum sapientiam increatam et creatam disposita. Primum exemplar est tantum, non exemplum. Secundum exemplar est exemplum. Tertium exemplum tantum, non exemplar.
11
TIT. XI. Quod in originali peccato vitia tria, inobedientiae duae et peccatum unum fuerunt.
11
In originali peccato tria vitia fuerunt, inobedientiae duae, et peccatum unum. Tria vitia fuerunt: superbia, avaritia et gula; duae inobedientiae, naturae et disciplinae. In superbia et avaritia inobedientia fuit naturalis praecepti. In gula inobedientia fuit praecepti, disciplinae et superadditi. Et omnia haec quia uno actu completa sunt, unum peccatum dicuntur.
12
TIT. XII. Quod Christus et sapientia a diversis variis quaeruntur modis.
12
Quidam Christum quaesierunt, et non invenerunt. Quidam quaesierunt, et invenerunt, sed non retinuerunt, quia non quaesiverunt ut haberent, sed ut venderent. Quidam Christum quaesiverunt, et invenerunt, et retinuerunt, quia non quaesiverunt ut venderent, sed ut possiderent. Primis dixit: Quo ego vado vos non potestis venire. Quaeretis me, et non invenietis, sed in peccatis vestris moriemini. Secundis dixit: Ego sum, si me quaeritis, sinite eos abire. Et injecerunt manus et tenuerunt eum. Tertiis dixit: Avete. Et accesserunt et tenuerunt pedes ejus. Primi quaesiverunt, et non invenerunt. Secundi vivum invenerunt, et inventum occiderunt. Tertii mortuum quaesiverunt, et vivum invenerunt. Sic multi sapientiam quaerunt, et non inveniunt, quia inutiles judicantur et abjiciuntur. Alii sapientiam quaerunt, et inveniunt, sed non diligunt, quia ad lucrum et laudem humanam adipiscendam eam exponunt, et prostituunt. Isti Christum vivum inveniunt, sed occidunt, quia ex hoc in eis sapientia moritur quod ejus dulcedine nullo amoris sensu perfruuntur. Hi assumuntur ut gravius judicentur et praecipitentur. Alii mortuam quaerunt, et vivam inveniunt, quia dum eam ad hujus vitae usum non appetunt, verius intus ad illius dulcedinem et suavitatem pertingunt. Hi assumuntur ut eleventur et glorificentur
13
TIT. XIII. Quod Deus in Scriptura homini foris loquitur per praeceptiones, prohibitiones, promissiones et minationes.
13
Quandiu homo intus Deum audire loquentem potuit, doctrina exteriori opus non habuit; sed postquam librum vitae oculo interiori inspicere jam non valet, Scriptura foris apponitur, ut ejus saltem inspectione ad cognitionem veritatis renovetur. In hac autem Scriptura et prohibitiones sunt malorum, ut ea fugiat, et praeceptiones bonorum, ut ea expetat. Et prohibitionibus quidem apponuntur comminationes, quoniam solius mali odio homo cohiberi non posset; et praeceptionibus adjunguntur promissiones, quoniam solius boni amore non posset ad ipsum provocari. Et sunt quatuor ista generaliter discreta in omni Scriptura, praeceptiones et prohibitiones, promissiones et comminationes. Quorum duo prima ad vitae informationem pertinent, duo subsequentia ad fidei instructionem. In illis meritum, in istis praemium constat. Et perfectum facit fides recta, et operatio bona. Primum autem carnalibus comminationes carnales, et promissiones et poenae temporales et praemia, deinde spiritualibus spirituales et aeternae. Postremo exercitatis sufficit ad exhortationem odium mali et amor boni. Sic gradibus suis crescit salus, et virtus proficit. In omni autem Scriptura aut cognitio veritatis quaerenda est, aut forma virtutis. Primo studio historia et allegoria proponitur, secundo tropologia et in ipsa tropologia duplex similiter lectio est: Prima, quae plana narratione mores instruit; secunda, quae exhortatione affectuosa in animo auditorum desideria virtutis accendit.
14
TIT. XIV. Quod Deus cum homine sit quatuor modis.
14
Quatuor modis nobiscum est Deus, per praesentiam majestatis, per participationem humanitatis, per vinculum charitatis, per patrocinium veritatis. In primo cognoscit mala nostra. In secundo expertus est, in tertio compatitur, in quarto aufert et est Emmanuel, id est nobiscum Deus. Item cum quibusdam est Deus per favorem gratiae, qui cum Deo non sunt per meritum vitae. Cum quibusdam est Deus per favorem gratiae, et ipsi cum Deo sunt per meritum vitae. Cum quibusdam Deus non est per favorem manifestum gratiae, et ipsi cum Deo sunt per meritum vitae. Cum quibusdam Deus non est per favorem gratiae, et ipsi non sunt cum Deo per meritum vitae.
15
TIT. XV. De progressionibus cognitionis.
15
Quinque sunt progressiones cognitionis: prima est in sensu, secunda in imaginatione, tertia in ratione, quarta in intellectu, quinta in intelligentia. Per sensum est in istis, est secundum ista. Per imaginationem non est in istis, sed secundum ista. Per rationem neque in istis est neque secundum ista; sed est in illis et de illis quae sunt secundum ista. Per intellectum non est in illis, sed de illis. Per intelligentiam, nec in illis, nec de illis.
16
TIT. XVI. Quod animus quatuor modis agenda tractat.
16
Quatuor modis in nostro animo agenda tractamus: cogitando, volendo, deliberando, vovendo. Cogitatio ad cognitionem pertinet, voluntas ad desiderium, deliberatio ad propositum, et ad promissionem votum. Si quod proponimus non facimus, fallaces sumus. Si non facimus quod promittimus, fallaces et fallentes. Ibi mendacium solum accusatur, hic et mendacium accusatur, et promissam exigitur. Votum autem aliud occultum ad Deum et coram Deo; aliud manifestum ad Deum et coram homine. Occultum votum fractum peccatum est; manifestum votum fractum, peccatum et scandalum.
17
TIT. XVII. De dissimili operatione Dei.
17
Si in Tyro et Sidone haec facta fuissent, etc. Demonstrare volens Dominus quod ab ipso sit et donum ejus, et quando veritatem cognoscimus, et quando agnitam debita devotione veneramur, quibusdam veritatem praedicavit, quorum corda ad dilectionem veritatis non emollivit; quorumdam vero corda affectu bonitatis emollivit, sed agnitione veritatis non illuminavit. In illis aravit et non seminavit, duritiem frangens, sed verbum non spargens. In istis vero seminavit, sed non aravit, verbum spargens, et duritiam non frangens, ut et utrumque ab eo esse sciamus, et utrumque ab eo petere discamus, cum neutrum sine altero ad salutem sufficiens esse agnoscimus. Sic solvitur quod ex Evangelio proponere solent, cur Deus in carne veniens illis verbum praedicavit quos ipsum verbum non recepturos esse praescivit, et quibusdam aliis praedicationis verbum non impendit, quos credituros si docentem audissent, agnovit. Quorumdam enim duritiam increpans, quibus veritas praedicata fuerat, sic ait: Vae tibi Corozaim, vae tibi Bethsaida, vae tibi Capharnaum! quia si in Tyro et Sidone haec facta fuissent, jam olim in cinere et cilicio poenitentiam egissent. Hoc ergo mirum videtur, quare Jesus, qui futurorum omnium scientiam habuit, in Capharnaum praedicavit, cum illorum duritiam tantam esse praesciret, ut veritatem etiam oblatam non reciperent. Et quare item in Tyro et Sidone illa operatus non est, quae operatus est in Capharnaum et Bethsaida, cum istos tales esse non ignoraret, qui facile veritatem reciperent, si audire illam et agnoscere potuissent. Sicut enim impium videtur obedientes deserere, sic stultum videtur omnino rebelles docere. Sed illud judicii fuit, hoc exempli. Ne enim homo solum affectum boni sine agnitione sufficere putet, ac per hoc affectum se habere sentiens bonitatis, verbum veritatis non requirat, illos compunxit, non docuit, nec salvavit. Et ne rursum solam veritatis agnitionem sufficientem putet ad salutem, et legem audisse non fecisse consummatam justitiam, istos docuit, non compunxit et damnavit, ut dum alterum sine altero vicissim habere cognoscuntur reprobi, utrumque necessarium sibi fore intelligant electi, et qui alterum habere se cognoscit, non de viribus suis praesumat, sed ab illo humiliter postulet quod non habet, a quo quibusdam alterum accepisse non profuit, quoniam alterum districte judicandis non impendit. Non enim accipere meretur quod non habet, qui a se habere se putat quod habet; et propterea vicissim e duobus alterum a Deo tribuitur, et alterum subtrahitur, ut ubi utrumque simul est ab ipso esse utrumque demonstretur.
18
TIT. XVIII. De fide, quid sit, et quae ad eam spectent.
18
Priusquam ea quae ad fidem pertinent discutere incipiamus, quid sit fides ipsa inspicere debemus. Apostolus sic definit fidem: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apperentium. Cum enim res quaelibet apud nos subsistant, vel peractum quando videlicet praesentes sensu comprehenduntur, vel per intellectum, quando absentes vel etiam non existentes in similitudine sua et in imaginatione capiuntur, vel per experientiam, quando ea quae in nobis sunt sentiuntur a nobis, ut est gaudium et tristitia, timor et amor, quae subsistunt in nobis, et sentiuntur a nobis. Nullo horum modorum invisibilia Dei capiuntur in nobis, quae solum creduntur a nobis. Neque enim per actum praesentia sunt, neque in similitudine aliqua comprehendi possunt, neque quemadmodum illa quae in nobis sunt, et sentiuntur a nobis. Ergo fide sola subsistunt in nobis, et subsistentia eorum est fides eorum qua creduntur, quia sunt sed non qualia sunt comprehenduntur. Sic itaque per solam fidem subsistunt in nobis, et sola fide probantur a nobis; nec aliud argumentum habere possumus, nisi quia credimus illa fide quae ratione non comprehendimus. Haec descriptio fidei ostendit quid faciat fides, sed in eo non diffinitur quid sit fides. Est autem diffinitio fidei haec: Fides est voluntaria quaedam certitudo absentium supra opinionem, et infra scientiam constituta. Et sciendum quod aliud est cognitio fidei, aliud fides. Cum enim idem fit sermo in auribus plurium, omnes aequaliter quod dicitur intelligunt, sed non omnes aequaliter credunt et cognitionem dictorum omnes habent, sed fidem non omnes habent. Potest autem cognitio fidei esse sine omni fide; fides autem sine omni cognitione esse non potest. Multi tamen credunt et non habent cognitionem omnium eorum quae credunt, quia credentibus et cognoscentibus credunt, et non norunt ipsi omne quod credunt, sed norunt illi quibus credunt. Ejusmodi est fides simplicium in Ecclesia qui perfectioribus credendo et adhaerendo salvi fiunt, sicut scriptum est: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos. Hi enim in fide perfectorum amplius credunt, qui in se credendo minus cognoscunt. Duobus modis crescit fides, devotione sive constantia, et cognitione. Incrementa fidei per devotionem per tres gradus procedunt. Primus gradus est acquiescere, secundus aestimare seu putare, tertius gradus est certum esse. Secundum hos tres gradus tria sunt genera hominum quae sequuntur. Est enim quoddam genus hominum in sancta Ecclesia quibus credere est solum non contradicere fidei; qui ita vivunt ut nati sunt, non amando vel approbando in quo nati sunt, qui si in alio nati essent, fideles non essent. Consuetudine enim vivendi fidem tenent, non amore. Est aliud hominum genus attentius considerantium statum vitae humanae, et dubium, et ex eo quodammodo fluctuare incipientium in fide, quoniam multos conspiciunt aversos et alienos a fide; tamen ducti pietate fidei e duobus dubiis hoc eligunt quod, doctrina catholica docente, didicerunt. Istis pax necessaria est, tribulatio periculosa, ne forte de aestimantibus seu opinantibus negantes efficiantur. Est aliud genus hominum qui certi sunt et confirmati in fide sua, quos Deus vel per exteriora miracula confirmavit, vel per interiorem aspirationem edocuit. Isti tribulatione non subvertuntur, sed exercentur. Sciendum est etiam quod sicut tres sunt gradus, per quos fides crescit, ita tres sunt gradus, per quos crescit cognitio fidei. Primus gradus est cognitionis fidei quo nihil minus unquam fides habere potuit, credere videlicet Deum esse et eum salvatorem et remuneratorem exspectare. Haec cognitio fidei simplicibus ante incarnationem Verbi ad salutem sufficere potuit, videlicet ut et Deum crederent et Salvatorem exspectarent, quamvis ejusdem salvationis suae modum et tempus non cognoscerent. Duo enim in homine tantum sunt, natura et culpa; et Creator ad naturam refertur, Salvator ad culpam. Sub lege autem scripta crevit cognitio, quando jam de persona Redemptoris manifeste agi coepit, et Salvator per legem promitti, et post promissionem exspectari. Sub gratia autem adhuc amplius excrevit cognitio, cum ipse jam Salvator non ut prius a multis putabatur solum homo, sed et Deus verus manifestatus est. Et ipse redemptionis modus non in terrenae culmine potestatis, sed in morte probatus est constare Salvatoris.
19
TIT. XIX. De Charitate, Fide et Spe.
19
Sicut virtutes reliquae bonum naturae sunt, ita charitas bonum est virtutum omnium: quam qui habet, secundum aliquid omnem virtutem habet. Habet enim secundum effectum etiam illas quas secundum effectum non habet. Virtutes enim affectu habere per gratiam, studium et meritum humanum est; effectu autem eas habere, munus divinum. Voluntas enim hominis est; potestas vero Dei. Ita voluntas hominis bona est ex Deo, mala ex homine. Potestas Dei est in malo, homini ad malum bona; in bono, homini ad bonum bona. Propter hoc qui charitatem habet, totum habet; et qui non habet nihil habet, vel utiliter non habet. Ideo dixit Apostolus de charitate: Charitas omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet. Fides bona ostendit, spes arripit, sustinentia defendit. Per fidem incipiunt nobis esse, per spem nostra esse, per sustinentiam nobiscum esse. Fides dirigit, spes trahit, sustinentia perducit. Et sunt in charitate omnia haec, quia in eo quod dilectum et placitum, amor suadet libenter credere, multum praesumere, non facile desistere.
20
TIT. XX. De quatuor debitoribus.
20
Quatuor sunt debitores, Deus, spiritus, caro, mundus. Deus debet spiritui, ut eum et cognitione veritatis illuminet, et amore virtutis inflammet. Spiritus debet Deo, in omnibus quae agenda sunt, ab ipso erudiri, et secundum ipsum operari. Spiritus debet carni, ut eam et a malis cohibeat, et in bonis exerceat. Caro debet spiritui, in bono agendo ministerium, et in commodo appetendo modum. Caro debet mundo ex ejus abundantia quod necessitatis est sumere, quod virtutis est exercere. Mundus debet carni in necessitate subsidium, in exercitatione incitamentum. Sed spiritus Creatori debitum non persolvit, quia vel per superbiam elatus, contemnit ab eo scientiam veritatis quaerere, vel per pigritiam ligatus, acceptam intelligentiam fastidit opere exercere. Propterea et ipse Creator spiritui debitum juste negat, ut eum nec ad cognoscendum verum illuminet, nec ad bonum amandum inflammet. Nam superbum intus a cognitione veritatis abjicit; pigrum autem in opere foris affligit. Rursus quia idem spiritus carni debitum non persolvit, ut eam videlicet vel a malo cohibeat, vel in bono exerceat, fit ut ipsa caro justa Dei dispositione non exhibeat spiritui quod debet, hoc est, vel in bono agendo ministerium, vel in appetendo commodo modum. Item, quia caro per negligentiam spiritus laxata, mundo debitum non exhibet, sed ejus affluentiam ad luxum voluptatis intorquet, et ad excitationem virtutis ejus administrationem non obtinet, ipse quoque mundus justa recompensatione ad miseriam spiritus multiplicandam, eam et adversis frangit, et prosperis dissolvit. Hujus autem discordiae, quia solus spiritus auctor est, necesse est ut ipse prior ad pacem redeat, et caetera post se subsequenter ad pacem componat. Si enim ipse et Creatori debitam subjectionem, et carni justum regimen exhibere studuerit, perfecta et consummata justitia subsequitur, et reformata justitia, concordia quoque et pax perfecta reparatur. Sicut enim ex ejus injustitia pax et concordia cunctorum solvitur, ita per ejus justitiam universa reconciliantur. Hanc autem justitiam spiritus habitam perdere potuit; amissam vero per se recuperare non potest, quia ne debitum Creatori persolvat, ignorantia fallitur, ne vero debitum carni persolvat, concupiscentia praepeditur; et si forte ex parte illuminatus, verum agnoscere coeperit, et ex parte confirmatus bonum adimplere, non potest tamen hic quod perfectum est adipisci, sed sicut scriptum est, ut degustatam pro parte justitiam esurire et sitire incipiat, sed non ut adepta plenitudine, ad satietatem pertingat.
21
TIT. XXI. De impedimento cognitionis.
21
Sicut humor subtilis per exhalationes a terra sursum rapitur, sic intellectus cordis humani per meditationes et scrutationes subtilis effectus ad alta levatur. Et quemadmodum humor ascendens frigore praestringitur, et relabitur unde venerat, sic multi ab intelligentia summorum per ignorantiam cadunt, propterea quod in bonis quae intelligere poterant agendis per desidiam torpescunt. Sed lapsus nivis nec strepitum facit, nec laedit; lapsus grandinis et strepitum facit, et pondere laedit: quia multi torpent a bono, et nocent in malo; alii torpentes sunt, non nocentes.
22
TIT. XXII. De tribus motibus in homine.
22
Tres sunt motus in homine. Motus mentis, motus corporis, motus sensualitatis. Motus mentis in voluntate est, motus corporis in opere, motus sensualitatis medius in delectatione. In motu mentis solo liberum arbitrium est. In motu corporis et sensualitatis, quae sequuntur liberum arbitrium. Sic enim prima fuit dispositio naturae; nam motus mentis voluntarius est appetitus. In voluntario liberum; in appetitu arbitrium. Mens igitur per se movetur, et est primus voluntatis motus. Motum voluntatis sequitur motus corporis. Mens itaque sicut dixi per se moveri habet, sed secundum voluntatem Creatoris sui, quae forma illi est et exemplar et proposita regula quam sequatur. Et propter hoc, si secundum Deum movetur, hoc est justitia; si praeter Deum movetur vel contra Deum, hoc est injustitia. Ergo motus mentis justitia semper est, vel injustitia; motus autem corporis semper est obedientia. Quod enim mens movetur, libertate movetur, quia voluntarie movetur, et per se movetur, et ei est quod movetur vel ad meritum, si bene; vel si male, ad culpam. Quod autem corpus movetur, necessitate movetur, quia ab alio movetur, hoc est a mente; nec ipsius est quod movetur, sed illius a quo movetur, sive ad meritum, si bene, sive ad culpam, si male. Ita motus mentis dominatur motui corporis legi naturae subjecto, et quando abutitur illo, vitium est imperantis, debitum obedientis. Nec culpatur qui ducitur, quia necessitate ducitur, sed culpatur qui ducit, quia in subjectum libertate abutitur. Porro voluntas, si justitiam tenuisset, haberet non solum motum corporis obedientem, sed et motum sensualitatis consentientem. Nunc vero quoniam rectitudinem suam ipsa non tenuit, habet quidem adhuc ex indulgentia Creatoris motum corporis obedientem, ex vindicta autem motum sensualitatis contradicentem. Cujus violentiam aliquando infirmata sequitur, aliquando autem corroborata coercet et moderatur. Si autem motus sensualitatis dominatur motui mentis, dominatur etiam motui corporis, qui subjectus est illi, et tunc peccatum regnare incipit in nostro mortali corpore. Si autem non dominatur, utitur mens servitio corporis sui, et exhibet membra sua arma justitiae. Et sunt simul motus mentis et motus corporis, seorsum autem motus sensualitatis; et perficitur justitia, et iniquitas cohibetur.
23
TIT. XXIII. De instrumentis cognitionis.
23
In vocibus duo sunt, melodia, et significatio. Et in rebus duo, forma et essentia. In mentibus similiter duo, affectus et cognitio. In corpore autem humano duo sunt instrumenta, aures et oculi. Per aures ingrediuntur voces, ut per melodiam generent affectum, et per significationem cognitionem. Res vero per oculos ingrediuntur, ut per formam similiter in mente generent affectum, et per essentiam cognitionem.
24
TIT. XXIV. De sensu homionis, carnali et spirituali.
24
Duo sensus in homine sunt, unus carnalis et alter spiritualis; et uterque bonum suum habet, in quo exsultat et gaudet. Gaudet carnalis sensus atque tripudiat in aeris serenitate et solari claritate, in ciborum et potuum dulcedine, in locorum amoenitate, et fluviorum jucunditate. Et hic sensus bestialis est; namque bestiis et volucribus convenit. Spiritalis vero exsultat lumine divino superinfuso, quod contemplativis convenit, gaudet etiam in virtutum exercitatione, in colenda justitia, et cum exterior sensus, id est carnalis, suo bono utitur, tunc mentis interior sensus quasi obdormit. Unde contingit eum qui bonorum hujusmodi jucunditate capitur, ne interioris quidem sensus bona sua agnoscere. Nam spernit exteriora, qui dulcedine bonorum interioris sensus rapitur. Inde est quod viri religiosissimi, stulti mundo esse videntur.
25
TIT. XXV. De divinis luminibus.
25
Bona Dei lumina sunt, et ipse auctor donorum Pater est luminum, Apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio, quia nec illuminans transmutatur, neque non illuminans obscuratur. Generans enim non degenerat et non generans non caligat, quia nec inferior est exiens, nec obscurior latens. Lumina ejus quando ad nos veniunt ab ipso non recedunt; et quando a nobis redeunt apud ipsum clarescunt. Quando ad nos descendunt, in nobis non deficiunt; et quando a nobis recedunt, minorationem pro nobis non accipiunt. Itaque non transmutantur in nos quando participanda venient ad nos; nec obumbrantur in se quando ab illuminatis et obumbrandis redeunt et remanent in se.
26
TIT. XXVI. De conceptu et partu Sapientiae.
26
Nondum erant abyssi, et ego parturiebar. Conceperat Deus sapientiam in praescientia futuri, parturiebat in voluntate creandi, peperit in procreatione effecti.
27
TIT. XXVII. De triplici genere aspirationum.
27
Triplex est origo aspirationum, a Deo, a diabolo, a natura. Quae a natura sunt, praecedentem habent causam necessitatis. Quae a Deo sunt aut diabolo, subito eveniunt et improvisa; a Deo bona, a diabolo mala. Aliquando veniunt quae bona videntur et non sunt, et haec similiter a diabolo sunt, quorum origo exitu probatur. Hoc est: Probate spiritus si ex Deo sunt.
28
TIT. XXVIII. De quinque jugis.
28
Quinque sunt juga: Jugum iniquitatis, jugum mortalitatis, jugum legis, jugum propriae voluntatis, jugum charitatis.
29
TIT. XXIX. Quod Deo nihil inordinatum esse potest.
29
In Babylone non requirit unus alterum; sed respondent ululae sibi in delubris ejus. Parum est ut in coelo ordinata sint omnia, sed hoc mirum est quod etiam confusionem mundanam inordinatam non relinquit Sapientia divina. Respondent enim ibi etiam opera tenebrarum, et non est quod requirat alterum, quia justa ordinatio nihil relinquit inordinatum, et unicuique quod suum est tribuit, et quod sibi confusum est, illi sine ordine et dispositione esse non potest. Sed et illa confusio interna cordium malorum non effugit dispositionem illius, ubi lucifugae cogitationes et desideria tenebrosa in occulto fluitantia respondent sibi, quia justum judicium sicut per sapientiam cuncta intelligit, ita per aequitatem nihil sine retributione relinquit.
30
TIT. XXX. Quod Deus non transmutatur.
30
Non transmutatur Deus ex eo quod ipse est, non patitur vicissitudinem quod in ipso est. Nam quod ipse est, immutabile est; quod in ipso est, aeternum est. Non transmutatur ut alius sit, non patitur vicissitudinem ut aliter sit.
31
TIT. XXXI. De mysterio in forma coeli et terrae.
31
Qualis terra tales et terreni, et quale coelum tales coelestes. Sursum cuncta aequalia sunt. Deorsum sunt montes et valles, et alta profunda, humilia et excelsa, et dissimiliter habentia cuncta. Mortalis quippe vita planum iter habere non potest, sed exaltat et humiliat, et nunc aequitatem ostendit, nunc vero abruptum praefert, et casum minatur: propter hoc talis terra, quales terreni. Sursum vero non est ubi offendas vel praecipiteris aut inaequaliter ambules, sed planum et aequale et consentiens et moderatum totum. Ideo quale coelum tales et coelestes.
32
TIT. XXXII. De serie temporum et amandorum ratione.
32
Praeterita, praesentia et futura quasi unum corpus aeternitatis perficiunt. Praeterita amare insipientis est, praesentia stulti, futura prudentis. Praeteritorum pietas est, praesentium cupiditas, futurorum charitas.
33
TIT. XXXIII. De fructu et desiderio justitiae.
33
Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Ergo non satiati, sed esurientes beati sunt. Nec ideo tamen beati, quia esuriunt; sed ideo, quia saturabuntur. Si enim desiderium semper esset et effectus nunquam esset, poena potius et miseria non beatitudo hic esset. Sed misericordia Dei nostri sanctis desideriis indubitatum spopondit effectum, et propterea beati sunt qui desiderant, quoniam hoc primum bonum est, et quod solum vita mortalis et poenis addicta consequi possit, velle bonum, quoniam habere et frui vita ventura sibi vindicavit. Ideo non dicit justos beatos, sed esurientes et sitientes justitiam. Si enim solos justos beatos diceret, quis sibi hoc arrogaret? Propter hoc respexit imperfectionem nostram ut consolaretur infirmitatem nostram, quia si hoc esse non possumus, velle tamen hoc esse ipso adjuvante et desiderare valemus. Et hoc iterum quia non desiderantes gloriam, sed justitiam beati vocantur, quia multi patriam se amare dicunt, sed viam tenere nolunt. Gloria autem et beatitudo patria est, justitia autem via; et non possunt ad patriam venire qui viam non tenent. Quis est qui commodum non appetat? sed non omnes justi esse volunt.
34
TIT. XXXIV. De sacramento corporis Christi.
34
Dominus Jesus Christus, ut ostenderet divinitatem suam refectionem esse animarum nostrarum, carnem suam in cibum nobis proposuit, et rursum, ne illam horreret sumptionem humana infirmitas, consueti edulii specie illam velavit.
35
TIT. XXXV. De gloria et poena corporis humani.
35
Quanta est dignitas animae, si corporis gloria tanta est? Quanto enim spiritus hominis rebus omnibus quae videntur excellentior esse probatur, cum cuncta corporea in obsequium condita sint corporis humani? Unde merito poenalitate et miseria cunctis vilius factum est, quod conditione celsius, et sublimius fuerat constitutum. Cum autem reparatum fuerit, sublata e medio corruptione, quod cunctis melius est corporibus suscipiet, et tunc quoque sine miseria subjectum spiritui sociabitur ad gloriam, cui nunc in miseria est sociatum ad poenam.
36
TIT. XXXVI. Quod Moyses typus fuit Christi, inter Deum et homines futuri Mediatoris.
36
Scriptum est quod non potuit populus loqui cum Deo, et petiit mediatorem Moysen. Et laudavit hoc Dominus, et dixit quod Prophetam suscitaret qui Mediator foret, et per ipsum mandata daret ad populum. Quae enim invisibilia Dei sunt, carnalia corda percipere non potuerunt; et contemperavit se nobis Deus per humanitatem Filii sui, ut ipsa mediante divina percipiamus. Infirmas autem mentes terror majestatis opprimeret, et splendidum lumen lippientes oculos offuscaret, nisi nubes carnis intercedens et contemplationem excipiens. corda timida blandimento visionis demulceret.
37
TIT. XXXVII. Quod creatura non potest bene esse sine creatore.
37
Vae soli! quia cum ceciderit non habet sublevantem. Duo sunt, qui fecit, et quod factum est. Non autem potest bene esse illi quod factum est sine eo qui fecit ipsum. Quod factum est per se cadere habet, surgere non habet. Qui autem fecit quod factum est cadere non potest, sed quod cadit sublevare potest. Propterea ergo melius est duos simul esse quam unum solum.
38
TIT. XXXVIII. De divisione per iniquitatem et unione per charitatem.
38
Primum divisit iniquitas inter Deum et hominem, deinde divisit ipsum hominem. Postea venit charitas et composuit atque confoederavit primo Deum et hominem, deinde ipsum hominem. Iniquitas bene unitas male divisit. Charitas male divisa bene univit. Similiter iniquitas bene divisa male univit, et charitas male unita bene divisit. Iniquitas ergo dividit et unit, et charitas dividit et unit. Novissime sequitur mors dividens, et ipsa propter iniquitatem; unit autem per conditionem ad charitatem. Mors dividit corpus et animam. Iniquitas dividit Deum et animam. Charitas dividit spiritum et concupiscentiam. Mors dividit unitatem conditionis. Iniquitas dividit unitatem reconciliationis. Charitas dividit unitatem abalienationis.
39
TIT. XXXIX. De triplici operatione philosophiae.
39
Naturalis operatio philosophiae per sensus agit in res subjectas, et descendit ad singularia sine experimento sensuum infirma: quibus quasi baculo sustentationis innititur, per se incedere non valens. Rationalis operatio philosophiae extra sensus est agens in universa: sola ratione vigens. Artificialis operatio rationalem instrumentum habet, et naturalem probat.
40
TIT. XL. De triplici eruditione et duplici operatione spiritus.
40
Quidam ab intus erudiuntur, quidam a foris sensum hauriunt. In illis stabilis est spiritus sapientiae, in istis mobilis. Ad illos pertinet meditatio; ad istos speculatio. Illi acumine sensus occulta penetrant, isti agilitate transvolant ad longinqua. Et qui non discernunt spiritus, putant moram meditationis pigritiam, et speculationis motum levitatem, cum corpus ab animo qualitatem sumit. Sicut spiritus illuminat, sic accendit, et quos illuminat, cognitione veritatis illuminat; et quos accendit, amore virtutis accendit. Et saepe non discernitur operatio ejus in utroque, et dicuntur pigri, stabiles; potentes animo et comprehensione efficaces, leves; compuncti, tristes; lascivi, spiritu hilares. Et fit sine spiritu judicium spiritus; et errant homines in judicio dum quisque solum hoc bonum putat quod amat. Similem vero demonstrationem habent meditatio et compunctio, et similem pariter speculatio et exsultatio, quoniam ab animi qualitate motus corporis formatur; et constat in alio quidem gravitas sine pondere, in alio levitas sine instabilitate. Meditatio et compunctio ad Joannem pertinent, speculatio et exsultatio ad Christum. Alter dicit: Planximus vobis, et non plorastis. Alter dicit: Saltavimus vobis, et non restitistis. Venit Joannes non manducans et non bibens, et dixistis: Daemonium habet. Venit Filius hominis manducans et bibens, et dixistis: Ecce homo vorax et potator vini, et peccatorum amicus. Sic perversis perversa sunt omnia.
41
TIT. XLI. Quod prius pusillanime fovendi sunt per consolationem ut surgant; postea terrore confirmandi per increpationem ne recidant.
41
Scriba doctus in regno coelorum, qui profert de thesauro suo nova et vetera. Nova sunt consolationes, vetere increpationes. Vetus enim lex poenam proposuit qua terreret; nova misericordiam qua foveret. Quare ergo prius nova, post vetera? Quia pietas loquitur: ideo prius palpat, postea percutit. Pusillanimes enim prius consolatione fovendi sunt, ut surgant. Postea terrore confirmandi ne recidant. Contumaces et duri prius increpandi sunt, ut timeant; postea fovendi consolatione, ne desperent. Cum ergo pietas loquitur, nova et vetera; cum severitas loquitur, vetera et nova. Vel ideo sequuntur vetera, non praecedunt, quia ex adjecto et superabundanti esse debet quod durum est; et poenam habet charitas major.
42
TIT. XLII. Quod pro temporalium abundantia non debet fraternitatis frangi concordia.
42
Prohibet Joseph fratribus suis oneratis asinis ne contendant in via, quia Christus in hujus vitae itinere si quando nobis abundantiam tribuit, pacem tamen et concordiam ad invicem pro eadem frangere et violare non concedit.
43
TIT. XLIII. Quod virtus et veritas simul esse volunt.
43
Est in sapientia spiritus intelligentiae, certus, suavis, amans bonum, acutus, qui nihil vetat benefacere, etc. Virtus et veritas cum de eodem sunt, non se impediunt. Unde cum dictum esset de spiritu sapientiae quoniam acutus est, subjunctum est statim quoniam nihil vetat benefacere. In philosophis gentilium acumen spiritus erat, sed idipsum benefacere vetabat quia illorum intentio quo magis per acumen movebatur extranea cognoscere, eo magis per occupationem impediebatur propria considerare. Vera autem sapientia semper virtutem habet comitem, quia hoc magis appetit scire quod magis expedit esse. Unde adhuc de ipso dicitur: Certus, suavis amans bonum. Certus scilicet experientia; suavis, gustu; amans bonum quia non potest odire in opere quod vere diligit in cognitione.
44
TIT. XLIV. De duplici amore et superaedificatione.
44
Si quis autem superaedificat super fundamentum hoc aurum, etc. Tria sunt genera hominum. Sunt qui amant solum Deum, hi aedificant super fundamentum aurum, argentum et lapides pretiosos. In amore virtutis aurum; in cognitione veritatis, argentum; in consummatione boni operis, lapides pretiosos. Sunt alii qui amant aliud praeter Deum, tamen nihil contra Deum, neque aliquid plusquam Deum. In his fundamentum quidem manet, quia amor Dei non destruitur; sed tamen ex affectu eorum quae pariter amantur, quia quaedam corruptio contrahitur, ligna et fenum et stipula superaedificantur. In ligno peccatum illiciti operis; in feno, sine opere peccatum pravae delectationis; in stipula, illicitae culpa cogitationis. Sunt alii qui amant quaedam contra Deum, et in his fundamentum omnino destruitur, quia amor Dei esse non potest, ubi non est vel solus vel summus. Igitur ad primos pertinet laudari et salvari, ad secundos corripi et liberari, ad tertios argui et damnari.
45
TIT. XLV. De carne jumento et spiritu sessore.
45
Caro jumentum est, sessor spiritus, qui illius calcaria adhibet, quando pigram excitat frenum quando impetuosam moderatur et cohibet.
46
TIT. XLVI. De occultis et manifestis hominis et homini.
46
Quaedam sunt manifesta hominis et manifesta homini. Quaedam sunt occulta hominis et manifesta homini. Quaedam sunt occulta hominis et occulta homini. Debet igitur homo primum erudiri in iis quae manifesta sunt, et exerceri ut ad cognitionem occultorum perveniat. Vere enim mala cognoscere, hoc est improbare et scire quod mala sunt, nec dicere malum bonum aut bonum malum existimare, et discernere inter tenebras et lucem, et noctem et diem, et noctem et noctem, et inter diem et diem, et judicare omnem diem.
47
TIT. XLVII. De vita et morte, gaudio et dolore duplicibus.
47
Duo sunt, vita et mors; et post haec sequuntur duo, gaudium et dolor. De vita, gaudium; de morte, dolor. Et est bona vita et mala vita, et gaudium bonum et gaudium malum; et est bona mors et mala mors et bonus dolor et malus dolor. Corpus ex anima vivit, anima ex Deo. Primum utrumque benedixit; postea anima mortua est iniquitate, deinde corpus percussum mortalitate, dissolutum in morte. Postea anima vivificata justificatione, deinde corpus resurrectione. Nunc ergo vetus homo, id est caro in cruce est; novus autem, id est anima in resurrectione. In resurrectione ergo nostra gaudium nostrum, in cruce nostra obedientia nostra; hic patientia, ibi laetitia. Qui carne crucifixus non est, anima non resurrexit; et ibi sentit ubi vivit, et ubi sentit ibi sapit.
48
TIT. XLVIII. De duabus civitatibus et duobus populis et regibus.
48
Duae sunt civitates, Jerusalem et Babylon, et duo populi, amatores Dei cives Jerusalem, et amatores mundi cives Babylonis. Et duo reges, Christus rex Jerusalem, et diabolus rex Babylonis. Inter has civitates et duos populos et duos reges bellum est jugiter et discordia et pugna; et signat uterque milites suos, Christus suos, et diabolus suos, ut agnoscant quique regem suum et agnoscantur ab eo, et sequantur eum. Jerusalem enim civitas est sursum in coelo, Babylon deorsum in terra. Similiter Christus jam sursum est, diabolus deorsum. Milites Christi sequuntur regem suum et milites diaboli sequuntur regem suum. Christus tribus exemplis viam nobis ostendit, qua eum sequi debeamus; similiter et diabolus tria proposuit quibus post eum praecipitentur qui eum sequuntur. Iter enim ad Christum, quia sursum est, arduum est, et arctum est et in longum sublime. Iter ad diabolum deorsum est, latum est, et breve in profundum, et ad praecipitandum facile. Ideo Christus exemplum paupertatis reliquit, ut exonerati sarcina terrenarum rerum leves ascendamus per arduum. Exemplum humilitatis, ut modici sine difficultate transeamus per arctum; exemplum patientiae, ne deficiamus in longum; exemplum paupertatis dedit cum dixit: Vulpes foveas habent et volucres coeli nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet; exemplum humilitatis dedit cum dixit: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde; exemplum patientiae dedit, quando cum percuteretur non repercussit, cum occideretur sustinuit: exemplum iterum paupertatis, quia in hoc mundo divitias habere noluit; exemplum humilitatis, quia gloriam sprevit; exemplum patientiae, quia mala sustinuit. Cum laudaretur non laetabatur, cum malediceretur non tristabatur; cum premeretur non frangebatur. Ait quidam illi: Magister bone. Et respondit: Quid me dicis bonum? Ecce humilitas. Et alii dixerunt: Daemonium habes: et dixit: Ego daemonium non habeo, sed honorifico Patrem meum. Ecce patientia. Et cum requireret populus eum ut regem facerent, ille, humilitatis exemplum relinquens, fugit, et gloriam sprevit: et multa alia ad haec pertinentia exempla. Prima est ergo paupertas, ut abjiciamus quod gravat, in quo est peccandi occasio. Et quia paupertas despicitur, sequitur humilitas: qua ipsa etiam propter Deum vilitas amatur. Et quia rursum qui vilis est sine reverentia laeditur, necessaria est post humilitatem patientia, qua omnia adversa propter Deum fortiter tolerentur. Paupertas levem facit et expeditum, humilitas modicum, patientia fortem et robustum. Econtrario diabolus suos primum divitiarum pondere in amore et sollicitudine onerat, ut deorsum ruant. Secundo per superbiam inflat, ut per latum incedant. Tertio per impatientiam frangit, ut cito deficiant. Hi duo populi duas civitates ab initio suo aedificaverunt, Babylonem quae a Cain initium cepit et Jerusalem, quae ab Abel. Primus enim homo duos genuit filios, divisionis principium et divisionis signum, quia illa massa naturae humanae quae in ipso primum per conditionem tota condita erat ad gloriam, postea per praevaricationem tota addicta erat ad poenam, ut ostenderetur quod misericordia et veritas jam tunc dividi incoeperint in vasa misericordiae, et in vasa irae. Et abjectus est primogenitus terrae, sicut primogenitus coeli corruerat, si tamen primogenitus erat, qui genitus non erat. De ipso enim dictum est: Ipse est principium viarum Dei. Et reprobata sunt prima, ut ostendatur quod finis principio melior est, quia quae in principio facta sunt a Deo, bona quidem facta sunt, sed bona incipientia; quae autem in fine facienda erant, bona facienda erant, et bona consummata. Propter hoc etiam in ipsa rerum conditione, primum materiam fecit; postea formam superaddidit, ut ostenderet quod similiter in rationali creatura primum esse factum erat: postea autem pulchrum esse et formosum esse: et melius addendum erat, ut non nimis gloriaretur in eo quod primum bonum acceperat, sed ad illud potius festinaret quod postea melius acceptura erat. Sed primogenitus primum dilexit ut perderet novissimum, et ideo reprobatus est; et ille in coelo, et iste in terra. Sed ille de coelo dejectus in terra hominem per invidiam supplantavit, iste in terra reprobus effectus fratrem suum zelando occidit. Quia enim vita illius gravis ei fuit, ideo ad mortem illius festinavit. Cruciabatur enim nequam conscientia quotidie contra se testimonium cernens vitam justi et quasi gravis ei ad videndum fuit, ex cujus praesentia sua condemnabatur malitia. Idcirco auferre festinavit e medio ipsum ne eum videret ad confusionem sui, quem videre noluit ad emendationem et correctionem sui. Fortassis existimans postea non fore Deum vindicem iniquitatis, si non superesset homo justus testis veritatis. Sic ergo Cain interfector fratris Babylonis fundamenta posuit. Abel autem interfectus sanguine suo primordia Jerusalem in terra consecravit. Sic Ismael primogenitus reprobus fuit; Isaac vero electus. Esau quoque ab haereditatis sorte et dono benedictionis reprobatur, Jacob diligitur et eligitur: et reprobato Eliab primogenito, David junior ad regni fastigium sublimatur. Semper autem milites diaboli furore pugnaverunt, et milites Christi patientia vicerunt, regem suum paupertatis amore et humilitatis studio sequentes, patientia autem ad ipsum pervenientes.
49
TIT. XLIX. De officio et potestate praelatorum.
49
Considerate, fratres, misericordem dispensationem Dei. Solus ipse peccata tollere, et peccatores justificare potest; tamen ut humanam conscientiam de sua pietate certam faceret, potestatem relaxandi peccata et indulgendi arbitrium homini concessit, ut homo ad hominem quasi ad consimilem suum familiarius et fiducialius conveniret: quem et videre posset veniam postulaturus, et accepturus audire. Deus enim hominem orantem videre potest, sed homo Deum indulgentem videre non potest. Idcirco voluit Deus ut homo homini loqueretur, et de sua salute cum illo tractaret et veniam peteret; et indulgentiam acciperet. Sed ne forte ab homine salus dubia esset, Deus homo factus est, qui nec falleretur judicando, nec falleret miserando. Sic omne judicium datum est Filio, divina potestate in participationem hominis tranfusa, ut homo peccata dimitteret; juxta divinum tamen judicium, cum idem ipse homo Deus esset. Ipse autem homo Christus, sicut particeps factus fuerat naturae nostrae, ita participes vos esse voluit honoris sui; et idcirco dedit vobis prius de Spiritu sancto, ut prius essetis participes veritatis, deinde consortes dignitatis. Videte ergo ministerium vestrum, fratres, judicate judicium Domini, quia judices saeculi positi estis. Audite quod dictum est: Dominus judicabit fines terrae. Propter hoc enim Dominus judicium suum in finem distulit, ut vos prius judicetis ad correctionem, ne ipse post cum judicare coeperit, judicet ad damnationem. Vos enim non quasi judices criminum ad percutiendum positi estis, sed quasi judices morborum ad sanandum. Videte ergo languidum in manibus vestris, quem vobis misericors ille Samaritanus commisit, pro quo pretium jam ab eodem accepistis, ne de vestro constet curatio illius. Habetis duos nummos in Testamento duplici, veteris monetae unum, et unum novae, ut emantur Veteri ea medicamina quae mordent, Novo autem medicamina quae fovent: Prima ad purganda quae putrida sunt; secunda autem ad viva confirmanda. Ista sunt duo debita, praecepti scilicet et voti. Debitum praecepti, quo doctrina impenditur; debitum voti, quo exemplum formatur. Hi sunt etiam duo gladii, quos in Christi passione ad defensionem Petrus paraverat: Unus scilicet corporalis, qui secundum legem veterem poenam peccantibus irrogat; alter vero qui secundum novam legem spiritaliter culpas feriens, homines sanat. Hic est gladius vester, quo vos ferire debetis vitia hominum, ipsos homines amantes; quem vobis Petrus reliquit, si tamen fervoris illius haeredes facti estis, et imitatores esse vultis. Nondum adhuc Christus crucifigebatur, et tamen Petrus fervorem suum cohibere non potuit; sed exerto gladio percussit servum pontificis, nec multitudinem timens nec potestatem. Et nisi Christus eum cohibuisset, forsitan majora adhuc Petrus fecisset. Nec tamen tunc Petrus dicere potuit: Plures sunt qui nobiscum sunt quam qui cum illis. Considerate ergo et videte quid facitis. Christus in oculis vestris crucifigitur, et vos adhuc gladium in vagina habetis, cum tamen multitudo major vobiscum sit quam cum illis. Quid vos in passione Christi fecissetis qui modo ad percutiendum pigri estis? Ecce Christus in oculis vestris occiditur. Quid enim est Christianus, nisi corpus Christi? Ipse quippe dixit: Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Ergo in Christiano Christus occiditur, et in Christiano Christus tribulatur. Quid ergo facitis? Quid pigri, quid timidi estis? Forte quia non statis sicut Phinees, idcirco iram placare non potestis, ut cesset quassatio. Forte quia discubuistis ad ollas Pharaonis et saginam diligitis, pigrum vobis est surgere ad bellum. Forte quia lanam diligitis et lac, non oves, idcirco pascitis vosmetipsos, non oves, et fugitis veniente lupo, quia de ovibus non curatis. Saltem si lac ovium comeditis, carnes comedere nolite. Si fructum pro custodia ovium quaeritis, ipsas vivas servate. Bonus pastor etiam carnem suam ovibus suis edendam dedit, ut eas reficeret, sed vos non solum mercenarii pastores pretium pro custodia quaeritis, sed ipsas etiam oves lupi facti ad vestram refectionem necatis. Vae pastoribus malis qui pascunt semetipsos, non oves! et utinam solum non pascerent, si non etiam depascerentur! Nunc autem et mercenarii fugiunt, et lupi occidunt. Mercenarii fugiunt, non mutando locum, sed subtrahendo auxilium. Lupi occidunt, quia et visibiles corpora laniant et invisibiles animas necant. Si ergo pastores estis, vigilate super gregem vestrum; nec oves Christi laniari permittatis in manibus vestris. Ascendite ex adverso, et date vos murum pro domo Domini, et quasi boni canes latrate circa caulas Ecclesiae vocibus confidentiae, ut timeant, et vos pro bona custodia praemium accipere mereamini.
50
TIT. L. De tribus crucibus.
50
Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi! In cruce Christi gloriatio est; in cruce dextri latronis, consolatio; in cruce sinistri latronis, confusio; in cruce Christi, poena sine culpa, et post poenam glorificatio; in cruce dextri latronis, poena pro culpa, et post poenam remissio; in cruce sinistri latronis, poena pro culpa, et post poenam damnatio. Dicunt homines, quando poenam sustinent: Si meruissemus non erubesceremus; nunc autem injuste pati et sine culpa ignominiosum nobis est. Oculi qui non vident, imo si pro culpa pateris erubescere; si sine culpa pateris, gloriare. Latro magis vis esse quam Christus; et forte sinister blasphemator, non confessor. Tu enim pro culpa pateris, et culpam non agnoscis, nec judicem veneraris. Si saltem dexter fuisses latro, culpam humiliter agnosceres, poenam patienter sustineres, veniam devote implorares, nec pro poena praesumeres, nec pro culpa desperares, sicut quidam qui de sua sustinentia gloriantur, de poena murmurant, de culpa desperant.
51
TIT. LI. De duplici oleo, scilicet Dei et mundi.
51
Date nobis de oleo vestro, quoniam lampades nostrae exstinguuntur. Habet oleum Deus, habet oleum et mundus. Ad oleum Dei vasa deficiunt, oleum mundi in vasis deficit. Oleum Dei dulcedo aeternorum, oleum mundi delectatio praesentium. Illa sufficit, ista deficit. Propterea vasa stultarum virginum vacua fuerunt, vasa viduae sapientis plena; vasa corda sunt, oleum gaudium.
52
TIT. LII. De falsitate consolationis mundanae.
52
Vae vobis, divites, qui habetis nunc consolationes vestras! Anima rationalis si vere saperet, nihil saperet praeter verum bonum. Non enim est bonum ejus aliud quam verum bonum. Hoc igitur solum est, in quo gaudere deberet in abundantia sua, et in quo consolari deberet in egestate sua. Et utique sive abundans sive egens bene illo gauderet et bene consolaretur, si illius neque in abundantia, neque in egestate egestatem pateretur. Nunc autem primum malum ejus factum est, ut illo sublato egestatem illius patiatur, ut illud non habeat; deinde secundum malum accessit, ut in alio bono consoletur, ut illud non requirat. Perdito ergo eo quod intus erat bono, egressa est anima ad ea quae foris erant bona aliena, et pactum fecit cum delectationibus saeculi; et regressa induxit eas ad se ut fornicaretur cum eis intus in abscondito cordis sui, et requiesceret super eas, et consolaretur in eis, et non respiceret absentiam boni sui, eo quod abundantiam suam cerneret et consolationem in bonis alienis. Nunc igitur anima desolata a bono suo, desolationem suam non agnoscit, quoniam secum habet societatem alienam delectationum hujus mundi ingredientium ad ipsam per sensus carnis ipsius, vel cum ipsa egreditur ad illas. Cum autem claudi coeperint portae istae sensuum carnalium, non patebit deinceps via transeundi adinvicem; et tunc separabitur societas vanitatis, et erit mundus foris exclusus, ne ingrediatur, et anima intus inclusa, ne egrediatur. Et veniet anima ad portas oculorum et clausas inveniet, ut non egrediatur per visum, et declinabit ad portas aurium, obstrusas inveniet, ne egrediatur per auditum, deinde diffundet se per aditus sensuum reliquorum, et non erit transitus ullus, quoniam repagula mortis perpetuae, inflexibili rigore et immobilibus seris valvas sensuum aditus commercii antiqui sine fine concludens. Tunc anima misera in hoc tristi dissidio solam se inveniet, et convertens se requirere incipiet socium illum qui intus est, et excludi non potest, et non poterit habere societatem illius in desolatione sui, quia non requisivit illum in consolatione sui. Tunc illa infelix desperatione cadet ad se, et damnatione sub se, et aperiet se profundum in obviam ruenti; et cum illam exceperit, continuo claudetur sursum, et aperietur deorsum, ut sine fine cadat et ad finem non resurgat. Et tunc primum agnoscet verum esse quod dictum fuerat: Vae soli! quoniam cum ceciderit, non habet sublevantem. Propterea dixit: Orate ne fuga vestra hieme fiat. vel Sabbato. Quid enim est hiems nisi torpor mortis? Et quid est Sabbatum. nisi post mortem tempus perpetuae vacationis? Hiems siquidem tollit ambulandi potentiam, Sabbatum negat licentiam. Sic et imminentis mortis torpore astrictus, homo a correctione praepeditur, post mortem vero poenitentia non recipitur; Hic gravatur, ne prima opera exerceat; ibi ligatur ne imminentem damnationem evadat. Hic correctio gravis, ibi emundatio impossibilis. Propterea bonum est fugere iram venientem priusquam sentire incipias imminentem, ne vel voluntas minus efficax sit sine opere, vel dolor inutilis sine correctione. Cogitet ergo anima in societate alienorum nunc posita, quod non poterit semper permanere cum illis, et eligat interim socium illum, qui, cum omnia subtracta fuerint, solus fidem servat dilectoribus sui, nec recedit in tempore angustiae. Et si durum videatur pro ejus amore nunc omnia mundi blandimenta respuere, audiat ipsum consolantem et dicentem: Nonne ego melior tibi sum quam decem filii? Quid enim? Dulcis est mundus: et dulcis non est Deus? Absit! Spiritus enim meus super mel dulcis. et haereditas mea super mel et favum. Hanc ergo, fratres, dulcedinem si gustare coeperitis, nec falsam dulcedinem diligetis, nec veram amaritudinem sentietis.
53
TIT. LIII. De quadruplici recordatione praeteritorum malorum.
53
Quadruplex est recordatio praeteritorum malorum: Prima, quae animum ad consensum pravitatis inflectit; secunda, quae delectatione illicita memoriam afficit; tertia, quae ad compunctionem et contritionem poenitentiae cor emollit; quarta, quae ex fiducia veniae ad gratiarum actionem mentem accendit Prima est malorum, secunda insipientium, tertia proficientium, quarta perfectorum. Primam Deus pro culpa imputat, secundam condonat, tertiam remunerat, quartam glorificat. Prima est iniquitatis, secunda infirmitatis, tertia virtutis, quarta felicitatis.
54
TIT. LIV. Unde vitium originem trahat?
54
Omne vitium ex natura originem trahit; quia non est aliud vitium, quam affectus naturalis praeter ordinem et supra mensuram: ordinem transgrediens, quando movetur ad ea quae non debet; mensuram excedens, quando movetur plusquam debet. Illa appetens, propter indigentiam, haec effervens, propter vehementiam. Illic perversus, hic nimius. In David propter indigentiam: appetitus movebatur ad ea quae non debuit, quando esuriens panes sanctificatos concupivit. In Amnon filio ejus propter vehementiam movebatur plus quam debuit, quando Thamar sororis suae dilectionem usque ad carnis libidinem relaxavit.
55
TIT. LV. De variis viis hominis.
55
Via vitae mandatum justitiae. Primo homini aperta fuit via ad vitam brevis et levis. Nunc autem redeuntibus ad vitam viae demonstrantur, pro una multae, pro brevi longae, pro levi laboriosae. Sic enim dignum fuit ut homo, dum adhuc unus erat, haberet viam singularem, propinquus brevem, justus levem. Nunc autem divisus multiplicem, remotus longam, peccator gravem. Concupiscentia divisit hominem, iniquitas abalienavit, mortalitas debilitavit. Nunc ergo prima via est, ut ad semetipsum redeat, et de multis unus fiat, deinde pergat ad ipsum qui est super ipsum. Prima una est de multis ad unum multiplex. Secunda una est de uno ad unitatem simplex. Prima una est de vitiis ad virtutem; secunda una est de veritate ad beatitudinem. In prima via est fragilis homo relinquere amata; in secunda via debilis apprehendere insolita. Primum homini uni unum praeceptum datum est, leve factu, breve effectu. Primum dictum est illi ut ab uno quod foris erat abstineret, postea ut ea quae intus erant vinceret. Quod nec leve erat ad faciendum, nec breve ad perficiendum. Ibi unum faciendum erat, hic facienti multa obsistunt. Obviat superbia in via humilitatis, vexat invidia in via pietatis turbat iracundia in via mansuetudinis, libido in via castitatis, avaritia in via misericordiae, gula in via continentiae, contumacia in via obedientiae. Quae omnia vincere tam difficile est, quam habere naturale est.
56
TIT. LVI. De duabus viis in Evangelio.
56
Duae sunt viae, una lata ad perditionem, altera arcta ad vitam. Illa quae lata est, multos habet incedentes per se. Illa quae arcta est, paucos capit. In omni enim genere quae pretiosa sunt, rara sunt, quae vilia sunt, numero abundant. Lata autem via est ire quo libet, et facere quod placet. Arcta via est praeceptis regi, et desideria fluxa stringere ad regulam aequitatis. Duae ergo viae sunt, una mortis, altera vitae; et duo populi, malorum et bonorum; et duo reges, diabolus et Christus. Et praecedit uterque exercitum suum, unus ad mortem, alter ad vitam. Christus humilitate, diabolus elatione; Christus puritate, diabolus impuritate: Christus obedientia, diabolus contumacia. Et quem quisque ducem sequitur in via, habebit regem in patria.
57
TIT. LVII. De virtute et justitia.
57
Hoc interest inter virtutem et justitiam, quod virtus magis esse videtur affectus rationalis voluntatis bene formatus, vel recte ordinatus; justitia autem forma vel ordinatio ejus. Tunc bene ordinatur mentis affectus, quando secundum Dei voluntatem movetur.
58
TIT. LVIII. De activa et passiva justitia.
58
Justitia, alia est secundum debitum facientis, alia secundum meritum patientis. Justitia autem secundum debitum facientis, est potestatis. Justitia secundum meritum patientis, est aequitatis. Justitia potestatis est, qua sine injustitia licet facienti, si velit, quod ejus potestati debetur. Justitia aequitatis est, qua retribuitur patienti, etiamsi nolit, quod ejus merito debetur. Cum ergo Deus punit peccatorem, juste facit, quia ejus potestati debetur ut hoc possit, si velit; et juste patitur qui patitur, quia secundum meritum suum, eique retribuitur quod ejus merito debetur. Et est illic potestas justa, qua Deus juste facit; et ipse justus est. Hic retributio aequa, quia peccator juste patitur. Qua tamen non ipse est justus, sed poena ejus justa est. Cum vero Deus justificet peccatorem, juste agit, et justus est justitia potestatis, qua ei hoc licet; qui vero justificatur, justus est justitia quam accipit; sed non in eo quod contra meritum suum accipit, sed tamen injustus non est, quia non facit ipse quod accipit; et est justus qui facit, et justitia quae facit; et est justus qui accipit, justitia quam accipit, non tamen quia accipit, quia sine justitia sua per solam gratiam justitiam accipit.
59
TIT. LIX. De lectulo et ferculo Salomonis.
59
Salomon est Christus, lectulus Salomonis cor contemplantis, ferculum Salomonis cor per bonam operationem se circumferentis et exercentis. Quando de lectulo Salomonis locuta est Scriptura, non dixit unde factus sit, quia ineffabiles sunt aspirationes contemplationis, quae cor illuminant. De ferculo autem Salomonis dicit unde sit, et materiam ejus describit, quia enarrari possunt et dici exercitia virtutum, quae vitam operantis aedificant.
60
TIT. LX. De eisdem.
60
Ferculum Salomonis, cor exercitatum in studio virtutis; ferculum, sapientiae verbum. Inde portatur ab ore ad aurem lectulus, mens contemplativa. Ferculum hoc primum de lignis Libani esse debet per puritatem et incorruptionem veritatis, de argento in praeceptis et promissis. In candore argenti, munda conversatio: in sonoritate, dulcis promissio. Habet aurum per sapientiam coelestem, quod non aeruginat in aeternitate, sed rubet in charitate. Habet purpuram, quando praedicat passionem; ascensum ad glorificationem. In medio charitas sternitur propter filias Jerusalem, quae teneris et infirmis proposita est ad obtinendam salutem. Quis tam tener, ut amare non possit? Nam si caetera non potes, amare tamen potes, ut ad ferculum Salomonis pertineas.
61
TIT. LXI. De ferculo, id est lectica seu vehiculo Salomonis, a ferendo dicto, et de curru Pharaonis.
61
Ferculum fecit sibi rex Salomon ex lignis Libani, etc. Duo vehiculorum genera Scriptura commemorat, hoc est ferculum Salomonis, et currum Pharaonis. Cor bonum ferculum est Salomonis, cor pravum, currus Pharaonis. Quia enim currus per terram trahitur, congrue per currum cor terrenis desideriis inhaerens significatur. Nam sicut currus onustus stridorem emittit, levatus strepitum facit; ita pravorum corda in adversitate per impatientiam quasi stridorem emittunt, in prosperitate per jactantiam strepitum faciunt. Istos quidem Pharao, id est diabolus seperequitans, quasi plumbum in profundum mergitur, quia eos quos hic ad vitia impellit, tandem ad tormenta descendentes comitatur. Ferculum autem Salomonis terram non tangit, sed supereminet, et motum quidem habet, strepitum vero aut stridorem non habet, quia cor ad superna desideria elevatum, terrenis delectationibus spretis, quamvis adhuc per conditionem mutabilitati subjaceat, nec in adversitate tamen stridet per impatientiam, nec in adversitate per jactantiam strepit. Est adhuc aliquid quod supradictae distinctioni annecti potest. Ponamus igitur tria, id est lectulum Salomonis, et ferculum Salomonis, et currum Pharaonis, et intelligamus per lectulum Salomonis, cor dulcedine contemplationis, requiescens; per ferculum Salomonis, cor in exercitationem bonorum operum se circumferens; per currum Pharaonis, cor in cupiditate carnalium requiescens.
62
TIT. LXII. De ferculo et lectulo Salomonis
62
Ferculum Salomonis est cor exercitatum in studio virtutis. Ferculum sapientiae est verbum, quod portatur ab ore ad aurem. Lectulus, mentis contemplatio. Ferculum hoc primum de lignis Libani esse debet per puritatem et incorruptionem veritatis, de argento in praeceptis et promissis. In candore argenti munda conversatio, in sonoritate dulcis promissio. Habet aurum per sapientiam coelestem, quod non aeruginat in aeternitate; sed rubet in charitate. Habet purpuram, quando praedicat passionem; habet ascensum ad glorificationem. In medio charitas sternitur propter filias Jerusalem, quae teneris et infirmis proposita est ad obtinendam salutem. Quis enim tam tener, ut amare non possit? Nam si caetera non potes, amare tamen potes, ut ad ferculum Salomonis pertineas.
63
TIT. LXIII. De quatuor modis quibus notitia Dei manifestatur homini, seu de natura gratia et Deo.
63
Quatuor modis notitia Dei cordi humano manifestatur: Duobus intus, duobus foris. Duobus per naturam, duobus per gratiam. Intus, per rationem et aspirationem. Foris per creaturam et per doctrinam. Ad naturam pertinet ratio et creatura; ad gratiam, aspiratio et doctrina. Fuerunt ergo duo simul natura et gratia, non sola natura, neque sola gratia: ne, si natura totum posset, gratia non quaereretur; aut si nihil posset, culpa excusaretur. Judaei naturam totum posse dixerunt, et gratiam non quaesiverunt. Gentiles quidam naturam nihil posse existimaverunt, et culpam excusaverunt; et utrique erraverunt. Inter quatuor prima est ratio, secunda creatura, tertia doctrina, quarta aspiratio. Ratio investigat, creatura approbat, doctrina explicat, aspiratio confirmat fidem. Tres sunt testes approbationis quod Deus est: affectus, defectus, et effectus. Affectus praecedit, sequitur defectus, occurrit effectus. Affectus quaerit, defectus exigit, effectus tribuit- quod non esset, si Providentia non esset. Sunt adhuc alii testes tres in creatura divinitatem Creatoris profitentes, magnitudo potentiae, pulchritudo sapientiae, benignitatis utilitas. Deinde Scriptura explicat quae creatura probat. Primum Deum esse, deinde unum esse, deinde et trinum. Et contestatur ipse Deus fidei, ne testimonium hominis minus firmum foret. Ante legem dixit se esse, sub lege unum, sub gratia trinum, ut paulatim cresceret cognitio veritatis. Ante legem dixit: Ego sum. Et iterum: Ego sum qui sum. Et rursum: Haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Sub lege dixit: Audi, Israel, Deus tuus Deus unus est, ipsum adorabis, et ei soli servies. Sub gratia dixit: Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti. Confirmationem aspirationis novit ille qui accipit.
64
TIT. LXIV. De superbia et humilitate.
64
Deus hominem formans et condens judicio, posuit in eo quaedam humilia, quaedam gloriosa. Venit autem superbia, et invenit excellentia quaedam et decora, pulchra ad concupiscentiam; humilia autem et infirma, turpia ad confusionem et ignominiam; et premitur ubi tumet; et confunditur ubi gloriatur. Venit autem humilitas, et considerat pulchra sine concupiscentia, infirma sine ignominia; et placet in utroque Conditor. In altero quidem, quia suam potentiam probat; in altero vero, quia nostram praesumptionem temperat, ut in uno videamus, quantum de ipso praesumere possumus; in altero autem, quam humilia de nobis sentire debeamus.
65
TIT. LXV. De triplici contemplatione et eruditione.
65
Prima contemplatio est de visibilibus. Secunda de visibilibus ad invisibilia. Tertia de invisibilibus. Sic prima eruditio est in littera, secunda de littera ad sensum, tertia in sensu.
66
TIT. LXVI. De tribus gradibus fidei.
66
Tres sunt gradus fidei: Primus est ea quae dicuntur per pietatem solam eligere; secundus, ea quae electa sunt per rationem approbare; tertius, quae approbata sunt per puritatem apprehendere. Quartum genus hominum est, quibus solum credere est fidei, non contradicere. Qui tamen consuetudine vivendi magis quam veritate credendi fideles nominantur. Fideles autem primum per pietatem electionem faciunt. Postea ex ratione existimationem concipiunt. Novissime per puritatem assertionem comprehendunt. Tribus item gradibus cognitio fidei crescit. Alii enim audita sine discussione credenda suscipiunt. Alii credenda ratione discutiunt et credunt. Alii discussa et credita effectu comprehendunt. Primi habent fidei cognitionem, secundi cognitionis, tertii rationis assertionem. Sic per tempora crevit fides. Ante legem Deus creator credebatur, et ab eo salus et redemptio exspectabatur; per quem vero et quodammodo eadem salus implenda ac perficienda foret, exceptis paucis quibus hoc scire singulariter in munere datum erat, a caeteris etiam fidelibus non cognoscebatur. Sub lege autem persona Redemptoris mittenda praedicebatur, et ventura exspectabatur: quae autem ipsa persona foret, hoc est, an homo, an angelus, an Deus, nondum manifestabatur. Soli hoc cognoverunt qui per spiritum singulariter ad hoc illuminati fuerunt. Sub gratia autem manifeste ab omnibus jam et praedicatur et creditur, et modus redemptionis, et qualitas personae Redemptoris. Semper tamen in Ecclesia Dei ab initio fides fuit incarnationis et passionis Christi, quia ab initio nunquam defuerunt qui hoc cognoverunt. Alii salvabantur, quia horum perfectioni fide simplici jungebantur, et eos bene operando sequebantur. Item sciendum quod aliud est affectio animi qua creditur, aliud cognitio qua percipitur quod creditur. In affectione fides est; in cognitione, ea quae pertinent ad fidem. Aliud est ergo fides, aliud cognitio fidei. Et potest quidem ejusmodi cognitio sine omni fide esse; fides autem sine cognitione esse omnino non potest; et tamen aliquando supra cognitionem esse potest, quoniam fides est etiam de fide
67
TIT. LXVII. Quod charitas nunquam excidit.
67
Dilecto filio R. HUGO peccator, etc. Vide supra inter epistolas Hugonis.
68
TIT. LXVIII. Quare conscientiae hominum velatae sint.
68
Propterea Deus conscientias hominum in praesenti vita ad invicem manifestas esse noluit, ne videntes ad malum provocarentur, et habentes confunderentur. Tanta etenim mala, quae in corde hominis versantur, si paterent, et videntibus mutuo essent incitamentum ad culpam, et habentibus testimonium ad ignominiam. Propter hoc velata sunt occulta cordium, ut in futuro judicio locus esset. Est autem velamen cordis habitus corporis sive manifestus, sive dubius et boni mali.
69
TIT. LXIX. De servitute et timore Dei.
69
Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in timore: et praepara animam tuam ad tentationem. Primum hoc intendite quam longe homo est a Deo, qui accedere jubetur ut servus fiat. Quam longe est ab eo ubi filius est qui necdum esse coepit, ubi servus est? Nec mirum. Servus enim, quamvis servus, tamen in domo est, et domesticus et notus. Quamvis non permansurus, tamen intus est, et cognoscens et cognitus. Qui extra est, non novit ea quae intus aguntur. Foris canes et venefici, intus filii et servi. Servi exituri, filii permansuri. Fili, accedens, adhuc foris est, et filius dicitur, nondum servus est, et jam filius. Sic Israel in Aegypto positus, filius primogenitus vocatur. Gratia enim meritum anticipat. Ergo accedens ad servitutem Dei, sta in timore. Sta, non ut non proficias, sed ne deficias. Sta permanens in eo quod coepisti, non rediens ad id quod fuisti. Sta in timore. Timor configat lubrica carnis, ut non effluat ad culpam, dum prospicit poenam. Et praepara animam tuam ad tentationem. Firma proposito, exerce virtute, cautela muni; firma ut cedere nolit, exerce ut resistere possit, muni ut, ubi non potest vincere, sciat declinare.
70
TIT. LXX. Quod bonus animus sit hortus voluptatis.
70
Quasi hortus voluptatis terra coram eo; et post eum solitudo deserti( Joel, II). Rex aquilonis diabolus, hortus voluptatis, rationalis et bonus animus. Hujus horti cultor et custos est Deus, vastator et desertor diabolus. Super hanc quippe rationalem terram cadens semen verbi Dei, per intelligentiam accipitur; dehinc tegitur ad fomentum, et ad consilium contra periculum. Ad fomentum, ut prius radicet quam germinet, prius deorsum pergat ad confirmationem quam sursum ad ostentationem, prius radicet per occultum propositum, post germinet per manifestum exemplum. Germinet sursum, pergens ad fructum; radicet deorsum, pergens ad stabilimentum. Sursum charitate, deorsum humilitate. Ad consilium tegitur, ut non prius proferatur ad actionem quam dirigatur per circumspectionem. Prius concipis quod faciendum est, postea foves meditans qualiter faciendum est. Contra periculum tegitur, ut tunc etiam non pateat ad ostentationem, cum exierit ad operationem. Sic itaque verbum Dei, super bonam terram cadens, radicat, et germinat, et fructum facit, et fit hortus voluptatis proferens omne lignum pulchrum visu, et ad vescendum suave, et spirans aromata redolentia. Ad hunc veniens diabolus rex aquilonis plenum amoenitate invenit, ingrediens autem et exterminans, et vastans, et deinde discedens horrendum solitudine relinquit.
71
TIT. LXXI. De conformitate Christi induenda.
71
Induimini Dominum Jesum Christum, formam scilicet Christi, similitudinem Christi; hanc indue, hanc assume. Conformare, commetire. Sursum et deorsum pergit sapientia, a fine usque ad finem. Sursum majestate, deorsum humilitate. Si altitudinem respicis, nemo Christo sublimior. Si dejectionem intendis, nemo Christo humilior. Vide quantum descendit humilitate. Filius erat, et factus est servus, et accepit non solum conditionem servi, ut subesset, sed et mali servi, ut vapularet, et amplius ut solveret per poenam quod non rapuerat per culpam. Sic itaque humiliatus est. Quomodo? Aequalis ad subjectionem, justus ad passionem; nec ad quamlibet, sed mortis; nec cujuslibet, sed confusionis. Quis sic gloriari potest? quis sic humiliari? Usque ad infimum humiliatus, usque ad summum exaltatus. Descendens non reliquit ultra quo humiliaretur; ascendens non reliquit ultra quo exaltaretur. Descende post Christum humilitate infima patiendo; ascende post Christum charitate summa appetendo. Perge cum ipso, ut crescas in ipso. Imitari potes, non aequari.
72
TIT. LXXII. De cognitione veri, quam sit naturalis.
72
Desiderium cognoscendae veritatis intantum naturale animae est, ut, quantumlibet sit perversa, illo omnino carere non possit. Quotidianae quaestiones indicant quod scire verum omnes cupimus. Tota vita hominis in quaestione est. Quandiu vivitur, quaeritur. Nemo falli vult, etiam si quisque fallere velit: in hoc vero probat cor humanum nihil magis proprium sibi esse quam verum; sed perversi ibi verum quaerunt ubi salus non est. Verum quia homines sunt, ubi salus non est, quia perversi sunt. Verum et non bonum. Propterea non inveniunt verum bonum. Alius quaerit ad iniquitatem, alius quaerit ad cupiditatem, alius quaerit ad curiositatem. Quaerit alius quomodo laedere possit illum quem odit; et forte invenit quod quaerit, et verum est quod sic laedi potest. Sed verum hoc ad iniquitatem ducit, non ad bonitatem. Alius quaerit quomodo multiplicare possit pecuniam, augere divitias, lucra cumulare; et contingit aliquando ut inveniatur quod quaerit. Et verum est omnino quia sic fieri potest, et sic agi; sed verum hoc, bonum sibi junctum non habet. Verum quidem bonum est, sed cum vero bonum non est, quia cupiditas bonitas non est. Alium curiositas trahit ad quaerendum verum. Insectatur rumores, nova captat, secreta scrutatur, ut vitio suo pabulum ministret, et est hic similiter verum sine socio bono, ut in omnibus his verum bonum non inveniatur. Alii verum quaerunt, et amant illud habere, quia verum est. Et hi recte quidem diriguntur quia verum quaerunt propter bonum; sed non perducuntur, quia non quaerunt propter summum bonum. Tales sunt qui, scrutantur secreta naturae, et desiderio magno feruntur, ut sciant solum quod verum est in rebus conditis. Et est quidem etiam illic quod jure delectare debeat; ita tamen si cor hominis per id quod infra diligitur, ad amorem illius, qui summe bonus est, accendatur. Propterea melius est illud quo docetur homo primum semetipsum cognoscere, et quod est ut corrigat, et quod esse debet, ut esse studeat; postea Creatorem suum ut agnitum quaerat, et inveniens in illo requiescat.
73
TIT. LXXIII. Cur Filius Dei rogat Patrem.
73
Ego rogabo Patrem de vobis, etc. Filius Patrem rogat pro Spiritu sancto mittendo discipulis. Qui rogat est Deus, quem rogat Deus, pro quo roget Deus. Deus rogat Deum pro Deo. Mira res! Unum bonum est, et insinuat se nobis, ut quaerere discamus illud. Vult enim desiderari, et aptat semetipsum ad nos, ut provocet ad amorem quaerendi. Rogat docens, rogatur appretians, promittit consolans. Nisi rogaret, non ostenderetur indigentis necessitas; nisi rogaretur, non intelligeretur muneris dignitas; nisi promitteret, non confirmaretur exspectantis tarditas. Deus pro homine se inclinat ad precem. Magna charitate, magna necessitate, magna utilitate. Magna charitate, qua tantum diligitur impius. Magnan ecessitate, qua alitur, non salvatur perditus. Magna utilitate, qua sic revocatur aversus. Ego rogabo Patrem. Quare rogat qui dare habet? ostendit quid de ipso sentias, hoc est, ut intelligas bonum tuum, et ibi sentias unde quaeras.
74
TIT. LXXIV. De magna peccatoris respiratione, et dubiorum circa conscientiam decisione.
74
Insipientem doctus interrogas. Quaeris quid tibi faciendum sit pro eo quod in habitu religionis positus, opera digna professione tua non habes. Recte equidem, charissime, moveris, imperfectum tuum considerans. Justus est dolor, si tamen nimius non est. Injuriam misericordiae facimus, si in qualicunque miseria nostra ex ipsa misericordia desperamus. Quando peccas, tollis tibi bonitatem tuam; quando vero times, ne forte tibi non ignoscat Deus, tollis illi bonitatem suam. Haec est major iniquitas. Plus impius efficeris, si pro tua iniquitate aliquid minus senseris de ipsius bonitate. Demus ergo confusionem nobis peccata nostra confitendo, demus gloriam illi de ipsius misericordia nullatenus diffidendo. Si opera nostra nobis sufficerent, gratia quid faceret? Propterea enim gratia necessaria est, quia ex opere suo non justificatur homo coram illo. Non igitur sic doleamus de imperfectione nostra, ut minus respiremus, vel speremus in bonitate divina. Deinde etiam hoc animam tuam movere dixisti, quod praeteritorum commissorum tuorum memoriam succedens oblivio in multis confudit, ut non possis sicut dignum fuerat, eorum, in quibus offendisse Deum te doles, reminisci. Et haec quidem tanto magis tibi fiunt suspecta, quanto magis occulta existunt. Vera sunt haec; nec est quod contradici possit. In omnibus his periculum patitur homo, et subjacet judicio, si misericordia justitiam non mitiget; sed Deus noster misericors est, et parcit supplicibus, et humilem nunquam derelinquit. Magna quidem culpa erat peccatum non cavere et successit alia culpa, perpetrata malitia, periculum non timere, et avertere oculos ne malum suum videat homo et ut non intelligat quid patiatur. Et tamen post haec omnia adhuc vivit misericordia aeterna, cui ille clamavit: Ab occultis meis munda me, et ab alienis parce servo tuo. Et iterum, Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos. Propterea ad illum respicio, qui videt quod ego videre non possum, ut mundet me etiam ab his sordibus, ubi sum maculatus per culpam, nec illuminatus per scientiam. Ipsi enim confiteor culpam meam, non solum quia malum feci, sed quia etiam malum meum cogitare et cognoscere neglexi. Propterea ad illum intendo misericordiam implorans, ut manu pietatis suae tergat maculas ignorantiae meae; qui, et si ignoro quid feci, non tamen ignoro quod male feci. Quod postea dixisti, saepe te cogitationibus quibusdam praeteritorum malorum per illicitam quamdam delectationem in animo renascentibus perturbari, atque ex hoc admodum contristari, propterea quod nonnunquam etiam in tempore orationis his pulsari soleas et vexari. Breviter respondeo quod, si pugna non esset, victoria nulla esset. Quod autem subjunxisti malle te alio genere fatigari, ubi labor esset, sed periculum tantum non esset: ad hoc similiter respondeo quod, si nulla delectatio esset in cogitatione, nullus omnino labor esset in contradictione, quia animus omne quod non delectaret, facile refutaret. Hic vero labor est cum eo pugnare quod placet, hoc est amare pariter et improbare. Quae tamen delectatio, si firmum est animi propositum in bono, non solum non nocet, sed etiam prodest, quia in eo quod resistentem fatigat, vincentem coronat. Quod autem novissime addidisti de motibus perturbationis, qui nonnunquam, occasionibus incurrentibus, quietem mentis concutiunt, verbis Psalmistae respondeo: Irascimini, et nolite peccare. Quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini. Si ira venit ad animum, non procedat actio ad peccatum; et ex eo quod intus mens per iram turbatur, conscientia per poenitentiam compungatur. Hoc est enim remedium, ut si venerit turbatio, et cohibeatur ne excrescat, et compungatur ut desinat, et fiat quod dicitur: Turbatus sum et non sum locutus. Non est mirum si turbatur homo, quia homo est; sed si turbationem suam non moderatur, hoc est mirum, quia rationalis est. Propterea si turbatur, non loquatur, frenet linguam, claudat conscientiam, ut quod intus ortum est per infirmitatem, foris per discretionem cohibeatur, donec intus exstinguatur.
75
TIT. LXXV. Quod sacra Scriptura sit cathedra
75
Cathedra doctoris sacra Scriptura est, in qua jugiter populo praesidere debet, et per auctoritatem praeceptionis, et per exemplum conversationis. Posterior pars cathedrae contemplatio est, quae latet in abscondito; anterior pars praedicatio, quae proponitur in manifesto. Duo pistillia quae in posteriori parte consistunt, timor est et amor, quia, dum per contemplationem mentis ad ineffabilem Dei majestatem respicimus, timor nascitur; dum vero inenarrabilem bonitatem ejus consideramus, amor generatur: et subsistit contemplatio in iis quae quasi retro sunt et videri non possunt, timori innixa et amori. Postea ex his duobus quae in occulto contemplationis sunt, duo alia ad manifestum praedicationis procedunt, terror scilicet et blandimentum, quasi duo pistillia anteriorem partem cathedrae typicae portantia, ut scilicet ex timore terror prodeat, et ex amore blandimentum procedat. Et in sinistra quidem parte timor posterius, et terror ante constituitur, ut in dextra amor retro, et blandimentum anteproponatur. Unde et ea quae retrorsum consistunt, pistillia in altum porriguntur anteriora, quasi genibus coaptantur, quia timor et amor per contemplationem amplius in utraque parte concipiunt; terror vero et blandimentum in praedicatione, non quantum est semper, sed quantum expedit proferendo parvulis; et qui adhuc quasi genibus Ecclesiae matris portantur, condescendunt. Quod sedenti deorsum est, terrena significat. Sub ipso necessitas, in dextra prosperitas, in sinistra adversitas. Primum portat et premitur. Secundum astat et contemnitur. Tertium instat et superatur. Quod sedenti juxta est, praesentis vitae est aedificatio, quod superius, futurae exspectatio. Quod juxta est in dextra, boni operis cautelam significat. Quod in sinistra contra malum munimen circumspectionis designat. Quod sursum est retro est, quia quae futura sunt non videntur.
76
TIT. LXXVI. Quomodo sapientia vicit malitiam.
76
Sapientia vincit malitiam. Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter, et disponit omnia suaviter. Sapientia Dei sicut testatur Apostolus, Christus est. Haec ergo sapientia malitiam vicit, quando per passionem carnis diabolum triumphans ab ejus potestate genus humanum eripuit. Sapientia malitiam vicit quia plus ad nostram salutem potuit Redemptoris gratia, quam ad perditionem valuisset malitia seductoris. Attingens a fine usque ad finem fortiter, quoniam et prius superbum de supernis expulit, et post apud inferos potenter avarum spoliavit. Disponens omnia suaviter, quia et patientiam cum consilio, et judicium cum ratione exhibet.
77
TIT. LXXVII. De quinque statibus humanis.
77
Quinque status habet vita humana, per quos( quia nunquam in eodem statu diu permanere potest) sine intermissione mutatur, sive in melius proficiens, sive deficiens atque decrescens in pejus. Qui sunt gaudium vanitatis, dolor confusionis, gaudium consolationis, dolor exercitationis, gaudium felicitatis. Gaudium vanitatis est pro lucris temporalibus laetari. Dolor confusionis est pro damnis temporalibus contristari. Gaudium consolationis est ab impugnatione vitiorum quiescere. Dolor exercitationis est molestias tentationum sustinere. Gaudium felicitatis, internae dulcedinis jucunditatem degustare. Per gaudium vanitatis plus elongat anima a Deo, quia tanto longius ab eo qui intus est, recedit, quanto avidius se ad delectationes exteriores effundit. Dolor confusionis malam quidem delectationem quasi foris praecidit, et animam intro redire compellit; quae tamen ex ipso quod non sponte, sed quodammodo coacta ad semetipsam retruditur, nec perfecte vitium deserit, neque ad virtutis integritatem veraciter reparatur. Gaudium vero consolationis jam quodammodo mentem extrinsecus fovet atque componit, suadetque ut secum permanere eligat, neque extra dignetur quaerere quod intus potest veracius atque securius possidere. Porro dolor exercitationis ita omnem exterioris delectationis memoriam ab animo secludit, ut dum suo intrinsecus dolori intendere cogitur, quod foris sit delectabile minime recordetur. Postremo gaudium felicitatis hominem etiam seipsum oblivisci facit, quia, dum mens tota supernorum gaudiorum dulcedini inhiat super se elevata, non solum infimae delectationis non meminit, sed ipsa quoque sibi quodammodo feliciter in oblivionem venit. Igitur gaudium vanitatis animum dispergit, dolor confusionis colligit, gaudium consolationis componit, dolor exercitationis ligat, gaudium felicitatis sanat. Fit tamen nonnunquam ut gaudium vanitatis vertatur quibusdam in gaudium consolationis, et econtrario gaudio consolationis quidam abutantur pro gaudio vanitatis. Rursum aliis dolor confusionis in dolorem exercitationis vertitur, et item aliis dolor exercitationis in dolorem confusionis.
78
TIT. LXXVIII. De sex modis operandi.
78
Sex sunt opera. Primum opus est de nihilo aliquid facere. Secundum opus est de aliquo facere aliqua secundum essentiam in majus. Tertium opus est de aliquibus facere aliquid secundum essentiam in minus. Quartum opus est de aliquo facere aliqua non in majus. Quintum opus est de aliquibus facere aliquid non in minus. Sextum opus est de aliquo facere nihil. Primum opus est creationis. Secundum opus est propagationis. Tertium opus est unionis. Quartum opus est separationis. Quintum opus est conjunctionis. Sextum opus est destructionis. Primum opus et secundum, et tertium tantum bona sunt. Quartum et quintum aliquando bona, aliquando mala. Sextum tantummodo malum est. Primum et secundum, et tertium soli Deo possibilia sunt. Quartum et quintum communia sunt Deo cum creatura. Sextum soli creaturae[ Creatori] competit. De nihilo enim aliquid facere solus Deus potest. Item de aliquo plus secundum essentiam, id est ut una essentia in plures excrescat, solus Deus facere potest. Item de aliquibus aliquid in minus secundum essentiam, id est ut plures essentiae in unam redeant, solus Deus facere potest. Sunt qui negant aliquid crescere posse, nisi ei aliquid vel aliunde extrinsecus addatur, vel novum concreetur, sed non attendunt hi hoc vere incrementum non esse, in quo neque id quod additur, neque id cui additur, crescere probatur. Neque enim aliud conjuncta sunt, quam disjuncta fuerunt, sed forte impossibile videatur, ut de una simplici essentia plures essentiae per incrementum prodeant, quia quod simplex est, nec minus esse quam est, nec plus esse putant. Quid ergo dicimus plus esse inter nihil et aliquid, quam inter aliquid et amplius? Quem ergo confitemur creando de nihilo aliquid fecisse, cur negemus ipsum aliquid ad amplius extendere propagando? Sic est in opere unionis, cum plures essentiae una fiunt. Quod licet a sensibus remotum sit, tamen in occulto naturae sinu in elementis aliquando fieri, quam temerarium est asserere tam stultum negare. De nihilo aliquid factum est, quando in principio creavit Deus coelum et terram. De aliquo plus, quando de costa viri facta est mulier, et quando de quinque panibus satiata sunt quinque millia hominum. Nonne in sacramento corporis et sanguinis Christi quotidie plures essentiae uniuntur cum substantia panis et vini, quae ante benedictionis verba ab essentia corporis Christi veraciter aliud sunt, per ipsam benedictionem, Spiritu sancto mirabiliter operante, in ipsam corporis Christi substantiam convertuntur, ita ut post sanctificationem solum corpus Christi sit quod ante veraciter panis et vini substantia fuit? Neque haec corpori Christi extrinsecus in augmentum accedunt, aut incorporantur, ut essentialiter diversa permaneant, sed in ipsum commutantur, ut essentialiter prorsus unum fiant. Hoc tamen opus divinae potentiae, utrum alias in natura alicubi modo occulto et incognito agatur, sicut asserendum non est, ita nec pertinaciter, cum res valde dubia sit, contradicendum. Haec tamen veraciter fieri nullatenus dubitandum. Haec itaque opera tria ad solam Dei potentiam pertinent. Quartum et quintum, id est de aliquo aliquid facere, nec in majus, nec in minus, ut verbi gratia, si aliqua in unum componantur, componentia composito aequalia sunt, et si unum in multa dividatur, dividentia diviso paria existunt. Haec enim duo quae solum creatura potest, id est vel separata conjungere, vel conjuncta separare cum Deo nobis communia sunt. Et ideo quando haec a Deo fiunt, sine nobis bona ejus sunt. Quando a nobis sine Deo mala nostra. Quando a Deo nobiscum, vel a nobis cum Deo bona ejus et nostra. Sextum opus est id quod facere nihil esse; hoc Deus in se non potest, in creatura non vult. Angelus et homo in creatura non potest. In se aliquando potest et vult, aliquando potest et non vult, nunquam vult, et nunquam potest. Hoc tamen totum non quantum ad essentiam, sed quantum ad justitiam. Sic in Genesi Deus sex diebus operatus dicitur; et in Evangelio similiter sex opera misericordiae numerantur, quia in senario perfectionis summa nec plus justo habens, nec minus, et signata est et contenta. Ergo non continebit in ira sua misericordias suas, quia bonitas usque ad quinque opera extenditur; malitia vero tantum per tria dilatatur.
79
TIT. LXXIX. De fuga a vitiis et eorum occasionibus.
79
Qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti. Quare, fratres, Scriptura sacra tantopere nobis fugam persuadet, nisi quia et nostram infirmitatem et periculi magnitudinem considerat? Sed quae est fuga ista? Quid fugere debemus? aut quomodo au quando? Tres sunt qui movent bella contra nos. Diabolus, caro, et mundus. Diabolus ducit contra nos agmina vitiorum, caro malorum desideriorum, mundus prospera et adversa. Felicius autem esset contra haec omnia bene pugnare et vincere, sed qui infirmus est, expedit illi magis fugere et salvari, quam male pugnare et superari. Vitia igitur fugimus, quando peccati occasionem declinamus, ut in luxuria carnis speciem, in ira contentionem. Desideria fugimus, quando illorum irritationem cavemus, ne oleum projiciamus in ignem, et exardescat quod calet; prospera et adversa fugimus, quando nec ea quae delectant requirimus, per cupiditatem timentes dissolvi, nec in ea quae cruciant jactamur praesumptione frangi metuentes. Ecce diximus quid fugere debeamus et quomodo. Nunc consideremus quando fugiendum sit. Dicit Veritas: Videte ne fiat fuga vestra hieme vel Sabbato. In hieme vias aut gelu exasperat, aut pluvia lubricas facit. Quid est ergo hiems nisi torpor mortis imminentis, quando dolor membra carnis constringit passione, et robur dissolvit compassione? Et quod est Sabbatum, nisi illud quod post mortem tempus sequitur, quando ab hac vita eductis operandi licentia tollitur, et ab eo quod fixum est, declinandi possibilitas omnino negatur? Si ergo fugere vis venturam iram, fuge dum sanus es, quia in morte fuga est gravis; post mortem vero non est omnino possibilis. Mala enim quae in vita fugere noluisti, post mortem, etiam si volueris, declinare non poteris. Sequentur enim illic retributione quae hic delectatione committuntur. Propterea hic fuge, dum potes; ne autem deficias in via, audi consolationem. Panes tibi offerentur. Reficieris, ne deficias. Nec exspectabis in fine viae sed occurrent tibi ne deficias in via. Habitantes terram austri occurrent tibi cum panibus, si fugientem viderint. Occurrent compassione, reficient consolatione. Bonos consolatores habebis, habitantes terram austri. In austro splendor et calor est: splendor cognitionis, calor dilectionis. Terram austri inhabitant qui in cognitione et dilectione veritatis pausant. Isti abundant panibus verbi Dei, et reficiendis laborantibus accurrunt. Iste enim panis est, qui cor hominis confirmat, quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Iste panis cum sit unus, diversa tamen specie proponitur. Aliquando enim subcinericius dicitur, aliquando hordeaceus vel triticeus nominatur. Elias fugiens in deserto, subcinericio pane reficitur. Filii Jerusalem qui pacem inhabitant, adipe frumenti satiantur. Qui vero super fenum recumbunt, panem hordeaceum comedunt. Panis sub cinere, refectio est sub vilitate. Sunt quaedam loca in Scriptura sacra, quae vilitatem praetendunt in specie litterae, sed dulcedinem servant in profunditate spiritualis intelligentiae, hic est panis sub cinere, refectio sub vilitate. Vis ut ostendam tibi subcinericium panem? Legis in Scriptura sacra quomodo Rachel et Lia sorores duae pro viro Jacob uno contendunt, utra illarum potius concubitu ejus potiatur. Magna hic species vilitatis, magnus cumulus cineris, magnus acervus terrenitatis. Revolve cinerem, scrutare interius, panis ibi latet, refectio abscondita est. Vide ecce panem discoopertum, duae sorores duas vitas significant. Lia quae interpretatur laboriosa, significat vitam activam, quae est fecunda in fructu boni operis, sed parum videt in luce contemplationis. Rachel quae interpretatur visum principium, designat vitam contemplativam, quae est sterilis foris in opere, sed perspicax in contemplatione. In his duabus vitis quasi quaedam contentio est animae sanctae alternatim nitentis ad amplexum Sponsi sui, id est Christi, sapientiae videlicet Dei, quae animam sanctam ad prolem fecundat virtutum. Contendunt ergo contemplatio et actio pro amplexu sapientiae. Qui in contemplatione est suspirat pro sterilitate operis; qui in opere est, suspirat pro jubilo contemplationis. Uterque quasi abjectum se gemit in comparatione alterius, et fit contentio desideriorum spe et timore utrumque concitante. Ecce invenisti panem sub cinere, reficere et delectare. Non attendas quod foris apparuit in cinere, sed quod intus latuit in refectione. Vis adhuc videre panem sub cinere, dum latuit, vilem; dum patuit, dulcem? Christus sub mortalitate panis est sub cinere. Vides foris infirmitatem nascentis, vagientis, plorantis angustias cunarum, vincula fasciarum. Totum hoc cinis est, terrenum et infirmum. Sub hoc cinere tamen latuit Verbum, refectio angelorum et hominum. Lassessentem vides, esurientem et sitientem, flentem, compatientem et patientem, morientem et carne deficientem. Et haec omnia quid fuerunt nisi cinis, indicia corruptionis, signa mortalitatis? et latuit sub his virtus Deitatis, quam qui evolvere potuerunt saturari meruerunt. Ecce quomodo tibi Scriptura panem subcinericium proponit. Vides alibi eloquium sacrum, secundum litterae superficiem, durum, quasi paleam tenacem habens, ubi vix ad medullam spiritualis intelligentiae penetrari possit, hic est hordeum. Palea quidem cum labore excutitur, sed cum ad interiora perveneris, dulcedo confortans invenitur. Invenis alibi sacram Scripturam, et levitate verborum, et suavitate intellectuum blandientem. Hinc et triticum, in quo mentibus suaviter nutriendis dulcis refectio praeparatur. Ista tria genera panis in mensa Dei proponuntur propter tria genera reficiendorum. Panis subcinericius datur pauperibus, panis hordeaceus servis, panis triticeus filiis. Pauperes in mensa Dei sunt, qui semetipsos despicientes exemplo humilitatis et abjectionis pascunt. Servi in mensa Dei sunt, qui in studio spiritualis exercitationis constituti, fortia quaeque et obscuriora Scripturarum loca, quasi excussa palea detegentes, cum labore ad medullam spiritualis intelligentiae gustandam perveniunt. Filii in mensa Dei sunt qui in suavitate dulcedinis aeternae requiescunt. De pauperibus dictum est: Edent pauperes et saturabuntur. Si ergo pauperes edunt, qui solo merito pietatis pascuntur, multo magis servi, et filii qui pro merito boni operis praemio recompensatione dilectionis reficiuntur. Pauperibus proponitur panis subcinericius, ut eos reficiat per exemplum conversationis. Servis proponitur panis hordeaceus, ut eos reficiat per formam fidei. Filiis proponitur panis triticeus, ut eos reficiat per incitamentum dilectionis, pauperes ad consolationem, servos ad corroborationem, filios ad exsultationem.
80
TIT. LXXX. Quod non solum corde tenenda, sed et ore confitenda sit fides Christiana, ad archiepiscopum Hispalensem, qui eam ore negaverat.
80
JOANNI Hispalensium episcopo HUGO servus Christi, etc. Vide supra inter epistolas Hugonis.
81.1
TIT. LXXXI. De eo quod scriptum est: « Cum esset Jesus annorum duodecim » quomodo Verbum caro factum nobis remedium praestat et exemplum. De Jerusalem quae descendit de coelo; de confessione et veritate, quae de terra oritur, et quomodo prosit.
81.1
Cum esset Jesus annorum duodecim, etc.. Sicut mundus iste dupliciter servit homini, ad sustentationem scilicet carnis et ad eruditionem mentis, sic Verbum caro factum remedium praestat et exemplum. Remedium in eo quod oblatum est ad redemptionem; exemplum, in eo quod operatum est ad imitationem: remedium in eo quod factum est. exemplum in eo quod fecit. Imitatio ejus similitudo ejus.
81.2
Vidi civitatem sanctam Jerusalem novam, descendentem de coelo. De coelo descendit, et fabricata est in terra. De coelo forma, de terra materia. Sic forma hominis homo, et forma Christi Christus. Unde illud: Induimini Dominum Jesum Christum; formam igitur, id est imaginem Christi. Ipsa imago et ipsa est imitatio. Idcirco factus est tibi exemplum, ut tu illum imitando indueres. Fecit corporaliter, tu spiritualiter imitare. Etsi, inquit, Christum secundum carnem cognovimus, jam non cognoscimus. In exemplo secundum carnem cognovimus, imitatione secundum carnem jam non cognovimus. Secundum carnem Christus natus est in mundo; secundum spiritum veritas nascitur in corde tuo. Christus in Judaea nascitur de Virgine, et veritas in confessione nascitur de puritate. Veritas de terra orta est, et justitia de coelo prospexit. Quando confiteris peccata tua, veritas de terra oritur; quando vero confitenti ignoscit Deus, respicit justitia de coelo. Vis ut Deus tecum sit, confitere quod es. Cum verax esse coeperis, veritas tecum esse incipit. Dic: Malus sum. Breve verbum est, sed verum. Veritas te veracem faciet. Si veritas tecum est, Deus tecum est, quia Veritas est Deus. Ecce quomodo in Judaea nascitur Christus, in confessione veritas. Mater Virgo puritas est cordis, cum corde credis quod ore confiteris. In confessione criminis puritas est sine ruga; in confessione laudis puritas est sine macula. Si bonum non simulas, non habes rugam. Si malum odis, non habes maculam. Sic veritas in te desiderio concipitur, opere nascitur, studio nutritur, ut proficiat aetate in processu temporis, sapientia in augmento cognitionis, gratia in incremento virtutis. Apud homines in fama, apud Deum in conscientia. Apud homines ut cognoscatur, apud Deum ut glorificetur. Duodecim annorum in Jerusalem ascendit, quia post perfectionem operis et duplicatam virtutem charitatis, ad pacem contemplationis proficit. Parentes Jesu ab Jerusalem itinere unius diei redeunt, quia sensus carnis, qui per exercitium boni operis internam veritatem nutrivit, per exteriorum delectationem retracti diu in interna pace persistere non possunt. Unus dies, una claritas, unum gaudium, una benedictio, quam Esau accipit, quia duplicem stolam non potuit promereri. Hic est ille unus dies, in quo puer unius diei sine peccato esse non potuit super terram, quia sensus carnis, qui quantum ad se semper puerilia appetit, hujus tantum vitae claritatem amans, in ea nunquam sine peccati macula consistit. Non enim venit ad alium diem, de quo dictum est: Annuntiate diem de die. Et iterum: Dies super dies regis adjicies. Propterea unius diei iter est elongantibus ab Jerusalem, quia delectatio praesentium elongare facit animos a contemplatione aeternorum. Post triduum Jesus in templo invenitur, quia post correctionem cogitationis, locutionis et operis, veritas in corde mundo percipitur. Invenitur autem inter doctores et sapientes, quia in lege, et prophetis, et evangelistis, et apostolis et sacri verbi doctoribus veritas cognoscitur.
82
TIT. LXXXII. De nuptiis factis in Cana Galilaeae, et de hydriarum typo.
82
Implete hydrias aqua. Galilaea interpretatur, transmigratio. Vita ergo praesens Galilaea est transmigrans de praesentibus ad futura. In Galilaea nuptiae fiunt, quia in transitu temporis sanctificatur copula permansurae dilectionis Ecclesiae ad Christum, animae ad Deum. Sex hydriae sex sunt aetates in mundo: Prima, ab Adam usque ad Noe; secunda, a Noe usque ad Abraham; tertia, ab Abraham usque ad David; quarta, a David usque ad transmigrationem Babylonis; quinta a transmigratione Babylonis usque ad Christum; sexta, a Christo usque ad finem saeculi. In vita hominis prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta juventus, quinta virilis aetas, sexta senectus. Prima, id est infantia, quasi quodam diluvio lubricae oblivionis obruitur, ut non videatur in posterum, nec vestigia sui ulla relinquat. Secunda, id est pueritia, primum de diluvio oblivionis ad sensum exiens, per superbiam erigitur, et per concupiscentiam dividitur et dispergitur. Tertia, id est adolescentia, primum per cohibitionem disciplinae circumciditur, deinde praeceptis informatur et consilio regitur. Quarta, id est juventus, servire jam cogitur, et subjicitur regimini, ut per timorem hominis divinum discat. Quinta, id est virilis aetas, post timorem hominis, ad divinum venit. Sexta, id est senectus, quasi hinc mox abitura concupiscentia futurorum trahitur. Sic humanum genus primo diluvio obrutum est. Secundo, in aedificatione elatum et in divisione linguarum dispersum. Tertio, in Abraham circumcisum, in Moyse praeceptis informatum, sub judicibus consilio gubernatum. Quarto, sub regibus dominationi subjectum. Quinto, sub pontificibus religioni parens. Sexto, sub gratia vera bonitate illustratum. Istae sex hydriae sive in decursu saeculi praesentis, sive in vita hominis, omnes aquis implentur, quia judicio plenus est mundus. Judicia tua abyssus multa. Multa operatus est Deus ab initio saeculi, et operari non desinet usque ad finem ejus, et circa hominem a principio usque ad finem ejus, et omnia haec judicium sunt, et nihil sine causa fit. Sed quandiu dicere non potest homo judicia tua jucunda, nondum aqua in vinum conversa est. Deficiente vetere vino hydriae aqua implentur, quia cum in vita hominis carnales delectationes deficiunt, divinae consolationes succedunt. Quae quidem ministrantibus minus saporis conferunt, proficientibus amplius dulcescunt, quia tunc aquae in vinum convertuntur, quando in mente hominis opus Dei, quod laboranti primum non sapuit, per spiritalem intelligentiam illuminato dulcescit.
83
TIT. LXXXIII. De theophania multiplici, et in quibus est praecipua divina apparitio.
83
Theophania est apparitio divina. Ipsa est similitudo divina, in qua apparet et manifestatur Deus. Si quis omnem creaturam theophaniam dixerit, non errabit. Theophania potentiae est creaturarum magnitudo: theophania sapientiae, creaturarum pulchritudo; theophania bonitatis, creaturarum utilitas. Omnis creatura aliquam similitudinem habet cum Deo. Prima similitudo creaturae ad Deum est quod est. Secunda quod una est, quia omne quod est in hoc est quod unum est. Sed ex iis quae sunt et unum sunt, alia ex uno sunt, ut naturaliter simplicia, alia ex pluribus, ut composita. Illa autem, quae et sunt et unum sunt et ex uno sunt, magis Deo similia sunt, praecipue si unitatem suam, quam ex pluribus non colligunt, ad plura non effundunt. Tales sunt naturae spirituales, quae magis ad similitudinem Dei accedunt; quae nec ex pluribus sunt, quia sunt natura simplicia, nec plura ex ipsis, quia non possunt esse materia. In his duo posuit Deus ad materiam, duo ad formam: vitam et sensum ad materiam, cognitionem et dilectionem ad formam. Ad vitam cognitionem, ad sensum dilectionem. Haec duo suprema et Deo proxima sunt, et expressa imago: cognitio veritatis, et amor virtutis.
84
TIT. LXXXIV. De tribus voluntatibus in Christo.
84
In Christo carnis infirmitas passionem horruit. Sed erat spiritus medius inter Deum et carnem, qui voluntatem carnis Patris voluntati subjecit. Cum ergo Christus dixit: Pater, si possibile est, transfer a me calicem istum, professus est quod sensit in carne. Cum vero dixit: Non mea voluntas, sed tua fiat, professus est quod deliberavit in spiritu. Erat voluntas Patris, ut Christus moreretur; erat voluntas carnis, ut a morte liberaretur; erat spiritus medius dominans carni, obediens Patri. Voluntas Patris dispensatio erat, voluntas carnis natura erat, voluntas spiritus virtus erat. Ideo voluntas Patris honorabatur, voluntas carnis dirigebatur, voluntas spiritus coronabatur.
85
TIT. LXXXV. Quod Christus se hominibus in humanitate exhibuit, qui ab eis in divinitate non poterat comprehendi.
85
Dei sapientia, per quam homo factus fuerat, ut in illa beatus esset, lapsum hominem perdere noluit, et cum illa sursum esset majestate, ille deorsum jaceret infirmitate, descendit ad eum quo ceciderat, ut levaret eum ad id unde ceciderat. Sapientia igitur sursum panis erat, et versa est deorsum in lac. In divinitate panis, in humanitate lac; et nutritus est parvulus sensus lacte humanitatis, ut crescens et convalescens capere posset cibum divinitatis. Christus ergo in coelo panis, et in terra lac. Christus in coelo ex Patre sine matre Deus: Christus in terra ex matre sine patre homo. In coelo qualis Pater, talis Filius, in terra qualis mater, talis filius. In coelo cum Patre aeternus et immensus; in terra cum matre incorruptus et mansuetus. In coelo cum Patre incorruptus et sublimis; in terra cum matre virgo et humilis. In coelo imago Patris; in terra imitator matris. Mater virgo erat, et humilitate exsultabat, et filius Virginis virgo humilitatem commendabat. Illa virgo humilitatem suam a Deo respectam asserebat; ille virgo se humilem et mansuetum ostendebat. Talis ergo Agnus, qualis mater Agni; ex munda mundus, ex Virgine incorruptus, per Virginem veniens ad nos, per virginitatem praecedens nos. Per incorruptionem ergo venit, ut peccatum tolleret; per incorruptionem praecessit, ut virtutem demonstraret. Venit incorruptus, ut conferret remedium; praecessit incorruptus, ut daret exemplum. Si ergo venire non possumus qua venit, sequamur qua praecessit, ut adipisci mereamur quod promisit, ut cibum lactis in humanitate Christi sumamus mundi corpore; cibum vero panis in divinitate Christi sumamus mundi corde: mundi corpore per virginitatem, mundi corde per humilitatem, ut qui in utroque incorruptam habuit originem, in utroque inveniat mundam habitationem.
86
TIT. LXXXVI. Quomodo Christus dixit: « Pater meus.
86
Unus homo dixit: Pater meus. Qui hoc non dixisset, si plusquam homo non fuisset. In eo enim quod homo, fratres habuit, et dicere habuit, Pater noster; in eo autem quod supra hominem unicus fuit, et dicere potuit: Pater meus, et Pater noster, qui es in coelis.
87
TIT. LXXXVII. Quare idem Deus, et homo.
87
Deus homo factus est, ut idem esset Redemptor qui Creator, et ut de suo liberaretur homo, et ut familiarius ab homine diligeretur, Deus in similitudine hominis apparens, et uterque sensus in ipso beatificaretur, et reficeretur oculus cordis in ejus divinitate, et oculus corporis in ejus humanitate ut sive ingrederetur, sive egrederetur in ipso pascua inveniret natura condita ab ipso.
88
TIT LXXXVIII. Mysterium de purificatione Mariae.
88
Senectus Simeonis defectus est veteris hominis; bajulatio Christi pueri, assumptio novi; gaudium Simeonis, oblatio Salvatoris; purificatio Virginis, devotio mentis, exhibitio operis, consummatio virtutis.
89
TIT. LXXXIX. De Dei. mulieris et diaboli, de mortis incurrenda assertione.
89
Dominus dixit: In quacumque die comederis ex eo morte morieris. Mulier dixit: Ne forte moriamur. Diabolus dixit: Nequaquam moriemini. Dominus affirmavit, mulier dubitavit diabolus negavit. Qui ergo dubitavit, ab affirmante recessit, et neganti appropinquavit. Si mulier non dubitasset, forte diabolus non negasset. Sed dedit audaciam, quae incohavit malitiam.
90
TIT. XC. De paenitentia Dei et amore ejus in creaturas vario.
90
Videns Deus quod multa malitia hominum esset in terra. et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore, poenituit eum quod hominem fecisset in terra. Et tactus dolore cordis intrinsecus, et praecavens in futurum: Delebo, inquit hominem, quem creavi, a facie terrae.. Primum considera quod non facile pietas provocatur ad iram aut vindictam, nisi multa fuerit malitia nostra. Cum autem nos a bono, in quo ab illo facti sumus, mutari coeperimus, tunc ipsum poenitet super nos, ne ad bonum, ad quod facti sumus, perveniamus. Poenitentia autem ejus non est mutatio intentionis a primo proposito, sed mutatio operis a primo instituto. Et nota quod, pereunte homine, Deus dolore cordis intrinsecus tangi dicitur. Ibi enim dolor fuit, ubi amor; amat enim Deus universa, quae fecit. Quia vero caetera omnia ab ipso amantur, sed ad ipsum possidendum non amantur, rationalis autem creatura, et quod facta est, ab ipso diligitur, et ad quod facta est. In ipso pereuntis hominis dolor Creatorem intrinsecus tetigit in corde, ubi stantis et bene incedentis amor fuit. Sunt enim tria quaedam genera rerum, unum a conditione lapsorum, alterum in conditione stantium, aliud supra conditionem provectorum. Prima amantur quae facta sunt, sed quasi corde non amantur, quia postea mala effecta sunt. Sicut scriptum est: Dispersit superbos mente cordis sui. Secunda amantur, quod facta sunt; et corde amantur, quod bona sunt. Sed tamen illorum amor quasi in corde foris est, quia amantur, quod sunt ab ipso bona; sed non amantur, ut sint in ipso beata. Amor ergo hominis intus in corde Creatoris fuit, quoniam in tantum homo ab ipso dilectus est, ut et ab ipso esset bonus, et in ipso beatus. Amor ergo hominis intus fuit, et ibi dolor fuit, ubi amor fuit. Sed quid quod dicitur praecavens in futurum? Nunquid Deus aliquando incautus fuit, ut faceret quae facienda non erant, ut postea considerans quae non bene fecerat, de factis poeniteret, et facienda caveret? Sed sciendum est quod sicut poeniientia Dei non est mutata voluntas in approbatione faciendi, sed ordo mutatus in institutione facti, sic cautela ejus non est praesidentis circumpectu, sed subjectorum correctio. Nam in malo faciendo tam cavet qui terret ne fiat, quam qui timet ne faciat.

Intertext edge

Open linked passage

Note