Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
Miscellanea
Misc 814
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11093 Miscel2
764
TIT. CLXV. De tribus puellis sensum nostrum evertentibus, de quibus ut de aliis multis prolixius habitum est supra.
764
Puellae quae avertunt sensum nostrum, tres sunt: teneritudo carnis nostrae, quae est Dalila, quae Samsonis oculos eruit; amoenitas mundialis gloriae, quae est Jezabel, quae Nabot occidit; diffidentia futurae vitae, quae est filia Herodiadis, quae caput prophetae sustulit.
765
LIBER SEPTIMUS. DE DIVERSIS.
765
Lectulus noster floridus, tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. Domus sunt varii fidelium conventus; tigna, quae ad munitionem valent praelati, quorum verbo et exemplo sustentantur. Haec sunt cedrina, cujus odor serpentes fugat, quia virtute verbi venenata dogmata, cogitationes, opera solent expellere. Laquearia quae ad decorem tantum pertinent, ii sunt qui Ecclesiam virtutibus adornare potius noverunt quam reformare. Haec tignis debent affigi, quia qui in Ecclesia moribus splendere desiderant, summorum Patrum dictis et exemplis tota mente inhaereant. Suntque cypressina. Cypressi autem venustatem comae ventorum impulsu non deponunt, constantiam eorum exprimentes qui sanctam Ecclesiam altioribus virtutum ornatibus velut laquearia decorant.
766
TIT. II. De aedificatione templi sive Ecclesiae morali ex ligno, auro et lapide.
766
Templum Salomonis ex triplici materia; Ecclesia ex tribus constat ordinibus. Triplex materia: aurum, ligna, lapides: lapis praelatis, aurum contemplativis, lignum confertur activis. Ligni ut pars sursum erigatur, pars deorsum demittitur. Activi, ut colesti gloria potiantur, piis actibus in terra occupantur. Aurum quod invenit homo abscondit: et de contemplativis dicitur; Abscondes eos in abscondito faciei tuae, a conturbatione hominum. In lapide qui scriptus est digito Dei, tria sunt: Scriptura, ignis, duritia. In praelato debent esse doctrina, dilectio, correctio. Scriptura notat doctrinam, duritia correctionem, ignis dilectionem. Nec dilectio sine correctione, nec correctio utilis est sine dilectione. Utrumque necessarium; plus tamen amandum amari quam timeri. Quod mystice Salomon docet in base templi quae praelatis aptatur, ubi cum cherubin bovem pariter sculpsit et leonem. In cherubim scientia: in bove mansuetudo, in leone terror innuitur. Scientia pertinet ad doctrinam, mansuetudo ad charitatem, terror ad correctionem. Virtutem doctrina parit, charitas fovet, correctio conservat. Doctrina instruit ignorantes, charitas consolatur pusillanimes, correctio comprimit contumaces. Sicut templum Salomonis ex triplici materia, sic ex tribus ordinibus constat Christi Ecclesia. Unde haec tria conveniunt praelato doctrina, ne caecus caeco ducatum praebeat; charitas, ut congaudeat veritati; correctio, ut vitiosis non consentiat. Praelatus cum Noe regit arcam in diluvio. Contemplativus cum Daniele orat ad fenestram orientalem in coenaculo. Activus cum Job universis necessitatem patientibus pio subvenit auxilio. Praelatus est in agro ut seminet verbum Dei, contemplativus in lecto ut suavitate Dei fruatur; activus in pistrino, ut sollicitetur et turbetur erga plurima pro amore Dei. Et qui horum trium ordinum Christus erat forma futurus, cui conformarentur, seipsum proposuit, ut verus magister prius fecit, postea docuit. Ut devotus contemplatur ascendit in montem salus orare, ut sedulus minister non venit ministrari, sed ministrare. Ipse quoque in templo corporis sui triplicem hanc materiam praesentavit. Non tantum enim Salomonis templum, templum Ecclesiae, sed et corporis Christi templum signat, de quo ait: Solvite templum hoc, etc.( Joan. II). Et hoc templum constat auro, ligno, lapide. Unde legitur: Nascitur ibi aurum terrae illius optimum, ibique invenitur bdellium( quae, ut Plinius ait, arbor est odorifera) et lapis onychinus. Terra illa est beata Virgo; caetera Christum signant, qui constat deitate, carne, anima. Lapis congruit divinitati propter immutabilitatem, aurum animae propter tribulationem quam sustinuit, lignum carni, propter infirmitatem. De primo dicitur: Ego sum Deus, et non mutor. De secundo: Tristis est anima mea usque ad mortem. De tertio: Ego sum vermis et non homo. Secundum divinitatem miracula operatus est; secundum animam nobis compassus est; secundum carnem tormenta passus est. De primo leo, quia fortis; de secundo gallina, quia multum misericors est; de tertio agnus, quia multum mansuetus et mitis. Horum, scilicet leonis, gallinae et agni, id est verbi, carnis et animae facta est conjunctio, quando Deus et homo convenerunt in unum, ut miro commercio fieret excelsus humilis, incognitus visibilis, ἀθάνατος, id est immortalis, passibilis et mortalis.
767
TIT. III. De templo Salomonis allegorice.
767
In templo Salomonis, quod generalem significat Ecclesiam, quae in coelis et in terris subsistit, tria notanda occurrunt. Porticus sive atrium ante templum, ipsum templum et oraculum quod dicitur sancta sanctorum. Erantque tria ostia: porticus, templi, et oraculi. Porticus ante templum figuram gerit eorum qui fuerunt tempore legis ante Christi adventum. Templum notat integrum Christum caput, scilicet et membra ipsum subsequentia. Oraculum significat quod utrisque dantur interioris regni coelestis gaudia. Ostium porticus sermo propheticus qui solis radios primum percipit. Ostium domus ipse est Christus, qui ait: Ego sum ostium. Oraculi aditus regni aditus coelestis. In templo sunt fenestrae obliquae, id est intus latiores. Hi sunt doctores Ecclesiae qui praedicatione lumen quod acceperunt aliis infundunt; intus latiores, quia quod exterius praedicant, intus magis in opere tenent. Vel extra quod recipiunt lumen, parvum est ejus comparatione quod intus in spe gloriae tenent.
768
TIT. IV. De eodem.
768
Super pariotem templi sunt tria tabulata: Primum habebat latitudinis septem cubitos, secundum sex, tertium quinque. Hi sunt tres ordines in Ecclesia: conjugatorum, continentium, virginum; vel laicorum, clericorum, monachorum. Primum et secundum in terrenam conversationem amplius, tertium caeteris strictius. Vel primum coenaculum praesentem signat Ecclesiae statum; secundum, statum post hanc vitam notat animarum; tertium autem monstrat duplicem animarum et corporum post judicium gloriam. Ostium erat in latere templi, a quo per cocleam intus per parietem erat ascensus in medium tabulatum; et a medio ad tertium, in quo Dominicum corpus notatur. In cujus latere ostium factum est, dum in cruce unus militum lancea latus ejus aperuit, et exivit sanguis et aqua. Aqua qua in baptismo abluimur, sanguis quo in calice sancto consecramur. Per hoc ergo ostium ascensus fit ad medium et tertium tabulatum; quia per fidem et mysteria Redemptoris de praesenti saeculo et Ecclesiae conversione ad requiem animarum post mortem, et rursus post judicium ad requiem animarum ad immortalitatem ascendimus corporum quasi in tertium tabulatum. Intus hoc autem iter sit per cocleam, quia invisibiliter fit. Nullus nisi qui Domino duce per haec ad coelestia scandit agnoscit: et si qui foris sunt tantum ibi celebrationes intuentur sacramentorum. Hoc tabulatum in Evangelio dicitur pinnaculum, ubi tentatur a diabolo Dominus. Habebant autem singula tabulata in circuitu latera, ne ab his quispiam residens deorsum laberetur: quae quotidianam virtutem divinae protectionis vel humilitatis custodiam, qua in bonorum operum arce custodimur, notant, ne in malis dum a Deo deserimur, vel in bonis dum a nobis extollimur, ad infima cadamus: sicut Ozias qui de cancello cecidit, in quem separatus a domo David ascendit. Quia et si mali ascensum bonae actionis tenent, quia tamen unitatem domus David non habent, quasi fatiscentibus laterum praesidiis, ad vitiorum declivia labuntur, dum divino destituti auxilio, proprio fastu intereunt. Haec latera jubet Moyses in omni domo fieri dicens: Si aedificaveris domum novam, facies murum tecti per circuitum, ne effundatur sanguis in domo tua; et sis reus alio labente. Si aedificas novam conversationem, adhibenda est humilitatis custodia, ne in ipsa per superbiam cadens, sis reus et tui et proximi quem exemplo occidisti.
769
TIT. V. De eodem.
769
Operuit parietem domus a pavimento usque ad summitatem parietum, et usque ad laquearia intrinsecus lignis cedrinis. Lapides parietis facti sunt lapides vivi, qui super fundamentum quod est Christus, crescunt in habitaculum Dei, juncti caemento charitatis, supportantes invicem alter alterius onera in timore Dei. Hi intus vestiuntur cedro. Cedrus autem est arbor imputrescibilis, odore et aspectu jucunda, serpentes fugans et perimens accensa. Tales enim sunt sancti, qui per patientiam insuperabiles, fama et operibus alti, diaboli astutias exterminantes, igne divini amori accensi, a pavimento domus usque ad summitatem parietum cedro operiuntur, hoc est ab initio fidei usque ad consummationem boni operis, et usque ad laquearia, id est ad ingressum coelestis patriae. Laquearia tria fuerunt: primum in primo tabulatu, secundum in secundo, tertium in tertio. Laquearia ergo justos intelligimus, vel illos qui in praesenti Ecclesia, vel illos qui in futuro statu animarum, vel post judicium animarum et corporum; qui Ecclesiam Dei ornant, et positi in superiori parte domus vel hic vel in futuro, orationibus protegunt. Usque ergo ad superiora laquearia lapis in pariete vestitur, qui usque ad ingressum eorum qui sunt in requie in fidei firmitate perdurat. Ipsi quoque parietes sicut et pavimentum, quod pretioso lapide super lapidem tabulis abiegnis, et super tabulas laminis aureis dicitur stratum, post cedrum auro operiuntur, ut sanctorum omnis vita notetur expressa. Lapides enim vivi, tam in pariete quam fundamento, sunt sancti fortitudine fidei in unitate conglutinati. Tabulae cedrinae sive abiegnae sunt sancti altitudine sui terrena spernentes, et ad summa tendentes virtute patientiae, et odore virtutum daemones fugantes. Aureae laminae sunt supereminentes scientiae charitatem habentes, quae marmori et lignis superponuntur, quia sicut aurum aliis metallis, ita charitas caeteris supereminet virtutibus: Quae tria breviter notat Apostolus dicens: In Christo nec circumcisio, neque praeputium valet; sed fides quae per dilectionem operatur. Fidei namque invictae lapis figuram tenet; cedrus, actionis odoriferae: aurum, transcendentis omnia dilectionis. Vestitur lapideus paries tabulis cedrinis, cum fides ornatur operibus, ne sit otiosa vel mortua. Adduntur laminae aureae, ut fides et opus Dei dilectione splendeat et proximi, ut in omni opere solus Deus quaeratur. Unde quia lex in lapide scripta, et doctrina Evangelii per lignum crucis est confirmata, ideo illo populus lapide signabatur in praeputio; nos signo crucis consecramur in fronte. Possunt quoque nec incongrue lapides parietis sive pavimenti, fideles in lege signare; tabulae cedrinae, Novi Testamenti justos indicare. Et quia utrosque una supernae retributionis manet gloria, lapidibus et lignis lumina additur aurea; quae aeternae retributionis fulgorem designat.
770
TIT. VI. De eodem.
770
Aedificavit quoque parietem quo dividitur oraculum a templo, non usque ad laquearia pertingens; sed in inferiori parte habebat aperturam per totum, quasi januam per quam ab altari thymiamatis, quod erat ante ostium oraculi, accensus Domini fumus incensorum intravit oraculum arcamque perfudit. Prior itaque domus, in quam semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia celebrantes, praesens est Ecclesia, ubi quotidie piis insistentes operibus, sacrificia laudis Deo offerimus. Interior vero domus, promissa nobis vita in coelis, ubi arca foederis et cherubim, ubi Christus, in quo solo habemus apud Patrem pacis foedus, et beatorum angelorum solemnitas agitur, in quam semel introeunt in anno non sine sanguine. Paries qui utramque domum ab invicem dividit, claustra sunt coeli, quorum apertionem quotidie suspiramus, et donec aperiantur nobis et intrare liceat pulsamus. Quae et si ante resolutionem corporum intrare non permittimur, apertam tamen in inferioribus habemus januam divinae pietatis, qua orationum et eleemosynarum, jejuniorum caeterorumque bonorum operum incensum et thymiamata ab altari cordis praemittimus. Hoc altare prope ostium est oraculi, significans illas in sancta sanctorum ad aures Christi orationum voces per januam divinae misericordiae praemitti: qui quidem sola carne detenti, omni desiderio ad superiora suspensi, quanto coelesti patriae viciniores, tanto a Deo citius quae poscunt accipiunt. Sciendum autem quod omnes clavi, quibus in toto templo laminae figebantur, aurei erant pondere singuli quinquaginta siclorum. Hi sunt praecepta charitatis, vel promissa beatitudinis, quibus ne deficiamus continemur. Hi quinquaginta siclis ponderantur, quia verba coelestia remissionem peccati, gratiam scilicet et requiem aeternam promittunt: quae omnia in Scripturis isto modo significantur. Isti sunt clavi dilectionis. Sunt et alii clavi timoris, quibus incipientes illecebras vitiorum et carnis mortificant, illi scilicet sermones virtutis quibus carnem crucifigimus cum vitiis et concupiscentiis, de quibus dicitur: Confige timore tuo carnes meas: a judiciis enim tuis timui. Qui rursus proficiens de clavis dicit: Mihi adhaerere Deo bonum est. Fecit in oraculo duo cherubim de olivarum. In cherubim angelica ministratio, quam in laude Creatoris, In mutua charitate, et ea quae ad homines extendunt, notatur. Nam quod duabus alis tangunt utrumque parietem et amplectuntur; quod extendunt alas super arcam, quasi ad volandum, eos ad laudem Dei omne bonum referre et ad divinum obsequium exprimit paratos esse. Quod autem de olivarum lignis facta sunt, virtutes angelicas gratia, scilicet ne unquam ab amore Dei arescant, exprimit esse unctas. Isti in oraculo positi facies habent ad exteriorem domum, quia in gloria positi non ab hac peregrinatione eripi, et ad suum consortium desiderant pervenire. Vel duo cherubim duo sunt testamenta quae et duos parietes tangunt, dum utrique populo dantur, et se tangunt, dum in altero sit alterum, ac ipsum Christum tanquam pari concordia venerantur.
771
TIT. VII. De eodem.
771
In ingressu oraculi fecit duo ostiola de lignis olivarum. Haec sunt dilectio Dei et proximi; quia januam vitae non sive dilectione quisquam ingreditur. Haec sunt de lignis olivarum ut operibus misericordiae luceant. In introitu quoque templi duo ostia de lignis abiegnis; unumquodque duplex et seipsum aperiebatur continens. Sicut ingressus oraculi ingressus regni vocat; sic ingressus templi primordia conversionis quo Ecclesiam intramus. Iste ad fidem, ille ad spem. Ista sunt dilectio Dei et proximi quae se continent: et una non est sine altera. Et unumquodque duplex propter fidei operationem: quod non sunt ostiola oraculi quia in ea videbimus quae credimus, et nullo labore indigebimus ubi laborum praemia recipiemus. In parietibus et ostiis sculpsit cherubim, palmas et anaglypha et varias picturas. Cherubim facit quando in eis puritatem angelicae castitatis docet imitari; palmas, cum memoriam aeternae retributionis eorum mentibus infigit, picturas varias quasi de pariete proeminentes, cum multifarias virtutum operationes ex eis imminentes tribuit. Verbi gratia, misericordiae viscera, humilitatem et patientiam, etc. Et notandum quod de lapidibus foris dolatis aedificata est domus; quia dum aedificaretur domus, non est auditus malleus neque securis in domo. Hic enim tundimur adversitatibus et disciplinis exercemur; ut illic locis juxta meritum congruis castigatione cessante disponamur, imo spiritu impleti Deo copulemur. Notandum praeterea quod ingredi volentibus templum primo in atrio inveniebatur mare, id est lavacrum ad lavandum. Ex quo a duodecim bobus fundebatur aqua. Inde in eodem atrio in ingressum templi erat altare in quo immolabantur carnes. In templo autem juxta ostium oraculi altare aureum in quo adolebatur thymiama. In oraculo autem post velum erat arca sub alis cherubim. In his notatur ut qui vult Sancta sanctorum intrare, id est coelum, ubi est Christus, et angelorum gloriam: prius se lavet per poenitentiam et in altare holocaustorum mortificet carnem, et proficiens in altari thymiamatis, praemittat perfectionis opera, postque mereatur ad Sancta sanctorum ingressum.
772
TIT. VIII. De eodem.
772
Salomon in basibus luteris, in templo imaginem cherubim leonis et bovis fecit depingi. Bases in templo summi sacerdotes in Ecclesia, qui sollicitudem regiminis accipiunt, quasi bases separatae, ut onus portent. Cherubim plenitudo est scientiae: quae bene basibus imprimitur, quoniam decet ut summi sacerdotes plenitudine scientiae repleantur. Per leonem terror veritatis; per bovem patientia mansuetudinis. Igitur in basibus nec leones sine bobus, nec boves sine leonibus imprimuntur, quia in sacerdotibus debet esse mansuetudo et ira, ut in furore sciant iram temperare, et in mansuetudine excitare.
773
TIT. IX. De cereo et quae in eo sunt mystice.
773
Cereus est Christus. Tria namque in cereo sunt: cera, lignum, ignis. Cera mirabiliter non coitu, sed ex diversa florum amoenitate colligitur. Haec circumponitur ligno. Lignum vero igne accenditur ut luceat. Cera ergo carnem illam significat, quae opera Spiritus sancti sine coitu concepta est de Virgine; lignum cera indutum est, anima Christi carne vestita. Ignis quo lucet est ipsa divinitas. Vel cereus est fides et operatio. Nam cereus lumen habet, et cera fit apum magno labore, in quo operatio notatur. Lumen est ipsa fides, quae operationem illuminat. Haec duo debemus Christo puero offerre, ut ipse, verum lumen ortum ad illuminationem gentium, accendat in nobis lumen fidei, et seipso lumine bonum nobis datum opus aeterna mercede remuneretur.
774
TIT. X. De horis canonicis in quibus fit Dominicae passionis commemoratio. Et primo de hora prima.
774
Prima hora qua Dominus consputus, illusus, alapis caesus, opprobriis affectus, Pilato propter nos astitit ligatus, et qua redivivus stans in littore in captura piscium magnorum et multorum a quibus retia rupta non sunt, mellitum convictum cum discipulis celebrans, Ecclesiam, qualis in resurrectione mortuorum futura est, significavit. Ante omnem igitur curam corporis, primam horam diei offeremus Creatori nostro et Redemptori, qui passus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Quaerendum enim primum regnum Dei: et caetera adjicientur nobis; quia et in lege jubet Dominus omne sibi primogenitum offerri.
775
TIT. XI. De hora tertia canonica.
775
Hora tertia duplici ratione splendet insignis, quoniam hac Jesus spinis coronatus et crucifixus illis linguis Judaeorum est, quorum dentes arma et sagittae, et lingua est gladius acutus, qui, Pilato judicante dimitti, firmaverunt sibi sermonem nequam, clamantes; Tolle! et: Crucifige eum! Et quia Spiritus sanctus qui in remissionem peccatorum non fuerat datus antequam Jesus esset clarificatus, super nascentem Ecclesiam in igneis linguis sub horam tertiam effusus est.
776
TIT. XII. De hora nona canonica.
776
Hora nona jure in laudem Domini celebratur, quando clamans Jesus magna voce emisit spiritum,, et latrone admisso in paradisum, venia quamvis sero veraciter tamen poenitentibus dedicatur, et qua recisso velo legis et prophetarum, coepimus revelata facie gloriam Domini contemplari, et perforato latere Christi formandae Ecclesiae profluxerunt elementa, sanguis ejus quo redimimur, et aqua qua abluimur. Hujus ergo horae nobis celebrandae quadruplex est ratio.
777
TIT. XIII. De Vespertina et matutina.
777
Vespertinae et matutinae laudis sacrificium magnis est sacramentis dedicatum. Vespere et mane jugiter in lege jubetur offerri holocaustum. Vespere Dominus panem et vinum assumens et in veritate sui corporis et sanguinis repraesentans, propriis portatur in manibus, testamentum suis scripsit haeredibus, humilitatem et charitatem lavando pedes discipulorum commendans, et post jam moriturus solemnitate longi sermonis amicis et filiolis ultimum valedixit. Item in vespere apparens vivus, in fractione panis agnoscitur, et haesitantia discipulorum corda injecto igne charitatis succendit. In matutino negantem Petrum galli cantus redarguit, Dominus respicit; et negator ad poenitentiae lacrymas confugit. Nuntiata resurrectione Domini a sanctis mulieribus, tristitia fidelium in gaudium convertitur, quia qui erat mortuus, vivum se ostendit, et tangi dignatur et adorari. Et nota quod, cum caeterarum partes horarum septenae sint, id est versus, Deus in adjutorium, cum gloria, hymnus, psalmi, lectio et oratio completiva, his horis octava additur, canticum scilicet de Evangelio, quia cantatur pro octava in beatitudine resurrectionis, qua insignitae sunt juxta sensum Evangelii, Vespere, inquit, Sabbati quae lucescit in prima Sabbati, etc..
778
TIT. XIV. De hora completorii.
778
Hora completorii nobis illud commemorat de passione Domini, quod, egresso Juda, coepit Dominus pavere et taedere, et factus in agonia prolixius orare et guttis sanguinei sudoris torcular solus calcans, in futuro sanguinem martyrum pro se fundendum praesignat. Itemque de resurrectione ejus: quod postquam fecerat pacem inter Deum et homines, legatus fidelis rediens evangelizavit nobis, stans in medio discipulorum et dicens: Pax vobis.
779
TIT. XV. De vigiliis nocturnis canonicis.
779
Vigilias nocturnas de quibus Propheta: Media, inquit, nocte surgebam ad confitendum tibi evangelicae gratiae claritas instituit. Nam nocte media Dominus nascitur. Idem, ut Samson, quondam obsessus media nocte, confractis inferni portis surrexit a mortuis, media nocte venturus asseritur in similitudinem Aegyptii temporis, quando Pascha celebratum est, et exterminator venit, Dominus super tabernacula transiit, et in typum nostrarum frontium postes sanguine agni consecrati sunt.« Unde reor, inquit beatus Hieronymus, traditionem apostolicam permansisse, ut die vigiliarum Paschae ante noctis medium dimittere non liceat populos exspectantes adventum Christi, et postquam advenerit illud tempus, securitate praesumpta festum diem cunctos agere.»
780
TIT. XVI. De oratione ante lectiones.
780
Lectiones oratione praevenimus, quia rogare debemus Dominum messis ut mittat operarios in messem, et aperiat cor nostrum in lege sua et in praeceptis, ne semen verbi quo audituri sumus, aut volucres comedant, aut spinae suffocent, aut duritia petrae frustrata radice supplantet.
781
TIT. XVII. De benedictione ab lecturo ante lectionem petenda.
781
Lecturus, benedictionem petens, significat quod nemo, nisi missus, officium praedicandi usurpare debet: Qnomodo enim, inquit Apostolus, praedicabunt nisi mittantur? Quod autem in fine dicit: Tu autem, Domine, miserere nostri, innuit quod officium praedicandi sine pulvere vel levis culpae difficulter possit peragi; et quod quia pedes evangelizantis quasi per terram ambulant et sordidantur, misericordia indiget, ut in hac parte lavetur, etiam si totus sit mundus. Quod Deo gratias succinit chorus, non ad precem lectoris, sed totam lectionem respicit. Gratias enim agimus quod doctrinae suae panem nobis frangit, ne fame verbi Dei pereamus. Nam ad lectiones, quarum in fine Tu autem, etc., non dicitur, scilicet ad capitula horarum, quia verbum Dei est in quo vivit omnis homo, Deo gratias similiter succlamamus.
782
TIT. XVIII. De campanarum significatione.
782
Campanae sicut et legales tubae, sanctos Ecclesiae praedicatores significant, qui ad Sion montem et civitatem sanctam Jerusalem et futurum Dei judicium populum invitant et praeparant, sensumque auditoris surdi ad audiendum magnitudinem rei, magnitudine dicendi flectere contendunt. Duritia metalli fortitudinem mentis, plectrum ferreum quo sonus eliditur, constantiam sermonis imitatur: Ecce dedi, ait Dominus. frontem tuam duriorem frontibus eorum; et ut adamantem et silicem faciem tuam. Fugiens quoque terrenam habitationem et dicens: Nostra conversatio in coelis est; sursum cor suspendat, pendensque de turre fortitudinis, quae constat contra faciem inimici, speculatorem se noverit positum domui Israel. Gestet autem lignum crucis in capite mentis, funem exinde colligatum, id est vinculum charitatis, usque ad infirmos fratres, quasi ad terram porrigat: quo commonitus personare et os suum dilatare non cesset, dicens: Charitas Christi urget nos. Item custos super muros Jerusalem constitutus non taceat instans opportune et importune, iis qui dormiunt in lectis eburneis, nocte ebrii sunt et lasciviunt in stratis suis, et illi qui nocte dormiunt et nocte ebrii sunt, ad laudem Dei quasi violenter excitentur, ne usque ad matutinum, id est tremendum Dei judicium somno consepulti pereant. Trinum autem solemnis diei classicum, id est matutinum, vespertinum, et quod ad missae pulsatur initium, sic imitetur evangelicus praedicatorum chorus ut semper praedicet lamentationes praesentis vitae, carmen futurae, et vae gehennalis irae.
783.1
TIT. XIX. De Dominicis Adventus et earum officiis.
783.1
Primus adventus in persona commemoratur antiquae Ecclesiae, id est, in III Dominica. Secundus adventus exspectantibus et desiderantibus jam instare denuntiatur propheticis et apostolicis tubis. Ideo vero secundus adventus duabus Dominicis declamatur, quia primum adventum sola quae praecessit, incarnationem Domini promissam exspectavit; secunda tam praecedens quam subsequens audivit. Illa propheticis tantum, haec propheticis et apostolicis edocta praeconiis. Quapropter in secunda propheticum personat officium populus Sion; in tertia apostolicum: Gaudete in Domino semper.
783.2
Quarta Dominica quae diem nativitatis novissimam respicit, tempus illud commemorat quo impraegnato jam et tumido utero virginis, prope erat Dominus; et calceans se in corpore Virginis Dominus corrigiam suae ligabat incarnationis quam se Joannes non posse solvere confitetur. Ideoque dicitur Dominica vacans: quae ita vacat officio ut nulli sanctorum, qui omnes officiales ejus sunt, hanc regis Christi ligaturam corrigiae solvere, id est sanctae incarnationis mysterium denudare fuerit creditum, sed solummodo stans Idumaea illa, id est gentilitas, quae promissum audierat: In Idumaeam extendam calceamentum meum: et respiciens illud tempus quo rex qui hoc promiserat egressus de sinu Patris in utero calceabatur, et insolubilem sanctae incarnationis corrigiam suis circumdans gressibus, et videns neminem mysterii hujus habere investigationis officium, tantum orandi innuit officium clamans in Introitu: Memento nostri, Domine, in beneplacito tuo, id est Filio in quo tibi bene complacuit solo ex millibus populi tui; visita nos in salutari tuo, eodem scilicet Filio instar medici aegrum dignatione gratuita visitantis.
784
TIT. XX. De primae Dominicae Adventus officio.
784
Prima vero Dominica ad primum spectans adventum, hujus intentionis habet officium, ut iis quibus necdum venit Dominus, id est qui fidem non receperunt incarnationis, adveniat tanta salus ut levent ad Deum animam suam, et confidentes in Domino non erubescant, neque irrideant inimici, id est daemones; sed vias suas eis demonstret et semitas doceat: quas ut ambulent demonstrat Apostolus, dicens: Scientes quia hora est, etc..
785
TIT. XXI. De secundae Dominicae Adventus officio.
785
In secunda autem Dominica parvulo et pupillo filio peregrina matre nato; qui Patrem nunquam vidit, quem, matre narrante, in coelum abiisse audiens, sicut cervus ad fontes, patris absentiam plorans, praesentiam desiderat, et gemitibus et precibus coelum pulsat, et commiserescens mater secundi adventus officium canit, desideranti Patris reditum imminere denuntians, consolatur et dicit: Populus Sion: ecce Dominus veniet ad salvandas gentes, et auditam faciet Dominus gloriam vocis suae, qua dicet: Venite, benedicti Patris mei, etc.. In laetitia, inquit, cordis vestri: quae tanta erit ut levare debeamus corda nostra. Unde et in Collecta precamur: Excita, Domine, corda nostra, id est leva et exhilara ad praeparandas unigeniti tui vias. In tertia quoque Dominica hoc idem vox clamat Apostolica, ut et si quis dilaceretur, persecutiones sustineat, et pro dilatione Patris gemat, gaudeat in tribulationibus; et iterum gaudeat reposita in coelis, propter hoc, multa mercede, nihilque sollicitus sit, quia Dominus prope est ad remunerandum, tantum modestia ejus nota sit omnibus hominibus; et petitiones innotescant apud Deum. Et nota quod hoc tempore diaconus et subdiaconus non utuntur dalmatica et tunica, quia subdiaconus tanquam lex ante incarnationem carebat ornatu Evangelii; diaconus tanquam ipsum Evangelium latuerit, cujus claritas quanta sit nondum apparuit ante sacramenta incarnationis, passionis et resurrectionis. Utuntur autem casulis, quas lecturi exuunt maxime protestantes illam suam non esse vestem; sed propter Dominicae diei vel alicujus reverentiam festi se accipere accommodato, ut inopem atque indecenter consolentur exspoliationem. Eadem de causa Gloria in excelsis: et Ite missa est intermittitur, quod illud tempus significat quo adhuc exspectabatur gaudium pacis, et quo nunc solliciti praestolamur consummationem nostrae salutis.
786
TIT. XXII. De duabus missis in nocte Natalis Domini et de una in die.
786
Duae missae noctis Nativitatis fiunt, ut Ecclesia in honorem nativitatis, qua Deus Pater ex secreto suae substantiae illum genuit, primam missam ordinaret et in memoriam ejus qua per uterum Virginis benedictus Filius ante incarnationem credebatur venturus, secundam succinerent. Tertia vero fit in die, qua eum non venturum sed venisse exsultans, venisse proclamat: Puer natus est nobis. Ad hoc enim officium primae missae aeternam ejus genituram exprimit, et officium secundae sedem temporalem futuram et officium tertiae ipsam factam esse manifeste demonstrant. Quod autem duae lectiones in his missis leguntur, id significat quod per duo cherubim qui se invicem aspiciunt versis vultibus per propitiatorium, incarnatus Dominus designatur vel figuratur. In hac ergo solemnitate in omni missa leguntur duae Lectiones: una de Veteri Testamento, altera de Novo, ut, dum Vetus hoc faciendum denuntiat, quod Novum clamat factum, quasi cherubim invicem se aspiciant: et dum dispensationis Christi mysterium concorditer narrant, vultus in propitiatorium vertant, et quasi inter se incarnatum Dominum videant. Cherubim itaque in propitiatorium versis vultibus se respicere, est duas Lectiones ex duobus Testamentis, propheticam qua venturam, et evangelicam lectionem qua propitiatorium nostrum jam incarnatum Verbum praedicatur, concordibus testimoniis et uno eodemque sensu respicere.
787
TIT. XXIII. Quod Alleluia, in Septuagesima non canatur, et quare.
787
Antiquae auctoritatis et dignitatis canticum Alleluia tempore Septuagesimae de ore tollitur sanctae Ecclesiae. Quidquid enim sempiterna musica, gloriaque Patris de corde ipsius aeterni musici nata, cujus est etiam psalterium et cithara: Sicut dicitur ei: Exsurge, gloria mea, psalterium et cithara, Jesus scilicet Christus, de aeterna jucunditate suis auditoribus exhibuit, quorum beati oculi qui viderunt et aures quae audierunt: quidquid, inquam, de coelestibus gaudiis ore suo Dominus Jesus praedicavit, Alleluia nostrum est; novum canticum, laus suavis. Hoc autem neque veteres sancti Patres videre. Unde: Multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae vos auditis, et non audierunt. Neque nos quandiu peregrinamur a Domino in corpore videre possumus vel audire. Cum itaque plorabilem antiquae Ecclesiae nondum redemptae statum commemoramus nostrumque incolatum, quia prolongatus est, deplangimus, pulchro ordine Alleluia de ore nostro tollitur, quia per illud Alleluia significatur, quod nondum illis advenerat, et a nobis recessit, et ablatus est sponsus a filiis. Die vero resurrectionis quando nova soboles renascitur, et claritate replentur agni novelli, qui venerunt ad fontes, nova Ecclesia, nova tot mundo nuntiat gaudia hoc nomine. Alleluia.
788
TIT. XXIV. De Septuagesimae ratione et paschali laetitia.
788
Septuagesimam nominamus septem Dominicas sequentes. In quarum prima miser homo a paradisi felicitate, a Creatoris facie projectus, clamat: Circumdederunt me gemitus mortis. In septima a Septuagesima Dominica redeunti de peregrinatione hac et de convalle lacrymarum dicitur: Laetare, Jerusalem. Ideo autem Septuagesimam vocamus, quia hoc idem officiis innuitur quod significatum est illa septuagenaria captivitate populi Dei, qui realiter sedit et flevit super flumina Babylonis. Non enim dicitur Septuagesima a septuaginta diebus qui terminantur ad Sabbatum, quo albae ponuntur, cum nihil indignius sit quam captivitatem eo numero signari intra quem dies resurrectionis occurrit, nobilitas anni, decus mensium, aurora dierum: quo victo captivatore, Dominus victor surgens suos omnes liberavit. Hoc idem dicitur de Sexagesima, Quinquagesima, Quadragesima.
789
TIT. XXV. De Sexagesimae officio.
789
In Sexagesima ille quem circumdederunt dolores mortis suam miseriam considerans, jam incipit clamare ad liberationem, dicens: Exsurge, quare obdormis, Domine. Unde et Redemptor calamitatis ejus misertus: Exiit seminare semen bonum in terram cordis ejus, et est statio ad Sanctum Paulum digna satis causa. Exsurgens enim ad vocem orantis miseri qui dormire videbatur, seminator verbi Dei, sapientiae coelestis aratores suos conducit sanctos apostolos, et praecipue sanctum Paulum qui plus omnibus laboravit, operarium utilem, ducem verbi et vere seminatorem verborum, per quem omnes entes cognoverunt gratiam Dei quam ad gentes misit, et acuto vomere linguae suae corda dura proscindens, fidei et morum semen copiosum effudit. Unde sacerdos ingressus, in Collecta celebrem doctoris gentium memoriam facit. Amplius ad hoc sequens Epistola pertinet, qua idem fortissimus coelestis agricola et operarius veros labores suos enumerat et pericula quibus illum affecerunt qui Domini sui fines invaserunt et arari non permittebant, qui rebellantes Dominatori universae terrae aratrum ejus confregerunt et boves jugularunt innocuos. Disseminato verbo doctoris, in Graduali canit: Jam sciant gentes quoniam nomen tibi, Deus; et qui repulerunt positi sunt ut rota; quod surgentes in his quae retro sunt, id est in carnalibus, cadunt in anterioribus, id est in intellectualibus; et quemadmodum ante faciem venti, sic disperierunt flante spiritu irae Dei. In Tractu gratias agit seminatori quod commota terra et conturbata, id est universi peccatores qui. culturas suas exsecrabiles advertentes, commoti sunt ad poenitentiam, et per significationem praedicationis incipientes timere, fugiunt a facie arcus, id est divini judicii: in quo duobus Testamentis quasi duobus cornibus inflexis, rebelles divini verbi damnationis sententia ferientur. Lecto evangelio orat in Offerenda: Perfice gressus meos. Timendum est enim ne susceptum semen verbi Dei, si ceciderit secus viam, id est in exterioribus vacantes, diripiatur a volucribus immundorum spirituum, vel a spinosis divitiis suffocetur, vel sine humore charitatis arescat, et sic non perficiantur gressus nostri. In ipsa vero Offerenda postulantur misericordiae Dei, ut Deus custodiat semen suum sicut pupillam ne compungatur a suffocantibus spinis; protegat sub umbra alarum, ne siccetur ab ardoribus solis, id est aestuantis avaritiae; eripiat ab impio, ne auferat verbum de cordibus nostris, ut dicat bona terra afferens fructum in patientia: Ego autem in justitia apparebo conspectui tuo. Quod et communio. Canitur: Introibo, inquit, ad altare Dei. Semen enim Dei terram nostram in qua crevit quod mutabile est sursum vehit secum in horrea coeli, quia, cum terra simus, nisi verbo Dei, quod est Christus, portemur, in coelum non ascendimus, sicut ipse ait: Nemo ascendit in coelum, nisi, etc. Cum quo et per quem sublevati portantes manipulos justitiae laetificabimur, Deo renovante juventutem nostram, vigore novitatis aeternae.
790
TIT. XXVI. De Quinquagesimae officio.
790
In Quinquagesima, is qui, calamitatem suam considerans, in superiori Dominica de profundis clamaverat ad Dominum ut exsurgeret et non repelleret eum usque in finem, videns captivitatem suam, et diabolum omnem contra ipsum vitiorum movere exercitum, a quo omnis qui pie vult vivere persecutiotionem patitur: et audiens sibi dictum: Fili, si vis converti ad Dominum, praepara animam quam ad tentationes; adjutoris Dei implorat protectionem, dicens: Esto mihi in Deum protectorem, etc. Et quoniam nihil sine ipso valet, cum neque currentis neque volentis sed ipsius miserentis sit, ut videat per se caecus et faciat bonum, hoc idem in Collecta orat; et Domino dicenti sibi in Evangelio: Quid vis faciam tibi? respondet: Domine, ut videam. Apostolus quoque ad illuminationem ejusdem caeci in Epistola curam recipit, dum cunctis charismatibus excellentiorem viam demonstrat, id est charitatem, Si linguis, inquit, hominum loquar et angelorum; charitatem autem non habeam, factus sum sicut aes sonans aut cymbalum tinniens. Haec est enim cordis lumen et oculus, quo qui caret caecus est, et in tenebris ambulat et nescit quo eat. Nam et caecum illuminare coepit Deus genus humanum, dando fidem filiis Israel. Hoc primum collyrio inunxit ejus oculos, dicens: Diliges Dominum Deum tuum, etc. Ad hanc illuminationem nota fit per Graduale in gentibus virtus illuminatoris. Propter hanc etiam dicitur in Tractu: Intrate in conspectu ejus; quasi dicatur: Accedite et illuminamini. Propter hanc quoque et in Offertorio gratias agimus, dicentes: Benedictus, etc. Quia vero non satis est illuminationem scientiae percepisse; nisi abjiciamus carnalia desideria, congrue illorum exemplo terremur de quibus dicimus in communione: Manducaverunt et saturati sunt.
791
TIT. XXVII. De quadragesimae officio
791
In quadragesima quasi ex persona Liberatoris dicentis se invocanti: Ecce adsum, clamat Ecclesia in officio. Invocabit me et ego exaudiam, etc. Unde in omnibus quae sequuntur, Christum jejunantem tentatoris insidias superasse, super aspidem et basiliscum ambulasse, leonem et draconem conculcasse narrat, victoriam eamdem nobis corpori ejusdem capitis repromittens. Sed quoniam Scriptura prophetarum hoc dicentium, usque ad adventum Christi et passionis ipsius tempus clausa fuit, quia tenebrosa aqua in nubibus aeris, id est occulta scientia in prophetis, donec Agnus Dei, solus dignus solvere librum, significata ejus in passione sua complendo aperiret propheticas voces, idcirco ab hac Dominica vela depensa ducuntur ante sanctae Ecclesiae altaria, ut populus non videat sancta sanctorum donec in hebdomada ante Pascha, depositione velorum eadem reveletur significatio, quae facta est per hoc quod velum templi scissum est, tradente Domino spiritum.
792
TIT. XXVIII. De die cinerum in Capite jejunii
792
In Capite jejunii neque cineribus caput aspergere, neque nudis pedibus ambulare opus esset, si omnes lugendi scientiam haberemus, cunctisque illud aequaliter saperet quod propheta exprobrans: Cecidit, inquit, corona capitis nostri: vae nobis quia peccavimus!, et omnibus esset in promptu facere illud: Scindite corda vestra et non vestimenta vestra. Nunc autem maxima pars nostrum sponte non meminit qualem ornatum capitis, id est cordis, Deum offendendo perdidit. Neque possunt facile corda tepida scindi, nisi extrinsecis adjuvemur ornamentis. Ut igitur meminerimus quod pulvis sumus, quod nos esse pater noster oblitus fuit, quando projecit Deum coronam suam, et exinde sensit nuditatem suam, cinere capita aspergimus, imas partes nudamus, hoc habitu confitentes quod non dii nec de coelo sumus, sed homines, et de terra habuimus principium; et quod per peccata gloria nostra spoliati, et inter hostes nudi constituti, ornatu gloriae Dei indigemus.
793
TIT. XXIX. De poenitentia incipienda eadem die.
793
In Capite jejunii cinis et cilicium, quae sunt arma poenitentium, nobis proponuntur. In cilicio memoria peccatorum pungentium, ut peccatum nos non delectet, sed pungat et feriat, et ad puniendum admoneat: ideo fit de pilis caprarum quae pro peccato solebant offerri. Cinis significat quod aedificium diaboli prius in nobis male constructum debet esse combustum, et ardorem peccati in nobis refriguisse. Unde immundus in lege qui lavabatur aqua non plene mundabatur usque ad vesperam, id est donec fervor defecisset. Cinis autem ille non sine causa fieri solet de sarmento, non passim de quibuslibet lignis. Sarmenta in vite pretiosiora sunt quibuslibet lignis silvestribus, quod fructifera sunt et pretiosum fructum afferunt. Infructuosa vero sarmenta sunt caeteris viliora, quia in nullam fabricam conveniunt, sed in ignem ut ardeant. Ita et Christiani a Christo vite praecisi tanto gravius puniuntur, quanto amplioribus Dei beneficiis sunt abusi.
794
TIT. XXX. De secundae dominicae officio vacante:
794
Secunda Dominica Quadragesimae vacat, nec habet officium nisi mutuatur ab alio, notans quod post imploratum et praestitum nobis divinum auxilium, propriis vacamus officiis, curam carnis non facientes in desideriis, sed a vitiis vacantes etiam a propriis usibus, ut hoc non nobis sed Dei nostri attribuamus miserationi, quoniam in mutato Introitu rogamus reminisci miserationum suarum, ne unquam dominentur nostri inimici; et in Graduali, ut de necessitatibus nos eruat. Ad te, Domine, levavi, animam meam, Miserere mei secundum eloquium, etc.. In Offertorio, itemque in Communione: Intellige clamorem meum. Quae ideo de jejunii die mutuata sunt, quia mali desiderii passiones, quae per daemoniosam Chananaeae filiam designantur, pro qua tanquam pro qualibet peccatrice anima clamat magna illa mulier Ecclesia mater, non ejiciuntur, nisi in oratione et jejunio.
795
TIT. XXXI. De Dominica tertia quadragesimae.
795
In tertia Dominica solummodo divinis intenta jam liberata Ecclesia habet oculos, in Introitu dicens ad Dominum: Oculi mei ad Dominum. Et in Tractn gratulabunda: Ad te levavi animam meam, gaudens quod in Evangelio immundus spiritus exierit ab ea, et fortior Christus superveniens fortis diaboli vasa, id est homines quos in pace possidebat, et arma distribuit. Ideoque in Offertorio praedicat judicia Domini recta, quod ejecto a se daemone rursus ad illum de quo exierat, id est populum judaicum, permissus sit reverti. In Communione gratulatur quod tanquam passer invenit sibi domum, et ut turtur nidum, ut cum beatis sit qui habitant in domo Domini, et qui in saecula saeculorum laudabunt te, vel tanquam post sex dierum opus Sabbatum celebrantes.
796
TIT. XXXII. De Dominica « Laetare, » quae est quarta.
796
Dominica qua Laetare, Jerusalem, in Introitu cantatur, a Septuagesima Sabbatum mundi, id est requiem significat in qua electorum animae deposito carnis onere, velut post bella victrices depositis armis feriatae laetantur; et singulis stolis, id est beatitudine animae muneratae resurrectionem in qua binam animarum et corporum gloriam recipient, praestolantur. Illic Jerusalem, quae sursum est mater omnium, laetatur, et diem festum gerens pro numerositate filiorum de hujus saeculi peregrinatione redeuntium, repositas effundit epulas, et lacteas ex suis uberibus maternae consolationis effundit delicias. In hujus consolationis praeconio gratulabunda Spiritus sancti allocutio prophetali ore ad eam praemittitur. Laetare, Jerusalem, etc. Et consolatio quae hic canitur; satiemini ab uberibus consolationis ejus. In Collecta poscitur quae est consolatio libertatis Dei: quam in Epistola supponit Apostolus: Illa, inquit, quae sursum est Jerusalem, libera est, ipsa est pax in virtute, et abundantia in turribus. De qua in Graduali canimus: Laetantes in his quae dicta sunt, nobis a sanctis apostolis et doctoribus nostris, in domum Domini ibimus. Ad quam cum venerimus complebitur quod in Tractu dicitur: Non commovebitur in aeternum qui habitat in Jerusalem. Cum ablata fuerit virga, id est potestas peccatorum, quam etsi ad tempus dimittit ad probationem, non relinquet Dominus super terram justorum. Hujus quoque laetitiae est illud vitale sanctorum convivium, quo Dominus in Evangelio de quinque panibus et duobus piscibus satiat quinque millia hominum, id est quo de Pauli, Moysi et prophetarum libris crescente copia divinae benedictionis inter ora comedentium, id est inter studia tractantium affatim reficitur mundus, quondam a scientia Dei jejunus, et affluentia dictorum repletis armariis lassi convivae assistimus. Hoc convivium divinae cognitionis hic incipit; perficietur in illius sabbati, de quo loquimur, perenni gloria. Unde Apostolus: Nunc ex parte cognoscimus. Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est. Unde in Offertorio convivas laetantes in epulis laudum, ipsumque convivii patrem benedixit ex Sion, qui habitat in Jerusalem, ut ex praesenti Ecclesia, quae dicitur Sion, id est, specula, in qua videmus nunc per speculum, laudem Domini personare incipientes, perficiamus in ea in qua habitat ipse coelesti Jerusalem; quae secundum Communionis mysticum sensum adhuc aedificatur ut civitas de vivis et electis lapidibus, inquam, ascenderunt tribus Domini, nobiles tribus, regales tribus, sacerdotales tribus.
797
TIT. XXXIII. De Dominica in Passione.
797
Ostenso superioribus Dominicis septem, quomodo a valle lacrymarum et plorationis ascendatur ad civitatem deliciarum et glorificationis, Dominicae Passionis inchoatur celebritas, ut quanta haec divinae miserationis magnitudine obtineatur, prae omnium oculis efferatur, et piis fidelium mentibus ingerantur vulnera et cuncta mortis insignia, quae pertulit pro cunctis unica salus Deus et homo Christus, Unigenitus Patris. Nam prodeuntia vexilla crucis et fulgidum ejus mysterium, acetum, fel, arundinem, clavos, et lanceam perforati corporis tam in nocturnis quam in diurnis semper meditamur canticis. Sicque fiunt comae capitis Ecclesiae, id est cogitationes cordis, quasi purpura regis intincta canalibus, dum passionem Redemptoris authenticis meditatur Scripturis, id est pretiosis purpurae tincturis quae per ora prophetarum et apostolorum, velut per quosdam canales Spiritu sancto conficiente perfluxerunt. Ipse qui jusserat filiis Israel: Si quando exibitis ad bellum vel habebitis dies festos, clangetis tubis super holocaustis et pacificis nostris. Ipse Rex noster, exiturus ad bellum passionis contra diabolum principem mundi, ipse summus sacerdos noster, habiturus epulum corporis et sanguinis sui, cum discipulis celebraturus festum suae sanctae resurrectionis, clangit tuba tanti miraculi resuscitati Lazari, quo et corda piorum ad credendum animaret. Unde et ei cum palmis et laudibus obviam procedunt; et hostes turbati, pontifices scilicet et Pharisaei, collegerunt consilium adversus Jesum, dicentes: Quid facimus? quia hic homo tanta signa facit; si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et quia ab hac hora cogitabant quomodo eum tenerent, jam non palam ambulabat coram eis: sed cum tulissent lapides ut jacerent in eum, abscondit se et exivit de templo, futurus pontifex futurorum bonorum, sicut in Epistola invenitur, non illis qui sicut in Tractu, saepe expugnaverunt ipsum ex juventute ejus, id est primordiis in sanguine Abel justi, et iterum expugnaverunt occidendo prophetas et lapidando qui ad ipsos missi sunt. Nos cum capite secedentes, vocem laetitiae et laudis supprimere incipimus, Gloriam patri in quibusdam subtrahentes( licet brevibus) versiculis: Quia Gloria sanctae Trinitatis, propria laus est. Unde capitis nostri solitudinem et silentium non palam ambulantis, dum non dicitur, significat.
798
TIT. XXXIV. De Sabbato in ramis Palmarum.
798
Sabbato ante Palmas vacat, quoniam Dominus papa eleemosynam dat. Hoc est illud Sabbatum quando Dominus in Bethaniam venit, et in domo Lazari quem suscitaverat coenat, ubi Maria Magdalena pedes ejus lavit et capillis tersit, sicut refert Evangelista: Ante sex dies Paschae, inquit, etc. Ibi celebri mysterio commendatum est odoriferum opus eleemosynae. Maria, id est Ecclesia, pedes Domini, id est pauperes tanquam extrema membra Christi, capillis, qui corpori superfluunt, tergit, id est divitiis quae divitibus superabundant sustentat. Ut igitur dominus papa celebrem cum Maria Domino coenam exhibeat, hoc Sabbato eleemosynam dat; atque ita circa pedes Domini occupatur.
799
TIT. XXXV. De Dominica in ramis Palmarum.
799
Dominica in ramis Palmarum qua Dominus Jerusalem passurus intravit, illa luna decima exstitit, quia praeceptum erat in lege, ut decima die tolleretur agnus, et in quarta decima servaretur immolandus. Et nota quod Moyses in virga decem plagis Pharaonem et Aegyptum percussit: quibus quidem affligitur, sed donec immoletur agnus non vincitur, quia Christus in legis disciplina tanquam in virga decem praeceptis quasi decem plagis suo captivatori repugnare jubet populo Dei, quem diabolus in libertate paradisi conditum in Aegypto hujus mundi captivum tenuit; sed sicut Pharao decem plagis non adeo vincitur ut filios Israel dimitteret, sic et diabolus decem praeceptorum observatione non adeo superatus est, ut homo in paradisum rediret. At ubi Agnus Dei Christus immolatus est in morte primogenitum Pharaonis, id est originale peccatum deletum est et in mari Rubro baptismi Christi sanguine rubentis, actualia quoque peccata cum illo altero penitus absorpta sunt, Dei populo liberato. Luna ergo decima Christus, verus Agnus praecepto Patris obediens, in civitatem Jerusalem cum ramis palmarum acceptus, passurus recipitur. Et ideo post processionem palmarum ejus passio legitur. Haec autem processio praesignat quae utilitas sit in sanguine ipsius, et quis fructus passionis ex illa misericordia, in cujus multitudine benedictus advenit. A monte enim Olivarum primum duos in castellum quod contra eos erat praemittit, ut asinam et pullum illic alligatum solventes sibi adducerent; ascensurus enim erat gloria et honore propter passionem, coronatus ad dexteram Patris, qui est Deus pacis, fons et origo luminis, mons Olivarum, pater misericordiarum, et inde dando dona hominibus missurus est apostolos qui, ligandi et solvendi potestate accepta, asinam et pullum, id est utrumque populum ab errore et onere peccati absolverent, et in adducto sibi humano genere per fidem sedens, ipsum in coelestem Jerusalem induceret, turbis angelorum cum laude occurrentibus, palmarumque victorias cum ramis olivarum, quae sunt pacis insignia sublevantibus. Hoc non debet uno actu cum Dominicali computari, nec enim Dominicae resurrectionis laetitiam commemoramus, qua hoc nobis significavit quod in Galilaeam, id est transmigrationem ad videndum Dominum cum apostolis debeamus exire, ut non simus vetusti, sed in novitate vitae ambulemus. Unde semper in hujusmodi processione praelatos nostros praeeuntes quasi Dominum in Galilaeam sequimur, et locum quo suprema statione processionem terminamus recte Galilaeam nominamus. Unde etiam in his processionibus, ut et gratulemur matri Virgini in resurrectione unigeniti ejus jam non morituri, in cujus passione animam gladius transiit, una statione decantando quod ei sit proprium ejus memoriam facimus etiam diversorio ejus quod in claustro ipsi consuevit esse provisum, eaque salutata processionem pro consueto postperagimus. Prima autem palmarum non laetitiam resurrectionis, sed sacramentum praefert fructus Dominicae passionis, quo illa, sicut praedictum est, ultima Domini processio figuratur. Quia ergo processio palmarum sacramentum est fructus illius passionis Domini, et hac die obediens Patri, calicem passionis bibere venit, recte cum eisdem cum quibus est exceptus palmarum ramis prius legitur passio Domini, et sequitur totum officium de passione, in qua in summa hominis humilitate Deus illuditur, conspuitur, dorsum dat percutientibus, orat pro inimicis, et caetera, obediens Patri patienter fert, quae nobis imitanda Paulus in Epistola proponit manifeste, dicens: Hoc sentite in vobis, quod et in Christo Jesu, etc.
800.1
TIT. XXXVI. De feria tertia post ramos Palmarum.
800.1
Post palmas tertia feria legendam passionem praecurrit illa Lectio, qua consilia cogitantium de morte Christi ostenduntur sic dicentium. Venite, mittamus lignum in panem ejus. Per hos enim dies usque ad quartam feriam studia eorum magis fervescebant, sed timebant ne forte tumultus fieret in populo. Sicut enim superbissimus Aman, erecta cruce quam paraverat Mardochaeo, opportunitatem quaerebat, qua regi de illo suggereret ut apprehenderetur et appenderetur, sic diabolus, inito consilio in domo sua, id est in cordibus Judaeorum, dicendo: Venite, mittamus lignum in panem ejus, quaerebat opportunitatem tradendi Jesum potestati Romanae. Ultionem ergo videmus ejus in eodem ligno transfixi. Nos vero Judaei sumus cum Esther, id est Ecclesia, liberati, ut in Epistola dicitur: et ideo Gloriari nos oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi. quae a poena reorum sublimata est in fronte imperatoris. Caetera quae sequuntur, verba sunt agonizantis Christi, et suam resurrectionem exorantis.
800.2
De feria quarta ejusdem hebdomadae sanctae.
800.3
Feria quarta quando abiit Judas et pactus est Judaeis tradere caput Ecclesiae, ipsa ejus passionem audit, qua, positis genibus, prolixius orasse in agonia factus memoratur, et sudorem ejus decurrentem sicut guttas sanguinis, contremiscit, et tantorum miraculorum contemplatrix, perinde ac si attonita repentino clamore concrepat: In nomine Domini omne genu flectatur: percutiens terrifico clamore humana corda, ut nullus stare audeat rigidus et elatus, cum videt hominum et angelorum Dominum procidisse, et in sudore vultus sui agonizare. Dicto autem cum clamore Introitu, protinus Isaias desiderantissimus hujus Dominicae passionis exspectator, quasi praesens accurrit, lectoris voce nos ad videndum agonem illum excitat dicens: Dicite filiae Sion: Ecce Salvator tuus venit. Et ut ostendat opus passionis cui intendebat, et mercedem gloriae qua coronandus erat, subdit: Ecce merces ejus cum eo et opus illius coram illo. Cujus etiam habitum admirans. Quis est, inquit, iste qui venit de Edom, id est de sanguineis et de terrenis Judaeis, vestibus, id est membris, quae sunt indumenta Deitatis, tinctis purpura sanguinis de Bosra, quae interpretatur firma, id est de civitate Jerusalem quam suo auxilio magis quam muris Deus firmaverat. Cui cum respondisset: Ego qui loquor justitiam, rursus interrogat; si loqueris justitiam, quare rubrum est indumentum tuum pressura crucis? Torcutar, inquit, calcavi solus pro omnibus. His auditis, chorus sciens Domini sui agonem in persona sua orat in Graduali, dicens. Ne avertas, etc. Altera autem Lectione pronuntiata, audiens eum non habentem speciem neque decorem, despectum et novissimum virorum, vulneratum propter iniquitates nostras, et caetera quae ibi narrantur, fit quod non alia die excepta sexta feria in Sabbatis Quatuor Temporum, ut non Alleluia quod per dies Pentecostes fit, non Graduale, sed Tractus sequatur. Musicus enim ille qui dixit: Cantavimus vobis et non saltastis; lamentavimus et non plorastis, cujus lamentationi Graduale, quasi ploratio poenitentiae, et cantationi Alleluia quasi saltatio respondet. In illa locutione ablatus a nobis auditur, et ideo non Alleluia gaudii, non Graduale cujuslibet luctus, sed Tractus multis moeroris sequitur. Quod enim tractus magis quam gradus luctui congruat inde ostenditur, quod non Alleluia ut gradus, sed pro Alleluia gradus quadragesimalibus diebus, quibus mortem per invidiam mundum intrasse lugemus, canitur. Fit autem ut prima Lectione tantum cum Parasceve fiat in omnibus, ad majorem luctum exprimendum, quod quarta tantum venditus cum discipulis habebatur, Parasceve autem penitus ablatus crucifigitur.
801
TIT. XXXVII. De officio in Coena Domini, praecipue de chrismate tunc instituto.
801
Inter tristes horas, quibus capita, id est initia praecidimus, et fines earum sub silentio abscondimus, solemnitatis diei Coenae Domini missa celebris et solemnior exsultat; sicut medias inter nebulas sol interdum subrutilat. Causa haec est, quia enim die hac verum sacrificium ipse summus Sacerdos, ipse hostia contradidit, sacrificiique ritum instituit, accipiens panem et calicem, dicensque: Hoc est corpus meum; Et: Hic est sanguis meus, seque ipsum agnus typicus Deo primus offerens, Novum Testamentum suis haeredibus sanguine suo conscripsit, recte in medio tristitiae quae per omnes horas notatur, missa tanquam in die institutionis suae solemnem concentum, taetumque ministrorum altaris meretur ornatum; et ne quid sancto sacrificio venustatis desit, Gloria in excelsis Deo cantatur, et pontificis omnis ornatus perficitur. Inde est quod hac die papa oleum benedicit, chrisma conficit, poenitentes restituit, significans summum Pontificem oleo misericordiae poenitentibus peccata quasi quaedam vincula solvere, chrismate vero non solum consolatoris, sed et tutoris vicem exhibere. Est enim chrisma oleum cum balsamo, hoc est Spiritus sanctus consolator et tutor. Olim ungebantur soli reges et sacerdotes, in quo futurus rex summus et sacerdos Christus praefigurabatur. Sed postquam per se venit a Deo Patre unctus prae participibus suis, non soli reges et sacerdotes, sed omnis Ecclesia chrismatis unctione consecratur, quod in confirmatione a solis dabatur episcopis: ut patet ex illa Lectione qua in Actibus apostolorum per manum Pauli datus est baptizatis Spiritus sanctus, et in Samariam missi sunt Petrus et Joannes ut baptizati acciperent Spiritum sanctum. Unde datur intelligi quod solis pontificibus apostolorum vicariis id liceat. Verum propter occasionem transitus mortis, ne propter absentiam episcopi baptizati sine quacunque unctione migrent, Sylvester papa instituit, ut presbyteri baptizatum simul liniant, sed in vertice non in fronte. Nec dicas: Quid prodest mysterium confirmationis( quasi non de fonte totum suscipiamus) adjectione novi generis? Non ita est intelligendum. Nam quid prodest parvulo magnam haereditatem providere et tutorem non dare? Paracletus itaque non regeneratis in Christo consolator et custos et tutor est: consolatur enim oleo misericordiae peccata relaxando, virtutes conferendo, et bona promittendo; tuetur autem odore balsami inimicos fugando et in bono confirmando. Hoc chrismate in frontibus nostris ex sanguine veri Agni tanquam utroque poste signamur, ut exterminator diabolus in animam et corpus nostrum jus nullum nocendi habeat. Qui verum Pharaonem fugientes, et per mare baptismi ad Deum tendentes, submerso Pharaone, in voce exsultationis et confessionis paschalis agni convivium celebremus in domibus nostris, dicentes: Pascha nostrum immolatus est Christus: itaque epulemur. Quod autem ampulla cum chrismate, antequam veniat ad altare, in medio tantum apparet, significat Christum, cujus corporis sacramentum tunc est institutum, plenitudinem Spiritus sancti continentem, initium suum, quod scilicet de Virgine natus sit; et finem, quod videlicet per mortem suam mortem destrueret, occulisse antequam ad altare crucis veniret; medium tantum apparebat, id est miracula quae in medio inter initium et finem faciebat, in quibus quod esset Deus comprobabatur. In ipso autem altari crucis initium ejus et finis apparuit, ut jam dicatur: Vere filius Dei erat iste. Quod autem hostia ministris altaris visibilis salutatur, caeteris invisibilis et operta, significat quod post Pascha testibus suae resurrectionis visibilem se praebuit. Quod autem a caeteris invisibilis salutatur, significat quod Christus in coelum unde venerat rediens, sicut dicit: Exivi a Patre, et veni in mundum: et iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem, a nobis corporaliter non videtur, quam tamen quotidie venerando salutamus.
802
TIT. XXXVIII. De mysterio in lotione pedum.
802
Duplici, scilicet morali et historico sensu Dominus nos instruit, dum surgens a coena ponit vestimenta, et praecinctus linteo, et aqua in pelvim fusa pedes lavit discipulorum. Nam historice dans exemplum, ut quemadmodum fecit et nos faciamus, nostram superbiam deprimit. Quomodo enim, cum simus pulvis et cinis, non erubescamus in contemptum nostri similium rigidam cervicem et staturam erigere, quando audivimus Creatorem coeli et terrae, flexis genibus, ad solum, lavandis discipulorum pedibus incurvatum esse? Hic quoque moraliter pietatis sacramentum est, quod Christus surrexerat a coena paternae gloriae, deposuerat purpuram sui imperii, seipsum exinaniens, et terrena carne quasi linteo, cujus materia de terra oritur, praecinctus, fudit aquam baptismi vel poenitentiae, vel sanguinem suum velut aquam in pelvim; atque cum illum in remissionem peccatorum sumimus, quotidie lavat pedes nostros, id est actus, quamvis semel loti per baptismum toti sumus mundi per fidem, quos si hoc modo lavare contemnimus, non habebimus partem cum illo. Nisi enim, inquit, manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam in vobis, etc. Convenienter praemittitur huic lectioni evangelicae, apostolica: qua cum dicitur Convenientibus vobis, etc. qualiter hoc sacramento lavemur ostenditur, ut prius probet seipsum homo, et sic edat. A sordibus enim nulla re melius purificamur, quam ut odientes peccata nostra ad hanc mensam pure accedamus. Hoc etiam opere Ecclesiarum praelatis more regum gentium dominari prohibuit et ministrari, sed in morem servorum lavare pedes et illis ministrare. Ubi autem subditi similes bestiis fiunt, praelatos eis dominari vetus est auctoritas. Ubi homines sunt rationabiliter vivendo, etiam si pulvere venialium pedes foedaverint, evangelicus homo non praelatum se noverit, sed se ad lavandos pedes, et porrigendum osculum humiliter se illis submittat.
803
TIT. XXXIX. De duplici mandato perficiendo.
803
In ipso autem die coenae Domini duo mandata consuevit homo facere, pauperum videlicet et congregationis: In primo, Maria suscipiens Christum in Bethania, ad convivium surrexit a coena et accipiens libram unguenti, unxit pedes Jesu, et capillis tersit, et domus impleta est ex odore unguenti. Haec mulier typum gessit Ecclesiae, quae pedes Domini ungens, id est pauperes eleemosynis refovens, capillis tergit, dum eos superfluis reficit. Hoc ergo mandatum est Ecclesiae obsequium; ideoque omnis congregatio pedes lavat pauperum, quae veluti Maria Christum in Bethaniam ad coenam invitat, dum pauperes in quibus Christus, in domo obedientiae charitatis officium exhibendo recipit, surgens a coena, quasi jejunium frangens, fert libram unguenti, dum surgens a mensa post modicum gustum intentionem gerit eleemosynae Christum redolentis. Hoc mandatum pauperum dicitur Ecclesiae; mandatum autem congregationis Christi. Ideoque in primo tota congregatio; in secundo soli praelati vice Christi deserviunt. Pulchre autem Ecclesia suo mandato Dominum suum praevenit, ut, antequam Christus pedes discipulorum lavet, ipsi discipuli Christi pedes, id est pauperum lavent, et eleemosynae unguento ungant, ut domus, in qua Christus, hora qua per praelatos nostros pedes laverat, impleatur ex odore hujus unguenti.
804
TIT. XL. De officio trium noctium, videlicet in coena Domini, in Parasceve, et sabbato sequenti.
804
In nocte Coenae Domini, quando traditur Christus, et nocte Parasceves, quando crucifigitur, et nocte Sabbati quae est in sepulcro: canonici et monachi in usitato ordine novem Lectionibus vigilias celebrant, et in tenebris consummant, obsequia triduanae Christi mortis insinuantes, et ipsas vigilias luctui mortis Christi deputari ostendentes, quae parum aut nihil ab officio mortuorum distent. Ideoque in omnibus horis capita praecidimus, et fines sub silentio abscondimus, quia ipse qui est initium et finis, α et ω, per hos dies a nobis ablatus est, in manus peccatorum traditus, et inter iniquos projectus. Gloria Patri omnino subtrahitur propter hoc ipsum quod in quibusdam locis a Dominica de Passione coepit subtrahi, quia ex tunc Christus coepit ad mortem inquiri. Quod candelae finitis singulis psalmis aut lectionibus, singulae exstinguuntur, factum Judaeorum repraesentat, qui singulos prophetas solem nasciturum praecedentes, et prophetico sermone lucentes impletis prophetiae officiis occiderunt. Illa autem quae suo lumine Evangelium cum legeretur illustravit, ultima non major caeteris exstinguitur: dum Christus qui evangelizavit quasi unus ex prophetis reputatus, ultimus est occisus, et hic exstinctus profundas illis erroris et perfidiae tenebras reliquit. Unde crucifixo Domino tenebrae factae sunt per universam terram.
805
TIT. XLI. De ignis exstincti mystica recuperatione per dictum tempus.
805
Amisso igne ad lapidem Christum per eosdem tres dies confugimus ut eo percusso ignem occultum eliciamus, vel crystallinum lapidem soli objicientes escam subjicimus, ut mediante crystallo aspectu solis carbones exstincti reviviscant. Lapis percussus ignem emittit, dum Christus lapis angularis verbere crucis percussus, Spiritum sanctum nobis effudit: quod in oratione benedictionis ejusdem ignis satis ostenditur. Crystallus autem medius inter solem et exstinctos carbones, mediator Dei et homi num est, homo Christus Jesus, qui inter Deum et exstinctos homines medius interveniens, a Deo Patre per seipsum nobis ignem ingerit, quem ut ipse testatur, venit mittere ut ardeat. Si ergo lumen Christi amisimus peccando, ad novi ignis benedictionem solemni processione exeamus extra castra improperium ejus portantes, credentes in eum quem in se Judaei a praesenti vita exstinxerunt.
806
TIT. XLII. De incrementis tristitiae Ecclesiae, immi nente Dominica passione.
806
Deinde, imminente vespera, majora tristitiae sequuntur incrementa, altaria spoliantur, campanae conticescunt, omnes horas praeter nocturnas triste silentium absorbet, altare nudatur, dum Christus illud utique altare quod de terra fieri a Moyse praecipitur, nostrae menti praesentatur, sine specie et decore, ut cum propheta eum propter nos exspoliatum videntes, dicamus: Ecce vidimus eum non habentem speciem neque decorem. Vere languores nostros ipse tulit, etc., ipse speciosus forma prae filiis hominum, seipsum exinanivit, nudatus omni honore, non solo divino, sed dum conspuitur, et alia patitur, etiam humano. Hoc autem altare hispidis ramusculis aqua et vino lavatur, dum Christus asperis flagellis aquam ablutionis et vinum redemptionis nobis propinasse creditur. Campanis silentium indicimus, notantes sanctos Christi praecones, qui charitatis igne decocti, et divina institutione formati, in protectione Dei coeli tanquam in turre fortitudinis commanentes, quadam supernae dilectionis chorda commoventur, ut tota die et nocte non cessent laudare nomen Domini, scilicet sanctos apostolos, non solum tunc conticuisse, sed etiam fugisse. Unde illa vehemens campana Petrus, cujus vox dicentis: Tu es Christus, Filius Dei vivi, in omnem terram exivit, tunc non solum reprimitur, sed fugit, et negando rauca sonat. His ergo signis cessantibus, Christum torcular calcantem, solumque in ligno crucis extenso corpore tympanizantem, ligneo malleolo in tabula suspenso et personantem, populum ad Ecclesiam invitantem significamus. Hoc quoque silentium apostolorum Horarum silentium notat. Nocturnae vero non solum sub silentio, sed magis sonora voce decantantur, quia tempus aliud per diem, per noctem aliud notatur. Nam diurnis horis praesentiam significamus Dominicae passionis; nocturnis autem priora, per quae futuram eamdem passionem prophetae aperte pronuntiaverunt, quinque non tacentes occisi sunt. Nobis eorum voces protendentibus candelae exstinguuntur: quarum ultima quae exstinguitur ad canticum Evangelii, ipsum Dominum qui evangelizans occisus est significat, ut eo exstincto jam pro morte tristes in die sileamus.
807
TIT. XLIII. De Parasceve quare sit dolore potius quam gaudio celebranda; et de poenitentia tunc agenda, et de Passione secundum Joannem.
807
Die Parasceve, gloriari nos oportet in cruce Domini nostri Jesu Christi, et in gratia tanti pretii quod pro nostra redemptione datum est, ipsam cum pura mente et devota adorare et venerari Verum cur a missarum celebratione vocamus, et a publicis cessamus gaudiis, cum passio Dominica quae hac die peracta est, principium sit nostrae salutis ac consummatio? Nam sicut unius martyris dies qua per passionem ad gloriam transmigravit, nobis festiva est, quia pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus, haec dies, qua martyrum et sanctorum omnium Rex, omnibus sanctis antiquis et novis per mortem suam paradisum aperuit et inferni claustra confregit, merito majoribus gaudiis honoretur. Sed hanc gloriam et exsultationem nostram, quaedam dolorosa nimium obnubilant, quia nostri causa imperiosa sanctae Trinitatis charitas hominem tantae reverentiae qui cum Deo verbo una est persona, hominem innocentem morti nihil debentem, morti addixit, sicut Apostolus dicit: Qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Non igitur debemus ita gaudere de gratia traditi vel de charitate morientis, ut non doleamus quod tanto Domino tormentorum causa fuimus, et ideo a sacrificii gaudiis cessamus. Siquidem non dolere ingratitudinis, sed ultra gaudere dignoscitur esse crudelitatis. Hac ergo tristi die contristemur ad poenitentiam, ferrum lanceae Dominicae pertranseat animam nostram, clavi manuum et pedum carnem nostram transfigant, crux nostram suspendat concupiscentiam, compatiamur ut conregnemus. Hodie non sacrificemus dum nobis hostia de manibus tollitur; non sacrificent amici, dum trucidant inimici, differatur usque in diem illum quo tantus victor resurgens, suam nobis victoriam nuntiabit: profundum interim teneamus silentium moerori amicum, et interiorem penetrantes solitudinem, solventesque cum Moyse calceamentum de pedibus, audiamus illum tanquam de medio rubi dicentem: Videns vidi afflictionem populi mei, et descendi liberare eum. Nunc enim quasi in rubo spinis inhaeret, clavis confixus, spinis coronatus, crucisque arbustum guttis sanguineis quasi rubentibus pullulat mortis, ut, sicut ait Prudentius:.... tristes purgentur sanguine culpae, Quem contorta rubus densis cruciatibus edit. Hac die legitur Passio secundum Joannem, et quia ultimus scripsit, et praesens, sicut notus pontifici, caeteris non audentibus adesse, interfuit: cui virgini matrem Virginem Dominus virgo commendavit.
808
TIT. XLIV. De gustato vino felle misto.
808
Quod cum acetum felle mistum gustasset, noluit bibere, reprobationem notat vineae suae gentis Judaicae, de qua exspectavit ut faceret uvam, et fecit labruscam, tandem miscuit amaritudinem; qua gustata modice per triduum deinceps de genimine vitis illius bibere non curavit. Resurgens enim a mortuis, jam non moritur.
809
TIT. XLV. De chlamide purpurea seu coccinea.
809
Chlamyde quod coccinea ignei coloris qui in tabernaculo offertur, et veste sacerdotis bis tincta legitur circumdatus geminam dilectionem significat qua obediens Patri propter nimiam charitatem suam pro nobis calicem bibit passionis, ut et nos sequentes vestigia ejus, gemina hac veste discretionis fulgeamus, et quidquid offerimus quasi ignitum et bene coloratum coram divinis placeat obtutibus.
810
TIT. XLVI. De arundine Christo in manum data
810
Arundinem accipere ab illudentibus non recusavit, ut sacrilegium scriberet Judaeorum, et animalia venenata interficeret, et ostenderet quod virgam in manu, id est animam in potestate haberet, ut volens poneret et resumeret, et sicut virga Moysi versa in colubrum, id est in mortem, quae per colubrum venit, colubros Aegyptiorum, id est mortes assumeret peccatorum, et iterum in virgam, id est in potestatem rediret pristinam.
811
TIT. XLVII. De spinea corona et colaphis, et quod Domini non franguntur crura et de sanguine et aqua de latere ejus profluentibus.
811
Spineam autem gestat coronam, ut innotescat quod peccata nostra ipse portavit. Illusus colaphizatur, fortissimus praebens humilitatis exemplum, ut collum, homo erubescat erigere et superbire, tot conviciis humiliato Deo et omnium Domino. Ejus non franguntur cruca, et universae viae ejus inter tot passiones rectae erant, quatenus in tribulatione non deficiamus, sed firmi perseveremus. De latere ejus non solus sanguis, sed etiam aqua manavit, ut esset unde a peccatis lavaremur. Aqua enim tantum sordes corporis lavare poterat, quae sanguini, qui est pretium redemptionis, juncta virtutem sumpsit ad abluendas peccatorum invisibiles sordes: ut comparetur vera similitudine Rubro mari, per quod salvatus populus Israel transivit, Pharaone submerso cum curribus et equitibus suis; nam fugientes Aegyptum hujus saeculi, mundatos in terram repromissionis transmittit, diabolum persequentem penitus absorbet cum praeteritis actibus et pompis ejus, et ut de latere ipsius morientis nasceretur Ecclesia, sicut de costa Adae dormientis formata est Eva.
812
TIT. XLVIII. De precibus quae tunc pro omnibus fiunt.
812
Hac die pro statu Ecclesiae, gradibus, dignitatibus et ordinibus solemnes fiunt orationes, quia orans pro omnibus summus pontifex stetit juxta aram templi habens thuribulum, etc. Juxta scilicet aram crucis habens aureum immaculati corporis thuribulum in conspectu Dei pendens in cruce sustulit, in quo orationis incensum Patri adolevit. Recte ergo et nos cum illo communes orationes offerimus quod juxta illud additum est, et data sunt incensa multa. Pro Judaeis autem genua non flectimus, quia caecitas quae contigit Israel, nullius orationis manu potest depelli; tamen oramus utcunque, quia hoc futurum est sed genua non flectimus, quia enim divinis judiciis occurrere non possumus, vehementem orationem non intendimus.
813
TIT. XLIX. De triplici aqua, quae in Christo profluxit lacrymante, sudante et jam mortuo.
813
Triplicem aquam et triplicem sanguinem suum nobis apposuit Christus. Plorat super Lazarum et super sanctam civitatem Jerusalem; et haec est aqua pura. Sudanti imminente hora passionis, non tam ab oculis quam a toto corpore manat aqua cum sanguine mista, et haec sanguinei coloris. Tertia est quae pariter cum sanguine de ejus latere fluxit. Vere poenitens primam habet si in spiritu humilitatis et in animo contrito maculas suorum diluit peccatorum. Sic enim largiente Domino, pellem mutabis Aethiopis, lamentando dolens inveteratas litteras mortis. Secundam aquam habes, si in sudore vultus tui labore poenitentiae corpus dissolvis et concupiscentiae flammam restringis. Jam vero si perfecte coeperis usque ad devotionem tui, in divinam profluere contemplationem tertiam a latere Domini aquam ebibisti.
814
TIT. L. De triplici dedicatione templi.
814
Triplex templi dedicatio legitur: Prima in autumno sub Salomone; secunda in vere sub Zorobabel; tertia in hieme sub Juda Machabaeo. Salomon enim aedificavit templum, et septima die mensis septimi dedicavit. Quod Nabuchodonosor destruxit, et post septuaginta annos sub Zorobabel, tertia die duodecimi mensis est dedicatum. Ipsum quoque postea cum destruxisset Antiochus, Judas Machabaeus illud mense nono dedicavit. Triplex ergo dedicatio, triplicem notat in Ecclesia ordinem: conjugalem, vidualem, virginalem. Primo tricesimus, secundo sexagesimus, tertio est centesimus fructus. Isti sunt tres viri qui salvantur, Daniel, Noe et Job. Daniel quiescit in lecto, Noe laborat in molendino, Job nuptias celebrat in domo. Unusquisque etiam Deo tripliciter dedicatur, id est possessio Dei efficitur: Primo, per baptismi regenerationem; secundo, per poenitentiae satisfactionem; tertio, per peccatorum confessionem; Templum enim sanctum est, quod estis vos, dedicandum illis tribus dedicatoribus. Dedicet Salomon domum quietis, Zorobabel satisfactionis, Judas confessionis. Nullum Deus habet habitaculum nisi vel in quietis, vel in poenitentibus, vel in confitentibus. Quies pertinet ad pacem, poenitentia ad humilitatem, confessio ad timorem. Dedicat ergo Salomon quietem in pace, Zorobabel poenitentiam in humilitate, Judas confessionem in timore; Salomon in justo, Zorobabel in justificato, Judas in justificando. Ut hic triplex in tabernaculo funiculus dedicetur, triplici fundamento fundatur. Pax nostra in bonitate, ne sit simulatoria; satisfactio in disciplina, ne sit erronea; confessio in scientia, ne sit fatua. In his tribus postulabat fundari qui dicebat: Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me; bonitatem, ne pax mea sit ficta; disciplinam, ne aberret satisfactio scientiam, ne infatuetur confessio. Nunquam congruentior est scientia quam circa confessionem.
815
TIT. LI. De quinque in quibus consistit templi dedicatio moraliter explicatis.
815
Quinque sunt, ut arbitror, in quibus consistit templi dedicatio: aspersio aquae, cui tria miscentur, sal, cinis et vinum; inscriptio in pavimento alphabeti; unctio chrismatis in duodecim locis; illuminatio duodena; Benedictio episcopalis cuncta concludens. Aspersio profusio poenitentiae est et lamenti, habens cinerem, salem et vinum. Sal timor. Unde in omni sacrificio sal per omnes gradus comitatur. In omnibus enim sacrificiis quae offert Christianus, debet esset timor ante oculos ejus. Cinis est memoria circumeuntis humanitatis. Vita enim nostra est quasi linea circumducta ad idem rediens, a pulvere enim punctum incipiens, et per defectus naturales progrediens, circulariter ad pulverem revertitur. Hanc periodum inevitabilem fecit manus Domini impellentis nos cum ait: Terra es et in terram ibis. Vinum est memoria Dominicae passionis, quae ad resolvendum in lacrymas hominem, dum eum pro se morte turpissima condemnatum recolit, valde accommoda est. Inscriptio rigor est ordinis nostri, qui nobis a sanctis Patribus traditus est. Gemina est inscriptio, quia et in tabulis cordis, et in pavimento corporis indelebiliter scribi debet ab angulo in angulum. Cor autem angulosum dicitur dolosun. Hic autem duos angulos, cor humile et cor altum vocamus, Cor humile, cum quis mente quae in se sunt abjectissima considerat; cor altum, cum quae sursum sunt altissima contemplatur. Vel ab angulo in angulum, ut a capite usque ad pedes, divinorum institutione informetur, vel a principio usque in finem. Unctio duodena, est apostolica institutio. Nunc itaque aspersi per poenitentiam, inscripti per disciplinam, uncti per gratiam, illuminati per operationem, extremam benedictionem exspectetis. Scitis enim cui credidistis: et certi estis quoniam apponet justus Judex illam vobis dare benedictionem, qua electos in suum regnum vocare dignabitur, dicens: Venite, benedicti Patris mei, etc..
816
TIT. LII. De lotione pedum in coena: aliter.
816
Transiturus Christus de mundo ad Patrem celebravit mandatum, posuit vestimenta, praecinxit se linteo, misit aquam in pelvim, factum hoc plenum est mysteriis, redundat sacramentis. Christus vestimentum deposuit, cum, purpuram regiae dignitatis relinquens, seipsum exinanivit, et linteo servilis formae contra diabolum pugnaturus se praecinxit. Misit aquam in pelvim, dum pretiosum sanguinem in terram effudit, in illam, inquam, terram quae aperuit os suum, et suscepit sanguinem Abel effusum de manu Cain, id est sanguinem Christi de manu Judaeorum, id est in Ecclesiam, et in unamquamque fidelem animam. Diu vacua fuit pelvis ista, diu arida et inaquosa terra ista, et anima nostra sicut terra sine aqua. Venit Christus, effudit aquam in pelvim, pretiosum sanguinem in terram; si tamen pelvis sumus. Pelvis duo habet: concavitatem et sonoritatem. Concavitas est intus, sonoritas exterius, sic et nos debemus evacuare nos a vitiis sono confessionis, ut aquam de latere Christi suscipiamus lavantem maculas peccatorum. Extersit linteo, id est carne. Ipse enim peccata nostra in carne sua portavit. Sed quid est quod solos pedes lavat hic discipulis, quia ex ea parte qua terram tangere in necessariis compelluntur sine peccato esse non possunt, et ideo in perfectis soli pedes lavantur, id est venialia; nos autem miseri quod non tantum cogitando, sed et operando et consuescendo peccamus, cum Petro dicamus: Domine, non tantum pedes, sed et manus et caput. Lava pedes cogitationum, manus operationum, caput consuetudinis.
817
TIT. LIII. De purificatione triplici, et sex hydriis.
817
Erant ibi sex hydriae positae secundum purificationem Judaeorum. Tres sunt purificationes aptae purificandis veris Judaeis, in primis Judaeis: Primae, reconciliationis, quibus a mala servitute in bonos servos reconciliamur; secundae, adoptionis, quibus in filios adoptamur, et tertiae, glorificationis quibus haeredes Dei, cohaeredes autem Christi efficimur. Sex autem ponendae sunt hydriae: Prima hydria, id est purgatio, est in compunctione. In quacunque enim hora peccator conversus fuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Secunda est confessio: omnia enim in confessione lavantur. Unde: Dic tu prior iniquitates tuas, et Dominus deponet eas. Tertia eleemosynarum largitio: Date eleemosynam et omnia munda sunt vobis. Quarta injuriarum remissio: Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quinta carnis afflictio: Afflictus et humilitatus sum nimis, etc.. Sexta obedientia sermonis Dei: Vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. Istae hydriae illis sunt vacuae qui nullo Dei timore ad poenitentiae lamenta consurgunt. Hos jubet Jesus impleri aqua, id est divino timore. Timor enim Domini, aqua vitae; etsi minus sapida, tamen hominem refrigefaciens noxis desideriis aestuantem. Aqua ista est quae ignita jacula inimici valet exstinguere. Aqua semper ima petit, et timor ad inferiora descendit, et inferna loca pavida mente perlustrat. Ejus enim vox est: Vadam ad portas inferi. Sed divina virtute mutatur in vinum, quia charitas foras mittit timorem. Dicuntur autem lapideae non per duritiam, sed per stabilitatem; capiunt singulae metretas binas vel ternas, quia duplex est timor, ne scilicet contingat detrudi in infernum, et ne ab aeterna gloria excludi. Sed qui miserunt manum ad fortia, non timebunt domui suae a frigoribus nivis, id est ne vino spirituali fraudentur. In primis nuptiis per dictas hydrias purificatus transit ad secundas nuptias et purificationes, ut adoptetur et desinat esse servus, et ex illis ad tertias, ut sedeat cum Patre ad mensam in regno suo; ad quas quoniam invitavit nos, simus interim similes hominibus exspectantibus dominum suum quando revertatur a nuptiis, ut cum venerit confestim aperiamus ei. Veniet enim exspectantibus se in veritate, tanquam revertens a nuptiis inebriatus vino charitatis, et immemor iniquitatum nostrarum. Veniet autem non exspectantibus, tanquam revertens a nuptiis, sed quasi potens crapulatus ac velut ebrius, immemor miserationum suarum quia quantum ad illos obliviscitur misereri Deus.
818
TIT. LIV. De quadruplici purificatione per Christum instituta, in die Purificationis.
818
Quatuor Christus purgationes peccatorum faciens, purificat mundum, aqua, sanguine, spiritu et igni. Hic est, inquit Joannes, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus. Hic est qui baptizat in Spiritu sancto et igni. Primum est contritio cordis, secundum afflictio corporis, tertium opus pietatis et fidei, quartum patientia in tribulatione. His quatuor diebus purgationis nostrae purgamur ut natum offeramus cum matre et suscipiamus cum Simeone. Unde et Christus aqua baptizavit, pedesque discipulorum lavit, dedicans baptismum lacrymarum quae de contritione profluunt cordis. Sanguinem fudit, ut et nos per mortificationem corporis participantes de ejus passione lavemus stolas nostras in sanguine Agni. Spiritum dedit: unde charitas proximi diffusa est in cordibus nostris, ut in nobis multitudinem operiat peccatorum. Quae si minus perfecta est ut tot et tanta non valeat operire, admovet ignem conflator ille qui comburat filios Levi, et quidquid residuum est rubiginis, ignis excoquit praesentis et futurae tribulationis, ut tandem cantare possimus: Transivimus per ignem et aquam, etc.
819
TIT. LV. De tribus tabernaculis, de quibus Petrus: « Faciamus hic tria tabernacula. »
819
Tria sunt tabernacula: Synagoga, Ecclesia, coelum. Primum Moysi, secundum Eliae, de quo Dominus: Elias venturus est: et ipse restituet omnia. Tertium Christi tabernaculum: Primum tabernaculum factum est, ut ait Apostolus, in quo erant candelabra, scilicet patriarchae et prophetae, et mensa, lex, panes, cibi spirituales mandatorum; secundum post velamentum legis, in quo thuribulum sunt apostoli, cujus odor aliis mortis in mortem, aliis vitae in vitam. Urna habens manna, quae est Christi humanitas habens divinitatem, et virga aurea et virga Aaron quae floruit et nucem protulit amigdalinam, quae est Maria virgo quae Christum concepit et peperit contra naturam; tertium vero, in quod non manu factum, ut ait Apostolus, Jesus factus pontifex introivit. Primum fuit in umbra et figura, secundum in figura et veritate, tertium in sola veritate. In primo ostenditur vita, in secundo datur, in tertio possidetur.
820
TIT. LVI. De passionis Dominicae voluntarie susceptae et crucis sublimitate et fructu.
820
Dixi, inquit Dominus: Ascendam in palmam et apprehendam fructus ejus. Quo verbo tria notantur: in dicto, proponentis arbitrium et voluntas qua passus est; in ascensu crucifixi sublimitas, qua per passionem exaltatus est; in apprehensione fructus, redemptionis demonstratur utilitas, quia non sine fructu passus est. Ascendit itaque crucem voluntate, triumphavit in ea potestate, fructum ex ea collegit pietate. Uno opere pariter et mundum irrisit, et diabolum peremit, et Christianum redemit. Dicant ergo qui redempti sunt, quos redemit de manu inimici Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi!. In qua tribus tria fecit Dominus: Sapientia nequam infatuavit consilium, justitia destruxit eum qui mortis habebat imperium, misericordia liberavit capitivum. Et ideo merito in ea gloriatur, in ea liberatus, triumpho vivificatus, ministerio justificatus, exemplo confirmatus, munitus signo. Sic justae rationis consequentia postulat ut exemplum crucifixi ad justificationem suis imprimant moribus, qui signum crucis ad munimen suis imprimunt frontibus, ut ejus vivant lege cujus armantur fide; alioquin miles characterem regis fallaciter gestat, cujus praescriptum non observat; non recte se tuetur ejus signo, cujus non paret imperio, sicut inimici crucis luxuriantes contra pietatem crucis; qui ea non se tuebuntur, cum ministerio angelorum non hominum signabitur in frontibus gementium et dolentium, ut discernantur salvendi a multitudine perditorum: quos et ille discernebat qui dicebat: Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
821
TIT. LVII. De sindone munda et corona spinea in passione Dominica.
821
Involvit Joseph corpus Jesu in sindone munda, quia in munda conscientia suscipiendus est Dominus et puro corde, quasi in monumento novo. Spinea corona regnum ex peccatoribus significavit.
822
TIT. LVIII. De obedientia, patientia, et perseverantia in passione Christi designatis.
822
Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. In passione Christi tria virtutum insignia tanquam ad omnium aliorum inchoationem, persecutionem et consummationem declarata sunt. Prima, obedientia, qua usque ad mortem factus est obediens Patri; secunda, patientia magna, quoniam doloribus et irrisoribus non succubuit; major, quoniam honoribus non cessit; maxima, quoniam pro persecutoribus oravit. De hac patientia dictum est: Os non comminuetis ex eo; quia sicut ossa corporis, sic patientia fortitudo totius religionis tertia, perseverantia, quoniam in cruce moritur, et non a se, sed ab alio deponitur. Obedientia ergo bellum in Christo adversus diabolum suscepit; patientia, perseverantia vicit. Ideoque si vultis ejus sequi vestigia, ut quemadmodum ipse quem ducem in via elegistis ambulavit et vos ambuletis, propositum vobis certamen suscipite obedienter, quaerite patienter, perseverate feliciter. Omne namque opus bonum obedientia inchoat, patientia tolerat, perseverantia consummat, quia omnes currunt, sed unus accipit bravium.
823.1
TIT. LIX. De triplici voluntate signanda in tristitia Christi usque ad mortem.
823.1
Tristis est anima mea usque ad mortem.
823.2
In hac tristitia tria considerantur: voluntas Patris, voluntas spiritus, voluntas carnis. Voluntas Patris erat per Christi mortem humanum genus redimere. Voluntas spiritus erat eadem quae Patris. Voluntas carnis mortem refugiebat naturaliter, si tamen mutata voluntate Dei alioquando: Non mea, inquit, sed tua voluntas fiat.
824
TIT. LX. Quare prophetiae et Epistolae in officio divino dispari voce terminentur.
824
Prophetiae submissa, Epistolae elevata voce terminantur, quia in Veteri Testamento temporalia quibus graves erant manus Moysi promittebantur; in Novo autem spiritualia et aeterna, quae sursum sunt et nos vocant, promittuntur.
825
TIT. LXI. De tribus quae Dominum mori pro nobis voluntaria quadam coactione compulerunt.
825
Dominum Jesum subire mortis et crucis ignominiam tria quaedam praecipue, coactione voluntaria compulerunt; filialis et pura obedientia, qua prioris inobedientiae piaculum solveretur; compassibilis et communis miseria, quae illius justitiam inflexibilem et virgam ferream ad misericordiam flecti optabant; et miseria illa et ponderosa et gravis, quae cervices hominum communis hostis potestate et mortis addictione premebat; publica et generalis, quae justos et injustos simili obligationis sententia pariter obligabat; continua et perennis, quae nisi per Christum redemptionis gratia fieret, irremediabilis captivitatis nexu omne genus hominum in damnationis voragine absorbebat. Porro tertium quod spontanee coegit in mortem, est celeberrima et solemnis victoria, cujus successu, inevitabilis diaboli et mortis potentia, in momento gloriose et efficaciter erat imminuenda.
826
TIT. LXII. De quadruplici traditione Christi.
826
Filius hominis tradetur. Traditionum alia missionis vel permissionis, qua Pater tradit Filium; alia propitiationis, qua filius seipsum; alia proditionis, qua eum Judas summis pontificibus; alia damnationis, qua eum praeses flagellatum tradidit Judaeis. De prima: Qui proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit eum. De secunda: Qui dilexit nos et tradidit semetipsum pro nobis. De tertia: Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur. De quarta: Tradent eum gentibus ad illudendum, etc.
827
TIT. LXIII. De triplici effusione sanguinis Christi.
827
Triplicem sanguinem nobis fudit Dominus: de manibus, pedibus, latere. Hoc in cruce fecit pretium nostrum, in altari poculum, in exsilio viaticum in exitu de Aegypto conductum, in coelo advocatum.
828
TIT. LXIV. De varia Christi apparitione variis facta, et in locis et modis; et de nostra apparitione.
828
Quomodo tertio die solemnitate ter repetita, tribus locis et tribus modis apparuit Christus? In stabulo tribus Magis, prima die; in baptismo paucis discipulis, secunda die; in convivio pluribus invitatis, tertia die. Prima apparitio facta est in loco vili, secunda in humili, tertia in sublimi. Haec apparitio prima facta magis per stellam in oraculo; secunda discipulis per vocem auditam in propatulo; tertia in conviviis per vinum factum in miraculo. In loco vili stella visa est sapientibus, ut sapientium sapientia destruatur. Vox in propatulo audita simplicibus, ut simplicitas instruatur. Vinum in miraculo mistum anteponitur dubitantibus, ut infidelitas confundatur. De prima dicitur: Sapientia hujus mundi stultitia est apud Deum. De secunda: Estote simplices sicut columbae. De tertia: Omne quod non est ex fide peccatum est. Apparuit autem tribus modis: In stabulo hominis filius; in baptismate Dei Filius et de Spiritu conceptus: quia dictum est: Hic est Filius meus dilectus. Et super eum est Spiritus sancti visus. In convivio vero Deus quia hoc nemo posset facere nisi esset Deus cum eo. Prima apparitio in humanitate, qua verus homo; secunda in dignitate qua plus quam homo; tertia in potestate qua aequalis Deo. Similiter et nos appareamus tribus locis et modis, incipientes in stabulo, proficientes in baptisimo, perseverantes in convivio. Adam apparuit, ut jumentum in stabulo: Infixus sum, inquit, in limo profundi. Naaman Syrus, et eunuchus Candacis reginae, in baptismo: Ecce aquam, inquit, Quis prohibet me baptizari. Stephanus in convivio. Ecce, inquit, video coelos apertos. In primo clamat inferius: Sana animam meam, quia peccavi tibi. In secundo mundus orat: Amplius lava me, Domine. In tertio famelicus: Panem nostrum quotidianum da nobis hodie. In stabulo curamur ejus livore; in baptismo lavamur ejus cruore; in convivio inebriabimur ejus odore. De primo dicitur: Livore ejus sanati sumus; de secundo: Abluti estis, sanctificati estis. De tertio: Curremus in odore unguentorum tuorum. Stabulum est in fetore peccatorum tuorum, baptismus in decore donorum, convivium in odore meritorum. Similiter tribus modis apparet, in conscientia, fama, justitia. Conscientia refertur ad stellam, fama ad vocem auditam. justitia ad vinum propinatum. Stella significat conscientiam lucidae cogitationis; vox, famam conversationis; vinum, justitiam gratae operationis. Conscientia latet in occulto, fama volat in publico, justitia patet in manifesto. De prima dicitur: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae. De fama: Luceat lux vestra,, etc. De tertia: Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam. Per conscientiam apparent saeculares populi, per famam, clerici regulares et monachi; per justitiam, saeculares. Primi apparent incedentes lento incessu, secundi festino passu, tertii rapido cursu.

Intertext edge

Open linked passage

Note