Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
Posteriores excerptiones
Exce 13.9.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
—
11052 Posexc
13.9.1
ALLEGORIAE IN EVANGELIA ET EPISTOLAS PAULI. LIBER OCTAVUS. IN EPISTOLAM PAULI AD CORINTHIOS SECUNDAM
13.9.1
Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei. Eliguntur per voluntatem Dei mali, et ex electione boni fiunt, ut Paulus. Eliguntur et mali per voluntatem Dei; etsi non ad bonum suum, tamen ad bonum aliorum, ut Judas. Eliguntur et boni per voluntatem Dei, qui merito vitae et scientiae ad regimen Ecclesiae ordinantur. His diebus voluntas principis super eligendis exspectatur, non Dei. Benedictus Deus, et Pater Domini nostri. Sicut homo assumptus per gratiam est assumptus; et per gratiam Filius Dei naturalis non adoptivus effectus est; sic videtur, quod Deus Pater per gratiam sit Pater hominis assumpti: non tamen Pater adoptivus sed Pater naturalis.
13.9.2
Deus, Pater est Christi generatione; noster miseratione. In quem speramus quoniam et adhuc eripiet. Sperare in aliquo, est aliquod auxilium ab eo exspectare, quod etiam ab homine licet. Sperare in aliquem est totam spem salutis et auxilii in eum ponere, quod in solum Deum fas est. Adjuvantibus vobis in oratione pro nobis. Sunt tria, quae petitionem impedire solent; scilicet quia persona indigna est, quae petit, vel pro qua petit, vel res, quam petit. Item nunc persona indigna petit, et exauditur, ut Satan; nunc digna, nec exauditur, ut Paulus; nunc digna petit pro indignis, et exauditur, ut Moyses pro filiis Israel. Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Potest quaeri quomodo glorietur Apostolus in testimonio bonae conscientiae, cum juxta eumdem in solo Deo sit gloriandum? Solutio. Non sunt diversa gloriari in testimonio bonae conscientiae, et in Deo; imo conjuncta sunt. Bona enim conscientia Deum imitatur, et ei adhaeret; aliter non esset in ea gloriandum.
13.9.3
Quod in simplicitate cordis, et sinceritate Dei, etc. Simplicitas est zelo justitiae, et propter Deum tantum aliquid facere, cui ne error admisceatur, necesse est ut sit sincera et discreta. Cum ergo hoc noluissem, nunquid levitate usus sum. Scripturae aliae de locutionibus judicant secundum vocis significationem; sacra vero Scriptura secundum proferentis intentionem; unde illae quemlibet mentiri dicunt, quem constat falsum enuntiare: sacra Scriptura illum tantum mentiri judicat, qui loquitur contra conscientiam suam. Quid enim est mentiri, nisi contra mentem ire?
13.9.4
Dicit aliquis: Apostolus non implevit quod promisit; ergo vel decepit vel deceptus est. Solutio. Jacobus apostolus docet quod in locutionibus, quae sunt de futuro contingenti, conditio est apponenda, vel subintelligenda; haec scilicet, si Deus voluerit, quam Apostolus, etsi non voce expressit, eam tamen in mente habuit. De Judaeis quaeritur an, mentiantur negantes Christum esse Deum, cum contra conscientiam non loquantur. Solutio. Excaecati sunt, et ideo haec negantes rei sunt mendacii. Et dedit pignus spiritus in cordibus nostris. Pignus certum facit vendentem de pretio habendo; sic et charitas de aeterna gloria certum facit, et ideo pignus vocatur.
13.9.5
Ut magis donetis, et consolemini. Tunc poenitenti facienda est condonatio, quando infirmitate gravatus poenitentiam injunctam facere non potest, vel ne desperet propter nimiam asperitatem. Ut non circumveniamur a Satana. Diabolus praelatum, quem per consensum peccati non potest seducere, per nimiam asperitatem sub specie correctionis facit in subjectos saevire. Subditus vero circumvenitur, quando per desperationem in deterius cadit, vel frontem inobedientiae opponit. Aliis quidem odor mortis, etc. Mali odorem vitae odorem mortis sibi faciunt. Adulterantes verbum Dei. Adulteri verbi Dei dicuntur, qui non filios in fide generare; sed temporalem delectationem explere satagunt.
13.9.6
Littera occidit, quia sine misericordia punit; spiritus vivificat, parcendo, culpam remittendo. Revelata facie gloriam Domini speculantes. Gloriam Domini duobus modis speculamur, vel in creaturis, ejus potentiam, sapientiam, bonitatem attendendo; vel fide et ratione, ipsum in ipso contemplando. In eamdem imaginem transformamur. Imago Dei in nobis per peccatum est deformata; sed in eamdem, id est in ejus integritatem reformamur per gratiam, vel transformamur in eam imaginem, ad quam facti sumus, ut ei consimiles efficiamur. Aquae inferiores, id est affectus carnis congregandae sunt in unum locum, et ad imperium rationis. Aquae superiores, id est desideria spiritus non sunt congregandae in unum locum; quia charitas non debet coerceri, sed ad omnes extendi.
13.9.7
In facie Christi Jesu, id est coram Christo, qui est facies Patris; quia per eum habetur cognitio. Aliud est necessitas coactionis, aliud exigentia debitae obedientiae.
13.9.8
Ingemiscimus habitationem nostram, quae de coelo est, superindui cupientes; quod nolumus spoliari, sed supervestiri. Aliud est affectus rationis, aliud affectus carnis. Affectus carnis, cupiebat Apostolus sine morte transire ad immortalitatem; affectus rationis cupiebat dissolvi, et esse cum Christo. Affectus carnis non est meritorius, id est nec bonus nec malus, quia naturalis. Tali affectu amara quaeque et carni contraria refugimus, et in diebus abstinentiae ante horam cibum appetimus.
13.9.9
Si tamen vestiti, et non nudi inveniamur. Vestiti scilicet fide( ut dicit glossa). Ergo deposito corpore erit fides. Non, sed fidem vocat, rem fidei. Ut referat unusquisque propria corporis, etc. De pueris etiam hoc verum est, qui per alios crediderunt, vel non crediderunt. Baptizati ergo referent prout gesserunt in corpore, id est prout ab aliis gestum est in eorum corpore. Sed non baptizati quid referent? cum non ipsi aliquid in corpore egerint, nec ab aliis in eorum corpore gestum, pro qua sint damnandi? Solutio. Dicunt quidam, quod etiam illi habuerunt motus inordinatos, pro quibus sunt damnandi,
13.9.10
Timorem Domini hominibus suademus. Quare potius timorem quam amorem? Solutio. Hoc dicit de timore filiali, qui tamen potius videtur pertinere ad praeceptionem quam ad monitionem; sed sic est de hoc timore sicut de fide, quod non potest cogi, sed admoneri. Sive enim mente excedimus, Deo; sive sobrii sumus, vobis. Quidquid agimus vel est honor Dei, vel utilitas proximi. In quibusdam tamen specialiter apparet honor Dei, ut quando sapientia inter perfectos praedicatur; in quibusdam utilitas proximi, ut quando lac praebetur parvulis. Excessus mentis exstasis appellatur, scilicet quando mens supra se rapitur, quod nunc fit tumore superbiae; nunc magnitudine doloris vel timoris, sive etiam gaudii, quandoque contemplatione rationis, scilicet quando mens desiderio rapitur ad superna nullam habens inferiorem memoriam: huic operam dant viri sancti. Quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians. Deus erat in Christo, divinitas in homine assumpto.
13.9.11
Ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. Dicit Augustinus: Prodest vel per diem bonum fuisse, cui contrarium videtur. Melius est viam justitiae non agnovisse, quam post agnitam retro abiisse, quia de ingratitudine et contemptu damnatur. Solutio. De diversis sunt illae auctoritates: prima de peccatoribus non infidelibus; secunda de his, qui post fidem redeunt ad infidelitatem.
13.9.12
Os nostrum patet ad vos, o Corinthii. Quorumdam os claudit imperitia; quorumdam timor vel amor; quorumdam vita perversa; quorumdam acceptio munerum.
13.9.13
Exite de medio eorum, et separamini, etc. Majus malum committimus in separatione bonorum, quam quod contrahimus in conjunctione malorum. Hoc non est generaliter dictum de omnibus, sed de praelatis et perfectis qui graviter delinquunt, subditos et imperfectos reliquendo inter malos quos praesentia sua confirmare deberent. Minores et subditi, quoniam timent, ne bonos mores corrumpant colloquia mala; non videntur peccare, si etiam loco a malis separarentur quamvis inter eos sint aliqui boni. Qui vivunt in saeculo, ut dicit auctoritas, non habent merita ad vitam aeternam sufficientiae, sed per merita eorum, quos elemosynis sustentant, consequuntur, quod per se non possunt. Sed quomodo? si charitatem non habent, per merita aliorum non videntur posse salvari. Sine charitate enim nemo dignus salute. Solutio. Hoc dictum est de iis, qui adhuc consuetudinem peccandi evadere non possunt, per merita aliorum salutem consequentur, prius quidem gratiam, per quam liberentur; post, charitatem, qua digni sint gloria.
13.9.14
. Si enim voluntas prompta est, secundum id quod habet, accepta est; non secundum id quod non habet. De duobus qui impares sunt facultate potest quaeri an aequaliter mereantur, si pariter dent et pari affectu? Quod videtur, quia Deus non pensat censum, sed affectum; non quantum des, sed ex quanto; hi autem pares sunt in affectu: ergo secundum communem omnium opinionem pares et in merito. Item sic contra opponitur. Unusquisque tenetur facere secundum suam facultatem; ergo qui plus habet, plus tenetur dare: ergo peccat, si non plus tribuit. Solutio. Potest dici, quod qui plus habet, tenetur debito perfectionis, non salutis, id est hoc exigitur ab eo ad hoc ut sit perfectus, non ad hoc ut sit salvus, ut faciat secundum facultatem. Potest etiam contingere quod ille qui plus habet, licet non plus det, tamen pariter mereatur; quia sicut ex charitate dat, sic ex charitate retinet, ut aliis magis indigentibus tribuat. Nullum etiam erit inconveniens, quod licet pari affectu dent: non tamen pariter mereantur. Ut in contrario contingit aliquos pari delectatione aliquod peccatum committere, et tamen alter plus altero reus tenetur: ut si laicus et monachus pari delectatione fornicentur.
13.9.15
Providemus enim bona non solum coram Deo, sed etiam coram hominibus. Prudentis est talia operari, ut in oculis Dei placeant, et in quibus homines nihil reprehensibile inveniant. Cavere autem non possumus, quin homines bonis operibus nostris detrahant; sed hoc non est ex qualitate operum, sed ex perversitate hominum.
13.9.16
Dicit Augustinus: Qui conscientiae fidens, famam negligit, crudelis est. Quid autem vocat famam, nisi laudem humanam? hanc non solum negligere, sed etiam fugere debemus. Solutio. Ille famam negligit, qui agit cum scandalo fratrum, quod licite posset dimittere: hoc autem quod dicitur laudem humanam debemus fugere intelligendum est quantum ad nos.
13.9.17
Qui parce seminat, parce et metet. Quomodo parce metet, qui vitam aeternam, et ipsum Deum accipiet in metendo? Solutio. Hoc dicit, quia sicut meritorum est diversitas, sic et praemiorum erit differentia, ut minus accipiat, qui minus promeruit.
13.9.18
Qui arbitrantur secundum carnem nos ambularc. Ambulat secundum carnem, qui carnis desideria sequitur et secundum sapientiam mundi agit, et agitur, qui legem adhuc secundum carnem observandam putat.
13.9.19
Et in promptu habentes ulciscendi omnem inobedientiam. Promptitudo ulciscendi omnem inobedientiam in tribus consistit, scilicet in vita, in scientia, in potestate. Vita inobediens et criminosus, quomodo potest alterius inobedientiam, et crimen judicare, scientia, ut pro persona, pro loco, pro tempore, sciat correptionem temperare, ne absorbeatur; potestate ut judex ex officio sit ad hoc constitutus? Notandum est quod persona quandoque excedit potestatem. Ut quando aliquis exercet tyrannidem, sumens occasionem ex ipsa potestate; quandoque potestas excedit personam, ut cum indignus ad ordines sacros initiatur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).