Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
Posteriores excerptiones
Exce 4.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
—
11052 Posexc
4.1
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. I.-- De exitu Abraham de terra sua.
4.1
Egredere de terra tua, et de cognatione tua, et veni in terram quam monstravero tibi; et dabo eam tibi, et semini tuo. Abram, qui interpretatur pater excelsus, et deinde dictus est Abraham, id est pater multarum gentium, significat Christum. Ipse est pater excelsus, quia rex gloriae. Cujus terra Juda, et cognatio ejus, ille est populus Israeliticus carnalis de quo carnem sumpsit. Domus autem patris ejus, synagoga, sive templum. Quis de his omnibus exivit, quando Judaeam et populum Israeliticum et templum dereliquit, et per praedicationem apostolorum in latitudinem gentium venit, et fixit ibi tabernaculum, scilicet sanctam Ecclesiam, et aedificavit altare per praecedentium fidem, et super illud offert sacrificium Patri, bonam fidelium suorum actionem. Ibique dilatatur ad orientem et occidentem, ad septentrionem et meridiem, sicut scriptum est: Vocabo ab oriente et ab occidente semen tuum, et dicam aquiloni, Da, et austro, Noli prohibere. In omnibus namque partibus mundi, possessio Christi, quia in omnibus gentibus fides Christi. Abraham igitur Christus, terra ejus Judaea, cognatio ejus populus Israel, domus patris ejus templum ad quod venit, tabernaculum est Ecclesia, altare fides, sacrificium opus Christi bonum, dilatatio totius mundi possessio.
4.2
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. II.-- Moralis explicatio de eodem.
4.2
Exi de terra et de cognatione tua. Abram est quaelibet fidelis anima, in Ur Chaldaeorum, id est in incendio vitiorum posita. Istius pater diabolus est, sicut de ipsa et de aliis malis scriptum est: Vos ex patre diabolo estis. Terra ejus terrenorum delectatio est, cui inhaeret. Ejus cognatio daemones sunt, quibus per culpam quasi per sanguinem propinqua dignoscitur. Domus patris prava conversatio est, in qua sub patre diabolo diu primum permansit. Terra ad quam invitatur vita spiritualis est, ad quam cum anima divino sermone compuncta, declinans a malo et faciens bonum, transit: figit in ea tabernaculum per honestam conversationem, et aedificat in ea altare lapideum per firmam fidem; offert sacrificium per bonam conversationem, et dilatatur circumquaque per multiformem virtutum exercitationem et bonorum operum exhibitionem. Abram igitur anima, terra ejus delectatis terrena, domus patris ejus conversatio prava, parentes daemones. Terra ad quam venit vita spiritualis, tabernaculum conversatio honesta, altare fides firma, sacrificium ejus actio bona, cujus dilatatio est virtutum exercitatio et bonorum operum exhibitio.
4.3
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. III.-- De sacrificio Abrahae.
4.3
Item dixit Dominus ad Abraham: Sume vaccam triennem, et arietem trium annorum, et capram trimam, turturem quoque et columbam. Qui tollens universa haec animalia divisit, aves autem non divisit. Statutus est modus promissus semini Abrahae, et ista est figura. Per vaccam illam figurata est plebs Judaica, sub jugo legis posita; per capram, eadem peccatrix futura; per arietem, eadem plebs regnatura. Quae animalia ideo dicunt trima, quia per curricula temporum ab Adam usque ad Noe, et inde usque ad David, tanquam tertiam aetatem gerens ille populus adolevit. Per turturem et columbam, spirituales in Ecclesia populi significati sunt, individui filii promissionis, et haeredes regni futuri. Quorum aetas temporalis ideo tacetur, quia meditantes aeterna, transgressi sunt temporalia desideria. Sed quid est hoc, quod animalia illa trima dividuntur, adversum se invicem partibus constitutis, nisi quod carnales et in populo veteri invicem inter se dividuntur? Porro aves idcirco non dividuntur, quia spirituales indivisi sunt, schisma non cogitant, nec seducuntur ab haereticis, sed est pax in ipsis, sive a caeteris se removeant ut turtur, sive inter illos conversentur ut columba.
4.4
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. IV.-- Moralis expositio de eodem.
4.4
Secundum sensum tropologicum, Abraham est quaelibet fidelis anima quae offert Deo sacrificium, vel justitiae fructum. Animalia, id est opera bona, quae circa terrena negotia versantur. Offert aves; contemplativas scilicet cogitationes, quae per coelestia desideria sursum volant. Animalia separantur, quia bona opera, quae rebus terrenis proximis exhibentur, per multa negotia dividuntur. Aves autem minime dividuntur, quia cogitationes contemplativae ad solam intentionem supernae visionis eriguntur. Volucres sacrificio insidiantes daemones sunt sive immundae cogitationes, quas instantia orationis et cautela discretionis abjicere debemus.
4.5
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. V.-- De triplici circumcisione.
4.5
Tres sunt circumcisiones. Una in carne tantum exterius, quae sacramentum est. Aliae duae, quae sunt res et virtus sacramenti. Altera, quae fit in praesenti, quando anima per depositionem iniquitatis circumciditur; altera quae in futuro fiet, quando per depositionem corruptionis corpus circumcidetur. Prima igitur in carne, secunda in mente, tertia in corpore. Octonarius vero in sacra Scriptura, aliquando tempus resurrectionis significat, quod post praesentem vitam sequitur; aliquando tempus gratiae, in quo quasi post Sabbatum legis, aeterna bona servientibus Deo promittuntur. Merito ergo illa prima circumcisio, quae est sacramentum illarum duarum, jussa est fieri octava die, ut ostenderetur quod in tempore gratiae, corda circumcidenda erant per emendationem iniquitatis, et in tempore resurrectionis; corpora quidem per depositionem iniquitatis et corruptionis.
4.6
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. VI.-- De exitu Lot e Sodomis.
4.6
Dictum est Lot, ut exiens de Sodomis ascenderet in montem ut salvaretur, et petiit Segor: et concessum est ei. Non tamen ausus est permanere in Segor; sed ascendit in montem. Sodoma significat luxuriam vitae praesentis. Lot significat animam ad vitam aeternam praedestinatam. Angeli sunt praedicatores, qui annuntiant salutem suam ei dicentes: Declina a malo, et fac bonum. Quasi dicant: Exi de Sodomis, et ascende in montem; derelinque vitam saecularem, et ascende ad vitam spiritualem; derelinque luxuriam, et assume continentiam. Sed Lot timens ascendere ardua, petit Segor; quia fidelis non praesumens vitae spiritualis, et continentiae culmen ascendere, existimat vitam conjugalem diligendam, dum se credit in ea animam salvare posse. Sed tandem Segor derelinquit, et in montem ascendit; quia justus nonnunquam videns vitae conjugalis casum, laborem, periculumque perpendens, vitam conjugalem postponit, et spiritualis vitae et continentiae sublimitatem ascendit. Uxor Lot quae retrospexit et periit, significat carnales quoque qui, quamvis quandoque de peccatis quantum ad actum exeunt, mente tamen et voluntate protinus ad eadem revertuntur. Et quia manum mittunt ad aratrum, et retro aspiciunt non sunt apti regno Dei. Lot ergo intelligitur fidelis anima; Sodoma, vita saecularis: Segor, vita conjugalis; mons, vita spiritualis; uxor Lot, carnales qui sunt in Ecclesia.
4.7
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. VII.-- De hoc, quod tentavit Deus Abraham.
4.7
Tentavit Deus Abraham dicens: Tolle filium tuum unigenitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visionis, atque ibi offeres eum in holocaustum super unum montium, etc. Abraham significat Deum Patrem, et Isaac, Christum. Mons, in quo sacrificandus erat, altitudinem exprimit Dominicae charitatis. Duo juvenes cum asino exspectantes, gentiles et Judaeos non credentes, et in mortem Domini consentientes designant. Asinus significat stultitiam utrorumque. Stultum namque est exspectare venturum, qui jam multis prophetarum testimoniis, et innumerabilibus miraculorum prodigiis venisse probatur. Ara, ligna; vepres, crucem Domini designant. Isaac, qui mortem in sacrificio non gustavit, divinitatem exprimit, quae poenas aut dolorem in passione non sensit. Aries, qui mortem pertulit, humanitatem significat, quae passionis amaritudines sustinuit. Ignis angustiam significat Dominicae passionis, per quem Agnus ille immaculatus est assatus, et Deus Pater de praevaricatione primi parentis, et totius humani generis placatus. Abraham igitur, Deus Pater; Isaac, Christus; mons, divina charitas; duo juvenes, increduli Judaei et gentiles; asinus, stultitia incredulitatis utrorumque; ara, ligna; vepres, exitium crucis; Isaac, divinitas; aries humanitas; ignis, angustia passionis.
4.8
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. VIII.-- De Sara, et morte, ac sepultura ejus.
4.8
Sara, quae interpretatur princeps, significat animam quae praesidet populo sensuum suorum spiritualium, virtutum, voluptatum quoque, cogitationum, affectionum, sermonum, actionum, et cui ipsa praesidet ipsum bene gubernando. Mors Sarae mortificationem significat animae, et voluptatum saecularis concupiscentiae. Spelunca, in qua est sepulta, spiritualem designat vitam, quae est occulta: quae recte duplex dicitur, propter bonam actionem et contemplationem. Sara igitur est anima; mors Sarae, mortificatio animae; spelunca, spiritualis vita.
4.9
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. IX.-- Quomodo adducta est Rebecca ad Isaac.
4.9
Mortua Sara, misit Abraham puerum suum propter Rebeccam conjugem Isaac, et adduxit eam servus Abrahae super camelum, et accepit eam Isaac in uxorem, etc. Abraham significat Deum Patrem, qui est pater multarum gentium quia pater omnium per conditionem. Sara significat Synagogam, quam sibi Dominus in Veteri Testamento desponsaverat. Isaac, qui interpretatur risus, designat Christum, qui est gaudium nostrum. Puer Abrahae exprimit apostolos a culpa originali et actuali per gratiam purificatos. Rebecca per puerum de gentilitate adducta, gentium est Ecclesia, per praedicationem apostolorum conversa. Fons, de quo hausit Rebecca, facundia philosophica est, ex qua tunc temporis gentilitas sitim suam conabatur temperare. Ornamenta, quae dedit puer Rebeccae, virtutes significant, quae per praedicationem apostolorum collatae sunt Ecclesiae. Gibbus cameli, de quo conspecto Isaac descendit, exprimit antiquam peccatorum enormitatem et gentilitatis superbiam, qua se sancta Ecclesia, cognita Christi majestate, humiliavit. Pallium, quo se circumdedit, opus bonum significat quo se sancta Ecclesia post acceptam fidem, coram Deo, et angelis, et hominibus ornavit. Ager, in quem Isaac exierat, significat mundum; et vesper diei, finem saeculi. Nuptiae Isaac et Rebeccae designant nuptias Christi et Ecclesiae. Oravit Isaac pro sterili Rebecca, et Christus in dextera Dei Patris interpellat pro Ecclesia. Dedit Deus conceptum Rebeccae, et confert Deus fecunditatem Ecclesiae. Jacob significat bonos, qui benedictionem consequuntur, et in praesenti per gratiam, et in futuro per gloriam. Esau significat malos, qui benedictione excluduntur in praesenti per culpam, in futuro per poenam. Abraham igitur, Deus Pater; Sara, Synagoga; mors Sarae, infidelitas Synagogae; Isaac Christus; puer, apostoli; fons, philosophica doctrina, ornamenta, virtutes; adductio Rebeccae, conversio Ecclesiae; gibbus cameli, enormitas peccati; descensio, humilitas Ecclesiae; pallium, opus bonum; ager, mundus; vesper, finis saeculi; nuptiae Isaac et Rebeccae, conjunctio Christi et Ecclesiae; Jacob, boni; Esau, mali.
4.10
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. X.-- De Abraham, Isaac, et pueris eorum, ac puteis.
4.10
Abraham, et pueri ejus foderunt puteos, et rixati sunt Palaestini, et impleverunt puteos terra. Deinde Isaac fodit puteum, pro quo non sunt jurgati, et vocavit nomen ejus latitudo. Abraham, sicut supradictum est, significat Deum Patrem; pueri Abrahae libros designant prophetarum. Aqua est scientia, quae abluit et potat: abluit culpam, gratiam potat. Isaac Christum significat; pueri Isaac evangelistae sunt et apostoli. Palaestini sunt Judaei, qui contendunt de puteis Scripturarum, et eos terra implent, propter carnalem et terrenam intelligentiam suam. Puteus, quem Isaac ad ultimum fodit et latitudinem vocavit, et quem non impleverunt Palaestini, evangelica doctrina est, quae per mundum est dilatata, quam Judaei nequaquam auferre possunt. Abraham igitur, Deus Pater; Isaac, Filius; pueri Abrahae, prophetae; pueri Isaac, apostoli et evangelistae; et putei quos foderunt, libri quos scripseserunt; puteus, qui vocatur latitudo, Evangelii praedicatio.
4.11
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XI. De benedictione Jacob.
4.11
Nota est historia, quando Jacob Esau benedictione patris supplantavit. Isaac significat Deum, a quo descendit benedictio super caput justi. Rebecca significat matrem gratiam, quae Jacob de paterna benedictione consuluit. Jacob posterior natu, domi remanens, benedictionemque consequens, gentilem designat populum, qui post Israeliticum populum ad cognitionem divinam venit, et intra se cum matre gratia vota nutrit, quae reddunt laudationes Deo: benedicitur ab eo in mundo per gratiam, in coelo per gloriam. Esau prior natu, foris venationi deserviens, benedictionem amittens, populum Israel significat qui ad Dei cognitionem venit, qui foris in littera justitiam quaerit, et benedictionem coelestis haereditatis dimittit. Pelles, quibus Rebecca filium cooperuit, confessionem exprimunt peccatorum. Cibus, sunt virtutes quibus Deus pascitur, dum per gentilem populum cooperante gratia exercetur. Vestes, sunt bona opera legis quibus misericorditer gratia gentilem populum vestit, populo Israelitico foris stante et vagante. Vinum, designat gaudium in Spiritu sancto. Quo vino Dominum potamus, dum nos in Spiritu sancto exsultamus. Isaac igitur Deus; Rebecca, gratia; Esau, Judaicus populus; Jacob, gentilis; venatio Esau forinseca, carnalium observationum custodia, et carnalis inscriptionis intelligentia. Pelles haedorum, confessio peccatorum; cibus, virtutum exercitatio; vinum, gaudium in Spiritu sancto; vestimenta, bona opera; ager, cui benedixit Dominus, sancta Ecclesia, in qua redolet, testante beato Gregorio, flos uvae per praedicationem, flos lilii per castitatem, flos violae per humilitatem, flos spicae per maturitatem bonorum operum, flos olivae per misericordiam, flos rosae per patientiam. Odivit Esau Jacob; odio habent populum Christianum ex gentibus collectum Judaei, videntes eum dominari sibi.
4.12
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XII. Quomodo perrexit Jacob ad Laban.
4.12
Adepta benedictione, Jacob perrexit ad Laban avunculum suum: et obdormivit in quodam loco capiti suo lapide supposito: et vidit scalam in coelum erectam, et Deum innixum scalae, et ascendentes angelos et descendentes. Deinde venit in agrum ad puteum juxta Aran, ubi greges pascebantur, et adaquabantur. Deinde conversatus cum Laban, accepit Liam, et Rachel filias ejus in uxores: et ex eis, et ancillis earum duodecim patriarchas genuit et apud Laban est locupletatus. Jacob, secundum sensum tropologicum, significat spiritum; Esau, corpus humanum. Jacob significat spiritum, quia spiritus lenis est, dum, suadente ratione, quaerit tantum necessaria. Esau significat corpus, quia corpus pilosum est, dum, instigante concupiscentia, quaerit superflua. De discordia istorum scriptum est: Corpus, quod corrumpitur, aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem. Et iterum: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem. Sed spiritus, accepta benedictione gratiae, fugit mucronem corporalis concupiscentiae, sicut Apostolus praecipit, dicens: Fugite fornicationem. Laban, qui interpretatur dealbatio, Dominum significat, qui summa munditia est, cui spiritus justi, dum carnales illecebras fugit, appropinquare et inhaerere concupiscit. Qui spiritus scilicet bene in itinere dormit, quando in spirituali profectione, a strepitu praesentis saeculi quiescit. Et dormiens coelestia contemplatur; quia, dum bene claudit in rebus exterioribus oculos, intus meretur de invisibilibus mira videre. Qui nequaquam super terram, sed super lapidem caput ponit; quia firmam fidem Christi virtutibus et operibus suis fundamentum facit. Ager, ad quem Jacob venit, sacra Scriptura est, in qua diversi pastores, id est diversi doctores, diversos pascunt greges, diversos, scilicet fideles. In hoc ergo pascuntur conjugati, et continentes, et virgines. Alii pascuntur per historiam, alii per allegoriam, alii per tropologiam. Omnes inde capiunt pastum nutrimenti, qui inde sumunt doctrinam recte vivendi. Puteus, de quo adaquabantur greges, divinam significat sapientiam, de qua potantur fideles. Lapis, quo os putei operiebatur, intelligentiae difficultatem exprimit. Et omnes doctores ad hoc in Scriptura laborant ut, remoto lapide, id est difficultate intelligentiae, fidelibus administrent potum verae et latentis sapientiae. In hoc agro Deus occurrit justo, in obsequium suum illum assumens, et duas filias suas attribuit. Liam, quae interpretatur laborans, id est activam vitam, et Rachelem, quae interpretatur visum principium, id est vitam contemplativam. Datque famulam Racheli; ut illi serviat, firmam scilicet rationem. Et Liae quoque famulam, incorruptam scilicet sensualitatem. Ratio namque subservit contemplationi, et sensualitas actioni. Multiplicatus est Jacob in filiis et pecoribus cum Laban, et justus ditatur sensibus spiritualibus, affectionibus, cogitationibus, sermonibus, operibus, habitans eum Deo. A Laban cum rebus suis furtive Jacob discedit; et justus nonnunquam minus caute se discutiens, virtutes a Deo collatas sibi latenter attribuit. Laban consecutus est Jacob fugientem in montem, et Deus consequitur justum per inanes cogitationes a se discedentem in elationem. Affirmabat Laban, quod quaecunque habebat Jacob erant de suis bonis, et Deus ostendit homini quod quaecunque habet bona, sunt ex suis donis; Jacob a Laban revertens, a fratre timuit occidi; et sensus humanus propter infirmitatem mortalitatis ad inferiora descendens, a corporis vitio timet tentari. Jacob noluit habere Esau socium in vita, nec vicinum in patria; et spiritus humanus spiritualibus donis ditatus, contemnit fervorem carnis habere, vel consortem in opere, vel affinem in delectatione. Jacob igitur, spiritus; Esau, corpus; Laban, Deus; ager, Scriptura; puteus, sapientia; Lia, bona actio; Rachel, contemplatio; ditatio Jacob in prole et pecoribus, multiplicatio justi in virtute et bonis operibus.
4.13
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XIII. De virgis, quas decorticavit Jacob.
4.13
Decorticavit Jacob virgas, et posuit ante oves in canalibus: et illae virgas variatas in conceptu intuentes, varios fetus parturiebant. Jacob significat sanctos praedicatores, et aqua Scripturam, et canales libros. Sicut namque Jacob ex aqua, et canalibus adaquabat commissos greges sibi, sic praedicatores et doctores ex universitate Scripturae, et diversis ejusdem Scripturae libris, sibi creditos reficiunt fideles. Virgae variatae, varias significant sententias. Quae sententiae ideo virgis comparantur, quia multis et gravibus comminationibus, de transgressionibus mandatorum Dei nos castigant. Oves sunt fideles, propter suam innocentiam. Oves ex intuitu variarum virgarum varios fetus pariunt, quando fideles quique ex locutione variarum sententiarum, varias exhibitiones operum producunt. Jacob igitur, praedicatores; oves, fideles; aqua, Scriptura; virgae, sententiae; variatio virgarum, differentiae sententiarum varius; fetus ovium, multiplex effectus operum.
4.14
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XIV. De Dina filia Jacob.
4.14
Exivit Dina filia Jacob, ut videret mulieres regionis illius; et corrupit eam Sichem, vi opprimens virginem. Sicut ex sanctorum verbis invenimus, Dina significat animam, rebus exterioribus nimis intentam. Regio, cujus mulieres Dina videre cupivit, mundum designat. Mulieres, exprimunt animas diversis vitiis emollitas. Sichem diabolum exprimit, qui animam mundanis rebus curiosius intendentem, per concupiscentiam corrumpit. Dina igitur, anima; regio illa, mundus; exitus Dinae, curiositas animae; Sichem, diabolus; violatio Dinae, corruptio animae.
4.15
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XV. Historia de Joseph.
4.15
Nota est historia de Joseph, quando a fratribus est venditus, et in Aegypto exaltatus. In hac figura, Jacob figurat Deum Patrem. Qui habuit greges, scilicet tribus Israeliticas, de quibus dictum est: Nos autem populus ejus, et oves pascuae ejus. Joseph, designat Christum, quem Pater prae omnibus dilexit et diligit; quia ipse est filius per naturam, alii filii per gratiam; ipse per generationem, alii per adoptionem; ipse ex aeternitate, alii ex tempore. Quem quoque pater tunica polymita induit, quando eum nostrae humilitatis natura vestivit. Joseph per somnia manipulorum et stellarum vidit fratres suos se adoraturos, et cognovit. Decem fratres gregem patris sui pascentes Pharisaeos significant, qui tribus Israeliticas per Decalogum legis pascere debuerant. Significat autem Sichem legem, in quam Deus Pharisaeos cum tribubus sibi creditis miserat. Fratres Joseph derelinquentes Sichem cum gregibus sibi commissis, diverterunt in Dothain, quae interpretatur defectio; Pharisaei autem cum tribubus Israel legem derelinquentes, in defectum praevaricationis descenderunt. Invidia decem fratrum erga Joseph innocentem et justum, est invidia Judaeorum erga Christum. Fratres Joseph nudaverunt eum tunica sua, et Judaei Christum humanitate sua. Illi tinxerunt tunicam Joseph in sanguine haedi, isti humanitatem Christi sanguine ipsius fuso pro peccato populi. Illi posuerunt Joseph in puteum, isti Christum in sepulcrum. Joseph exivit de puteo, Christus resurrexit de sepulcro. Joseph Ismaelitae transeuntes emerunt, et apostoli hic manentem civitatem non habentes, sed futuram inquirentes, omnia pro Christo reliquerunt. Ismaelitae Joseph duxerunt in Aegyptum, et apostoli praedicaverunt Christum per totum mundum. Exaltatus est Joseph in Aegypto, et Christus exaltatus est in mundo. Joseph implevit annona horrea regis Aegypti, et Christus Scriptura Ecclesiam Dei. Diversi populi infideles emerunt victum argento suo in horreis regis Aegypti, et diversi populi fideles effecti, enitent studio suo jam in Ecclesiis Dei. Fratres tandem ad Joseph venerunt, et cognoverunt eum, et in fine saeculi postquam plenitudo gentium intraverit, reliquiae Israel salvae fient, et convertentur ad Christum. Jacob igitur, Deus Pater; Joseph, Christus; decem fratres, Pharisaei, scilicet populum sub Decalogo pascentes; Sichem, lex; Dothain, praevaricatio; tunica, humanitas; intinctio in sanguine haedi, passio pro peccato populi; cisterna, sepulcrum; Ismaelitae, apostoli; Aegyptus, mundus; exaltatio Joseph in Aegypto, exaltatio Christi in mundo; horrea, Ecclesia; annona, Scriptura.
4.16
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XVI. De Jacob, et filiis ejus.
4.16
Jacob, est Christus; ejus filii, duodecim apostoli. Hi sunt etiam fontes deserti, quos Israel reperit in Helim. Duodecim panes propositionis, duodecim lapides in veste pontificali; duodecim lapides de Jordane sublevati, duodecim boves sub aeneo mari; duodecim stellae in corona sponsae, duodecim fundamenta; duodecim portae, duodecim menses anni; duodecim horae diei, duodecim fructus ligni vitae.
4.17
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XVII. De Juda, ac filiis ejus, et Thamar.
4.17
Ascendit Judas ad tonsores ovium suarum, et invenit Thamar sedentem in bivio: et dato pro arrhabone annulo, et armilla, et baculo, dormivit cum ea: et concepit mulier, et peperit Phares et Zaram. Judas significat Christum; oves, fideles Christi. Pastores ejus sunt doctores, qui adipe frumenti, id est verbo Dei, gregem Christi pascunt. Lana designat bona opera; Judas autem de ovibus suis lanam colligit, quando Christus a fidelibus suis bona eorum opera recipit. Thamar cum habitu meretricio est anima cum peccato. Quae bene ad bivium vertit quando ad confessionem accedit. Meretrix sedens in bivio manifestat officium suum, vel consilium, et anima in confessione peccatum suum. Quam scilicet animam, Christus sicut Judas Thamar praegnantem facit, quando ei post confessionem peccati sui, dona Spiritus sancti infundit. Datque illi pro arrhabone futurae retributionis, annulum, qui significat fidem; et armillas, quae significant bona opera; et baculum, qui significat justitiae rectitudinem. Thamar per Judam fecundata, edidit geminam prolem; et anima Spiritu sancto fecundata, parit virtutis exercitationem et boni operis exhibitionem. Judas igitur est Christus; oves, fideles; pastores, doctores sunt; lana, bona opera; Thamar, anima; sessio in bivio, confessio de peccato; annulus, fides; armilla, bona actio; baculus, justitiae rectitudo; impraegnatio, gratiae infusio; geminae prolis editio, virtutum exercitatio et bonorum operum exhibitio.
4.18
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XVIII. De duobus servis Pharaonis.
4.18
Iratus est Pharao duobus servis suis, quorum alter pincernis praeerat, alter pistoribus, et misit eos in carcerem, in quo erat Joseph. Qui ibi viderunt somnia juxta interpretationem sibi congruam. Et restitutus est princeps pincernarum in gradum pristinum, princeps vero pistorum in patibulo est suspensus. Rex Aegypti Dominum Deum significat, qui rex est totius mundi. Domus Pharaonis, paradisum designat, in quem posuit hominem quem formaverat; duo servi, duo genera hominum exprimunt, bonos et malos; pincerna, bonos; pistor, malos. Culpa servorum originale peccatum, pro quo omnes sicut in Adam peccaverunt, ita et in Adam de paradiso ejecti sunt. Carcer vero miseriam hujus mundi significat. Somnia sunt conscientiae, quae modo in nocte hujus saeculi futura praecurrunt stipendia. Boni per bonam conscientiam consequuntur bona, quia desiderium suum justis dabitur; mali, ex mala conscientia quasi a malo somnio consequuntur mala, quia quod timet impius, veniet ei. Joseph designat praelatos qui, ex auditu conscientiarum, et bona promittunt bonis, et mala minantur malis. Tres dies tria tempora sunt, tempus naturalis legis, tempus scriptae legis, tempus gratiae. Tempus naturalis legis fuit ab Adam usque ad Moysen; tempus scriptae legis fuit a Moyse usque ad Christum; tempus gratiae fuit a Christo usque ad finem mundi. Post ista tria tempora, quasi post tres dies auferet Deus de carcere praesentis mundi bonos et malos. Bonos quidem restituet in gradum beatitudinis supernae, malos autem suspendet in tormento gehennae. Rex igitur, Deus; domus ejus, paradisus; duo servi boni et mali; culpa servorum, originale peccatum; carcer, mundus; Joseph, praelati; somnia, conscientiae; tres dies, tria tempora; restitutio pincernae, restitutio justorum in gradum innocentiae et beatitudinis aeternae; pistoris suspendium, aeternum impiorum tormentum; aves, sunt daemones qui comedunt carnes pistoris, quia saturabuntur poenis peccatorum.
4.19
LIBER SECUNDUS. DE RELIQUIS MYSTERIIS GENESEOS AB ABRAHAM USQUE AD MOYSEN. CAP. XIX. De aromatibus quibus conditus est Jacob.
4.19
Mortuus est Jacob, et conditus est aromatibus. Jacob fidelem animam significat, quae moritur mundo, ut vivat Deo. Mortua vero culpae per poenitentiam, vivit justitiae per gratiam. Et conditur aromatibus, id est diversis virtutibus, ut in se deinceps incorrupta permaneat, et aliis in omni loco Christi bonus odor fiat. Sepulcrum spiritualis vitae designat secretum, in quo fidelis reconditur, ne praesentis saeculi fluctuatione turbetur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).