Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
Posteriores excerptiones
Exce 9.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Hugo de S. Victore?)
—
11052 Posexc
9.1
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. I. De Diversis ferculis et equis Salomonis.
9.1
Salomonis cibus erat per dies singulos triginta cori similae, et sexaginta cori farinae: decem boves pingues, et viginti boves pascuales, et centum arietes, excepta venatione cervorum, caprearum, atque bubalorum, et avium altilium etc.. Salomon, id est pacificus et nomine, et serenissimo statu, regni Christum significat. Cibus Salomonis, refectio est Christi, qui pascitur fide et operibus, quae illi offeruntur quotidie ab Ecclesia. Triginta namque cori similae fidem designant sanctae Trinitatis. Sexaginta vero cori farinae, perfectio boni operis. In senario namque Deus opus creationis perfecit. Decem boves pingues Decalogi praedicationem figurant, in Veteri Testamento. Viginti boves pascuales, duplicationem ejusdem praedicationis in Novo Testamento. Centum arietes, perfectam ecclesiasticam praelationem; venatio ferarum, captio avium, quarumlibet gentium et superborum et ferocium conversionem. Et habebat quadraginta millia praesepio equorum currilium, et duodecim millia equestrium, etc. Equi Salomonis, praedicatores Christi designant, quibus Christus per orbem terrarum vehitur, in quibus contra daemones praeliatur. Multitudo praesepiorum multitudinem librorum, tria millia parabolarum composuit.
9.2
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. II. De sapientia, praefectis, subjectis, et uxoribus Salomonis.
9.2
Dedit Deus sapientiam Salomoni: et fuit sapientior cunctis hominibus. Et in Christo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et est sapientior cunctis angelis. Salomon quinque millia carminum fecit, et Christus sapientiam homini, per quam quinque sensus corporis regat, tribuit. Salomon de cedro et hyssopo, de jumentis et volucribus, et de reptilibus disputavit; et Christus omnia novit; et non est ulla creatura invisibilis in conspectu ejus; et rerum cunctarum rationes multiformiter nobis exposuit. Duodecim praefecti Salomonis ministrant domui ejus annonam, et duodecim apostoli administrant doctrinam sanam. Salomoni subjecti erant principes diversorum regnorum, et Christo subjecti sunt praelati Ecclesiarum diversarum, et reges omnes orbis terrarum. Venit ad Salomonem regina austri ut audiret sapientiam ejus, et venit ad Christum gentilitas ut audiret sapientiam ejus. Praesentavit regina austri Salomoni aromata multa, et Ecclesia Christo, gratia ejus sanctificata, praesentat virtutes et bona opera, longe lateque per bonam opinionem redolentia. Habuit Salomon quasi septingentas reginas, et trecentas concubinas, et Christus habet fideles animas per septiformem gratiam renatas, et per fidem sanctae Trinitatis praeclaras.
9.3
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. III. De aedificatione templi.
9.3
Salomon aedificavit templum, et Christus aedificavit Ecclesiam. In aedificatione templi, fuerunt artifices latomi, lignorum caesores; in aedificatione vero Ecclesiae, sunt artifices, praedicatores et doctores. Triplicem autem materiam misit Salomon in constructionem templi: lapides, ligna, aurum. Lapides, significant fidei firmitatem; ligna, spei sublimitatem; aurum, charitatis fulgorem. Quarto anno regni, Salomon coepit templum aedificare. Et per praedicationem quatuor Evangeliorum, sancta Ecclesia ex Judaeis et gentibus coepit adunari. Misit Hiram Salomoni ligna cedrina de Libano praecisa, et abiegna, quae in domo Domini ponerentur; quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros in saeculo claros, sed securi increpationis de monte superbiae ejectos et humiliatos, quia ad notitiam vel normam Evangelii praedicatione veritatis instituti, in aedificio Ecclesiae pro suo quisque merito collocaretur. Misit etiam artifices, id est philosophos ad veram sapientiam conversos, qui populis regendis gratia eruditionis praeponerentur, qualis fuit temporibus apostolorum Dionysius Areopagita, et postea Cyprianus doctor egregius et martyr fortissimus. Misit quoque aurum, viros sapientia et ingenio claros, pro quibus exspectat dona coelestis gratiae. Misit autem Salomoni Hiram triticum, scilicet verbum Dei; misit oleum, charitatem scilicet vel unctionem Spiritus sancti. Tria tabulata tres ordines designant in sancta Ecclesia conjugatorum, continentium, virginum. Nil erat in templo, quod auro non tegeretur; quia nihil est in sancta Ecclesia quod charitate non tegatur, si non extra ipsam, et non in ipsa esse judicatur. Deaurata erat porta ejus, quia Patres Veteris Testamenti per charitatem Deo placuerunt. Deauratum ipsum templum, quia eadem charitas diffusa est in cordibus nostris. Deaurata domus interior, quia in coelesti patria charitas regnat. Quod autem coenacula auro dicuntur recta, ad idem respicit. Variae coelaturae, variae sunt virtutes Ecclesiae. Mare aeneum, significat baptismum; Salomon septem annis templum aedificavit, et octavo anno perfecit et dedicavit, quia Christus sanctam Ecclesiam in praesenti saeculo, quod septem dierum curriculo volvitur, vivificat, et post resurrectionem octonario beatitudinis glorificat. Mensa aurea, est sacra Scriptura, intelligentia spirituali clara. Diversa templi vasa, diversae sunt animae variis donis Sancti spiritus repletae. Verum quod in Tyro ligna, et lapides praeparabantur et sine sonitu malleorum et ferramentorum in templo ponebantur, designat quod nos in mundo per tribulationes ad justitiam reformamur, in patria coelesti secundum merita tranquille praemiis remuneramur.
9.4
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. IV. De libertate Israel et servitute alienigenarum.
9.4
Universum populum, qui non fuerat de Israel, fecit Salomon tributarium; de filiis autem Israel non constituit servire quemquam. Sed erant viri bellatores ministri ejus, et principes, et duces. Universum populum, qui non fuerat de Israel filiis, facit pacificus noster tributarium cum eis, qui non sunt de numero filiorum, sed in servili conditione utitur ad proprium negotium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus Ecclesiae serviunt, cum in praesenti tempore de rebus suis solatia praebent aliis. Qui non ancillae filii sunt, sed liberae, ut quos Dei Filius sanguine liberavit: non constituit sub conditione servire, quia neminem cogit ritu gentili vivere, neminem caeremonias veteris legis temporibus Novi Testamenti servare. Constituit bellatores esse, qui contra spirituales nequitias scuto fidei et gladio spiritus dimicent, et ministros suos fieri, hoc est spirituale obsequium in bonis operibus sibi praebere, principes et duces, ut bene sibi principentur et carnis luxuriam doment, sive ut subditos sibi bene regant, et in semitis justitiae ducant.
9.5
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. V. De throno Salomonis.
9.5
Fecit Salomon rex thronum de ebore grandem, et vestivit eum fulvo auro nimis: qui habebat sex gradus; et summitas throni rotunda erat in parte posteriori, et ut duae manus hinc atque inde tenentes sedile: et duo leones juxta manus singulas, et duodecim leonculi stantes super gradus hinc atque inde. Solium Salomonis Ecclesia est, in qua pacificus noster regnans, judicia sua facere dignoscitur. Bene de ebore factum esse memoratur, quoniam elephas, cujus ebur dant ossa, inter quadrupedia sensu plurimum valet, et temperanter miscetur feminae suae, et conjuge gravida non utitur, hoc pudicis aptatur: qui per castitatem Christi praecepta sequuntur. Hanc, id est Ecclesiam vestivit auro, quia splendorem gloriae suae in ea per miracula clarescere facit. Et habebat sex gradus. Sex diebus perfecit Deus mundi ornatum, qui numerus perfectione sua, perfectionem bonorum operum designat. Septima requievit Deus, et quia sex aetatibus mundus constat, in quibus licet operari, quisquis coelestem patriam desiderat, bonis operibus insistat, et festinet ascendere. Rotunditas throni in parte posteriori, significat requiem aeternam: quae post hanc vitam sanctis est parata, ut quisquis hic bene laborat, remuneratus perenni quiete perfruatur. Manus tenentes sedile, significant solatia divinae gratiae, quae Ecclesiam ad coeleste regnum provehunt. Hinc et inde, quia in utroque testamento hoc praedicitur, quod nisi divino adjutorio aliquid boni perfici non potest. Per leones duos, patres utriusque Testamenti figurantur, qui fortitudine animi sibi et aliis dominari didicerunt. Hi juxta manus stabant, quia sancti patres quidquid boni fecerunt, non sibi, sed Deo deputaverunt. Unde: Non nobis Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam. Per leonculos praedicatorum ordo signatur, apostolicam doctrinam sequens. Hi supra sex gradus hinc atque inde stant, quia per bonorum operum gressus, hinc et inde doctrinis et exemplis eminere certant.
9.6
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. VI. De Roboam.
9.6
Respondit Roboam populo dura, relicto consilio seniorum, quod ei dederant, et locutus est eis secundum consilium juvenum, dicens: Pater meus aggravavit jugum vestrum; ego autem addam jugo vestro. Pater meus cecidit vos flagellis; ego autem caedam vos scorpionibus. Roboam significat malos rectores in Ecclesia, qui terrenis cupiditatibus dediti, et delectati in multitudine obsequentium, non condignam habent sollicitudinem sibi commissorum. Interpretatur Roboam latitudo populi, quia tales spatiosam et latam viam gradiuntur, quae multos ducit ad mortem. Relicto sanctorum Patrum consilio, quorum dicta et exempla ad celsitudinem tendunt, illis obtemperat, qui juvenilibus desideriis mancipati, laudibus iniquis et adulationibus gravant. Quibus etiam minatur Sapientia, dicens: Vae tibi terra, cui rex est puer, et cujus principes mane comedunt, et econtrario beata terra, cujus rex est nobilis, et cujus princeps vescitur in tempore suo.
9.7
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. VII. De Jeroboam.
9.7
Dixit Jeroboam in corde suo: Non revertetur ad me regnum David, si ascenderit populus iste ut faciat sacrificia in domo Domini in Jerusalem, et convertetur cor populi hujus ad dominum suum Roboam regem Juda, et interficiet me, et revertetur ad eum. Et excogitato consilio, fecit duos vitulos aureos, et dixit eis: Nolite ascendere Jerusalem. Ecce dii tui, qui eduxerunt te de terra Aegypti. Jeroboam qui decem tribus a templo Dei separans ad idololatriam perduxit, significat haereticos qui unitatem fidei catholicae haeresibus scindunt, ac sic cultui malignorum spirituum subdunt. Jeroboam interpretatur dijudicans. Haeretici enim dijudicare populum videntur, cum erroris sui sequaces faciunt. Tollunt decem scissuras, cum decem praecepta legis violando corrumpunt. Et una tribus cum sobole David remansit, dum sors electorum in regula fidei catholicae permansit, quia unus Dominus, una fides, unum baptisma.
9.8
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. VIII. De eo quod scriptum est: « Demetam posteriora Baasa. »
9.8
Ecce, ego demetam posteriora Baasa, et posteriora domus ejus. Demetit Dominus posteriora cujuscunque iniqui, cum peccata post finem vitae ulciscitur; demetit Dominus posteriora domus ejus, cum imitatorem ejus aeternis cruciatibus damnat. Quicunque ergo usque in finem vitae suae in pravis operibus perseverat, posteriora illius demetuntur, quia de terra viventium succidetur.
9.9
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. IX. De reaedeficatione Jericho.
9.9
Aedificavit Ahiel de Bethel Jericho. In Abiram primitivo suo filio fundavit eam, et in Segoth novissimo suo posuit portas ejus. Ahiel, vivens Deo; Bethel, domus Dei interpretatur. Ahiel igitur de Bethel destructa a Josue atque anathematizata Jericho moenia restaurat, cum qui in Ecclesia habitum religionis assumpserat; abjecta scelera, quae ei Dominus Jesus in die baptismatis donaverat et quas prius anathematizaverat diaboli pompas, luxuriose repetit. Cumque errorum dogmata, vel gentilium fabulas, veritati ecclesiasticae, qua imbutus erat, praefert, quasi de Bethel egrediens, ruinas Jericho reficit. Is et fundamenta fidei, a quibus bona aedificia inchoare et claustra bonae actionis quibus perfici debuerat, perdit.
9.10
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. X. De Elia et torrenti Carith.
9.10
Abiit Elias, et sedit in torrente Carith, qui est contra Jordanem. Corvi quoque deferebant ei panem et carnes mane et vespere, et bibebat de torrente. Post dies autem aliquantos siccatus est torrens. Absconditus Elias noster Christus, in torrente Carith, qui interpretatur calvus, de torrente bibit, cum in Calvariae loco ubi abscondita est fortitudo ejus, de torrente mortalitatis nostrae gustavit. Corvi pascebant Eliam deferentes ei panem, et carnes, cum gentilitas de nigredine peccatorum veniens, Christo salutem nostram esurienti; panem fide, et carnes, id est spem resurrectionis per gratiam ejus illuminata offert. Mane scilicet, in initio praedicationis evangelicae. Vespere, cum eamdem usque in finem mundi servans incontaminatam, carnis resurrectio venienti judici praesentatur. Post dies aliquot siccatus est torrens, quia consummato cursu praesentis vitae, absorpta erit mors in victoriam, et jam non erit mors neque luctus neque clamor, quia prima abierunt.
9.11
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XI. De Elia et vidua Sareptana.
9.11
Factum est verbum Domini ad Eliam, dicens: Surge, vade in Sareptam Sidoniorum, et mane ibi: praecepi enim mulieri viduae, ut pascat te. Vidua Sareptana sanctam designat Ecclesiam, quae quasi vidua erat, quandiu adventum Salvatoris exspectabat. Venit Elias ad viduam, dum Christus per mysterium incarnationis venit ad Ecclesiam. Mulier vero duo ligna collegit, quando sancta Ecclesia fidem passionis recepit. Modicum farinae significat imperfectionem cognitionis de divinis, et parum olei insufficientiam exprimit gratiae. Venit Elias et suffecit farina et oleum, quia in adventu Christi multiplicata est scientia, et multiplicatum est gratiae donum. Mulier Eliam pascit, dum sancta Ecclesia Christum fide et bonis operibus reficit. Tres anni famis significant defuisse sanctae Trinitatis fidem. Sex menses ad opus bonum pertinent, quod penitus ab hominibus desierat, sicut scriptum est: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Suscitavit Elias viduae filium, quando Christus redemit genus humanum. Per Eliam quoque ascendit abundantia pluviae, quando per Christum perfusus mundus rore coelestis gratiae. Vidua igitur, Ecclesia; Elias, Christus; ligna, crux; farina, scientia; oleum, gratia; tres anni famis, imperfecta cognitio Trinitatis; sex menses, defectus boni operis; resuscitatio filii, redemptio generis humani; largitas pluviae, plenitudo gratiae.
9.12
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XII. De Elia et prophetis Baal.
9.12
Curavit Elias altare, et tulit duodecim lapides, et aedificavit ex eis altare: et fecit aquaeductum in circuitu: et posuit desuper ligna, et obtulit Domino holocaustum, et exclamavit populus, dicens: Dominus ipse est Deus. Redemptor noster contra mundi principem et satellites ejus decertans altare Domini, quod destructum fuerat, id est fidelium corda, a labe iniquitatis purgans, aram Deo dedicat quae ex duodecim lapidibus constructa memoratur; quia, ex iis qui propheticam fidem seu doctrinam sequuntur, gratissima Deo ara constituitur, in qua sacrificium laudis, in odorem suavitatis offertur. Fecit aquaeductum ex contrito scilicet corde, et humiliato spiritu, flumina producendo lacrymarum, pro timore gehennae et desideratione vitae aeternae. Ibi etiam ponit ligna, quia sanctorum dicta vel facta ad exemplum credentibus constituit. Divisitque per membra bovem, et posuit subter ligna, cum omnes actus suos ad exemplum sanctorum Patrum, formare docuit fideles. Jussit super holocaustum, et super ligna, semel, iterum, tertio, aquam infundere, quia omni tempore est necesse verba, cogitationes et opera nostra in ipsa compunctione lacrymarum moderari; et non prius cessare, quam fossae aquaeductus repleantur, id est donec futurum gaudium praesenti moerori succedens perfecte repleatur: sicque erit illud, quod sequitur. Cecidit ignis Domini, et voravit holocaustum, quando discrimen judicis futurum, dicta ac facta, ac totam vitam nostram perfecte examinans, probando nos, sicut igne probatur argentum, immortales ac sanctos factos in sedem collocabit aeternam, id est perpetuam, et ad instar israeliticorum populorum in aeternum gratulando cantabimus: Dominus ipse est Deus.
9.13
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XIII. De interfectione prophetarum Baal.
9.13
Duxit Elias prophetas Baal ad torrentem Cison, qui interpretatur duritia eorum, et interfecit eos ibi. Sic Redemptor noster, adveniente die judicii, mittet angelos suos, et colligent omnia scandala de regno ejus, et mittent eos in stagnum ignis, ubi cruciabuntur secundum duritiam, et impoenitens cor eorum. Et facta est pluvia grandis. Postquam Christus mortem gustavit, et victor de mundo ad coelos ascendit, imbrem gratiae divinae per septiformem Spiritum de supernis ad terram misit, qui nos a peccato mundaret, et spirituales fructus gignere faceret.
9.14.1
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XIV. De fuga Eliae coram Jezabel, et de junipero.
9.14.1
Timens Elias minas Jezabel, relicto puero, perrexit in desertum viam unius diei, et resedit sub junipero. Sancti viri, qui sublevatione Spiritus ad superna rapiuntur, quandiu in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus rapiuntur. Hinc est quod Elias, cum tot virtutibus profecisset, Jezabel postmodum quamvis reginam, tamen mulierem fugit; et qui mortuos suscitabat, venturum praevidens judicium, clamabat alia quoque praeclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petiit, nec accepit. In virtutibus Eliae potentia pollebat; in infirmitatibus suis quod de se poterat, agnoscebat. Ibi offendebat, quod acceperat; hic quod acceperat, custodiebat. In miraculis monstrabatur, in infirmitatibus servabatur. Elias propheta Domini, vita et miraculis clarus, quemlibet designat fidelem. Achab, rex impius, Domini et praeceptorum ejus adversarius, diabolum significat, qui rex est super omnes filios superbiae. Jezabel, mulier impudica et Eliae semper inimica, immunditiam exprimit carnis, quae semper justum persequitur et ejus actibus inimicatur. Cujus minis Elias, id est fidelis, nonnunquam perterritus, quamvis virtutibus et multis bonis operibus prius claruerat: prophetas enim delevit Baal, id est omnem infidelitatem et haereticam pravitatem de corde suo repulit, et pluviam de coelo, id est gratiam coelitus sibi dari meruit, timens tamen ne occasio veniat, et eum Jezabel, id est luxuria, occidat. Obediens autem apostolico consilio, qui dicit: Fugite fornicationem, fugit quoque saecularem habitum, et conversationem mundi dereliquit, et in desertum vadit, qui habitum et vitam religionis assumit. Desertum est vita spiritualis atque religio, quia a multis deseritur, et a paucis incolitur. Dimisit autem Elias puerum, et solus desertum intravit, quia justum est, ut fidelis quisque, spiritualem conversationem ingrediens, cuncta puerilia, et vana, et frivola derelinquat, et nec comedendo, nec bibendo, nec loquendo, nec aliis actibus suis quidquam pueriliter agat. Possumus enim per juniperum sub qua Elias resedit alicujus ordinis asperitatem, sicut est monachorum canonicorum, vel clericorum regularium, vel cujusque alterius professionis, signare. Videtur namque quaelibet professio ordinis, sicut juniperus, quosdam asperitatis aculeos habere, qui videlicet sunt cultus claustri, taedium silentii, timor praelati, disciplina capituli, abstinentia cibi, et si qua sunt similia, quae per suae asperitatis adversitates pungere possunt. Sunt et alii juniperi hujus aculei: acerrimae scilicet et importunae cogitationes, vel tentationes, quae more spinarum teneritudinem animorum pungunt.
9.14.2
Quatuor autem sunt tentationum modi. Alia est tentatio levis et occulta, alia levis et manifesta, alia gravis et occulta, alia gravis et manifesta. Tentatio levis et occulta est quando aliquis leviter tentatur, et tamen nondum intelligit an malum sit illud de quo tentatur; verbi gratia: quando aliquis de officio sive praelatione leviter tentatur, levis tentatio est et occulta, quia nescit an sibi expediat id quod desiderat. Tentatio levis et manifesta est quando aliquis leviter tentatur, et manifeste de malo tentatur; verbi gratia: quando aliquis de fornicatione leviter tentatur, tentatio levis est, quia leviter tentatur; et manifesta, quia manifeste de malo est. Tentatio gravis et occulta est quando aliquis graviter tentatur et tamen non novit an noxium sit sibi illud de quo tentatur; verbi gratia: quando aliquis de praelatione, vel alio ministerio graviter tentatur, gravis est tentatio, quia graviter tentatur; occulta, dum nescit quod ibi lateat diabolica fraus. Ad hoc enim diabolus de exaltatione tentat, ut per exaltationem magis corruat ad damnationem. Tentatio gravis et manifesta est quando aliquis graviter et manifeste de malo tentatur; verbi gratia: quando aliquis de fornicatione graviter tentatur, tentatio gravis est, quia graviter tentatur; et manifesta, quia manifeste de malo est. Quos scilicet tentationis modos Psalmista bene designat, ubi dicit: Non timebis a timore nocturno. A sagitta volante per diem, a negotio perambulante in tenebris, ab incursu et daemonio meridiano. Tentatio namque levis et occulta timor est nocturnus. Tentatio levis et manifesta sagitta volans in die. Tentatio gravis et occulta negotium perambulans in tenebris est. Tentatio autem gravis et manifesta incursus et daemonium meridianum. Isti itaque tentationum modi: sunt istius juniperi scilicet ordinis aculei, qui more aculeorum teneritudinem pungunt animorum, et nonnunquam lacerant corda bonorum: non quia ordo malus fit, sed diabolus tanto acrius justum per tentationes pungit, quanto eum ad sublimiora et secretiora per habitum et vitam ordinis cernit transire. Recte igitur secundum supradicta ordo religiosorum junipero comparatur, dum variis asperitatibus et tentationibus pungere approbatar. Ad hanc denique juniperi umbram venit Elias, quando aliquis saecularia fugiens, ordini alicujus asperitatis se submittit. Animae vero suae, ut moriatur petit, quando mori penitus mundo et vivere Deo concupiscit. Qui tamen non mortem, quam petit, sed dormitionem, quam non petit, invenit, quia plerumque religiosus diversis in spirituali conversatione fatigatus tentationibus et adversitatibus, in profectu virtutum et bonorum operum torpescit. Angelus autem custos et excitator Eliae, est praelatus custos et exhortator fidelis animae sibi subjectae. Qui, dum Eliam, id est animam sibi creditam, conspicit dormitare sub junipero, id est sub ordine torpescere, statim excitat, pascit et potat; dum eum ad meliora admonet, et de sacra Scriptura difficiliora quae designantur per pastum, et faciliora quae figurantur per potum docet. Elias quoque excitatus comedit et bibit, dum admonitus sub verbis loquentis patienter acquiescit, nec his, quae dicuntur, contradicit. Rursum vero obdormit, quia nonnunquam subjectus multis taediis affectus post primam admonitionem et eruditionem iterum tepescit. Sed Elias per angelum secundo excitatur et pascitur, dum subjectus per prudentem et fidelem praelatum iterum admonetur et instruitur: Surge, inquit, comede; grandis tibi restat via. Quasi diceret: Si confidis in solo ordine, scias nil tibi prodesse saeculum tantum corporaliter derelinquere, coram oculis humanis solummodo habitum religionis palliatum exhibere; stude per virtutes ultra proficere, per opera misericordiae proximis subvenire. Lege, meditare, psalle, ora, operare, grandis tibi restat via, quia parum adhuc profecisti et multum habes proficere. Comedit denique Elias, et bibit, et vadit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus, et quadraginta noctibus, usque ad montem Dei Oreb, dum subjectus per eruditionem bene confortatus in prosperitatibus quasi in diebus, et adversitatibus quasi in noctibus, per virtutum exercitationem et bonorum operum exhibitionem proficiens, et quaternarium Evangelii et denarium legis perficiens ad culmen sublimitatis venit, ubi recte in ostio speluncae dicitur stare, dum paratus est quandocunque Dominus eum vocaverit de carne exire.
9.15
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XV. De visione Eliae in monte.
9.15
Ecce Dominus transit: et spiritus grandis, et fortis, subvertens montes, et conterens petras ante Dominum. Non in spiritu Dominus, et post spiritum commotio; non in commotione Dominus, et post commotionem ignis: non in igne Dominus, et post ignem sibilus aurae tenuis. Spiritus quippe ante Dominum subvertit montes et petras conterit, quia pavor, qui ex ejus adventu irruit, et altitudinem cordis nostri dejicit, et duritiem liquefacit. Spiritum vero commotio sequitur, cum post ipsum pavorem cor nostrum ad meliora promovetur. Commotioni etiam ignis succedit, cum divinus amor, post emendationem cor calefacit. Spiritui vero commotioni, et igni non inesse Dominus dicitur; esse vero in sibilo aurae tenuis non negatur; quia nimirum, cum mens in contemplationis sublimitate suspenditur, quidquid perfecte conspicere praevalet Deus non est. Cum vero subtile aliquid conspicit, hoc est, quod de incomprehensibili aeternitatis substantia audit. Quasi enim sibilum tenuis aurae percipimus, cum saporem in circumscriptae veritatis contemplatione subita, subtiliter degustamus. Tunc ergo verum est quod de Deo cognoscimus, cum plene nos aliquid de illo cognoscere non posse sentimus. Unde bene illic subditur: Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et ingressus stetit in ostio speluncae. Post aurae tenuis sibilum vultum suum propheta pallio operuit, quia in ipsa subtilissima contemplatione veritatis quanta ignorantia homo tegatur agnoscit. Vultui namque pallium superducere, est, ne altiora mens quaerere audeat, hanc ex consideratione propriae infirmitatis velare, ut nequaquam intelligentiae oculos ultra se praecipitanter aperiat, sed ad hoc, quod apprehendere non valet, reverenter claudat. Qui haec agens, in speluncae ostio stetisse describitur. Quid namque spelunca nostra est, nisi haec nostrae corruptionis habitatio? Sed cum aliquid percipere de cognitione divinitatis incipimus, quasi jam in speluncae nostro ostio stamus. Quia enim progredi perfecte non possumus, ad cognitionem tamen veritatis inhiantes, jam aliquid de libertatis aura captamus. In ingressu ergo speluncae stare, est represso nostrae corruptionis obstaculo, ad cognitionem veritatis incipere exire.
9.16
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XVI. De custodia humilitatis.
9.16
Dixit Elias ad Dominum: Altaria tua destruxerunt, et prophetas tuos occiderunt gladio; et derelictus sum ego solus. Tanto prophetae quid difficile fuit agnoscere, in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est quod humilitatis se radio illuminat, qui aliorum bona sublimiter pensat; quia, dum ea quae ipse fecit facta foris et ab aliis conspicit, eum, qui de singularitate intus erumpere nititur, superbiae tumorem premit. Hinc est quod voce Dei, ad Eliam solum se existimantem dicitur: Reliqui mihi septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, ut se non solum remansisse cognosceret, et elationis gloriam, quae de singularitate surgebat, abdicaret.
9.17
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XVII. De eo quod Elias unxit Eliseum.
9.17
Profectus Elias de monte, reperit Eliseum filium Saphat arantem in duodecim jugis boum, et ipse in duodecim jugis arantibus unus erat. Cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super eum. Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro te, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Elias profectus reperit Eliseum filium Saphat arantem in duodecim jugis boum, cum Redemptor noster descendens de coelo, divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis actibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus; Saphat, judicantis vel indicantis, Eliseus, Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Quicunque in Christo baptizati estis, Christum induistis. Relictis bobus cucurrit post Eliam, quia Redemptoris voce audita: Nisi quis renuntiaverit omnibus quae possidet, non potest ejus esse discipulus. Statim cessavit terrenis lucris inhiare, et saecularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitae praedicavit. Hoc est enim osculari patrem et matrem: quoscunque potest de Judaeis, sive de gentibus sermone velle corrigere.
9.18
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XVIII. De pugna Benadab contra Israel.
9.18
Benadab, rex Syriae, congregavit omnem exercitum suum, et triginta duos reges secum, et currus, et equos: et ascendens pugnabat contra Samariam, et obsedit eam. Et ecce propheta unus dixit ad Achab: Multitudinem hanc tradam in manum tuam. Et ait Achab: Per quem? dixitque ei- Per pedissequos principum provinciarum. Benadab significat diabolum, qui diversos exercitus malignorum spirituum, ad subvertendum populum Dei contrahit, sed per pueros principum Israel vincitur, id est, per bonos doctorum auditores, quia id quod aure audiunt, factis complent. Antiquus hostis in fugam convertitur: quia, qui utriusque Testamenti scientiam perfecte tenent, et Trinitatis fidem cum gemina charitate conservant, hi apti militiae summi regis esse comprobantur; fugit Benadab rex Syriae cum equitibus. Benadab, id est diabolus, princeps iniquorum quorum oculi sublimes sunt: in equo superbiae suae confidens, cum equitibus scilicet cum omnibus superbis, quia ipse est rex super omnes filios superbiae, ab exercitu Christi superatus, in fugam vertitur, et rex Israel percutit equos et equites, quia Rex regum nequitias spirituales obruit, humani generis peccata delendo.
9.19
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XIX. De eo quod dictum est a servis regis Syriae: « Dii montium, sunt dii Israel. »
9.19
Servi regis Syriae dixerunt ei: Dii montium sunt dii Israel; ideo superaverunt nos. Sed melius est ut pugnemus contra eos in campestribus, et obtinebimus eos. Diabolus, licet a sanctis saepius vincatur, tamen iterum instaurat praelium contra eos, et dum uno modo vincitur, alio modo statim vincere conatur. Diabolus namque et maligni spiritus, si in spiritualibus vincuntur, in corporalibus bellum parant, satagentes ut animas de supernis ad ima praecipitent, quo facilius vincant. Si viderint coelestia desiderare, terrena ad amandum ingerunt; si prosperitate concessa gratiae Dei agantur, student ut per adversa frangantur. Sed, sicut Syri, ita daemones, ubi superare confidebant, ibi prostrati sunt.
9.20
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XX. De Eliseo, et pallio Eliae.
9.20
Stetit Eliseus super ripam fluminis Jordanis, et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas, quae non sunt divisae. Et dixit: Ubi est Deus Eliae, etiam nunc? Percussitque aquas, et divisae sunt hinc atque illinc, et transiit Eliseus. Elevatio Eliae ascensionem Domini significat. Pallium Eliae incarnationem Domini, per quam lethi fluvium dirupit, nobisque transitum ad vitam paravit. Hoc Eliseus post transitum Eliae retinuit, quia fidem incarnationis Ecclesia reservavit post ascensionem Christi, per quam praesentis vitae fluctus transire satagit. Sed, sicut Eliseus nonnisi invocato Deo Eliae, aquas divisit, ita Ecclesia nisi per invocationem nominis Christi, virtutes nullas facere potest. Deus enim est, qui operatur in nobis et velle et perficere.
9.21
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXI. De eo quod vir Dei maledixit pueris in Bethel.
9.21
Ascendit Eliseus in Bethel. Cumque ascenderet per viam pueri parvi egressi sunt de civitate, et illudebant ei dicentes: Ascende calve, ascende calve. Qui cum respexisset, vidit eos, et maledixit eis in nomine Domini. Egressi sunt duo ursi de saltu, et laceraverunt ex eis quadraginta duos pueros. Eliseus interpretatur salus Dei. Huic, id est Christo, illuserunt Judaei exaltato in cruce in Calvariae loco. Qui dum illuserunt ei, stulte et pueriliter egerunt; sed postquam Christus ascendit in Bethel, id est in domum Dei, in quadragesimo anno immisit duos ursos de filiis gentium, Vespasianum et Titum, qui crudeli strage eos dejecerunt, et ibi sanguis eorum effusus est, ubi Dominum suspenderunt.
9.22
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXII. De aqua trium regum exercitibus a Domino data.
9.22
Perrexerunt rex Israel, et rex Juda, et rex Edom, ut pugnarent contra Moab; nec erat aqua exercitui. Tres reges bellantes rectores sunt fidelium, qui per Trinitatis fidem, contra mundi principem et populum ejus, philosophos, haereticos, schismaticos atque omnes iniquos armis spiritualibus confligunt. Moab interpretatur de patre, et convenit eis ad quos Dominus dixit: Vos ex patre diabolo estis. Hi adversantur Ecclesiae, minis, persecutionibus, dolo; sed per Christum( qui est caput nostrum, scilicet Christianorum) effugantur. Et ait Eliseus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. Haec enim dicit Dominus: Non videbitis ventum, neque pluviam, et alveus replebitur aquis, et bibetis vos, et familiae vestrae et jumenta vestra. Fossas in alveo torrentis facit, qui profunda mysteria de Scripturis quaerit, quae absque pluvia et vento aqua replentur, quia saepe absque humano solatio, sapientiam confert suis investigatoribus potentia divina, unde Joannes dicit: Non necesse habetis, ut aliquis vos doceat: sed sicut unctio ejus docet, vos de omnibus. Unde bibent homines, et jumenta, id est doctrinam accipient ingeniosi et simplices. Parum hoc est in conspectu Domini; insuper tradet etiam Moab in manus vestras, et percutietis omnem civitatem munitam. Non enim sufficit viro Dei abdita mysteria Dei scire, quin etiam debet ea praedicare aliis viris, et contradicente redarguere, quibus promissa est cuncta de hoste victoria ut percutiant omnem civitatem. Civitas saecularis est prudentia, in qua philosophi et haeretici confidunt: haec per praedicatores subvertuntur. Lignum fructiferum succidetis: lignum scilicet quod non facit fructum bonum, sed mortiferum, quod futuro examine succisum pabulum fiet ignis aeterni. Fontes aquarum obturantur, cum haeresiarchae cum suis sequacibus per catholicos damnantur. Agrum egregium operietis lapidibus: agri egregii operiuntur lapidibus, cum venustas locutionis haereticae et philosophiae anathematis pondere obruitur. Remanent tamen muri fictiles, id est falsae rationes quae a fundibulariis, id est sanctis praedicatoribus ad nihilum rediguntur.
9.23
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXIII. De muliere, quae clamavit ad Eliseum.
9.23
Mulier quaedam de uxoribus prophetarum clamabat ad Eliseum, dicens: Servus tuus, vir meus, mortuus est, et tu nosti, quia servus tuus fuit timens Deum: et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi. Cui Eliseus dixit: Quid vis, ut faciam tibi? dic mihi quid habes in domo tua? At illa dixit: Non habeo, ancilla tua, quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar. Cui ait: Vade, et pete mutuo ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca. Et ingredere, et claude ostium tuum, cum intrinsecus fueris tu, et filii tui, mitte inde in omnia vasa haec, et cum plena fuerint, tolles, etc. Mulier ista, sancta Ecclesia est mater duorum populorum, Judaici et gentilis. Quae prius ex perverso opere, consentiendo callidi spiritus persuasioni, quasi quemdam nummum peccati a creditore accepit, et duos, quos in fide genuit amittere filios timebat, sed prophetae verbis, id est sacrae Scripturae praeceptis obediens, ex paulo quod habebat olei, vacua vasa infundendo replevit; quia, dum ab ore unius doctoris paulum quiddam de amore Trinitatis multorum vacuae mentes hauriunt, exuberante gratia unguentorum divini amoris, usque ad summum replentur; et jam nunc multorum corda, quae prius erant vasa, unctione spiritus plena sunt, quae ex paucitate olei solummodo infusa videbantur. Quod cum aliis atque aliis datur, et ab auditoribus fides accipitur, erepta mulier, id est sancta Ecclesia, jam sub creditoris sui debito non tenetur.
9.24.1
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXIV. De tabernaculo, quod aedificaverunt Sunamitis et vir ejus Eliseo.
9.24.1
Dixit Sunamitis ad virum suum de Eliseo: Animadverto quod vir sanctus Dei est iste, qui transit per nos, et manet. Faciamus ergo ei coenaculum parvum, et ponamus in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut, cum venerit ad nos, maneat ibi. Eliseus, qui interpretatur salus Dei, et nominis interpretatione, et miraculorum operatione, et virtutum exercitatione, et bonorum operum exhibitione, et honestate, et conversationis sanctitate, et post mortem mortui resuscitatione Christum significat. Sunamitis, quae interpretatur captiva, coccinea, animam exprimit quam Christus de captivitate diaboli sanguine suo redemit. Eliseus saepe venit ad Sunamitidem feminam, qui Christus saepe multis modis venit ad animam. Venit per creaturarum contemplationem; venit per miraculorum operationem; venit per internam inspirationem; venit per adversitatem; venit per prosperitatem; venit mala comminando; venit bona promittendo; venit mala auferendo; venit bona conferendo; venit per cognitionem veritatis; venit per amorem virtutis. Venit Christus ad animam spiritualiter, eam visitando, hospitatus apud eam, illam certificando; aliquando transit, illi gratiam subtrahendo. Ex parte enim gratiam subtrahit, ut humilietur mens, quae de se nimis sublimia sentit; sed iterum redit, dum iterum infundit. Vir mulieris hujus viduae, id est animae rationalis, intellectus est, qui viribus et sensu sibi insitis per naturam vel collatis per gratiam, animae debet praeesse, consulere, providere, eam regere, ducere, et ex ea progeniem virtutum et bonorum operum procreare. Cum hoc viro anima accipit consilium, dicens: Animadverto quod vir iste Dei sanctus sit, qui frequenter transit per nos. Vere sanctus est, quia Sanctus sanctorum est, et nemo, nisi per illum, sanctus est. Faciamus ei coenaculum parvum, et ponamus in eo lectulum, et mensam, et sellam, et candelabrum, ut cum venerit ad nos, maneat ibi. Coenaculum eo quod elevatur, spiritualem designat conversationem. Quam bene fecerat coenaculum istud huic Eliseo Paulus qui de se, sibique similibus ait: Nostra autem conversatio in coelis est. Quod dicit parvum humilitatem significat. Deus enim superbis resistit; humilibus autem dat gratiam. Et ideo fidelis anima, si aliquando facit magna, in conspectu Conditoris existimat parva. In lecto vero solemus a laboribus quiescere, et dormiendo visibilia ignorare. Recte ergo per lectulum contemplatio figuratur. In ea namque qui consistit, ab incursu tentationum et afflictione laborum quiescit, et internis intentus, quid exterius agatur, non attendit. Per mensam significatur Scriptura. Sicut enim mensa repletur cibis, sic sacra Scriptura repleta est sententiis, et aliam nobis refectionem tribuit per historiam; aliam per allegoriam; aliam per tropologiam; aliam per Vetus Testamentum; aliam per Novum. Sella namque designat eruditionem. Sedere autem solent doctores, qui alios erudiunt. Et bene mensam sequitur sella, quia justum est, ut qui Scripturam audiendo vel legendo didicit, aliis per doctrinam tribuat bonum quod agnovit. Candelabrum instrumentum est luminis. Habet autem candelabrum pedem inferius, et hastam super pedem erectam, et super hastam sphaerulam per circuitum, et super sphaerulam acumen, cui imponitur luminare. Pes vero candelabri habet tria brachia aequalis longitudinis, aequalis magnitudinis, unius formae, unius inter se distantiae. Significat ergo fidem sanctae Trinitatis. Qualis enim Pater, talis Filius, et talis Spiritus sanctus. Hasta candelabri, in eo quod recta est, exprimit aequitatis rectitudinem. In eo vero quod erecta est, erectionem bonae intentionis. Sphaerula significat circumspectionem mentis. Quasi namque sphaerula candelabro imponitur dum mens de se bene sollicita per circumspectionem sibi circumfertur. Superius acumen sanae rationis significat subtilitatem; luminare superpositum exprimit Christum; cera est humanitas; lumen, divinitas.
9.24.2
Facit igitur mulier Sunamitis consulens virum suum, id est anima fidelis per intellectum, Eliseo, id est Christo, coenaculum, per spiritualem conversationem, parvum, per humilitatem, et ponit lectulum, per contemplationem, et mensam, per Scripturarum lectionem, et sellam, per morum eruditionem. Ponit in eo quoque candelabrum veri luminis instrumentum, cujus facit pedem, per fidem sanctae Trinitatis; hastam, per rectitudinem aequitatis, et erectionem bonae intentionis; sphaerulam, per circumspectionem mentis; acumen, per subtilitatem rationis, quae debet semper luminari inesse, quia Christo semper debet inhaerere. Anima, quae sic novit praeparare Christo hospitium, Christum hospitem meretur habere, et per ipsum Filium possidere.
9.25
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXV. De resuscitatione filii mulieris Sunamitidis.
9.25
Mulier Sunamitidis sancta est Ecclesia. Jacuit mulier Sunamitidis ad pedes Elisei pro resuscitatione filii, quia sancta Ecclesia humiliter in patribus Dominum oravit pro redemptione humani generis. Dominus autem, dum per Moysem legem dedit, quasi per puerum virgam misit; sed per virgam, id est terrorem legis mortuum suscitare non valuit, quia lex neminem ad perfectum ducit. Ipse superveniens super cadaver sternitur quia, cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens. Huc et illuc deambulat, quia et gentes, et Judaeos ad aeternam beatitudinem per fidem vocat. Super mortuum septies inspirat, quia per operationem divini muneris, gratiam septiformis Spiritus, in peccati morte jacentibus aspirat. Moxque is, quem virga suscitare non potuit, per amoris spiritum, puer ad vitam redit.
9.26
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXVI. De eo quod scriptum est: « Mors in olla. »
9.26
Erat fames valida in terra, et filii prophetarum habitabant coram Eliseo. Dixitque uni ex pueris suis: Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas: et implevit pallium suum, et reversus concidit in ollam pulmenti. Fames ista famem significat audiendi verbum Dei; filii prophetarum filii sunt praedicatorum, qui habitabant coram Eliseo, id est Christo vel sancto praelato, in loco Christi posito. Collegit autem in ollam colocynthidas, id est agrestes concurbitas, qui litterae legis intentus, vel philosophis studiosus, vel amaritudinem de lege, et mortiferum de philosophis sumens intermiscet evangelicae veritati. Et in olla cordis coquens tale pulmentum, hoc est documentum praeparat auditoribus suis. Dicit enim Apostolus: Littera occidit. Prudentia carnis, mors est; prudentia spiritus, vita. Hoc scientes fideles mortem in olla clamant. Sed farina in olla mittitur, cum scientia spiritualis in tale condimentum intromittitur, ut exclusa multitudine amaritudinis pastus fiat saluber.
9.27
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXVII. De eo qui viro Dei panes primitiarum tulit.
9.27
Vir quidam de Baalsalisa venit, deferens viro Dei panes primitiarum, et viginti panes hordeaceos, et frumentum novum in pera sua. At ille dixit: Da populo, ut comedat. Vir iste coetus est Patrum. Qui de Baalsalisa est, quia ternarium in confessione Trinitatis servat, Baalsalisa enim habens tertium interpretatur. Hic vir viro Dei panes primitiarum offert, cum Conditori gratia ejus inspiratus, offert libros compositos de origine creaturarum. Offert frumentum novum in pera, cum Novum Testamentum in Evangelii et apostolorum scriptis profert. Jubet Eliseus noster ministro, id est praedicatoribus, ut hoc fidelibus dispenset, et de thesauro proferat nova et vetera. Da, ait, populo, ut comedat. Haec enim dicit Dominus: Comedent, et supererit. Quod mysterium legimus in fractione quinque et septem panum, ubi satiatis turbis collegerunt duodecim cophinos, sive septem sportas fragmentorum, quia nullus sacramenta Scripturae per omnia sic capit, quin ipsi satiato supersit, juxta verbum Domini.
9.28
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXVIII. De captiva puella, et de Naaman Syro.
9.28
De Syria egressi sunt latrunculi, et captivam duxerunt de terra Israel puellam, quae erat in obsequio uxoris Naaman. Latrunculi de Syria( quod est sublimitas) egressi sunt, cum cupiditate et diversis negotiis impliciti gentiles per totam terram vagabantur. Hi de terra Israel captivam duxerunt, quae de propheta testabatur, quia fama de Israel per nogotiatores gentium translata, in toto orbe curiositati hominum( quam uxor Naaman significat) verum prophetam, et Salvatorem in Judaea manere patefacit. Audiens hoc Naaman, domino suo nuntiavit, cum iis ad quos notitia verbi pervenit; his, qui praesunt sibi, suggerunt scientiae spiritualis magnitudinem. Mittit rex Syriae litteras ad regem Israel pro salute servi, cum primatus gentium audiens Dominum esse in Israel, salutem suorum praevidens, legationem mittit in Judaeam, ut per apostolicam doctrinam Salvatoris fidem accipiat. Unde Cornelius de Caesarea in Joppen ad Petrum misit. Rex Israel scidit vestimenta sua, quia sacerdotes Scribae et Pharisaei rectores Judaeorum considerantes undique plebes ad Redemptorem convenire, quasi blasphemiam existimantes, scindebant vestimenta, sicut in Evangelio princeps sacerdotum fecit. Veniat ad me, et sciat prophetam esse in Israel; et Dominus quos praescivit, hos et vocavit. Veniens gentilis populus ad domum Elisei sanctam, scilicet Ecclesiam, per nuntios, id est per evangelicos praedicatores accepit ut se in Jordane septies lavaret. renatus ex aqua et Spiritu sancto. Jordanis baptisma significat, quia in eo Salvator baptisma consecravit. Naaman lavationem[ lotionem] Jordanicam despiciens, simplicitatem significat rudium, qui spiritualem non potuerunt intelligere efficaciam, quia animalis homo non percipit ea, quae sunt spiritus Dei. Servi meliori consilio ad mandatum propheticum persuaserunt, quia saepe Dominus minori revelat quod melius est, quoniam Dominus acceptor personarum non est, loco septies restituta caro est ejus sicut prius, quia mundatus in baptismate per invocationem sanctae Trinitatis, vel Spiritus septiformis, quisque ad innocentis vitae infantiam redigitur. Quia in baptismate abrenuntiare Satanae, ac fidem Christi confiteri praecipimur. Negat Naaman se ultra diis sacrificaturum, promittit se Deo soli per omnia serviturum. Partem terrae sanctae tulit, quia baptizatos oportet Dominici corporis participationi confirmari.
9.29
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXIX. De lepra Naaman, quae adhaesit Giezi.
9.29
Secutus est Giezi post tergum Naaman. Qui cum vidisset illum currentem ad se, desilivit in occursum ejus de curru, et ait: Rectene sunt omnia? Et ille: Dominus meus misit me, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim de filiis prophetarum; da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. Illorum, qui spiritualia dona, sacros scilicet ordines et bona Ecclesiae emunt vel vendunt, duo reperiuntur auctores, unus in Veteri Testamento, et unus in Novo. Giezi itaque in Veteri Testamento auctor probatur esse vendentium, et Simon Magus in Novo Testamento dignoscitur esse auctor ementium, quorum sequaces ab Ecclesia separantur, aeternis ignibus cruciandi.
9.30
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXX. De obsidione, et fame Samariae.
9.30
Congregavit Benadad rex Syriae universum exercitum suum, et ascendit, et obsidebat Samariam. Facta est fames magna in Samaria. Benadad et exercitus, est diabolus, et iniqui spiritus, Pagani, Judaei, haeretici, qui contra Ecclesiam bellum gerere excitant, et per tales affligitur populus Dei, qui est in Samaria positus, id est in divinae legis custodia. Fitque fames, cum non permittitur doctoribus praedicare verbum Dei. Sed, Eliseo revelante, id est Redemptore per Evangelium indicante, salus, quae a peccatoribus longe est, timentibus Deum prope esse scitur. Dicit enim Dominus: Gras modius similae uno statere erit, et duo modii hordei statere uno. Modius similae, perfecta est mensura divinae sapientiae, quae est in Novo Testamento: duo modii hordei, sunt scientia legis et prophetarum, quae comparatur statere uno, hoc est fide catholica, in porta Samariae, id est praedicatione apostolica per quam intratur in Ecclesiam. Cessante turbine persecutionis, quae fit hodie, dabit Dominus cras, id est tempore futuro tranquillitatem, ut praedicatio perfecte impleatur, Quatuor viri erant leprosi juxta introitum portae, qui dixerunt ad invicem: Venite transfugiamus ad castra Syriae. Fecerat autem Dominus in castra Syriae sonitum, et fugerant Syri. Cumque venissent leprosi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt. Tuleruntque aurum, argentum, et vestes, dixeruntque ad invicem: Haec dies boni nuntii est. Si tacuerimus, et noluerimus annuntiare usque mane, sceleris arguemur. Leprosi sunt qui, variis vitiis dediti vel erroribus implicati, foeditatem ex interna peste educentes ostendunt in cute. Hos Dominus saepe convertens ad fidem, et emundans a vitiis, verae salutis nuntios efficit. Unde Matthaeus ex publicano apostolus factus est. Apparuit Dominus post resurrectionem Mariae Magdalenae, de qua ejecerat septem daemonia. Illa vadens nuntiavit his, qui cum illo fuerant, lugentibus. Leprosi in castra Syrorum refecti sunt; aurum et argentum asportaverunt, cum despecti hujus mundi philosophiae operam dantes, et sensus humilitatem et sermonis venustatem acquirunt. Unde Ecclesiae usibus bene instructi, deservire possunt. Qui bene quatuor esse commemorantur, ut quatuor Evangeliorum eruditione imbuti, in quatuor mundi partibus fidei veritatem praedicent.
9.31
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXI. De Jehu.
9.31
Dixit puer Elisei ad Jehu: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu: Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit: Ad te, o princeps. Et surrexit, et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput ejus, et ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Unxi te regem super populum Dei Israel, et percuties domum Achab domini tui, ut ulciscar sanguinem prophetarum meorum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel. Jehu designat gentium principatum. Quem Dominus destinavit, ut sacrilegam civitatem( quae prophetas, et Dominum prophetarum occidit, et apostolos ejus persecuta est) ultione justa perimeret, et sacerdotium( quod post Christum inaniter habuerat) destrueret, templumque subverteret, et impiam Synagogam, quae sanguinem sanctorum semper sitiebat, de regni culmine praecipitaret, et rectores illius interficeret.
9.32
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXII. Quomodo Joas instauravit sartatecta.
9.32
Dixit Joas sacerdotibus: Omnem pecuniam, quae illata fuerit in templum Domini a praetereuntibus, quae offertur pro pretio animae et quam sponte et arbitrio cordis sui inferunt in templum Domini, accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, et instaurent sartatecta domus, si quid necessarium viderint instauratione. Secundum hanc similitudinem mandat Christus rex noster, ut doctores accipiant omnem pecuniam, quae a praetereuntibus justis, scientiae spiritualis, bonorum exemplorum, in thesaurum Domini confertur, per praedicatorum officia ad instaurationem templi spiritualis conferatur: quatenus ubicunque quid scissum per errorem, vel per vitia invenerint, restaurent, ne forte per negligentiam magistrorum depereat multitudo auditorum.
9.33
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXIII. De scriba, et pontifice, et pecunia, et operariis.
9.33
Scriba legis, et pontifex effundebant, et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini, et dabant eam juxta numerum, atque mensuram in manus eorum qui praeerant caementariis in domo Domini. Scriba et pontifex significant apostolos et summos doctores, quos principes in Ecclesia electio divina constituit: qui per discipulos suos verbi semina sparserunt per totum orbem, quatenus operarios voluntatis Dei idoneos in auditoribus suis proficerent, quorum alii fabricabant ligna, cum semetipsos et eos, qui sibi obediant, ligna fructifera in domo Domini parare studebant. Alii sartatecta templi faciebant, quando illa, quae per haeresim et schismata scissa erant, reaedificabant. Alii saxa cedebant, cum duros corde et incredulos fortiter increpabant, ita ut impleretur instauratio domus Domini in universis, qui indigebant expensa, ad domum Domini muniendam, juxta illud: Unicuique nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
9.34
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXIV. De sagitta salutis.
9.34
Dixit Eliseus ad regem Israel: Aperi fenestram orientalem. Cumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace sagittam. Et jecit. Sic Christus lumine scientiae suos hortatur primum illustrari, et sic jacula praedicationis mittere. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini contra Syram: percutiesque Syriam in Aphec. Secundum hoc exemplum, praedicatio sancta est spiritualium hostium certissima interfectio, si perseveranter agitur. Unde non debet rector vel doctor, propter avaritiam negligere curam animarum, sed magis per fidem, per pietatem, ad aeternam requiem perducere, quod significat Aphec. Interpretatur enim continebit vel apprehendet. Unde Apostolus, enumeratis vitiis quae avaritiam comitantur, subintulit, dicens: Tu autem, homo Dei, haec fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, charitatem, patientiam, mansuetudinem; certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam. Dixit Eliseus: Percute jaculo terram. Et cum percussisset tribus vicibus, et stetisset, iratus est contra eum vir Dei, et ait: Si percussisses quinquies, aut sexies, aut septies, percussisses Syriam usque ad consummationem. Secundum hoc factum doctoribus praecipitur jaculo praedicationis terram, id est carnales, percutere. Sed qui hoc minus studiose agunt, merito increpatione divina arguuntur. Quid est enim tribus vicibus terram jaculo percutere, nisi Trinitatis fidem carnalibus insinuare? Sed cum hoc doctor effecit hominesque ad fidem perduxit, necesse est ut adhuc instet verbo, donec illos doceat quinque sensibus corporis( qui per quinarium designantur) imperare, bonisque operibus( quae per senarium numerum exprimuntur) studium impendere, nec non et scientiam spiritualem instanter meditari, quam septiformis gratia Spiritus sancti in Scripturis sacris, constituit, et ad humani generis salutem gemino Testamento edidit. Qui autem solam fidem sine operibus bonis, et meditatione legis Dei sibi sufficere credunt ad salutem, recte arguuntur: nam non recte agunt, quia, secundum Jacobum: Fides sine operibus mortua est.
9.35
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXV. De projectione Israel.
9.35
Projecit Dominus omne semen Israel, et afflixit eos, et tradidit eos in manu regis Assyriorum. Rex Assyriorum, id est diabolus, cum exercitu suo populum ecclesiasticum obsidendo et devastando quotidie afficit, cum eos propter peccata commissa de propriis sedibus evellens; id est de virtutibus et operibus bonis transfert in terram alienam, regionem scilicet dissimilitudinis.
9.36
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXVI. De Samaritanis.
9.36
Samaritani cum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant. Isti significant haereticos, qui habent quaedam sacramenta communia cum sancta Ecclesia, et quasdam sanctarum Scripturarum sententias recte intelligunt; sed tamen nihilominus idolis errorum suorum, vel immundorum spirituum serviunt. Videntur enim sibi timorem Dei recte custodire, cum secundum sensum suum veritati se putant favere. Sed quia catholicae fidei unitatem spernunt habere, malignorum spirituum voluntatibus veraciter se manifestant obtemperare. Et non solum inventores erroris primi, quos patres Samaritanorum significant, hoc faciunt, et sequaces eorum( quos filiorum nomine et nepotum expressos intelligimus) hoc similiter agunt.
9.37
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXVII. De Josia, et phase quod celebravit.
9.37
Ejecit Josias idola terrae et omnes immunditias, et celebravit Domino phase. Quod Josias ejectis idolis et omnibus immunditiis, Domino phase celebrasse legitur, moraliter nos docet, ut primum purgemus terram cordis nostri ab omnibus vitiis, emendemus actus nostros ab omni inquinamento peccatorum et ab operibus mortuis, ut servire possimus Deo viventi: sicque gratum phase Domino celebremus, non in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis.
9.38
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXVIII. De censu, quem solvit populus Pharaoni sub Joachim.
9.38
Vinxit Pharao Joacham in Reblatha, quae est terra Emath, ne regnaret in Hierusalem, constituitque Joachim pro eo, qui unumquemque secundum vires suas exegit, tam argentum quam aurum de populo terrae, ut Pharaoni offerretur. Malignus spiritus pensum sibi servitii sui in populo carnali expetit, ut tam sensu quam eloquio ejus per omnia parati sint obsequio. Joachim praecepto Pharaonis censum exigit, quia diabolus per sibi deditos magistros ab unoquoque exigit secundum vires suas peccati censum sibi solvere, sicque in nequitor praelatis, praeparat quotidie, perditionem subjectis.
9.39
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XXXIX. De prima obsidione Hierusalem.
9.39
Venit Nabuchodonosor ut obsideret Hierusalem, et suscepit Joachim sibi obviam venientem, et tulit vasa aurea, quae fecerat rex Salomon in templo Domini, et transtulit Nabuchodonosor omnes principes, et fortes, et artifices, et inclusores de Hierusalem in Babylonem. Hujus tam deflendae historiae, quia multum negligentiae nostri temporis congruit, non opinor allegoriam esse reticendam. Constat namque quod Hierusalem et terra Israel civitatem Christi, id est sanctam Ecclesiam; Babylon autem, et Chaldaei sive Philistaei, civitatem diaboli, id est omnem malignorum, sive hominum, sive angelorum multitudinem designat. Servitque Israel Philisthaeis sive Chaldaeis, cum fideles quique nomine tenus in Ecclesia consistentes, caeterum ab immundis, vel spiritibus, vel hominibus decepti, aut avaritiae, aut luxuriae, aut alteri cuilibet peccato mentis colla submittunt. Adducit autem Nabuchodonosor regem Hierusalem et universos principes fortes exercitus ad decem millia in captivitatem, cum et magistri, et illi qui in virili animo Domino servire, et Decalogum legis fideliter in Dei et proximi amore conservare videbantur, subdito sive illecebris mundi, seu adversitatibus subacti, aut majoribus se facinoribus polluunt, aut certe incidunt in haeresim. Arma vero, quibus contra diabolum repugnantes libertatem a Deo nobis donatam defendimus, quae sunt alia, nisi eloquia Scripturarum, in quibus et ipsius Domini et sanctorum ejus exemplis, quo ordine bella vitiorum debeant superari, luce clarius discimus. His armis Chaldaei filios Israel privant, cum maligni spiritus animos fidelium a sacrae legis meditatione, saecularia illi negotia inserendo retardant, ne vel ipsi per hujus exercitium resistendi fiduciam sumant, vel alios forte, qui nesciunt legem, ad resistendum vitiis exhortando aut corripiendo accendant. Tollunt fabros armorum, cum eos, qui sacra eloquia norunt in tantum sceleribus obruunt, ut dicere bona quae didicerant prorsus erubescant. Transferunt omnem artificem, et inclusorem de Hierusalem in Babylonem, cum eos, qui multifaria virtutum operatione pluribus prodesse, et civitatem Dei contra eruptiones tentationum munire solebant a proposito deflectunt, atque ingenium, quod ad munimen sanctae Ecclesiae impendere debuerant, ad voluntatem potius regis vitiorum dispensare compellunt. Quod si inclusores non ostiorum sive murorum, sed auri gemmarumque intelligimus, ad eumdem expositio finem tendit. Dictum quippe est de sapientia, quod aurum, et multitudo gemmarum non valet ei comparari. Atque ideo inclusores horum, non alios aptius quam doctores intelligere valemus. Qui quandiu recte vivunt vel docent in ornatum sanctae civitatis, industriam suae artis impendunt. At si forte erraverint, qui nisi a rege Chaldaeorum captivitati in Babyloniam transferuntur? Et quia artificem et inclusorem ab Hierosolymis Babyloniam transmigrari, talentum verbi coelitus acceptum in terra defodi; id est scientiam spiritualem ad peccatorum opera converti intelligimus, ne quid tale a nobis committatur vigili semper cautela providendum est.
9.40
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XL. De secunda obsidione Hierusalem, et fame.
9.40
Factum est autem in anno nono regni Sedechiae, mense decimo, decima die mensis, venit Nabuchodonosor, et omnis exercitus ejus in Hierusalem, et circumdederunt eam, et exstruxerunt in circuitu ejus munitiones, et clausa est civitas, atque vallata usque ad undecimum annum Sedechiae regis, nona die mensis. Praevaluitque fames in civitate; nec erat panis populo terrae. Quid in Sedechia aliud intelligimus nisi malos rectores in Ecclesia, qui munere et dono divino abutuntur, et falso sibi nomen justitiae usurpant? Mathania enim nomen, quo primum rex appellatus est, interpretatur munus, sive donum; Sedechias, justus Domini. Qui undecim annis regnasse dicitur, quod significat eum transgressorem legis fuisse, quae significatur denario numero. Undenarius autem numerus, qui denarium supergreditur, excessionem Decalogi significat. Novenarius autem imperfectionem legis significat, sicut undenarius transgressionem. Hic enim excedit denarium, ille minus habet denario. Recte Nabuchodonosor in nono anno regni Sedechiae obsedit civitatem mense decimo, id est decima die mensis; quia mali pastores, cum Decalogi mandata, quae scientia tenent, opere et doctrina perficere negligunt, necesse est ut plebem illis commissam antiquus hostis cum suo exercitu obsidione circumdet, et munitione erroris ac vitiorum constructa claudat, vallando civitatem; sicque fames verbi Dei in civitate praevaleat, cum non expendatur libere panis doctrinae populo terrae.
9.41
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XLI. De interruptione muri, et fuga Sedechiae.
9.41
Interrupta est civitas, et fugit Sedechias, et omnes viri bellatores nocte fugerunt per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis. Interrumpitur civitas spiritualis per tentationes varias malignorum spirituum, et ii qui debuerant civitatem armis defendere, nocte ignorantiae et tenebris peccatorum vallati fugiunt, quia mercenarius, et qui non est pastor, videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispergit oves. Per viam portae, quae est inter duplicem murum ad hortum regis. His verbis latenter arguit inertiam doctorum, qui inter duplicem murum duorum testamentorum constituti, non belligerare, sed effugere quaerunt, et in deliciis magis defluere( quod significat hortus) quam scuto fidei hostibus obsistere. Porro Chaldaei obsidebant in circuitu civitatem. Fugitque Sedechias per viam, quae ducit ad campestria solitudinis, quia malignis spiritibus populum circumdantibus, rector fugit non ad montes, de quibus scriptum est: Montes in circuitu ejus, sed ad campestria solitudinis, id est ad dilatationem luxuriae. Unde scriptum est: Lata est via, quae ducit ad mortem. Et persecutus est exercitus Chaldaeorum regem, comprehenditque eum in planitie Jericho, et omnes bellatores qui erant cum eo dispersi sunt, et reliquerunt eum. Cum enim virtutes hominem deserunt, quae eum defendere debuerant, in planitie Jericho capitur, id est in defectione carnalis sensus. Jericho enim interpretatur luna, et significat defectum carnis. Filios autem Sedechiae occidit rex Babylonis coram eo, et oculos ejus effodit. Rex quippe Babylonis, diabolus est, possessor intimae confusionis. Qui prius filios ante intuentis oculos patris trucidat, quia saepe sic bona opera interficit, ut se amittere ipse, qui captus est animus, dolens cernat. Nam gemit plerumque animus, et tamen carnis suae delectationibus victus, bona quae gemit amans perdit: ea quae patitur damna considerat, nec tamen virtutis brachium contra regem Babylonis levat. Sed, dum videns nequitiae perpetratione percutitur, ad hoc quando peccati usu perducitur, ut ipso quoque rationis lumine privetur. Unde Babylonis rex, exstinctis prius filiis, Sedechiae oculos eruit, quia malignus spiritus, subductis prius bonis operibus, post et intelligentiae lumen tollit. Quod recte Sedechias in Reblatha patitur. Reblatha quippe multa haec interpretatur. Ei enim quandoque et lumen rationis clauditur, qui pravo usu et iniquitatis suae multitudine gravatur.
9.42
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XLII. De Nabuzardan.
9.42
Venit Nabuzardan princeps exercitus, servus regis Babylonis in Hierusalem, et succendit domum Domini, et domum regis, et domos Hierusalem, omnemque domum combussit igni. Venit Nabuzardan qui interpretatur ventilabrum, cum aliquis spiritus malignus plebem invadit fidelium, et domum regis, et domos Hierusalem, id est rectores, et eos qui videbantur in visione pacis manere, inflammatos cupiditate subvertit. Omnem domum comburit, cum uniuscujusque conscientiam per illiciti amoris flammam succendit. Muros Hierusalem in circuitu destruxit, cum intentionem orationis et virtutum studia, quae contra se valere novit, in desperantibus dissolvit, ne per spem veniae ad divina currant auxilia, et correptionis vitae apprehendant munimina. Populum in captivitatem ducens, de pauperibus terrae reliquit vinitores et agricolas; quia eos, qui utiles verbo et exemplo esse poterant, per vitia captivans, stultis et hebetibus commendat agriculturam: quatenus non vinum gratiae spiritualis, et frumentum sanae doctrinae in vineis, et agris populorum fructificat, sed spinae magis, et tribuli vitiorum excrescant.
9.43
LIBER SEPTIMUS. IN III ET IV REGUM.--A SALOMONE USQUE AD TRANSMIGRATIONEM BABYLONIS. CAP. XLIII. De translatione Juda.
9.43
Et translatus est Juda de terra sua. Transfertur Juda, cum illi, qui confessionem nominis Dei in Ecclesia videbantur habere, per scelera, et peccata multiplicia de terra virtutum translati in regnum confusionis, et erroris adducuntur. Sub imperio quicunque nequiter servientes perseveraverint, nec merebuntur per Jesu ducatum regredi in terram Juda, templumque Domini ibidem reaedificare. Hi, post aerumnam praesentis vitae tradentur in carcerem mortis perpetuae, ubi vermis eorum non morietur, et ignis eorum non exstinguetur. Nobis autem liceat in peregrinatione labentis saeculi veram commissorum poenitudinem agere, ut post excursum septem dierum, vel uti post septuaginta annos, hujus captivitatis exuti ab omni potestate regis Babylonis, id est diaboli, valeamus juvante septiformi Spiritu coelestem Hierusalem ingredi, et vultum Conditoris nostri per saeculorum saecula contemplari.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).