Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Innocentius III?)
Commentarium in VII psalmos poenitentiales
Poen 5.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11819 Coinvip2
5.1
Psalmi XXXI, qui in ordine est secundus poenitentialium, elucidatio.
5.1
Beati, quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata.
5.2
Beatitudinum alia est in via, et alia in patria. De ista legitur: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini; de illa dicitur: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. Beatitudo viae consistit in fide, beatitudo patriae consistit in specie; ista consistit in spe, illa consistit in re. De ista praemittitur: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. De illa subjungitur: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus. Unde loquendo de ista, quae habetur in via praesenti, utitur verbo praesentis temporis dicens: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata. Loquendo vero de illa, quae habebitur in vita futura, verbo futuri temporis utitur dicens: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum. Est praeterea beatitudo divina, quae summa est et aeterna, et beatitudo mundana, quae falsa est et caduca. Illam habet, ut ait Apostolus, solus beatus et potens, qui solus habet immortalitatem: istam autem habet, qui temporalibus bonis abundat, de quo dicit Propheta: Beatum dixerunt populum cui haec sunt: sed qui beatum te dicunt, illi te decipiunt.
5.3
Culparum aliae sunt originales, quae contrahuntur, et aliae actuales, quae committuntur. De originalibus ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates; et de actualibus addit: Quorum tecta sunt peccata. Caeterum actuales culpas distinguit in peccata cogitationum, locutionum, et actionum. De peccatis cogitationum praemittit: Quorum tecta sunt peccata; de peccatis actionum subjungit: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum: de peccatis locutionum annectit: Nec est in ore ejus dolus. Potest et aliter distingui in ista, ut per ea intelligantur tres materies peccatorum, videlicet originalium, venialium, et mortalium. De originalibus ait: Beati quorum remissae sunt iniquitates; de venialibus addit: Et quorum tecta sunt peccata; de mortalibus subdit: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum. De originalibus dicit quod remittuntur, de venialibus, quod teguntur, de mortalibus, quod non imputantur beato viro: sic notans subtiliter et prudenter differentiam inter illa. Originale namque peccatum, et appellatur iniquitas, ut iniquitatis vocabulum privativum sit aequitatis. Aequitas autem est, ut filius non portet iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii, sed anima quae peccaverit, ipsa moriatur. Originale vero peccatum filii non committunt, sed contrahunt a parentibus, et tamen damnantur pro illis, ut dicere valeant: Patres nostri comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Et quia praeter hujusmodi aequitatem originale peccatum punitur, verisimiliter iniquitas appellatur, quamvis ex alia causa justa sit ejus poena. Tunc autem originale peccatum est intensum in homine, cum et secundum reatum, et secundum actum existit in illo, ut reatus ad labem, et actus ad fomitem referatur. Verum in baptizato labes mundatur, sed fomes relinquitur; quia transit reatus et remanet actus, et ideo remissum est post baptismum, quod ante baptismum, erat intensum. Nam etsi non sit deletum, quantum ad fomitem, est tamen deletum, quantum ad labem, ut jam per illud homo obligetur ad culpam, sed exerceatur ad luctam.
5.4
Veniale vero peccatum non solum habetur cum vitiis, verum etiam cum virtutibus exercetur; quoniam homo virtutibus praeditus, saepe committit veniale peccatum. Homo autem cum spoliatur virtutibus, tunc nudatur; quia vestes animae sunt virtutes sed in nudo macula cernitur, quae tegitur sub induto. Et ideo cum quis indutus est charitate, quae est vestis nuptialis, sub ea quidem quasi tectum existit in illo veniale peccatum, ut ita sit, quasi non obsit; quia quod in camino efficit aquae gutta, hoc in charitate facit venialis offensa: sicut et levis fetor in suavi non sentitur odore. Illi ergo beati sunt, beatitudine viae, quorum remissae sunt iniquitates, quorum originales culpae mitigatae vel debilitatae sunt in baptismo, ne in hoc mortali corpore dominentur; quoniam etsi non deletae sunt quantum ad fomitem, propter actum qui remanet, jam tamen deletae sunt quantum ad labem, propter reatum qui transit. Similiter beati sunt illi beatitudine viae, quorum peccata venialia tecta sunt, id est charitatis operimento velata; quia charitas operit multitudinem peccatorum, videlicet venialium, quorum tanta est multitudo, ut illi qui perfecti sunt in hac vita, non possint omnino carere; sed a charitate teguntur, ut non ostendantur per illa deformes, qui sunt charitatis specie informati. Quod maxime potest de peccatis cogitationum intelligi, quae non exeuntes ad opus, umbraculo gratiae teguntur in corde. Vel sine distinctione iniquitates remissae intelligantur tecta peccata, quae sic in baptismo teguntur sicut in mari Rubro( quod fuit figura baptismi) tecti fuerunt Aegyptii, qui figurabant peccata, insequentes Hebraeos, id est persequentes virtutes, quae duo sibi invicem adversantur. Nam sicut mare Rubrum texit et delevit Aegyptios, sic aqua baptismi tegit et delet originis culpam. Possunt et aliter intelligi tecta peccata, ut quia quod tegitur non videtur, illa peccata tecta sint Deo, quae non videntur ab eo. Deo namque peccata videre, idem est quod punire, juxta quod alibi dicitur: Averte faciam tuam a peccatis meis. Deus autem peccata quae tegere voluit, advertere noluit, et quae non advertuntur a Deo, id est quae non videntur, non puniuntur ab eo, cum idem sit ipsi peccata videre, quod illa punire; unde consequenter adjungit: Beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum. Vel iniquitates dicuntur, quae fidem et baptismum praecedunt; peccata vero, quae post fidem et baptismum succedunt. Illa sicut debitum quod gratis remittitur, sine satisfactione aliqua remittuntur; quia baptismus et culpam remittit et poenam. Ista per satisfactionis studium studiose teguntur, ne in judicio revelentur in quo manifesta fient occulta cordium, et aperta erunt abscondita tenebrarum: ut hic tecta sint, ibi detecta, et hic detecta, sint ibi tecta. Nam si tu tegis, Deus detegit: et si tu detegis, Deus tegit. Vel iniquitas, peccatum et dolus, possunt distincte referri ad offensam, quam quis committit in Deum, culpam quam committit in se, et noxam quam committit in proximum, secundum quod alibi dicitur: Peccavimus cum patribus nostris, injuste egimus, iniquitatem fecimus. Ergo
5.5
Beatus vir, cui non imputabit[ al. imputavit] Dominus peccatum, nec est in ore[ al. spiritu] ejus dolus.
5.6
Mortale peccatum quandoque dimittitur, et quantum ad culpam et quantum ad poenam; quandoque dimittitur quantum ad culpam, sed non omnino quantum ad poenam. Porro, duplex est poena, temporalis videlicet, et perpetua. Quandocunque dimittur culpa mortalis, dimittitur et poena perpetua; sed quandoque mortalis dimittitur culpa, quod temporalis non dimittitur poena: ut, si tanta non sit contritio, quae ad deletionem sufficiat utriusque: propter quod frequenter injungitur temporalis satisfactio poenitenti. Licet enim Nathan dixerit ad David: Transtulit Dominus peccatum tuum praedixerat tamen: Uriam Ethaeum peremisti gladio, et uxorem ejus accepisti in uxorem, quamobrem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum. Cum ergo imputare sit etiam poenam tenere, tunc non imputatur peccatum, cum non tenetur in poenam, id est cum ita dimittitur, ut poena penitus relaxetur. Quod utique fiet cum corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem: quia tunc absterget Deus omnem lacrymam ab oculis sanctorum, et jam non erit luctus amplius, nec clamor, sed nec ullus dolor: quoniam praeterita transierunt. Vel de praeterito, ille vir est beatus, cui non imputavit Dominus peccatum, id est qui cavit sibi a criminali peccato, quod Dominus imputat ad poenam aeternam. Et ideo non imputavit illi peccatum, quia iniquitates ejus remisit, et peccata texit. Quia vero non semper intelligitur in praesenti beatus, cui peccatum non imputabitur in futuro, ut si nunc sit in illo peccatum mortale, quod tandem per poenitentiam dimittetur, consequenter adjungit: Nec est ejus in ore dolus. Ac si diceret manifestius: Ille vir est beatus, etsi nondum per speciem, tamen per fidem, cui Dominus tandem non imputabit peccatum ad poenam, et modo etiam non est dolus in ore ejus, id est excusatio in peccatis. Quia modo poenitens veraciter confitetur peccatum suum ad veniam, ut non excuset se, sed accuset: qualis erat ille Nathanael, de quo Dominus ait: Ecce vere Israelita, in quo dolus non est. Et ille humilis publicanus, qui dixit ad Dominum: Deus, propitius esto mihi peccatori. Dolum enim habet in ore, qui se praedicat esse justum, cum sit injustus; a quo dolo ille se reddit immunem, qui suum non excusat excessum, ut tanquam vere poenitens suum veraciter confiteatur peccatum. Alia translatio habet, in spiritu, id est in corde ejus dolus non est. Quoniam est dolus in corde, dolus in ore et dolus in opere. De primo dicitur: Dolos tota die meditabantur; de secundo: Locutus est verba pacifica in dolo; de tertio: Non defecit de plateis ejus usura et dolus, omnes tamen ex corde procedunt, unde ad removendum omnes dicit, quod non est in spiritu ejus dolus. Accipitur tamen aliquando dolus in bono, juxta quod inquit Apostolus: Cum essem astutus, dolo vos cepi. Estque dolus ille fallaciae, hic vero prudentiae. Sicut et est fictio mala, de qua dicitur: Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum; et fictio bona, de qua dicitur: Jesus finxit se longius ire. Item est quoque simulatio mala, de qua Salomon ait: Simulator ore decipit amicum suum: et simulatio bona, qua David se simulavit insanum coram Achis rege Geth. Dominus quoque dissimulat peccata hominum propter poenitentiam.
5.7
Quia ergo non sufficit, ut quis abstineat a peccato, ne sibi ad poenam imputetur a Deo, nisi hoc pure faciat, ut gloriam consequatur aeternam: cum et hypocrita propter inanem gloriam declinet a malo, qui tamen beatus non est, sed prorsus infelix, quoniam est in spiritu ejus dolus, id est fallacia fictionis. Ille ergo est vel erit beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum, nec est, in ore vel in spiritu ejus dolus. Sed
5.8
Quoniam tacui inveteraverunt omnia[ al. non habet, omnia] ossa mea, dum clamarem tota die.
5.9
Mira sententia, ut idem et tacuerit et clamaverit tota die. Sed tacuit crimina sua, quae poterat vere clamare, et clamavit merita sua, quae vere poterat tacere. Tacuit crimina sua, ut celaret, et clamavit merita sua, ut jactaret. Tacuit unde proficeret, et clamavit unde deficeret. Ergo et male tacuit, et male clamavit, et ideo poenitens interponit: Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Dicit hoc a simili hominis, qui medico plagam occultat; quae idcirco inveteratur, quoniam non curatur, et ideo non curatur, quia occultatur. Sicut enim sanies sub cute collecta, tumorem multiplicat, et dolorem, donec ea per apertionem educta, tumor sedetur et dolor: ita putredo peccati, sub cordis latibulo congregata inflat animum et perturbat, donec ipsa per confessionem ejecta, inflationis et perturbationis molestia penitus mitigetur. Ex qua profecto non solum spiritus hilarescit, sed et corpus jucundatur, ut jam alleviatum se sentiat, ingenti prius pondere praegravatus. Licet ergo generaliter sit tacendum ab omni verbo quod nocet, tacendum tamen non est a confessione peccati, sicut hic dicitur: Quoniam tacui inveteraverunt ossa mea. Neque a laude Dei, sicut alibi legitur: Si homines tacerent, lapides clamarent. Nec etiam a reprehensione iniquitatis, dicente propheta: Vae mihi quia tacui, quia vir pollutis labiis ego sum. Sed neque a praedicatione veritatis, eodem propheta testante: Propter Sion non tacebo, et propter Jerusalem non quiescam: nisi forte sint canes, aut porci qui audiunt. De quibus Veritas ait: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas mittite ante porcos. Unde Psalmista dicebat: Posui ori meo custodiam, cum consisteret peccator adversum me, obmutui et humiliatus sum, et silui a bonis. Et ideo Salomon ait: Est tempus tacendi, et tempus loquendi.
5.10
Certe Pharisaeus ille tacuit, dum clamaret, qui ascendens in templum ut oraret, supprimebat peccata, et merita exprimebat; Gratias, inquiens, tibi ago, Domine, quod non sum sicut caeteri hominum, raptores, injusti, adulteri, aut etiam ut hic publicanus: jejuno bis in Sabbato, decimas do omnium quae possideo. Publicanus autem a longe stans, nolebat nec oculos ad coelum levare, sed percutiebat pectus suum, dicens: Deus, propitius esto mihi peccatori. Ecce publicanus tacebat merita, et clamabat peccata. Quamobrem, Domino teste, descendit hic justificatus in domum suam ab illo. Tacui etiam ore celando delictum, dum clamarem opere frequentando peccatum. Tunc enim peccati clamor ascendit, cum impius perpetrata frequentat; juxta quod Dominus ait: Clamor Sodomorum ascendit coram me. Frustra enim quis satagit occultare, quod frequentare non cessat. Verum nonnulli gloriantur cum malefecerint, et in rebus pessimis exsultant, peccatum suum quasi Sodoma praedicantes.
5.11
Plurimae autem sunt diversitates clamorum, tam in bono quam in malo, quae leguntur in Scripturis divinis; sed omnes referuntur ad tres, videlicet cordis, oris et operis. De clamore cordis dicit Psalmographus: Ad te clamavi dum anxiaretur cor meum. Et Apostolus: In quo clamamus: Abba pater. De clamore oris dicit Psalmista: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea. Et propheta: Clama, ne cesses, quasi tuba exalta vocem tuam. De clamore operis Dominus ait: Descendam et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint. Et alibi: Sanguis fratris tui clamat ad me de terra. Quid autem provenerit ex utroque, taciturnitate et clamore, interponit et ait: Inveteraverunt omnia ossa mea dum clamarem tota die. Ossa, id est anima, scilicet vires interiores. Sicut enim homo exterior, id est corpus cum inveteratur deficit a virtute, sic omnis fortitudo interioris hominis, id est animae, quam designant ossa( quia sicut ossa sunt infra carnem, et illam sustentant, sic infra corpus est anima, illudque gubernat) ex peccati deficit vetustate. Sed quoniam vexatio tribuit intellectum, subjungit et ait:
5.12
Quoniam die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea dum configitur spina.
5.13
Dies et nox accipiuntur multipliciter in Scripturis, videlicet lux et tenebrae, unde: Appellavit Deus lucem diem, tenebras vero noctem. Prosperitas et adversitas, unde: Super muros tuos Jerusalem constitui custodes, tota die ac nocte non tacebunt laudare nomen Domini. Veritas et ignorantia, unde: Nox praecessit, dies autem appropinquavit. Prudentia et simplicitas, unde: Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam. Justitia et iniquitas, unde: Si quis ambulaverit in die non offendit, quia lucem hujus mundi videt; si quis autem ambulaverit in nocte offendit, quia lux non est in eo. Multis autem et aliis modis accipiuntur noctes et dies, de quibus longum esset singulatim supponere exempla. Verum per diem et noctem in hoc loco possunt intelligi claritas et obscuritas, ut talis sit sensus: Quoniam die ac nocte, hoc est in manifesto et occulto, manus tua, id est correctio tua, gravata est super me, hoc est graviter me afflixit: more prudentis medici, cujus manus, cum necessitas exigit, urit et secat, ut curet et sanet. Idcirco in hac aerumna, id est in hac gravi afflictione, conversus sum ad te medicum meum, dum spina timoris et rationis configitur menti, ut conscientia puncta properet ad salutem. Quia pars superior rationis, quae synderesis appellatur, semper pungit et stimulat, id est contradicit et murmurat contra peccatum, dum caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quamvis in hoc conflictu saepe ratio sensualitati succumbat.
5.14
Potest tamen per spinam intelligi culpa, quae pungit, vulnerat et cruentat. Pungit in cogitatione, vulnerat in consensu, cruentat in actu; quia tunc sanguis foras educitur, cum culpa, quae per sanguinem designatur, secundum illud: Sanguis sanguinem tetigit, ad exteriorem actum progreditur. Ut sit sensus: Quoniam die ac nocte, id est assidue, manus tua, id est vindicta tua, gravata est super me, id est graviter me afflixit et percussit, conversus sum in aerumna, hoc est effectus sum aerumnosus, videlicet infelix et miser, dum spina configitur, id est dum culpa usque ad consensum et actum producitur; quia tunc spina configitur, cum plagam infligit. Vel secundum aliam litteram: Dum configitur spina, id est dum humiliatur superbia: quae sic in spiritu elevat cor, sicut spina in dorso erigit corpus; cujus fractio non humiliat ad interitum, sed erigit ad salutem.
5.15
Sunt ergo spinae quae pungunt, sunt quae muniunt, et istae sunt bonae. Sunt et spinae quae suffocant, et spinae quae perimunt, et illae sunt malae. Spinae quae pungunt, sunt timor Dei et adversitas saeculi. De illis dicitur: Conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina: de istis legitur: Ecce ego sepiam vias tuas spinis. Spinae quae muniunt, sunt sollicitudinis studium et virtutis exemplum; de illis dicitur: Sepi possessionem tuam spinis, de istis legitur: Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam; Spinae quae suffocant sunt occupationes saeculi, et motus illiciti. De illis legitur: Simul exortae spinae suffocaverunt illud. de istis dicitur: Spinas et tribulos germinabit tibi; Spinae quae perimunt, sunt culpae mortales, et haereticae pravitates; de illis dicitur: Spinae et tribuli nascuntur in manibus temulenti; de istis legitur: Nunquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Ergo viae justorum sine offendiculo: iter autem impiorum quasi sepes spinarum, et: Sicut lilium inter spinas, sic amica mea inter filias.
5.16
Sane multa sunt, quibus se poenitens aggravatum ostendit. Fortitudo videlicet aggravantis, cum ait; Manus tua; magnitudo gravaminis, cum subjungit: Gravata est super me; assiduitas gravandi, cum addit: Die ac nocte; infirmitas aggravata, cum dicit: Conversus sum in aerumna; et aculeus gravitatis, cum infert: Dum configitur spina. Manus autem Domini diversa circa nos gerit officia. Quandoque creantis. Unde: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverant me; quandoque minantis, unde: Adhuc manus tua extenta; quandoque percutientis, unde: Manus Domini tetigit me; quandoque protegentis, unde: Sub umbra manus suae protexit me; quandoque largientis, unde: Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione. Sequitur:
5.17
Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui[ al. abscondi].
5.18
In hac secunda parte suam confessionem commendat, ostendens eam esse perfectam, cautam, humilem, discretam, devotam et efficacem. Perfectam, quia et confitetur dilecta, et confitetur peccata, unde: Delictum meum cognitum tibi feci; cautam, quia non ex casu fortuito, sed ex certo proposito confitetur. Unde: Dixi, confitebor injustitiam meam Domino; humilem, quia non gloriatur, excusando peccatum, sed humiliatur, accusando seipsum, unde: Confitebor adversum me; discretam, quia non commemorat alienam offensam, sed pronuntiat suam culpam, unde: Pronuntiabo injustitiam meam; devotam, quia non eam indifferenter cuilibet homini, sed reverenter pronuntiat ipsi Deo, unde: Pronuntiabo eam Domino, efficacem, quia non pronuntiavit eam in vanum, sed ad magnum profectum. Unde: Et tu remisisti iniquitatem cordis mei. Ergo delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui. Hic scribitur diapsalma: quia cum primo egisset de gratia, per quam remittuntur iniquitates et teguntur peccata, ne imputentur ad poenam: et secundo egisset de culpa, per quam peccata tacentur, et merita exclamantur, unde ossa inveterascunt: et tertio egisset de poena, secundum quam manus Domini aggravatur, et spina configitur, unde peccator convertitur in aerumna: nunc quasi dividens, et distinguens, singulorum rationes exponit, incipiens prudenter a medio, ut competentius conjungat extrema. Ac si dixisset apertius: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die. Idcirco delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui; sed dixi: Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei; et quoniam beati sunt quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: et quoniam beatus vir, cui non imputabit Dominus peccatum, nec est in ore ejus dolus: ideo pro hac orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad te non approximabunt. Quoniam autem die ac nocte gravata est super me manus tua, conversus sum in aerumna mea, dum configitur spina. Ideo tu es mihi refugium a pressura, quae circumdedit me, exsultatio mea, erue me a circumdantibus me: quia tu parcis et sanas, tu mortificas et vivificas, tu deducis ad inferos et reducis. Ergo delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui.
5.19
Est operimentum naturae, operimentum Scripturae, operimentum gratiae, operimentum poenitentiae, operimentum conscientiae, operimentum culpae, operimentum gehennae. De primo: Nec Salomon in omni sua gloria coopertus est sicut unum ex istis; et: Sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur. De secundo: In his qui pereunt, Evangelium est opertum; et: Cortinae factae sunt ad operiendum tabernaculum Dei, de hyacintho, purpura, cocco bis tincto, ac bysso retorta, opere polymitario. De tertio: Charitas operit multitudinem peccatorum; et: Operuisti peccata eorum. De quarto: Operui in jejunio animam meam; et: Operiantur confusione et pudore, qui quaerunt mala mihi. De quinto: Vas quod non habet operculum est immundum. De sexto: Operti sunt iniquitate et impietate sua. De septimo: Vadam et non revertar ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine. Est praeterea operimentum corruptionis, de quo legitur: Vermes operient eos; operimentum confusionis, de quo dicitur: Operiantur sicut diploide confusione sua; operimentum mortis, de quo scribitur: Operuit nos umbra mortis; et operimentum ornatus, de quo ad Luciferum dicitur: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum. Ex his potest trahi similis de recto distinctio, ad id quod praedictum est de tectis peccatis. Inter delictum et peccatum distinguitur: quia delictum in omittendo, peccatum in committendo consistit; delictum enim est, non agere faciendum, et peccatum est facere non agendum. Ad delictum pertinet negligentia, quae faciendum omittit: et ad peccatum pertinet injustitia, quae non agendum committit. Quia ergo poenitens iste tacendo deliquerat et clamando peccaverat, idcirco nunc dicit: Delictum meum cognitum tibi feci, quia deliquit tacendo: et injustitias meas non operui, quia peccavi clamando: patenter ostendens, quod debet poenitens confiteri delicta pariter et peccata, cum quandoque delictum sit gravius quam peccatum. Nam et in Levitico distincte praecipitur, ut offeratur sacrificium pro delicto et pro peccato. Sed dices: Cum Deus sciat omnia, etiam antequam fiant, tanquam praescius omnium et conscius singulorum quid est, quod iste poenitens dicat Deo: Delictum meum cognitum tibi feci, tanquam illud prius Deo fuerit absconditum, sed postea per ejus confessionem factum Deo sit notum. Sciendum est ergo, quod quandoque sciens scienti, quandoque nesciens nescienti, quandoque nescienti sciens, et quandoque scienti nesciens aliquid notum facit. Cum enim duo aliquid sciunt, sed alter alteri super eo suam conscientiam aperit, tunc sciens scienti illud cognitum facit. Cum autem duo idem ignorant, sed qui non intelligit, dicit illud ei, qui statim auditum intelligit, tunc cognitum illud facit nesciens nescienti. Ex duobus his membris intelligi possunt reliqua duo membra. Poenitens ergo peccatum vel delictum suum dicitur cognitum facere Deo, quando per confessionem aperit super illo conscientiam suam Deo, ut quod prius volebat abscondi, modo studeat confiteri[ al. revelari]. Ne quis ergo perperam intelligeret, quod delictum suum dixerat se fecisse cognitum Deo, tanquam Deus illud nescisset, donec ipsum ei poenitens revelasset, determinando subjungit: Injustitias meas non operui, sed dixi: Confitebor; ostendens quod idem est delictum Deo cognitum facere, quod injustitiam non abscondere, sed potius confiteri. Ait igitur: Injustitias meas non operui, sed potius aperui, ut tu operires: detexi, ut contegeres: cognovi, ut tu ignosceres. Et ideo
5.20
Dixi: Pronuntiabo[ al. confitebor] adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti iniquitatem cordis[ al. peccati mei].
5.21
Est confessio peccatoris, confessio laudatoris, et confessio assertoris. De prima dicit Jacobus: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini. De secunda Dominus ait: Confitebor tibi, Domine Pater coeli et terrae. De tertia dicit Joannes: Confessus est, et non negavit, et confessus est, quia non sum ego Christus. Quolibet istorum modorum quidam bene confitentur, quidam male. Bene David, qui cum dixisset: Peccavi, statim audivit: Et Dominus transtulit peccatum tuum; male Judas, qui cum dixisset: Peccavi tradens sanguinem justum, statim abiit et laqueo se suspendit. Item bene confitentur illi qui dicunt: Confitebimur tibi, Deus, confitebimur, et invocabimus nomen tuum. Male confitentur illi, de quibus dicitur: Confitebuntur tibi, cum benefeceris cis: si vero non fuerint saturati, murmurabunt; Rursus bene confitentur illi, de quibus dicitur: Qui me confessus fuerit coram hominibus, et ego confitebor eum coram Patre meo. Male vero confitentur illi, de quibus dicitur: Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
5.22
Ista sane peccatori sunt necessaria, ut vere poenitens justificetur a Domino, videlicet, ut convertatur et recedat a malo, unde: Conversus in aerumna mea, dum configitur spina; quia per malum poenae recessi a malo culpae, ut compungatur et doleat de commisso, unde: Configitur spina: quia ex poenitentia pungitur conscientia; ut corde recognoscat et confiteatur offensas, unde: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non operui; ut proponat et ore suo pronuntiare peccatum, unde: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino; Et sic adest remissio peccatorum, unde: Tu remisisti impietatem cordis mei. Non ait de praeterito: Pronuntiavi: et de futuro: Remittes: sed econverso, de futuro dicit: Pronuntiabo: et de praeterito: Remisisti: ut patenter ostendat, quod peccatum prius remittitur per compunctionem cordis a Deo, quam pronuntietur per confessionem oris ab homine. Unde patet, quod non est intelligendum hoc de interiori confessione, quae corde fit Deo, sine qua peccatum nunquam remittitur, sed de exteriori confessione, quae ore fit homini, scilicet sacerdoti, quae saepissime sequitur remissionem peccati. Sed forsan oppones: Quid ergo necesse est peccatum confiteri, si jam est omnino remissum? Profecto, ne redeat per contemptum; quia praeceptum est, quod praeterire non licet: Confitemini alterutrum peccata vestra. Praeceptum etiam est in Levitico, ut vir, in cujus cute varius color apparet, veniat ad sacerdotem, et ostendat se illi. Per quod datur intelligi, quod peccati confessio( quae per lepram designatur) facienda est sacerdoti. Hoc ipsum innuitur per id quod jubetur, ut vitulus adducatur ad ostium tabernaculi, et coram Domino immoletur. Post culpam quoque remissam necessaria est satisfactio, cujus pars est non minima pudoris confusio, quam sustinet in confessione peccator. Ego dixi corde: Confitebor ore. Dixi praeteriti est temporis: quia dicere corde praecedit remissionem peccati. Dixi ergo non tanquam improvidus et incautus, et casu fortuito, sed tanquam providus et diligens, ex certo proposito, id est deliberavi, statui, et proposui, hoc scilicet: Confitebor; sed contra quem? Adversum meipsum: cui? Domino, coram ejus vicario, videlicet sacerdote; quid? injustitias meas, a meipso commissas; quare? Quia tu solus potes dimittere peccata, et remisisti iniquitatem cordis mei. Licet enim quaedam iniquitas per actum corporis committatur, principaliter tamen per affectum cordis committitur; juxta quod Veritas ait: De corde exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. Hae sunt quae coinquinant hominem. Et ideo mortale peccatum impietatem cordis appellat.
5.23
Porro, sunt quidam qui peccatum utique confitentur, non tamen adversus se, quia retorquent illud in proximum, vel in diabolum, vel in Deum, sicut primi parentes: Mulier, inquit Adam, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno, et comedi. Eva quoque respondit: Serpens decepit me, et comedi. Quidam vero deputant illud fato, vel eventui, aut naturae, sicut quidam haeretici, mentientes duas naturas esse in homine, unam bonam secundum spiritum, quam dicunt a bono Deo lucis auctore esse: alteram vero malam secundum carnem[ al. corpus] quam dicunt esse malam, a malo Deo, principe tenebrarum. Vel sicut alii mentiuntur, dicentes ex dispositione stellarum, quam constellationem appellant, omnia inferiora contingere; aliis prorsus fatuis asserentibus, quod omnia casu contingunt, universis tamen de vanitate convenientibus in idipsum: quoniam arbitrii perimunt libertatem, cum ad casum sufficiat sibi homo: quia solus praecipitare potest seipsum, sed jam confractus ex casu, non potest per seipsum surgere solus, sed alio indiget adjutore. Dicat ergo: Ego sum qui peccavi, ego qui stulte egi, sed tu, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi: etiam cum persuadenti consensi, qui debui dissentire. Unde recte poenitens iste ait: Pronuntiabo injustitias meas Domino. Quasi diceret: Non alienas, sed proprias; quia licet interdum suggerente alio, semper tamen eo consentiente geruntur, cave tamen prudenter, ne sic tua confitearis peccata, ut aliena reveles: ne forte cum adulterium confiteris, prodas eam, cum qua adulterium ipsum commisisti; quia non alienas, sed tuas debes injustitias confiteri. Sed dices: Quid si peccator non possit exprimere circumstantiam culpae sine designatione personae: puta, si filius cum matre detestabilem perpetrarit incestum? Faciet ergo quod potest, ut sic suam exprimat culpam, ut supprimat alienam offensam: sed non sic alienam supprimat offensam, ut suam non exprimat culpam, maxime coram idoneo sacerdote, videlicet discreto et honesto, qui prodesse possit, obesse non possit.
5.24
Tu ergo peccator quantiscunque sis criminibus aggravatus, ne dubites aut formides ea Domino confiteri, tanquam confessus in judicio condemnari debeas pro convicto; quia secius est in divino judicio, quam humano. Qui enim coram Deo seipsum accusat, Deus illum excusat: et qui coram Deo seipsum excusat, Deus illum accusat. In humano quippe judicio, cum reus peccatum confitetur, judex instruitur; in divino vero judicio, cum reus confitetur peccatum, Deus obliviscitur. Nam quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor amplius, ait Dominus. In illo judicio cum reus confitetur peccatum, damnatur: in isto vero judicio cum reus confitetur peccatum, absolvitur. Propter quod dicit: Dixi: Pronuntiabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei. Dic ergo iniquitates tuas ut justificeris; quia justus in principio sermonis accusator est sui; et: Qui abscondit scelera sua, non dirigetur: qui autem confessus fuerit et dimiserit ea misericordiam consequetur sicut David qui cum dixisset: Peccavi, statim audivit a Nathan propheta: Transtulit Dominus a te peccatum tuum, unde alius merito clamabat ad Dominum: Confitebor tibi, Domine, quoniam iratus es mihi, conversus est furor tuus et consolatus es me. Verum non omnis confessio talis est. Nam est confessio miserabiliter desperantis, ut Judae, qui dixit: Peccavi tradens sanguinem justum, sed abiit et laqueo se suspendit. Cain quoque dixit ad Dominum: Major est iniquitas mea quam ut veniam merear: qui vagus et profugus abiit super terram. Et est confessio fallaciter simulantis, ut Saulis, cum dixisset ad Samuelem: Peccavi quia praevaricatus sum sermones Domini, timens populum: sed nunc, quaeso, porta peccatum meum. Ait Samuel ad Saulem: Quia projecisti sermonem Domini, projecit te Dominus. Et est confessio inutiliter lamentantis, ut eorum qui talia in inferno dicturi sunt: Erravimus a via veritatis, et lumen justitiae non luxit nobis. Quid profuit nobis superbia, aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt illa omnia tanquam umbra, et nos in malignitate nostra consumpti sumus: quia spes impii tanquam lanugo est, quae a vento dispergitur in procella. Humilis autem et vera confessio illa est salutifera, de qua protinus subditur:
5.25
Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Verumtamen in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt.
5.26
In hac tertia parte commendat remissionem peccatorum, per quam justificatur impius, et sanctificatur iniquus: distinguens inter Dominum sanctificantem et servum sanctificatum: inter causam sanctificandi, et tempus sanctificationis, cum ait: Pro hac orabit ad te omnis sanctus in tempore opportuno. Satis enim apparet quis orat, quoniam omnis sanctus, videlicet servus sanctificatus: et ad quem orat, quoniam ad te, videlicet Dominum sanctificantem: et quare orat, quia pro hac, id est pro impietatis remissione, quae sanctificationis est causa: et quando orat, quia in tempore opportuno, id est in vita praesenti, quae sanctificandi opportunitatem impendit.
5.27
Consequenter autem adjungitur duplex sanctitatis utilitas: una in futuro, quoniam in diluvio aquarum multarum ad eum non approximabunt, id est ad sanctum: et altera in praesenti, quoniam tu, inquit sanctus ad Dominum, refugium meum, a pressura quae circumdedit me. Quasi dicat: In futuro eripies ab angustia, et in praesenti sanctum proteges a pressura. Pro hac igitur, id est remissione peccati, vel impietate tollenda, orabit ad te omnis sanctus, in tempore opportuno; quia nullus est adeo sanctus in vita praesenti, qui omnino careat peccato. Nam si dixerimus quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. Ergo quilibet in hac vita quantumlibet sanctus, indiget remissione peccati; et ideo pro hac orabit ad te omnis sanctu in tempore opportuno, id est dum tempus opportunum existit ad remittenda peccata, videlicet praesens vita. Propter quod alibi dicitur: Quaerite Dominum, dum inveniri potest: invocate eum, dum prope est; quia prope est Dominus omnibus invocantibus eum in veritate. Adhuc, inquit, te loquente, dicam: Ecce adsum. In alia quippe vita inutiliter orat, qui non orat utiliter in hac vita: quemadmodum dives ille sepultus in inferno, cum clamasset: Pater Abraham, miserere mei, et mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti sui in aquam, et refrigeret linguam meam, quia crucior in hac flamma. Dixit illi Abraham: Fili, recordare quia recepisti bona in vita tua, et Lazarus similiter mala: nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Et in his omnibus inter nos et vos chaos magnum firmatum est. Fatuae quoque virgines clamabant dicentes: Domine, Domine, aperi nobis; quibus Dominus respondit: Amen dico vobis, nescio vos.
5.28
Verum etsi pro hac oret ad te omnis sanctus in tempore opportuno: illi tamen qui sunt in diluvio aquarum multarum, id est in fluxu carnalium voluptatum, de quibus legitur: Aquae furtivae dulciores sunt caeteris: vel in confusione diversarum sectarum, de quibus dicitur: Qui emittit aquas, caput est jurgiorum, non approximabunt ad eum, id est Deum, hoc est ad te, mutata persona, sicut alibi legitur: Domini est salus et super populum tuum benedictio tua.. Quia tales indigni sunt, ut Domino appropinquent. Vel ipsae aquae non approximabunt ad eum, id est ad sanctum: quia aquae multae non poterunt exstinguere charitatem, sicut non approximarunt aquae ad Noe in diluvio: quia in judicio vir sanctus a poenis et angustiis erit tandem immunis. Quasi dicat: Licet in hoc saeculo vir sanctus non careat omni culpa, unde orat pro hac, id est pro remissione impietatis, in diluvio tamen aquarum multarum ad eum non approximabunt; quia tunc eum extrema confusio non tenebit. Heu quot merguntur, demerguntur, et submerguntur in istis diluviis; propterea clamandum est cum Propheta: Salvum me fac, Deus, quoniam intraverunt aquae usque ad animam meam: infixus sum in limo profundi, et non est substantia, veni in altitudinem maris, et tempestas demersit me. Diluvium autem non solum accipitur in malo, secundum illud: Perdam aquis diluvii omnem carnem, quod intelligendum est de mortali peccato, vel finali judicio: sed etiam in bono, secundum illud: Dominus diluvium inhabitat, quod intelligendum est de sacramento regenerationis humanae, vel de profundo dispositionis divinae. Aqua enim multis modis accipitur in Scripturis divinis; nam est aqua naturae, doctrinae, sapientiae, gratiae, culpae, poenae, miseriae. De aqua naturae legitur: Spiritus Domini ferebatur super aquas, et: Aquae, quae super coelos sunt, laudent nomen Domini. De aqua doctrinae dicitur: Tenebrosa aqua in nubibus aeris, sed est aqua perversae doctrinae, de qua legitur: Qui emittit aquas, caput est jurgiorum. Et aqua doctrinae sanae, de qua dicitur: Aquas tuas in plateis divide; possunt tamen perversae aquae sanari, juxta illud: Sanavi aquas has, et non erit mors in eis ultra, neque sterilitas. De aqua sapientiae legitur: Aqua sapientiae salutaris potabit illum, quod dicitur ad differentiam sapientiae saecularis, de qua praecipitur: Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed assatum tantum igne. De aqua gratiae Dominus ait: Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam. De aqua culpae dixit Jacob ad Ruben: Effusus es tanquam aqua, non crescas. De aqua poenae dicitur: Transivimus per ignem et aquam, et induxisti nos in refrigerium. De aqua miseriae legitur; Intraverunt aquae usque ad animam meam. Et sunt istae miseseriae vel angustiae, non solum temporales et transitoriae, verum etiam interminabiles et perpetuae de quibus legitur: Submersi sunt tanquam plumbum in aquis vehementibus. Et: Transibunt de aquis nivium ad calorem nimium. Praeterea ipse Spiritus sanctus dicitur aqua, unde: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae. Spiritualis intellectus: Implete hydrias aqua. Baptismus: Et de latere Christi profluxit sanguis et aqua. Populus: Aquae multae, populi multi sunt. Et: Omnes dilabuntur quasi aquae, quae non revertuntur. Sequitur:
5.29
Tu es mihi refugium a pressura[ al. meum a tribulatione] quae circumdedit me: exsultatio mea, erue me a circumdantibus me
5.30
Interdum et oppressores insistunt, et oppressiones obsistunt; interdum non insistunt oppressores, sed obsistunt oppressiones, interdum autem non obsistunt oppressiones, sed oppressores insistunt. His qui sunt fragiles, etsi non insteterint oppressores, obsistunt tamen oppressiones, quia facile succumbunt adversis; his qui fortes sunt, etsi oppressores insistant, non tamen oppressiones obsistunt, quia resistunt fortiter adversitatibus; his autem qui sunt mediocres, cum insistunt oppressores, obsistunt oppressiones: et ideo quia difficile est in igne esse et non ardere, orat vir sanctus non solum ab oppressionibus, sed et ab oppressoribus liberari, cum ait: Tu es refugium mihi a pressura quae circumdedit me, exsultatio mea, erue me a circumdantibus me. Quasi dicat: Libera me ab oppressionibus meis, quia tu es refugium mihi, a pressura quae circumdedit me: sed et redime me a circumdantibus me, id est libera me ab oppressoribus meis.
5.31
Sane principales quatuor sunt virtutes, quae montem viri sancti circumdant, videlicet justitia, prudentia, temperantia, et fortitudo. Habet enim ab anteriori parte justitiam, a posteriori parte prudentiam, temperantiam a dextris, fortitudinem a sinistris. Congruunt bene loca virtutibus; nam quae sunt ante, sunt certa; quae vero retro, dubia sunt; quae a dextris, prospera, quae a sinistris, adversa. In certis autem est exercenda justitia, in dubiis est adhibenda prudentia, in prosperis opus est temperantia, in adversis est necessaria fortitudo. Cum ergo iniquitas premit justitiam, oppressio instat ante; cum fatuitas premit prudentiam, oppressio instat retro; cum superfluitas premit temperantiam, oppressio instat a dextris; et cum pusillanimitas premit fortitudinem, instat oppressio a sinistris. Cum autem diversae oppressiones simul has virtutes omnes impugnant, tunc undique mentem circumdant. Et ideo sanctus orat a circumdantibus redimi, hoc est ab oppressionibus, quae undique imminent, liberari. Hanc solam petitionem offert poenitens in hoc psalmo, gravidam et fecundam, multarum petitionum intellectum in se continentem inclusum, quam potius intelligendam relinquit, quam duxerit distinguendam, ut referatur ad intellectum, de quo praemittit in titulo: Intellectus David. Quidam vero inter pressuras deficiunt et tristantur, alii proficiunt et laetantur, sicut apostoli, de quibus dicitur: Ibant gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati. Hinc Jacobus apostolus ait: Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in varias tentationes incideritis; et Paulus ait: Spe gaudentes, in tribulationibus non deficientes. Ut ergo vir sanctus ostendat se non defecisse, sed profecisse inter pressuras, interponit et dicit: Exsultatio mea, erue me a circumdantibus, id est, tu Deus in quo, et de quo inter pressuras exsulto, redime me a circumdantibus me.
5.32
Redemptio quandoque large dicitur liberatio, quae fit etiam solo dono. Unde: Redemit eos de manu inimici, et de regionibus congregavit eos. Et iterum: Liberavit eos de manu odientium, et redemit eos de manu inimicorum. Quandoque proprie dicitur liberatio, quae fit dato pretio; unde: Redempti sumus, non corruptibilibus, auro et argento, sed pretioso sanguine Agni immaculati. Et alibi: Redemisti nos, Domine, in sanguine tuo. Dicitur etiam interdum redemptio ipse redemptor, juxta quod Apostolus dicit quod Christus factus est nobis sapientia et redemptio. Et Psalmographus: Redemptionem misit Dominus populo suo. Pretium autem redemptionis datum est regi, ut liberaret captivum a tyrannide carcerarii. Datum est Domino, ut liberaret hominem a potestate diaboli, et servitute peccati, et a poenis inferni; unde: Ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Ipse redimet Israel ex omnibus iniquitatibus ejus. Exspectantes etiam redemptionem corporis nostri. Salvatorem, inquit, exspectamus Dominum Jesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae, configuratum corpori claritatis suae; qui nos de portis mortis et de manu inferi liberavit. Ergo redime me a circumdantibus me, a diabolo, a peccato et ab inferno; quia tu es refugium mihi a pressura. O pie, o clemens, o bone Deus, a te ad te me oportet confugere; a te irato, ad te placatum, a te offenso, ad te propitium, a te judice, ad te patrem: quia si vellem fugere, non possem effugere; si vellem tegi, non possem protegi: cum sit nemo qui de manu tua possit eruere. Quo enim ibo a spiritu tuo, aut quo a facie tua fugiam? Si ascendero in coelum tu illic es, si descendero ad infernum, ades: tu ergo, non alius, es mihi summum et supremum refugium, a pressura quae circumdedit me, id est a tribulatione, quae undique me conturbat. In te jactatus sum ex utero de ventre matris meae; tu es protector meus, in te cantatio mea semper. Si tu adfueris, nihil oberit; si tu defueris, nihil proderit. Sequitur:
5.33
Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos.
5.34
In hac ultima parte intellectum commendat, qui est secundus in donis, de quo praescribitur titulus: Intellectus David. Duo sunt talenta homini necessaria, videlicet intellectus et operatio. Et intellectui quidem necessaria est disciplina, operationi vero perseverantia. Haec quatuor in hoc primo versu notantur. Intellectus, cum dicitur: Intellectum tibi dabo. Disciplina, cum additur: Instruam te. Operatio, cum subjungitur: In via hac qua gradieris. Perseverantia, cum infertur: Firmabo super te oculos meos. Porro, circa primum talentum duo sunt opportuna, docilitas discipuli, et doctrina magistri. De illa praemittit: Intellectum tibi dabo, ut sis docilis ad discendum. De ista subjungitur: Instruam te, ut docilitas proficiat ad doctrinam. Ad secundum quoque talentum duo sunt necessaria in via boni operis gradienti: pes timoris, qui est sinister, ut timore poenae declinet a malo; et pes amoris, qui est dexter, ut amore justitiae tendat ad bonum. Verum, quia non sunt in homine viae ejus, sed a Domino gressus hominis diriguntur, ut homo usque in finem perseveret in bono, Dominus auxilium promittit, et ait: In via hac qua gradieris, declinando pedem timoris a malo, et tendendo pedem amoris ad bonum, firmabo super te oculos meos, videlicet oculum correctionis, ut per flagella revocem te a malo, et oculum consolationis, ut per beneficia provocem te ad bonum, de quibus alibi dicitur: Oculi Domini super justos. His enim oculis omnia nuda sunt et aperta; quoniam oculi ejus sicut flamma ignis. Non duos vero tantum oculos perhibetur habere, sed septem, qui sunt septem spiritus Dei missi in omnem terram.
5.35
Duo vero sunt quae disciplinam impediunt: superbia et stoliditas. Superbi namque propter arrogantiam discere nolunt, et stolidi propter imprudentiam discere nequeunt. Superbus autem designatur per equum, stolidus vero per mulum, a quibus dehortatur, cum ait: Nolite fieri sicut equus et mulus, quibus non est intellectus. Qualiter autem coercendi et castigandi sunt tales, consequenter ostendit, cum addit: In chamo et freno maxillas eorum constringe. Multa flagella peccatoris. Equus igitur, id est superbus refrenandus est, ne per arrogantiam nimis excurrat; et mulus, id est stolidus est flagellandus, ne per imprudentiam nimis aberret, et sic non approximent ad te cognoscendum, venerandum et excolendum. Timendum est autem, sed non desperandum: quoniam etsi multa sint flagella peccatoris, unde praemittit, In freno et chamo maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te, sperantes tamen in Domino misericordia circumdabit; unde et subjungit: Laetamini in Domino et exsultate justi, et gloriamini omnes recti corde. Multa sunt quippe flagella peccatoris; quoniam non solum puniunt foris in corpore, verum etiam torquent intus in corde. Nam per quae peccat homo, per haec et torquetur. Sperantes autem in Domino misericordia circumdabit, in praesenti conferendo virtutem, et in futuro conferendo salutem. Ergo Laetamini in Domino et exsultate justi, propter stolam carnis, et gloriamini omnes recti corde, propter stolam animae: quia recipietis de manu Domini duplicia, et ideo laetamini corpore, et exsultate corde, secundum illud: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.
5.36
Oraverat sanctus a circumdantibus erui, et Deus orationem ejus exaudiens, statim oranti respondit. Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac qua gradieris, firmabo super te oculos meos. Contra circumstantes qui obsident vias, ut viatores capiant et disperdant, duplex promittit auxilium, videlicet documentum et firmamentum, ut ex documento vitent errores itinerum, et ex firmamento propellant incursus hostium. Ad documentum pertinet quod praemittitur: Intellectum tibi dabo, ut cognoscas, quod omnia bona procedant ex gratia; et instruam te, ne forte aberres, tuis ea meritis ascribendo, sed quidquid boni te cognoscis habere, non tuis meritis, sed divinae gratiae totum ascribas. Certe qui secus sentit et credit, desipit et aberrat, et talis error impedit intellectum rectum, quo ad veram beatitudinem pervenitur. Instruam vero te per unctionem spiritus, quae docet de omnibus. Spiritus veritatis, qui docet omnem veritatem, doctorum doctor, et magistrorum magister. Ad firmamentum autem pertinet quod subjungitur: In via hac qua gradieris, id est in cursu vitae praesentis, firmabo super te oculos meos, id est firmum tibi exhibebo praesidium custodiae et tutelae. Solemus enim diligenter perspicere, quod studiose volumus custodire. Quia ergo tu levas ad me oculos tuos, et ego firmabo super te oculos meos. Accepto autem intellectu et instructus a Deo, convertit se ad superbos et stolidos poenitens, qui sua merita jactant et peccata defendunt.
5.37
Nolite fieri sicut equus aut mulus quibus non est intellectus.
5.38
Equus et in bono accipitur et in malo. Bonus equus, corpus Christi; unde: Equus albus, et qui sedebat super eum, vocabatur fidelis et verax. Equus, angelus vel quilibet sanctus; unde: Exercitus qui sunt in coelo sequebantur eum in equis albis. Equus, praedicator; unde: Nunquid praebebis equo fortitudinem, aut circumdabis collo ejus hinnitum? Equus, vir ustus: unde: Equus paratus est ad diem belli, Dominus autem virtutem tribuet. Equus malus homo luxuriosus; unde: Sicut fluxus equorum, fluxus eorum. Equus, vir improvidus; unde: Auferam equos de medio tui. Equus, superbus; unde: Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri magnificabimur. Equus, arrogans; unde: Fallax equus ad salutem, in abundantia virtutis suae non salvabitur. Equus, mollis et fragilis; unde: Dormitaverunt qui ascenderunt equos. Et: Mordens ungulas equi, ut cadat ascensor ejus retro. Sunt praeterea equi rufi, nigri et pallidi, quos viderunt Ezechiel, Zacharias et Joannes, tyranni, haeretici et hypocritae. Ergo nolite fieri sicut equus et mulus. Non dicit sicut bos, quia satis est humilis; et canis, qui nimis est sagax, sed sicut equus, qui designat superbum, quia extento collo cervicosus incedit, et mulus qui significat stolidum, quia est improvidus et mendosus. In Tobia vero per equum et mulum libidinosi notantur, Raphaele testante: Qui conjugium, inquit, ita suscipiunt, ut Deum a sua mente excludant, et suae libidini vacent, sicut equus et mulus, quibus non est intellectus, habet potestatem daemonium super eos. Vel per mulum, qui generatur, sed non generat, designatur ingratus, qui accipit gratiam, sed non reddit. Tales superbi et arrogantes qui contra Deum cervicem extendunt, attribuendo meritis, quod attribuendum est gratiae, quasi stolidi et vecordes, dicendo: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est?( Psal. XI.) Et ideo talibus non est intellectus ad cognoscendam humiliter veritatem, quoniam omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Vel per equum intelligitur ille, qui vehit sessorem diabolum, et per mulum intelligitur ille, qui subit onus peccati, et talibus non est intellectus, quia nolunt intelligere, ut bene agant, sed iniquitatem in suis cubilibus meditantur. Tu vero Deus,
5.39
In chamo et freno maxillas eorum constringe, qui non approximant ad te.
5.40
Quia chamus est illa pars freni quae mittitur in os equi, et omnis pars minor est suo toto, recte per chamum et frenum possunt major et minor coercitio designari, quibus maxillae talium, id est superbia et stoliditas constringuntur, ne ipsi de suis meritis glorientur, quia per afflictiones majores atque minores retundenda et coarctanda sunt ora, quae clamant merita, et tacent peccata, eorum videlicet, qui non approximant ad te per humilem confessionem, sed recedunt a te per superbam jactationem. Quia vero equus et mulus quanto plus impinguantur, tanto gravius insolescunt, ad reprimendam eorum lasciviam, restringendum est aliquando eis pabulum, propter quod dicit: In chamo et freno maxillas eorum constringe, et adhibendum flagellum. Propter quod ait: Multa flagella peccatorum. Maxillae siquidem et mandibulae a mandendo dicuntur, quae profecto mandere nequeunt, quando sunt freno et chamo constrictae. Sic elati homines et ingrati de incolumitate corporum et abundantia rerum superbire consueverunt et insolescere, sed ad eorum nequitiam reprimendam freno infirmitatis et chamo paupertatis sunt aliquando coercendi, ut vexatio eis tribuat intellectum. Unde sic sane potest intelligi: Nolite fieri sicut equus et mulus, id est nolite superbire et insolescere, sicut elati faciunt et ingrati, quibus non est intellectus, sed tu Deus, qui singulis malis nosti remedium adhibere, constringe maxillas eorum, id est cohibe arrogantiam superborum, in freno et chamo, id est per damnum rerum et dispendium personarum. Ecce qui non intelligunt, equo comparantur et mulo, sicut alibi dicitur: Homo cum in honore esset, non intellexit, comparatus est jumentis insipientibus, et similis factus est illis. Quia vero qui non possunt cohiberi per frenum, debent corripi per flagellum, subjungit et ait:
5.41
Multa flagella peccatoris, sperantes autem in Domino misericordia circumdabit.
5.42
Est flagellum correptionis, de quo legitur: Pater filium quem diligit, corripit. Flageltat autem omnem filium quem recipit. Flagellum detractionis, de quo dicitur: A flagello linquae absconderis, et non timebis calamitatem cum venerit. Flagellum afflictionis, de quo scribitur: Fui flagellatus tota die. Et flagellum damnationis, de quo legitur: Non accedet ad te malum, et flagellum non appropinquabit tabernaculo tuo. Ergo flagellantur justi, flagellantur et injusti; quia multae sunt tribulationes justorum. Verum illi flagellantur ut, si poenitent, corrigantur, si non poenitent, condemnentur; ipsi vero tribulantur, ut purgentur a malo et probentur in bono; quia quod facit flagellum grano, et ignis auro, idem efficit tribulatio viro justo. Multa vero dicuntur flagella peccatorum; quia et in carne flagellantur exterius, et in mente flagellantur interius. Flagellantur in vita praesenti, et flagellantur in vita futura; flagellantur ex culpa, et flagellantur ex poena. Flagellantur a Deo et flagellantur ab homine. Flagellantur a mundo, et flagellantur a daemone. Nec posset quisquam per singula enumerare peccatorum flagella. Nec mirum, si adhibito freno indomito animali addatur flagellum. Utinam sic dometur, ut perdometur! quia verendum est, ne nimium resistendo, indomitum relinquatur, et sic evagetur per viam latam, quae ducit ad mortem. Sperantes autem in Domino, non in saeculo, in gratia, non in merito, misericordia circumdabit, hoc est in omnibus aderit ad salutem, in omni loco et in omni tempore, in omni causa et in omni negotio, in certis et in dubiis, in prosperis et in adversis, in corpore et in corde, in praesenti et in futuro. Maledictus autem homo, qui confidit in homine, et ponit carnem brachium suum. Ideo,
5.43
Laetamini in Domino et exsultate justi, et gloriamini omnes recti corde.
5.44
In sperantibus justis et rectis, tres ordines designantur, incipientium, proficientium et pervenientium. Primis exhibetur misericordia, unde: Sperantes in Domino misericordia circumdabit; secundis, laetitia; unde: Laetamini in Domino et exsultate justi; tertiis autem gloria; unde: Gloriamini omnes recti corde. Laetantur quidem justi, laetantur et injusti, sed justi in Domino, injusti laetantur in mundo. Injusti exsultant de carnalibus et mundanis. Justi de virtutibus, injusti de vitiis. De illis legitur: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis; de istis dicitur: Laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Verum justorum gaudium felix est et perpetuum; juxta quod legitur: Petite, et accipietis, ut gaudium vestrum plenum sit; et: Gaudium vestrum nemo tollet a vobis. Injustorum vero gaudium infelix est et momentaneum. Juxta quod dicitur: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi, ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt. Noverat hoc ille qui dixerat: Versa est in luctum cithara mea, et organum meum in vocem flentium, nam extrema gaudii luctus occupat. Gaudendum est ergo de iis quae spectant ad meritum, vel ad praemium, ad gratiam vel gloriam, ad virtutem vel ad salutem, de quibus illi gaudebant, quibus aiebat Christus: Gaudete et exsultate, quia merces vestra multa est in coelis. Et propheta dicebat: Ego autem in Domino gloriabor, et gaudebo in Deo Jesu meo. Propter haec duo gaudia, unum quod habetur de meritis, et alterum quod habetur de praemiis, ingeminat Psalmista, cum ait: Laetamini in Domino, et exsultate justi. Quod et Apostolus repetit dicens: Gaudete in Domino semper, iterum dico, gaudete. Nec solum gaudendum est justis, sed et gloriandum: unde subjungitur: Et gloriamini omnes recti corde. Vos scilicet, qui potestis dicere cum Apostolo: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae. Nam omnis gloria filiae regis est ab intus. Opus ergo suum probet unusquisque, et tunc in semetipso gloriam habebit, et non in altero. Hypocrita namque gloriam quaerit in altero, et non in seipso, et gloria ejus est quasi flos feni, quod hodie viret, et cras in clibanum mittitur. Sic omnis hypocritae spes peribit, quia falsam venatur gloriam apud homines, et non veram quaerit gloriam apud Deum. Illud enim correctum est, quod non aliqua pravitate distortum est, sed ad Deum pura intentione directum.
5.45
Ecce cum in principio de poenis et culpis egisset, in fine de gloria et exsultatione concludit, quem morem in hoc sicut et in aliis poenitentialibus psalmis observat.

Intertext edge

Open linked passage

Note