Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Innocentius III?)
Commentarium in VII psalmos poenitentiales
Poen 9.12
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
11819 Coinvip2
9.1
Psalmi quarti poenitentialis, qui est in ordine Psalmorum quinquagesimus, enarratio.
9.1
Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.
9.2
Dividitur autem psalmus iste in quinque partes, quae suis locis congrue distinguuntur. In prima igitur parte poenitens propriam culpam exaggerat, et misericordiam divinam implorat, quam petit sibi tripliciter exhiberi, ut videlicet deleatur iniquitas cordis, unde: Dele iniquitatem meam; ut lavetur ab injustitia oris, unde: Lava me ab injustitia mea; et ut mundetur a culpa operis, unde: A peccato meo munda me. Ergo miserere mei, Deus, quia potes misereri et habes unde miserearis.
9.3
Misereri si quidem potes, cum sit misericordia tua magna, unde: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Et habes unde miserearis, cum tuae miserationes sint multae, unde: Secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Debes etiam misereri, quoniam ego peccatum meum agnoscendo confiteor, et impugnando detestor, unde: Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum coram me est semper. Et scis cujus miserearis, quia te praesente pariter et vidente peccavi; unde: Tibi peccavi, et malum coram te feci. Quia ergo justus in principio sermonis accusator est sui, poenitens iste justificari desiderans, exaggerat in principio culpas suas, ostendens quod sua peccata sunt magna, sunt multa, sunt fetida, sunt et foeda: nec semel tantum, sed saepe, nec uniformiter ipse peccavit. Quasi diceret: Magna sunt, Deus, peccata mea, et ideo miserere mei secundum magnam misericordiam tuam. Multa sunt, Deus, peccata mea et ideo secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam. Fetida sunt et foeda peccata mea, et ideo lava me, et munda me. Nec semel tantum, sed saepe peccavi, et ideo amplius lava me. Nec uniformiter tantum, sed multiformiter, et ideo munda me, non solum ab injustitia, quae consistit in committendo, verum etiam a delicto, quod in omittendo consistit. David autem non solum adulterium et homicidium perpetravit, verum etiam et dolum et contemptum adjecit, quoniam et per ipsum Uriam, cujus uxorem cognoverat, litteram mortis ejus direxit, et sua contempsit confiteri peccata, donec per Nathan prophetam exstitit redargutus. Propter haec quatuor distincta peccata, distincte quatuor modis orat. Nam propter adulterii crimen, ait: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; quia magnum est adulterii flagitium, quod ego ex miseria fragilitatis humanae commisi. Et propter homicidii crimen addit: Et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam; quia per meum iniquum mandatum non solum Urias, verum et multi alii nequiter sunt occisi. Rursus, propter crimen proditionis et doli subjungit: Amplius lava me ab injustitia mea, quoniam injustitiam exercui ampliorem, dum per virum innocentem et justum, litteras suae mortis dolose ac proditiose transmisi. Et propter crimen negligentiae ac contemptus concludit: Et a delicto meo munda me: quia valde deliqui, dum peccata mea confiteri distuli et despexi. Non ait: Miserere David, sed Miserere mei. Ac si diceret manifestius: Alibi nomen proprium exprimere consuevi, cum me gratiam credebam habere, dicendo: Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus. Hic autem nomen proprium exprimere vereor, cum me gratiam amisisse cognoscam, ne Deus audito nefandi nomine peccatoris, magis ad vindictam, quam ad indulgentiam provocetur. Ergo: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Miserere mei Deus, quia tibi proprium est misereri, cum non sit tibi aliud misereri quam esse. Misericordia quippe tua plena est terra, et miserationes tuae super omnia opera tua. Ergo miserere mei, agendo mecum secundum misericordiam[ al. non secundum vindictam, sed secundum misericordiam], non secundum justitiam; nec utcunque secundum modicam, sed omnino secundum magnam, unde: Miserere mei secundum magnam misericordiam tuam, quae est immensa et infinita; quia magna miseria magna eget misericordia; et multa impietas, multa indiget pietate. Certe tam magna, multa et turpia sunt scelera mea, quod prae magnitudine, multitudine ac turpitudine desperarem, nisi scirem misericordiam tuam incomparabiliter, incomprehensibiliter et ineffabiliter esse magnam, et ideo de mea desperans miseria, sed de tua sperans misericordia, clamo confidenter, et dico: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; quae est profecto tam magna, quod ipsum unigenitum Deum de coelo deposuit, et corpore induit, ut in eo pateretur et moreretur pro humana tollenda miseria, et peccatorum indulgentia conferenda. O quam delectabilis sermo, suavis locutio, dulce verbum, necessarium peccatori, utile misero, congruum poenitenti, non semel, sed saepe cum amaritudine cogitandum, cum dolore dicendum, cum lacrymis iterandum: ex toto corde, ex tota mente, ex tota anima, totis affectibus, totis visceribus, totis medullis; cum suspiriis, cum singultibus, cum lacrymis[ al. lamentis]: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam. Miserere, Domine, mihi misero. Domine, misero mihi miserere, secundum magnam misericordiam tuam.
9.4
Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem meam.
9.5
Prudenter distinguit ad misericordiam magnitudinem et ad miserationes multitudinem referendo; quia misericordia Dei una est in natura, sed miserationes ejus multae sunt in effectu. Propter quod alibi ait: Reminiscere miserationum tuarum, Domine, et misericordiae tuae, quae, videlicet miserationes, a saeculo sunt. Alicubi tamen misericordiae pro miserationibus ponuntur effective, ut ibi: Misericordiae Domini multae, quia non sumus consumpti. Ergo secundum multitudinem miserationum tuarum, id est secundum multiplices effectus misericordiae tuae, dele iniquitatem meam, quae prae nimia multitudine quasi numerum arenae maris excedit. Quis enim peccatorum et delictorum et negligentiarum numerum valeat comprehendere? Nullus omnino. Dele igitur iniquitatem meam, ut quemadmodum per novacula littera de pergameno deletur, ut nullum remaneat ejus vestigium, ita per tuam misericordiam culpa de meo animo deleatur, ut nullus remaneat in eo reatus. Dele, quaeso, iniquitatem meam, ne sim ex illis de quibus dicitur: Deleantur de libro viventium, et cum justis non scribantur. Itemque: Nomina eorum de coelesti in aeternum, et in saeculum saeculi. Quia vero mitius agitur cum sponte confesso, poenitens iste culpam suam non celat, non extenuat, sed revelat, sed exaggerat, sed condemnat dicendo:
9.6
Amplius lava me ab iniquitate mea, et a delicto[ al. peccato] meo munda me.
9.7
Amplius, id est magis ac magis lava me ab injustitia mea, quam ego magis ac magis exercui, peccata peccatis addendo. Quam vilis, inquit, facta es iterans vias tuas. Et a delicto meo munda me, quoniam animam meam valde reddit foedam et fetidam. Et ideo a foeditate me lava, et a fetore me munda. Porro, cum culpa non divisim per partes, sed tota simul in vera poenitentia dimittatur, quia Deus veniam non dimidiat, qui totum hominem sanavit in Sabbato, quid est, quod poenitens iste petit amplius lavari ab injustitia, quasi non sit in poenitentia omnino dimissa? Sed culpa, quae nunc recenter dimittitur, licet tota per poenitentiam diluatur, adhuc tamen poenitenti fetet et sordet, qui securitatem et serenitatem conscientiae nondum habet. Et ideo petit ab hujus fetore lavari[ al. liberari], qui jam est a reatus foeditate mundatus, ut secura de venia conscientia serenetur quamvis et a peccato quod purgatum est, quoad culpam, purgari petit amplius: quoad poenam: quia non quoties dimittitur tota culpa, toties etiam remittitur tota poena. Vel amplius, id est insuper me lava: ac si dicat: Dele iniquitatem meam, quam commisi in Deum, et insuper lava me ab in justitia mea, quam commisi in proximum; et praeterea munda me ab iniquitate mea, quam in meipsum commisi: quoniam et in Deum, et in proximum, et in meipsum peccavi. Verum et si poenitens iste valde peccaverit, quia tamen facilius consequitur indulgentiam, qui se recognoscit, quam qui se ignorat errasse, quive graviter quam qui leviter de suo dolet peccato, et qui occulte quam qui manifeste peccavit, cum praemisisset, amplius lava me ab iniquitate mea, et a delicto meo munda me, ut ostendat quod ei debeat facilius indulgeri, subjungit:
9.8
Quoniam iniquitatem meam ego agnosco[ al. cognosco] et delictum[ al. peccatum] meum coram[ al. contra] me est semper.
9.9
Asserit ergo se suam non ignorare, sed cognoscere culpam, quoniam iniquitatem, inquit, meam ego cognosco: sed dicit non leviter, sed graviter de sua culpa se dolere, quia peccatum meum coram me est semper. Neque se manifeste sed occulte peccasse: quia tibi soli peccavi, et exponens, quid sit ei soli peccasse, subjungit: Et malum coram te feci, videlicet te solo vidente; unde volens David suum celare peccatum, revocavit Uriam, ut ingrederetur ad Bersabee conjugem suam, quam ipse David gravidaverat, ut sic de Uria videretur suscepisse conceptum. Neque peccatum illud voluit confiteri, donec per Nathan prophetam de illo exstitit redargutus. Vel potius, quia quidam peccant per ignorantiam, alii per negligentiam, alii per industriam, ut ostendat hic poenitens se graviter excessisse, removet a se primum et secundum modos peccandi, qui sunt leviores, et attribuit sibi tertium, qui est gravior, ita dicens: Tibi soli peccavi: non quidem per ignorantiam, quoniam iniquitatem meam ego agnosco: neque per negligentiam, quia peccatum meum coram me est semper, sed per industriam, quia malum coram te feci. Quasi dicat: Miserere mei, lava et munda me: quoniam iniquitatem meam ego agnosco, cum non sim ex illis, qui sua scelera non intelligunt, nec etiam intelligere volunt, ut in voluntatibus suis liberius delectentur. Et peccatum meum coram me est semper: quia nec sum ex iis, qui peccata sua quandoque recogitant, et statim obliviscuntur eorum, quasi projicientes illa post tergum, et ante faciem non habentes, dum ea negligunt et postponunt: sicut ipse David peccatum suum ante faciem non habebat, sed quasi post tergum abjecerat, cum sententiam dedit in divitem, qui rapuit ovem pauperi, oblitus in hac sententia ipse sui. Peccatum itaque suum coram se dicit semper existere: quia opportunis et competentibus horis de illo recogitat, sicut alibi dicitur: Oportet semper orare, et nunquam deficere. Recogitat, inquam, ad dolendum, videlicet ad delendum, non ad refrigerandum[ al. refricandum] aut iterandum. Unde littera illa magis proprium exprimit intellectum, qua dicitur: Peccatum meum contra me est semper, ut videlicet quasi contrarium illud persequar, non velut amicum amplectar.
9.10
Tibi soli peccavi, et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris.
9.11
David ergo culpam suam exaggerat, et a dignitate personae, quae peccatum commisit, et a sublimitate personae, in quam peccatum commisit; quia videlicet rex peccavit in Deum. Quorum primum notat, cum ait: Tibi soli peccavi: et alterum, cum addit. Et malum coram te feci, unde magis te contempsi. Ac si diceret manifestius: Peccatum meum tibi soli relinquitur puniendum, eo quod alium non habeam superiorem, qui me possit punire, cum ipse sim rex; sed inde magis peccavi, quia quanto major est excellentia, tanto gravior est ruina. Potentes enim potenter tormenta patientur, et: Judicium durum fiet his, qui praesunt. Sane aliud est in aliquem, et aliud est alicui peccare; in aliquem peccat, qui committit in illum offensam; alicui peccat, qui ejus subjacet ultioni. Rex itaque soli Deo: caeteri vero et Deo peccant et regi. Quid ergo, non possunt Ecclesiarum praelati, maxime summus pontifex, punire principes saeculares, si moniti contempserint satisfacere de commissis, tanquam ipsi soli Deo, et non homini peccent? Nam et cor regis in manu Dei est, et quocunque voluerit vertet illud. Possunt quidem, quoniam ex quo Jesus Nazarenus fuit unctus oleo laetitiae prae consortibus suis, et factus est sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech, regnum non dedignatur sacerdotio subjacere. Quod etiam inde patet, quia unctio sacerdotis remansit in capite; unctio vero regis a capite descendit in humerum. Unde cum prius esset regnum sacerdotale, sicut Moyses inquit in lege, nunc sacerdotium est regale, sicut Petrus in Epistola sua dicit. Et qui dicit beato Petro: Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis: dicendo. Quodcunque, nihil excepit, ut ostenderet manifeste, quod tam reges quam alios tradita sibi potest auctoritate ligare. Quamvis in hoc ei subjaceant propter Deum, et ipse in hoc illis praemineat vice Dei. Quare cum princeps hoc modo peccat pontifici, peccat nihilominus soli[ al. ipsi) Deo. Et malum adulterii vel etiam homicidii, quod in proximum perpetravi, coram te feci, videlicet te vidente pariter et praesente, quia tu omnia intueris, et ubique praesens existis. Cum igitur inexcusabilis sit offensa, quae coram judice perpetratur, absque dubio nostras offensas excusare non possumus, quas omnes committimus coram Deo. Quid igitur de hoc malo quasi specialiter dicit, quod illud fecerit coram Deo? Si vero respondeatur hoc esse dictum, quoniam in occulto peccavit, ubi conspicit solus Deus, non autem in manifesto ubi homines quoque vident, id profecto peccatum non aggravat, sed extenuat: quia gravius est in manifesto, quam in occulto peccare. Sed malum quod est coram te, id est quod in memoria semper habes, qui et tibi displicet vehementer, illud ego scienter egi, videlicet, primum et secundum peccatum, quae in secunda tabula prohibentur, ut: Non occides, non moechaberis. Unde in sequentibus ait: Averte faciem tuam a peccatis meis. Est enim malum, quod Deus patienter dissimulat, et illud quodammodo non videtur existere coram illo; et est malum, quod Deus penitus detestatur, et illud omnibus modis eoram illo videtur existere; unde exaggeratione peccati, quod Deus omnibus modis detestatur, hic dicit: Malum coram te feci, sicut et alibi dicitur: Pater, peccavi in coelum et coram te( Luc. XV). Ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Putari poterat, quod propter tam grave ac grande peccatum, quod David et in Deum commiserat et in proximum, Deus revocasset promissum, quod fecerat ei de Christo ex suo semine nascituro. Juravit, inquit, Dominus David veritatem, et non frustrabitur eum: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam. Ad hoc igitur removendum, ut videlicet promissum hujusmodi non debeat revocari, praemisit et ait: Miserere mei, lava et munda me, ut ita peccato dimisso, justificeris, id est, justus reperiaris et verax in sermonibus tuis, qui sunt de promissione Christi, quam mihi fecisti, et sic vincas illos qui te hujusmodi dicunt promissum revocasse, ostendo illos esse mendaces, cum judicaris ab eis non esse facturus, quod taliter promisisti. Ille igitur judex est valde timendus, cujus sapientiam nihil potest latere, cujus justitiae nemo potest resistere. Talis est Deus. Propter quod poenitens iste ait: Sapientiam quam Deus latere non possum, quia malum coram te feci. Justitiam tuam Deus nequeo corrumpere, quia justificaris in sermonibus. Potentiae tuae, Deus, non possum resistere, quia vincis cum judicaris, id est judicaveris. Propterea scriptum est: Noli quaerere esse judex, nisi tua virtute possis iniquitates irrumpere. Quis ergo non timeat illum judicem, qui adeo semper est sapiens, ut ejus oculis omnia nuda sint et aperta? Qui adeo semper est justus, quod reddit unicuique secundum opera sua? qui adeo semper est potens, quod voluntati ejus nihil resistit? Quis enim restitit ei, et pacem habuit? Jure igitur iste poenitens non implorat judicium, sed misericordiam interpellat: Miserere mei, Deus, quia malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Ut justificeris, id est ut justus et verax appareas in sermonibus tuis, quibus dixisti: Quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Et vincas, id est convincas adversarios veritatis, cum judicaris, id est argueris ab eis, quasi justus non sis, pro eo quod es summe misericors, grave peccatum facile indulgendo, sicut facile indulsisti David, qui cum audito Nathan hoc solum dixisset: Peccavi, protinus ei respondit: Et Dominus transtulit peccatum tuum. Gloriosa victoria, cum Deus delet et destruit universa quae servus inobediens et rebellis egerat contra eum: ipsumque servum seductum et occupatum ab hoste nequissimo revocat et reducit ad se per hoc solum, quod ignoscit errata. Si vero sermo dirigatur ad Christum, potest intelligi convenienter hoc modo: Tibi soli peccavi, o Christe, quia tu solus potes inter homines juste punire, qui nullum habes omnino peccatum. Et ita tu solus es justus punitor, cum non sit in te quod est in alio puniendum, quemadmodum Scribis et Pharisaeis de muliere in adulterio deprehensa dixisti: Qui sine peccato est vestrum, prius in eam lapidem mittat. Tu enim solus talis es inter homines, Isaia propheta testante, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Omnis autem alius homo mendax; ut ita justificeris in sermonibus tuis, id est ut omnes sermones tui justi sint et veraces. Quis enim alius non offendit in verbo? Et vincas, id est superes in justitia omnes homines, cum judicaris, id est cum eis in judicio compararis; quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Tantae namque justitiae Christus est, ut non renuat cum homine judicari, Judica, inquit, inter me et vineam meam. Et quasi sub judice suam causam exponens: Popule, inquit, meus quid feci tibi, aut quid molestus fui? responde mihi. Vincit ergo cum inter ipsum et hominem judicatur, in cujus conspectu nec astra sunt munda, et in angelis suis reperit pravitatem. Porro, secundum aliam litteram non est hic subjunctiva conjunctio, sed cum sit: Tibi soli peccavi et malum coram te feci, statim sine omni conjunctione subjungitur: Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Poenitens ergo secundum priorem statum Deum obsecrans incarnandum, justificeris, inquit, hoc est fias mihi justus, ut me redimas per justitiam, non meam profecto, sed tuam. Advocatum enim habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris. Justificeris, inquam, in sermonibus tuis, id est secundum sermones tuos, quos per legem locutus es et prophetas, quod videlicet per tuam poenam redimeres hominem a sua culpa, sicut per prophetam testaris: O mors! ero mors tua; morsus tuus ero, inferne. Nam disciplina pacis nostrae super eum, et livore ipsius sanati sumus. Et vincas mortem, dum judicaris ad mortem, mortem culpae, per mortem poenae. Vincas juste, dum judicaris injuste a Pilato et Judaeis.
9.12
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.
9.13
Adhuc et iste poenitens exaggerat culpam suam, ostendens, quod non solum actualem culpam commisit, verum et originalem contraxit. De actuali namque culpa praemiserat: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci. De originali vero subjungit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea. Duplex est autem conceptio, una seminum, altera naturarum. Parentes enim actualem committunt culpam in prima, et proles originalem contrahit in secunda. Propter quod ait: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, quas in conceptione seminum mei commisere parentes, et in delictis peperit me mater mea, quae in conceptione naturae ego ipse contraxi. Absit omnino, ut hac occasione dicatur, quod David fuerit conceptus de adulterio, cum Isai pater ejus de legitima genuerit illum uxore. Verum etsi dicatur, quod coitus conjugalis interdum propter bona conjugii ab omni reatu criminis excusetur: quia tamen frequentius solet in commercio illo peccari, propter id quod solet frequentius evenire, dicit se in parentum iniquitatibus esse conceptum. Si vero, quod verius est, dicatur, quod conjugalis concubitus, qui ordinate fit, a criminali quidem peccato, sed non a veniali, per bona conjugii excusetur, iniquitates hic large pro peccatis etiam venialibus appellantur, secundum quod Joannes apostolus in Epistola dicit: Omnis qui facit peccatum, et iniquitatem facit, et peccatum est iniquitas. Sequitur: Et in delictis vel in peccatis peperit vel concepit me mater mea. Dicit autem pluraliter, in delictis vel in peccatis, propter tres originales corruptiones, quibus tres vires animae naturales originaliter corrumpuntur. Quis enim nesciat concubitum etiam conjugalem nunquam omnino committi sine pruritu carnis, ac sine fervore ac fetore concupiscentiae, unde semina concepta foedantur et corrumpuntur. Propter quod alibi legitur: Quis potest facere mundum de immundo conceptum semine?. Ex seminibus ergo foedatis atque corruptis concipitur corpus corruptum pariter et foedatum, cui anima tandem infusa corrumpitur et foedatur, non ab integritate vel munditia quam habuit, sed ab integritate vel munditia quam haberet, si non uniretur foedato corpori et corrupto, quoniam ex creando infunditur, et infundendo creatur. Sicut enim ex vase corrupto liquor infusus corrumpitur, et pollutum contingens ex ipso contactu polluitur, sic ex contagio corporis anima corrumpitur et foedatur. Habet enim anima tres naturales vires: rationalem, ut discernat inter bonum et malum; irascibilem, ut respuat malum; concupiscibilem, ut appetat bonum. Istae vero tres vires originaliter corrumpuntur, quibus corruptis anima contrahit tres defectus oppositos, videlicet: ignorantiam, ut difficile discernat inter bonum et malum; iracundiam, ut facile respuat bonum; concupiscentiam, ut facile appetat malum. In carnali quippe commercio rationis sopitur intuitus, libidinis irritatur pruritus, et voluptatis satiatur affectus, ex quibus tres illi defectus originaliter contrahuntur. Tales ergo corruptiones sive defectus appellantur in hoc loco delicta sive peccata, in quibus asserit, quod eum concepit aut peperit mater sua. Nunquid ergo dicendum est, quod tria simul ab anima peccata originalia contrahantur, videlicet difficultas vel tarditas discernendi inter bonum et malum, quae spectat ad ignorantiam; et facilitas sive pronitas respuendi bonum, quae spectat ad iracundiam; et pronitas seu facilitas appetendi malum, quae spectat ad concupiscentiam. Hoc autem quibusdam absonum non videtur, quamvis probabiliter dici possit, unum esse in anima originale peccatum, quod tamen minus proprie peccatum vocatur, et complectitur in se duo, videlicet, labem et fomitem. Labes est foeditas corporis, ex qua anima est immunda, propter quam indigna est visione divina, vel potius carentia divinae visionis est digna, secundum quod legitur: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Et ab hac foeditate vel immunditia purgatur anima parvuli ex aqua et spiritu per baptismum. Adulti vero non solum per baptismum regenerationis in aqua, verum etiam per baptismum compunctionis in lacrymis, sive passionis in sanguine, ut gratia baptismi manente, non sit ultra visionis indigna, sed digna potius visione divina. Fomes autem est infirmitas seu languor naturae, quaedam videlicet passibilis qualitas, sive quaedam privatio, ex qua primi motus peccandi sive concupiscendi procedunt. Et talis qualitas vel privatio manet etiam post baptismum. Unde dicitur, quod originale peccatum transit reatu, quantum ad labem, et remanet actu, quantum ad fomitem, ex quo surgunt actus vel motus peccandi: sicut e contrario solet dici, quod actuale peccatum transit actu et remanet reatu; et attenditur hujusmodi qualitas et privatio circa vim concupiscibilem praescripto modo corruptam atque foedatam quoniam ex concupiscentia procedit pruritus circa januam humanae propaginis, per quam funditur originalis causa peccati. Sufficiat autem ista in hoc loco dixisse: quia licet haec materia valde sit disputabilis, magis tamen est flebilis, quoniam ab ipsa radice propago nostrae originis vitiatur. Propter quod dicebat Apostolus, quod natura filii irae sumus. Et ipse David fiebat, cum diceret: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea; quae in hoc loco simpliciter et plane intelliguntur foeditas et pronitas ad peccandum. Justificeris, inquam, in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Nec mirum: quia ecce in persona generalis hominis loquens, in iniquitatibus conceptus sum; ego quoque tibi soli peccavi, et malum coram te feci; nec mirum; quia in delictis peperit me mater mea. Etsi superius sit distinctum inter iniquitates atque delicta, possunt tamen iniquitates accipi pro delictis, ut tam iniquitates quam delicta referantur ad prolem, quae in sua conceptione corrumpitur, et foedatur; in conceptione seminum, quantum ad corpus, et in conceptione naturarum, quantum ad animam. Attende poenitens, et observa qualiter David universa confitetur peccata, et omnes circumstantias peccatorum, ut et tu omnes omnino diversitates et circumstantias peccatorum studeas confiteri, secundum quod magis peccasti, in loco, in tempore, in numero, in persona: secundum aetatem, secundum scientiam, secundum gradum, secundum ordinem: si facile, si frequenter, si manifeste, si perseveranter: quoniam haec et alia, si qua sint, peccatum exaggerant. Et ideo non sunt in illo judicio supprimenda, in quo, qui coram Deo seipsum accusat, Deus illum excusat: et qui coram Deo seipsum excusat, Deus illum accusat.
9.14
Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
9.15
Secunda pars, in qua poenitens dona Dei et data commemorat, et danda commendat; in datis autem commemorat veram peccatorum confessionem, cum ait: Ecce enim veritatem dilexisti: et plenam occultorum cognitionem, cum addit: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Nam qui Deo sua revelat peccata, Deus ei sua manifesta occultat. In dandis vero commendat mundationem futuram per aspersionem sanguinis Christi, cum ait: Asperges me, Domine, hyssopo, et mundabor: et purificationem futuram, per ablutionem aquae baptismi, cum addit: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Rursus, in dandis commendat gaudium de remissione peccatorum, et laetitiam de promissione praemiorum, et sic exsultabunt ossa humiliata. Porro, quidam nesciunt, quidam negligunt, quidam excusant, et quidam extenuant culpas suas: et quia tales non sunt digni venia, sed vindicta, poenitens removens a se ista: Non ignoro, inquit, sed agnosco peccatum meum. Quoniam iniquitatem meam ego agnosco. Neque negligo, sed impugno peccatum meum: quia delictum meum contra me est semper; nec defendo, sed accuso peccatum meum: quia tibi soli peccavi, et malum coram te feci. Neque peccatum meum extenuo, sed exaggero: quoniam in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis peperit me mater mea. Et tanquam Deus ab ipso quaereret: Cur tam diligenter tua confiteris peccata? Respondet: Quia ecce in evidenti est, quod tu dilexisti veritatem confessionis sine fraude, ut peccator omnes omnino confiteatur circumstantias peccatorum; quia non est vera, sed fraudulenta confessio, quae factum exprimit et supprimit modum, atque unum uni, et alterum alteri peccatum revelat; unde cavendum est, ne confessionis pudor, confessionis impediat puritatem. Potest et hoc aliter intelligi, tanquam Deus ab eo quaereret: Cur tam distincte tuum punis peccatum, ut dixeris: Peccatum coram me est semper. Respondet: Ut in puniendo peccatum tuae veritati concordem: quia tu veritatem dilexisti, ut sis et verus punitor, et verus indultor, secundum illud: Misericordiam et veritatem diligit Dominus. Deus enim servat et in veritate misericordiam, et in misericordia veritatem; nam et juste ignoscit, et pie punit; veritas est, quod punitur peccatum, misericordia est, quod liberatur peccator. Vel reddit singula singulis. Dixerat enim: Justificeris in sermonibus tuis, et vincas cum judicaris. Nec mirum, quia ecce veritatem dilexisti, non duplicitatem aut falsitatem, sed et simplicitatem et puritatem, iste quippe justificatur in sermonibus suis, qui diligit veritatem. Rursus dixerat: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea, quorum primum erat incertum, et alterum occultum. Et quasi Deus ab eo quaereret: Cur incertum et occultum affirmas? Respondet: Quia incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Sane, incertum erat, utrum iniquitates aliquas commisissent in sua conceptione parentes. Nam coitus conjugalis interdum excusatur a crimine, ut cum conjuges ordinate conveniunt, causa sobolis procreandae; interdum autem non excusatur a culpa, ut cum conjuges causa explendae libidinis inordinate miscentur. Item, occultum erat, qua ratione anima teneatur peccato, quod nec voluntate nec actu commisit, cum scriptum sit, quod filius non portabit iniquitatem patris, nec pater iniquitatem filii, sed anima quae peccaverit, ipsa morietur. Non erit ultra proverbium istud in Israel, ait Dominus: Patres comederunt uvam acerbam, et dentes filiorum obstupuerunt. Porro, Deus ei et illud incertum et hoc occultum per Spiritum sapientiae revelavit; quare non temere dixit: Ecce in iniquitatibus conceptus sum, et in peccatis concepit me mater mea: quia incerta, inquit, de parentum iniquitatibus, in mea conceptione commissis, et occulta de peccatis propriis in mea conceptione contractis, tu manifestasti mihi, per spiritum prophetiae. Non possum ergo excusari per ignorantiam: quia incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi. Servus enim sciens voluntatem domini, et non faciens, vapulabit plagis multis. David autem hic reddit causam, quare Deus Pater justificari debeat in sermonibus suis de incarnatione Christi praedictis; quia videlicet diligit veritatem, et ideo non debet facere irrita, quae de suis labiis processerunt; nam incerta, inquit, et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, videlicet, adventum Unigeniti tui, qui tua est sapientia, cujus adventus aliis erat incertus, et aliis occultus. Denique, possunt illa non solum ad superiora, verum etiam ad inferiora referri. Ac si aperte dicat: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi; quoniam
9.16
Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, lavabis me, et super nivem dealbabor.
9.17
Asperges me, Domine, hyssopo humilitatis, et mundabor a labe: lavabis me, cum per te fuero purgatus a vitiis, et dealbabor, cum per te fuero virtutibus decoratus. Lavabis me per indulgentiam, et dealbabor per gratiam, utique super nivem, quoniam candor nivis non intenditur, sed remittitur. Candor autem gratiae non remittitur, sed intenditur: quia charitas aut proficit semper, aut deficit, unde amitti potest, sed remitti non potest. Quia vero aliud est album et aliud dealbatum, per nivem, quae per se naturaliter alba est, potest intelligi virtus per se naturaliter bona, de qua dicitur: Nive dealbabuntur in Selmon. Et per dealbationem potest intelligi operatio de virtute procedens, ut sit sensus: Super nivem, id est super virtutem, quae albet interius, dealbabor exterius opere bono, ut per fundamentum virtutis aedificium boni operis erigatur: et sic prius justificationis ordo notatur, cum dicitur: Asperges me, Domine, hyssopo et mundabor, et postea justificati profectus[ al. perfecte justificationis] ostenditur, cum subjungitur: Lavabis me, et super nivem dealbabor. Est enim hyssopus herba humilis, sed medicinalis, quae figit radicem in petra, et valet ad purgandum pulmonem; haec humilitatem significat, quae figit in humili Christo radicem, purgatque inflationem pulmonis, id est tumorem mentis depellit. Haec igitur cum advenerit, ut peccator ad veram poenitentiam se humiliet, statim aspergitur rore gratiae, et mundatur a labe culpae; nisi enim gratia infundatur, culpa procul dubio non depellitur, quemadmodum et tenebrae non fugantur, nisi lux superveniat, quae tenebras ipsas depellat. Docet hoc Veritas dicens: Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum. Tu ergo, Domine, asperges me hyssopo, id est per virtutem humilitatis rore gratiae me perfundes, et mundabor a sordibus vitiorum. Nec erit otiosa mundatio, quia lavabis me a peccatis, et super nivem, id est super candorem virtutis etiam bonis operibus dealbabor. In hoc solo spes tribuitur peccatori, ut per poenitentiam possit redire non solum ad priorem munditiam, verum etiam ad longe majorem, quae confidentia multum est utilis, ne subrepat aliqua desperatio, quae cunctis gravior est peccatis. Sane tres status hominum hic notantur, incipientium, proficientium, et pervenientium; sive conversorum, justorum et perfectorum. Status incipientium, vel conversorum notatur, cum primo dicitur: Asperges me hyssopo, et mundabor. Status proficientium vel justorum notatur, cum secundo subjungitur: Lavabis me. Status pervenientium vel perfectorum tertio notatur, cum infertur: Super nivem dealbabor. Quibus verbis satis expresse notatur progressus secundum hos status, quoniam aspergi minus est quam lavari, minusque lavari quam dealbari. Quod utique plene fiet, cum mortale hoc induet immortalitatem, et corruptibile hoc induet incorruptionem; quia fulgebunt justi sicut sol in regno Patris eorum, et tunc vestimenta Christi erunt alba sicut nix. Quia vero per sanguinem Christi et aquam baptismi, anima perfecte mundatur non solum a culpa, sed etiam a poena, David in persona generalis fidelis ad istas mundationes dirigens intellectum, non solum inquit: Incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi, verum etiam: Asperges me sanguine Christi, et lavabis me aqua baptismi, et sic mundabor et dealbabor etiam super nivem, id est plus quam exprimere possum, non utique super illam, de qua dicitur: Non timebit domui suae a frigoribus nivis, nec super illam, de qua dicitur: Qui timet pruinam, irruet super eum nix; sed super eam potius, de qua legitur: Si lotus fuero quasi aquis nivis, etc.. Ac etiam super illam, de qua legitur: Si fuerint peccata vestra ut coccinum, sicut nix dealbabuntur. Nam in rebus materialibus nihil potest nive candidius inveniri. Hic est enim, qui venit per aquam et sanguinem Jesus Christus, de cujus latere sanguis et aqua fluxerunt. Quod autem dicit: Asperges me hyssopo, alludit veteri legi, secundum quam aspersorium ratione mysterii fiebat ex hyssopo, sicut et Apostolus ait: Lecto omni mandato legis a Moyse universo populo, accipiens sanguinem hircorum et vitulorum, cum aqua et lana coccinea et hyssopo, ipsum quoque librum et omnem populum aspersit dicens: Hic est sanguis testamenti, quod mandavit ad vos Deus. Etiam tabernaculum, et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit. Et omnia pene mundantur in sanguine secundum legem, et sine sanguinis effusione non fit remissio. Hyssopus enim, sicut est superius praelibatum, humilitatem designat, secundum quod Christus exinanivit se formam servi accipiens, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis, in qua sanguinem suum fudit, quo per humilitatis virtutem asperguntur fideles, et ab iniquitate mundantur, illi nimirum, qui humilitatis ejus formam observant. Nota denique prudens lector, in redemptis pluralitatem, in Redemptore humilitatem, et in redemptione utilitatem. Pluralitatem in redemptis, cum dicitur: Asperges. Quod enim aspergitur, circumfunditur multis locis. Propter quod Veritas ait: Hic est sanguis novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Humilitatem in Redemptore, cum additur, hyssopo, quae medicinalis est et humilis herba, quia Christus per suam superabundantem humilitatem fidelibus suis salutarem tribuit medicinam; unde dicebat: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Utilitatem in redemptione, cum subditur: Mundabor; quoniam, ut Joannes apostolus ait, sanguis Jesu Filii Dei mundat nos ab omni peccato. Tria vero pertinent ad effectum baptismi: remissio culpae, relaxatio poenae et infusio gratiae. Primum notatur, cum dicitur: Lavabis me; secundum cum additur: Dealbabor; tertium cum adjungitur: Super nivem. Effundam, inquit Dominus per prophetam, super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. In die illa erit fons patens domui David, et habitantibus Jerusalem, in ablutione peccatoris et menstruatae. Cum igitur audis: Asperges me hyssopo et mundabor, in aspersione sanguinis Christi fidem passionis intellige. Cum autem, Lavabis me, audis, et super nivem dealbabor, in ablutione aquae, baptismi sacramentum non agnosce. Porro, cum fides adultis sine sacramento proficiat, ubi sacramentum non religionis contemptus, sed articulus necessitatis excludit; sacramentum vero baptismi sine fide adultis non valeat, juxta quod Veritas ait: Qui crediderit et baptizatus fuerit, hic salvus erit; qui vero non crediderit, condemnabitur. Quid est quod in hoc loco plus attribuitur sacramento quam fidei? Nam minus est aspergi quam ablui, et minus mundari quam dealbari, maxime super nivem. Sciendum est ergo, quod fides Christi, quae justificat impium, revera mundat a culpa, sed non semper ab omni poena. Sacramentum verum baptismi si digne sumatur, liberat omnino a culpa pariter et a poena. Unde sacramentum regenerationis a Domino appellatur, cum ait: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non intrabit in regnum Dei; quia per hoc sacramentum homo regeneratur in gratia, liberatur a culpa pariter et poena; quia natus fuerat in ira culpae, simul subjectus et poenae. Recte igitur lavabis me per sacramentum baptismi, et super nivem gratiae, quae mundat a culpa dealbabor etiam sacramenti virtute ab omni poena, praeter illam duntaxat, quam necessitas primae corruptionis inducit. Merito igitur.
9.18
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata.
9.19
Duplex est quidem auditus: exterior, de quo dicit Apostolus: Fides est ex auditu, auditus autem per verbum Dei. Interior, de quo dicit Propheta: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus: de utroque hoc potest intelligi: Auditui meo dabis gaudium, de remissione peccatorum; quia non est impiis gaudere, dicit Dominus. Nec est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Et laetitiam, de promissione praemiorum, juxta quod Veritas ait: Gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Sed de auditu interiori melius intelligitur, de quo propheta dicebat: Domine, quis credidit auditui nostro, et brachium Domini cui revelatum est? Huic utique qui dicebat: Domine, audivi auditum tuum et timui; consideravi opera tua et expavi, dabis etiam gaudium cordis, et laetitiam corporis secundum illud: Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. Gaudet cor, cum credit se a spirituali foeditate purgatum, et laetatur corpus, cum sentit se a carnali fetore mundatum: et sic duplici laetitia exsultabunt ossa humiliata, non tam co poris quidem, quam mentis: videlicet vires animae, quae prius humiliatae, id est dejectae ac incurvatae fuerant per peccatum, nunc autem humiliatae, id est ad audiendum et obediendum sunt inclinatae. Nam qui humiliter audit et reverenter obedit, hic est profecto amicus sponsi, qui stat et audit, et gaudio gaudet propter vocem sponsi. O quam pauci sunt illi, qui gaudent de spiritualibus et aeternis, respectu illorum qui laetantur de carnalibus et terrenis! Sed extrema gaudii luctus occupat, quia laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis. Illorum ergo gaudium felix est et perpetuum, juxta quod dicitur: Petite et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum; et: Gaudium vestrum nemo tollat a vobis. Istorum vero gaudium est infelix et momentaneum, juxta quod legitur: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi; ducunt in bono dies suos, et in puncto ad infernum descendunt. Tu vero Deus auditui meo, id est intellectui, dabis gaudium et laetitiam, non falsam et transitoriam, de carnalibus et terrenis, sed[ al. etsi.] vera et spirituali laetitia exsultabunt ossa humiliata, id est interiora mea, velut ossa latentia, quae prius erant per fastum erecta, nunc sunt ad[ al. per] obedientiam inclinata. Quandiu enim anima erigitur in superbiam, non potest vera exsultatione gaudere, sed cum deponit superbiam et humilitatem assumit, tunc vera in Domino jucunditate laetatur.
9.20
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
9.21
Quarta pars, in qua poenitens assumpta fiducia petit a se poenas averti, cum ait: Averte faciem tuam a peccatis meis; et culpas deleri, cum addit: Omnes iniquitates meas dele. Rursus petit in se munditiam creari, cum dicit: Cor mundum crea in me, Deus, et rectitudinem spiritus innovari, cum subdit: Spiritum rectum innova in visceribus meis. Item petit a se divinae contemplationis praesentiam non excludi, cum inquit: Ne projicias me a facie tua, et spiritualis sanctificationis sibi gratiam non auferri, cum ait: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me. Rursus petit sibi laetitiam de Christi promissione restitui, cum praemittit: Redde mihi laetitiam salutaris tui, et robur sibi de Spiritus sancti confirmatione concedi, cum subdit: Spiritu principali confirma me. Ecce patet quam prudens, modestus ac diligens iste fuerit in petendo, cum ea petat quae licent, quae decent, et quae expediunt, justa, honesta, et necessaria, ut et tu discas talia postulare: ne si forte petieris injusta, fiat tua oratio in peccatum: si vero petieris inhonesta, non accipias, eo quod male petas: et si petieris inutilia, dicatur tibi, Nescis quid petas. Sicut autem poenitens iste personam rei multipliciter accuscerat, ita personam judicis multis modis commendat, ut facilius indulgentiam consequatur. Acsi diceret: Tu justus es cognitor; unde: Veritatem dilexisti; tu discretus es doctor, unde: Incerta et occulta sapientiae manifestasti mihi. Tu sanctus es expiator, unde: Asperges me hyssopo et mundabor, lavabis me et super nivem dealbabor; tu es liberalis promissor, unde: Auditui meo dabis gaudium et laetitiam et exsultabunt ossa humiliata; tu propitius es indultor, unde: Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele; tu es omnipotens Creator, unde: Cor mundum crea in me Deus; tu es mirabilis innovator, unde: Spiritum rectum innova in visceribus meis; tu es irrevocabilis elargitor, unde: Ne projicias me a facie tua; tu es utilis restitutor, unde: Redde mihi laetitiam salutaris tui; tu es praecipuus confirmator, unde: Spiritu principali confirma me. Ait ergo: Quoniam talis ac tantus es, averte faciem tuam, non a me, verum a peccatis meis, ne animadvertas in me propter peccata mea quia non possem subsistere ante faciem irae tuae. Averte, inquam, faciem tuam a peccatis meis, quia ego adverto ante faciem meam peccatum meum. Tu ergo faciem tuam ab illis avertas, ne juste punias, quia ego ante faciem meam adverto illa, ut digne poeniteam. Si enim homo advertit culpam, Deus avertit poenam, quia ipse est virga vigilans, qui dicit ad Jeremiam: Quid tu vides, Jeremia? Virgam, inquit, vigilantem ego video. Virga quippe vigilans Deus est, qui vigilat super populum suum ad puniendum, si ille dormit ad poenitendum, et e converso. Si vigilat iste ad poenitendum, ille dormit ad puniendum: quia non dormitat, neque dormiet, qui custodit Israel. Nam ille non dormitabit a poena, nisi hic dormiat a culpa; quare subjungit: Et dele de tua notitia omnes iniquitates meas; ne recorderis peccata mea, neque vindictam sumas de peccatis meis, Domine Deus meus; tu namque dixisti: Quacunque hora peccator conversus fuerit et ingemuerit, omnium iniquitatum ejus non recordabor. Supra singulariter dixerat: Dele iniquitatem meam, hic autem universaliter dicit: Omnes iniquitates meas dele; nam accepta fiducia jam plus praesumit quam ante, secure deposcens jam non unam tantum iniquitatem, sed omnes omnino deleri: quia non habet unam solum iniquitatem, sed multas. Unde non singulariter ait: Dele unam iniquitatem, sed universaliter inquit: Omnes iniquitates meas dele; quoniam in multis offendimus omnes.
9.22
Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.
9.23
Cum autem creare sit aliquid de nihilo facere, ac innovare sit aliquid in statum pristinum reformare, quid est quod dissimiliter ait: Cor mundum crea, et spiritum rectum innova? Nam si petat ut Deus in se creet cordis munditiam, pari ratione petere debet ut Deus in se creet rectitudinem spiritus, cum utrumque perdiderit per peccatum; et si dicatur quod miserat ipsum cor, propter illud quod legitur: Ephraim quasi columba seducta, non habens cor, pari forsan ratione dicendum est quod amiserat ipsum spiritum, propter illud quod legitur, quia regina Saba videns sapientiam Salomonis, ultra spiritum non habebat; illud etiam quod in quodam psalmo dicit de spiritu: Defecit spiritus meus. Ille quippe cor suum amittere dicitur, qui praevaricatur in Deum; unde propheta: Redite, praevaricatores, ad cor: illeque derelinquit cor suum, qui alienatur a Deo; unde ipse Psalmista: Cor meum dereliquit me. Verum sane potest intelligi, quod secundum statum deformatae naturae, quem habebat cor ejus, antequam esset mundatum a culpa, quasi nihil erat comparatione status gratiae reformantis, quem habet postquam est a culpa mundatus, secundum quod Jacobus ait: Voluntarie nos genuit verbo veritatis, ut simus aliquod initium creaturae ejus; et Paulus: Si qua in Christo nova creatura, vetera transierunt: cum et creare recte possit hic poni pro recreare, juxta quod legitur: Populus qui creabitur, laudabit Dominum. Nam ille populus digne laudat, qui per gratiam creatur. Quare poenitens iste petit cor suum mundum in se creari: ut videlicet Deus in eo creet mundos cordis affectus, cogitationes et voluntates pudicas, ne ultro declinet ad immunditiam, sicut ipse David. Nam de corde procedunt affectus sive boni, sive mali. De bonis legitur: Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit. De malis dicitur: Ex corde exeunt cogitationes malae, furta, adulteria, homicidia, falsa testimonia, perjuria, et similia, quae coinquinant hominem. Petit ergo rectum in se spiritum innovari, scilicet Spiritum sanctum sibi denuo restitui, qui Spiritus rectus dicitur, quia facit rectos; qui utique, quantum ad suam naturam, est penitus immutabilis; unde quantum ad effectum, eum in se postulat innovari, ne ad iniquitatem ultra declinet, sicut ipse David, qui fecerat iniquum homicidium perpetrari.
9.24
Utrumque tamen dici potest congrue de utroque, ut cor creetur, et innovetur mundum et rectum, et spiritus innovetur et creetur rectus et mundus. Sed propter florem sermonis verba solummodo variantur, vel potius quia David per adulterii feditatem a munditia cordis exciderat, sed propter homicidii pravitatem a rectitudine spiritus declinaverat, eo quod non omnino perdiderat judicium rationis, sed virtutem castitatis prorsus amiserat, discrete ac recte petit sibi dari gratiam, ut in eo munditia cordis creetur, et reformari naturam, ut rectitudo spiritus innovetur. Et idcirco distinguit: Cor mundum crea, et spiritum rectum innova. Cor quidem mundum petit creari, propter mundos ad diligendum affectus: et rectum petit creari, propter mundos ad diligendum affectus: et rectum petit spiritum innovari, propter rectos intellectus, ad discernendum, ut habeat zelum secundum scientiam, ad diligendum sincerum, et discernendum discretum. Quod autem addit in visceribus meis, ad utrumque respicit praemissorum, ut et cor mundum creetur, et rectus spiritus innovetur in visceribus suis, quatenus viscera ejus cum corde simul et spiritu recreentur et renoventur in ipso. Nam tanta est familiaritas inter carnem et animam in homine counita, ut utrumque ab altera, nunc ad hoc, nunc ad illud propriis illecebris instigetur. Quoniam etsi scriptum sit, quod caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem, quod utique verum est quantum ad sensualitatem et rationem, scriptum est tamen, quia corpus quod corrumpitur, aggravat animam; et: Spiritus tristis exsiccat ossa. Nam mors ingreditur per fenestras, oculus animam depraedatur; unde: Ab ea quae dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui. Ait ergo David: Spiritum rectum innova in visceribus meis, ex quibus exit adulterium, quoniam in renibus sedes est voluptatis; unde de diabolo legitur, qui est voluptatis incentor, quod virtus in lumbis ejus, et fortitudo ejus in umbilico ventris ejus. Sequitur:
9.25
Ne projicias me a facie tua, et Spiritum sanctum tuum ne auferas a me.
9.26
Quasi dicat: A peccatis meis averte faciem, sed ne projicias me a facie tua, ne abjicias me a conspectu tuo, ne clonges me a gratia tua, ne alienes me a misericordia tua, ne excludas me a cognitione tua, ne repellas me contemplatione tua. Nam avertente te faciem tuam, omnia turbabuntur; et: Quo ibo a spiritu tuo, vel a facie tua quo fugiam? Cur ergo faciem tuam abscondis? Ostende faciem tuam, et salvi erimus. Illumina vultum tuum super nos, et miserere nostri. O quam periculosum est a facie Dei projici! Certe, ipse est lux, ipse salus, et qui a facie ejus projicitur, ipse utique tanquam reprobus projicietur in tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium, ubi est vermis qui non moritur, et ignis qui non exstinguitur. Tolle, inquit, impium, ne videat gloriam Dei. Sic projectus Lucifer, draco magnus, serpens antiquus. Sic projicientur et illi, quibus in fine dicitur: Ite, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Ergo Ne avertas faciem tuam a me, quoniam si averteris, ero similis descendentibus in lacum. Et spiritum sanctum tuum ne auferas a me, sine quo nihil boni facere possum; nam ipse est dator omnium gratiarum. Jam poenitens iste Spiritum sanctum habebat, sine cujus dono sic humiliari non posset. Vel certe David spiritum prophetiae sibi postulabat non auferri, quem pretiosiorem rebus caeteris reputabat. Sed cave magis, ne tu te Spiritui sancto auferas, quam se Spiritus sanctus tibi. Nonne naturaliter est prius committere culpam, quam amittere gratiam, cum per meritum culpae donum gratiae amittatur? Denique splendor solis homini se non subtrahit, nec est in sole, qui semper lucet, ut non videatur ab homine, sed est in homine, qui aliquando claudit oculos, ut tunc non videat ipse solem. Sed dices: Quomodo possem Spiritum sanctum amittere, nisi prius essem ab ipso dimissus? Nemo enim quod non habet, amittit; sed Spiritus sanctus amittitur vel aufertur, non tam quando haberi desinit, quam quando incipit non haberi. Et sic amittitur, cum jam non habetur ab homine, sed mox ante ab homine habebatur, quia non est conventio lucis ad tenebras, quae illis advenientibus effugatur. Si ergo Spiritum sanctum tibi desideras non auferri, cave non solum ab immundis operibus, verum etiam a cogitationibus impudicis, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quae sunt sine intellectu. Sequitur:
9.27
Redde mihi laetitiam salutaris tui, et spiritu principali confirma me.
9.28
O quantum pia mens jucundatur, quantum fidelis anima hilarescit, cum recolit et considerat beneficia Redemptoris qui venit quaerere et salvare quod perierat; qui venit, non ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum; qui venit, ut omnis qui credit in illum, non pereat, sed habeat vitam aeternam; qui lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo; quia mortuus est propter peccata nostra, et resurrexit propter justificationem nostram. Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit. Vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostrae super eum, et livore ejus sanati sumus. Proprio Filio suo non pepercit Deus, sed pro nobis omnibus tradidit illum. Hujus laetitiam salutaris ille senserat, qui dicebat: Ego in Domino gloriabor, et gaudebo in Deo Jesu meo. Cum homo autem graviter offendendo, tantae gratiae reddit se ingratum, tantoque bono se reddit indignum, amittit utique hanc laetitiam salutaris. Sed cum conversus fuerit et ingemuerit, postulat eam dimisso peccato sibi restitui. Propter quod ait: Pater piissime, pater mitissime, pater dulcissime, redde mihi laetitiam saluturis tui, et salvatoris mei, qui totus est salutaris, quoniam a te traditus: et meus salvator, quoniam pro me redditus; unde: Adjuva nos, Deus, salutaris noster, etc. David autem laetitiam salutaris hujus amiserat, cum adulterium et homicidium perpetrando promissionem sibi de Christo factam se demeruisse timebat; unde dicebat: Cum tu Deus mihi peccatum dimiseris, ergo redde mihi laetitiam salutaris tui; et ne illud ultra admittam, confirma me in beneplacito tuo, ut non revertar ad vomitum, ut non respiciam retro, nec unquam in statuam infatuati salis convertar. Et ne hujusmodi confirmatio valeat infirmari, confirma me spiritu principali, quasi auctoritate praecipua, cui nemo valet contraire. Qui etiam dicitur spiritus principalis, quia tecum et cum salutari tuo est unum universale principium, unus universorum Creator. Per hoc sane quod ter dicit spiritum, notant quidam hic trinitatem in Deo, qui spiritus est, non corpus. Rectum quippe Spiritum dicunt Filium, et suo nomine Spiritum sanctum intelligunt, Patrem autem accipiunt Spiritum principalem; quoniam ipsum Patrem principium sine principio fides catholica confitetur. Potest tamen et aliter prudens lector individuam in his verbis intelligere Trinitatem. Cum enim audis: Cor mundum crea in me, Deus, Deum Patrem Creatorem intellige. Cum vero audis: Redde mihi laetitiam salutaris tui, Deum Filium accipe salvatorem. Cumque audis: Spiritum sanctum tuum ne auferas a me, Deum sanctificatorem agnosce; quamvis universis et singulis creare, salvare ac sanctificare conveniat, cum sint unum. Quia tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, verbum, et Spiritus sanctus, et hi tres unum sunt. Unus tamen ex tribus hic proprie dicitur spiritus rectus, sanctus et principalis; quoniam ipse appropriato vocabulo facit rectos, efficit sanctos et constituit principales: quemadmodum dicitur spiritus sapientiae, spiritus intellectus, et spiritus fortitudinis, aliisque nominibus appellatur, secundum differentias gratiarum.
9.29
Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.
9.30
Quarta pars, in qua patenter ostenditur quantum iste profecerit per humilem poenitentiam et orationem devotam; quia de praevaricatore factus est praedicator, sicut Paulus de persecutore apostolus, et Matthaeus de publicano evangelista. Unde Psalmi David, et Epistolae Pauli, et Evangelium Matthaei, prae caeteris scripturis in Ecclesia frequentantur, ut discant peccatores eorum exemplo, non desperare de culpa, sed sperare de gratia, cum intelligunt illos a Deo non solum tantorum criminum indulgentiam, verum etiam charismatum gratiam accepisse. Duo quippe principaliter postulaverat, remissionem criminum, et infusionem charismatum: et quasi Deus ab eo quaereret, cur postulet liberari a tot et tantis peccatis, et donari tot et tantis muneribus, quis ergo fructus inde proveniet? Respondet: Profecto magnus, quia cedet hoc aliorum utilitati, unde: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Cedet saluti meae, quia exsultabit lingua mea justitiam tuam. Cedet in laudem tuam, quia os meum annuntiabit laudem tuam. Et ut digne valeam adimplere, prius libera me de sanguinibus; et postea labia mea aperies; quia: Turpe est doctori, cum culpa redarguit ipsum. Ostendit ergo quos doceat; quia docebo, inquit, iniquos. Quid doceat: quia docebo vias tuas. Et quo fine doceat, quia impii ad te convertentur. Qualis etiam debeat esse, qui doceat, cum orat: Libera me de sanguinibus, Deus. Et qualiter debeat docere, cum ait: Exsultabit lingua mea justitiam tuam. Mea ergo doctrina non est otiosa, quia docebo iniquos vias tuas; nec infructuosa, quia impii ad te convertentur; nec moestuosa, quoniam exsultabit lingua mea justitiam tuam. Sic sane docere licet, et decet, et expedit. Licet, quia docebo vias tuas. Decet, quia exsultabit lingua mea justitiam tuam. Expedit, quia impii ad te convertentur. Desidero ergo docere alios, unde: Docebo iniquos vias tuas. Desidero a meis liberari peccatis, unde: Libera me de sanguinibus, Deus. Desidero te laudare, quia exsultabit lingua mea justitiam tuam. Desidero tibi sacrificium acceptum offerre, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies. Desidero muros tuae civitatis construere, quare benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem. Et sic meum in bonis adimplebitur desiderium. Quia tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos. Ergo docebo, non solum verbo, sed exemplo; quia dum mihi parcitur, aliis spes donatur, ne iniqui de sua iniquitate desperent. Et ideo docebo iniquos vias tuas, videlicet misericordiam et veritatem; quia omnes viae tuae misericordia et veritas. Misericordiam namque docebo, quia indulsisti peccatori; et veritatem docebo, quia non revocasti promissa, et sic impii, qui praedicuntur iniqui, provocati a me verbo pariter et exemplo, convertentur ad te; ut et ipsis remittas peccata, et concedas promissa. Ergo docebo iniquos vias tuas, et non erit mea infructuosa doctrina; quoniam impii ad te convertentur, et sic etiam, revertentur ad se. Nam quando peccator alienatur a Deo, elongatur etiam a seipso: quemadmodum de filio prodigo legitur, qui postquam abiit in regionem longinquam, et dissipavit omnia bona sua, in seipsum reversus dixit: Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo! Sed certe peccator converti non potest ad Deum, nisi Deus convertatur ad eum. Unde cum adhuc longe esset, vidit eum pater ejus, et misericordia motus est, et accurrens cecidit super collum ejus, et osculatus est eum. Non ergo peccatores de sua confessione diffidant quantumlibet sint longinqui, de illius promissione securi, qui ait: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos. Quasi diceret: Convertimini ad me poenitendo, et ego convertar ad vos indulgendo: quoniam peccator ad Deum pervenire non potet, nisi Deus praeveniat peccatorem, secundum illud: Misericordia tua subsequetur me; quia timor introducit amorem, timor a Deo, sed non timor cum Deo. Amor ex Deo pariter et cum Deo; quoniam scriptum est: Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem. Porro qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Ut autem valeam digne dicere,
9.31
Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae et exsultabit lingua mea justitiam tuam.
9.32
Ostendit aperte quod indignus est doctor qui habet in se quod in alio reprehendit, et dicitur ei: Medice, cura teipsum. Hypocrita, ejice primo trabem de oculo tuo, et tunc ejicies festucam de oculo fratris tui. Qui praedicas non moechandum, moecharis! et qui praedicas non furandum, furaris! Nam peccatori dixit Deus: Quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum per os tuum? Ergo libera me in praesenti de sanguinibus, id est de peccatis mortalibus, de quibus legitur: Sanguis sanguinem tetigit, ut in futuro liberes me de sanguinibus, id est de suppliciis infernalibus, de quibus dicitur: Inebriabo sagittas meas sanguine. Negligentia quippe doctoris solet in Scripturis nomine sanguinis designari; juxta quod ait Dominus per prophetam: Si non annuntiaveris impio iniquitatem suam, sanguinem ejus de manu tua requiram. Et Apostolus dicit: Manus meae mundae sunt a sanguine omnium vestrum. Non enim subterfugi, quo minus annuntiarem omne consilium Dei vobis. Docturus itaque iste poenitens vias Domini, recte petit ab his sanguinibus liberari, quibus pro iniqua interfectione, non solum Uriae, verum et aliorum erat infectus, de qualibus sanguinibus dicitur: Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Ergo libera me de sanguinibus, Deus, auctor vel dator salutis meae in praesenti per spem, et in futuro per rem: quia tu solus potes praestare salutem; qui de teipso alibi dicis: Salus populi ego sum. Nam Domini est salus, qui salvat sperantes in se. Et sic exsultabit, id est exsultanter annuntiabit, lingua mea justitiam tuam. Doctor enim non debet esse deses, sed alacer in docendo, ut proponat hilariter verbum Dei, sicut alibi legitur: Exsultavi sub lingua mea. Et talis alacritas, quam non solum habere debet in corde, verum etiam ostendere debet in corpore, ut et motu oris, et gestu corporis attrahat auditores, quo illis magis est utilis, eo sibi amplius fructuosa. Exsultabit ergo, id est cum exsultatione cordis annuntiabit, lingua mea justitiam tuam, id est mandata tua quae justa sunt. Unde in tuis justificationibus meditabor, non obliviscar sermones tuos.
9.33
Ad exprimendum autem intentionis ardorem, et mentis affectum, cum alacritate cordis et corporis, quae in proponendo verbum Dei debet doctor habere, omnia in hoc loco loquendi commemorat instrumenta, videlicet os, linguam et labia, ut nihil in eo vacuum ab instructione proximi, et laudis Dei valeat inveniri. Os namque pronuntiat, lingua format, et labia verba concinnant. Exsultabit igitur lingua mea j titiam tuam, non tamen ex sua virtute sed tua; quia tu,
9.34
Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiatiabit laudem tuam.
9.35
Non enim vos estis qui loquimini, ait Dominus, sed Spiritus Patris vestri, qui lequitur in vobis. An experimentum, inquit Apostolus, quaeritis ejus, qui in me loquitur Christus? Et alius: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. Nam cujus labia non aperit Dominus, sed loquitur ex seipso, sibi, non Deo sapientiam et eloquentiam ascribendo( sicut hi qui dicebant: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est? illius utique os non annuntiat humiliter laudem Dei, sed suam laudem jactanter extollit; et talis aut vix aut nunquam aedificat auditores: quia non illorum salutem, sed suam laudem exquirit. Praedicator itaque, secundum doctrinam Apostoli, non insistat persuasibilibus humanae sapientiae verbis, sed ejus sit sermo in ostensione spiritus et virtutis, ut per virtutem sermonis ostendat illum, qui in se loquitur spiritus. Quod utique recte faciet, si a Deo postulet sapientiam, quidat omnibus affluenter, et non improperat, et sic loquatur quasi sermones Dei. Qui cum in cordibus auditorum vim suae virtutis fuerint operati, illum profecto spiritum ostendent, qui per os praedicatoris invisibiliter loquebatur. Hic est qui dicit: Aperi os tuum, et ego adimplebo illud. Tu aperi, tanquam minister obediens, et ego adimplebo, tanquam magister erudiens. Tu ergo, Domine, labia mea aperies, quae prius erant clausa propter peccata, et sic os corporis proferet mentis arcanum, quoniam annuntiabit laudem tuam, videlicet opera creationis et recreationis[ al. opera Creatoris et creationis], quae te super omnia laudabilem protestantur. Et nota quod tria debemus ex charitate diligere, Deum, nosipsos et proximum. Diliges, inquit Dominus, Deum tuum ex toto corde tuo; ecce primum: et sicut teipsum; ecce secundum: diliges proximum; ecce tertium. Ad dilectionem vero proximi pertinet illud quod ait: Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur. Ad dilectionem sui pertinet illud quod addit: Libera me de sanguinibus, Deus, Deus salutis meae. Ad dilectionem Dei pertinet illud quod subdit: Os meum annuntiabit laudem tuam. Hoc est sacrificium laudis, de quo dixisti: Sacrificium laudis honorificabit me; et illic iter est, quo ostendam illi salutare Dei. Ergo immola Deo sacrificium laudis, et redde Altissimo vota tua.
9.36
Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis.
9.37
Oraverat supra David prophetiae sibi spiritum non auferri, et nunc ostenditur exauditus, quia de legalium sacrificiorum abolitione prophetat. Quoniam si voluisses, inquit, sacrificium, dedissem utique; poenitens autem promiserat quod pro expiatione peccati sacrificium laudis offerret dicendo: Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. Et quasi quaereretur ab ipso: Cur sacrificium legis non offers? Respondet: Quia jam legalia sacrificia, et carnalia holocausta non sunt Deo placita vel accepta. Quoniam si, tu Deus, voluisses sacrificium legale a me accipere, dedissem utique, tuae obediens voluntati: sed holocaustis carnalibus non delectaberis, maxime postquam unicum et verum sacrificium fuerit institutum. Inter holocausta vero et sacrificia haec erat in lege veteri differentia, quod holocausta tota simul incendebantur, sic dicta ab holo, quod est totum, et cauma, quod est incensum; sacrificia vero cremabantur non tota, sed ex ipsis sacerdotibus offerentibus partes debitae servabantur. Porro, inter illa vetera sacrificia et hoc novum, talis differentia est, quod illa significabant tantum et non justificabant, hoc autem et significat et justificat. Nam illa fiebant de irrationalibus animalibus, videlicet volucribus et pecoribus. Impossibile est enim, ut inquit Apostolus, sanguine taurorum aut hircorum auferri peccata. Hoc solum non rationabile, sed etiam rationale, videlicet verus homo, idem ipse sacerdos et sacrificium, medicus et medicina, de quo idem dicit Apostolus: Pascha nostrum immolatus est Christus: et ipsemet ait: Qui manducat me, vivet vita propter me. Hoc utique sacrificium praefert significationem in spe, quae significat; justificationem autem exhibet in re, quae justificat; nam idem ipsum est et sacramentum et res, sed res unius et sacramentum alterius. Illa quidem fuerunt figura, et istud veritas: illa fuerunt umbra, et istud lumen; quia cum veritas venit, figura cessavit; et evanuit umbra, cum lumen effulsit, quemadmodum ipsa Veritas per hunc eumdem Psalmistam dixerat: Sacrificium et oblationem noluisti, corpus autem perfecisti mihi. Holocausta etiam pro delicto non postulasti, tunc dixi: Ecce venio. Utrum autem sacrificia opera fuerint meritoria, non immerito dubitatur, cum de his dicat Dominus per prophetam: Dedi eis praecepta non bona et justificationes in quibus non vivant. Propter quod etiam Apostolus ait, quia lex illa neminem ad perfectum adduxit. Unde per ipsum Psalmistam Dominus ait: Non super sacrificia tua arguam te. Holocausta autem tua in conspectu meo sunt semper. Non accipiam de domo tua vitulos, neque de gregibus tuis hircos. Nunquid manducabo carnes taurorum, aut sanguinem hircorum potabo?. Et per Isaiam prophetam Dominus dicit: Qui immolat bovem, quasi qui interficit virum, et qui mactat pecus, quasi qui excerebret canem. Qui offert oblationem, quasi qui sanguinem suillum offerat. Qui recordatur thuris, quasi qui benedicat idolo. Idem etiam per eumdem: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum, dicit Dominus? Plenus sum, holocausta arietum et adipem pinguium, et sanguinem vitulorum, agnorum et hircorum nolui. Cum veniretis ante conspectum meum, quis quaesivit haec de manibus vestris?. Sic ergo hujusmodi sacrificia Deo non erant placita vel accepta, cum instituta fuerint, non ad praemium aeternum merendum, sed ad rebellem et cervicosum populum edomandum et coercendum, ut his intenti sacrificiis, ad idololatriam non defluerent, ipsa transgressi graviter punirentur. Propter quod Petrus apostolus ait: Quid tentatis imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, nec nos portare potuimus?. Quare illorum exsecutio videtur aeternae gloriae meritoria non fuisse. Porro, cum praeter praedictas causas ad significandum etiam fuerint instituta, et ab ipso Deo essent quaecunque de quacunque causa praecepta; quicunque illa ex radice charitatis et virtute obedientiae peragebant, videbantur procul dubio promereri: quoniam sic transgressio poenam, observatio praemium merebatur. Dicatur ergo, si placet, quod illa mandata in se utique bona erant, sed illis erant non bona, qui ea indigne gerebant. Quibus improbat Dominus per prophetam: Cum extenderitis manus vestras, avertam oculos meos a vobis; et: Cum multiplicaveritis orationem, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Sicut de novo et vero sacrificio dicit Apostolus, quod qui manducat indigne, judicium sibi manducat, non dijudicans corpus Domini. Ad hunc itaque sensum sunt omnia praedicta testimonia referenda. Vel ad tempus gratiae referuntur, quo post verum sacrificium institutum illa non erant ex debito sacrificia exercenda; sicut etiam Apostolus ait superius, dicens: Hostias et oblationes et holocaustomata pro peccato noluisti, nec placita sunt tibi, quae secundum legem offeruntur, tunc dixi: Ego venio, ut faciam, Deus, voluntatem tuam: aufert primum, ut sequens statuat, in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Jesu Christi. Sic ubi ergo legatur, illa sacrificiorum opera meritoria non fuisse, intelligenda est generalitas cum exceptione paucorum: quoniam pene omnes non amore, sed timore opera illa exercebant, non ut liberi, sed ut servi, poenam timentes, sed justitiam non amantes. Pauci vero qui venerantes in eorum significatione mysterium, ea ex charitate propter obedientiam adimplebant, non solum temporalem poenam vitabant, verum et vitam merebantur aeternam. Quod autem sacrificium Deo semper placuerit, et post legem, et ante legem, et etiam inter legem, ostendit, cum subdit:
9.38
Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit[ al. despecies.].
9.39
Possunt hic sex sacrificiorum et sex sacrificantium species denotari. Sacrificium laudis et legis, sacrificium poenitentiae et justitiae, sacrificium perfectionis et praedicationis. De primo dicitur: Os meum annuntiabit laudem tuam; de secundo: Quoniam si voluisses sacrificium, dedissem utique, holocaustis non delectaberis; de tertio: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies; de quarto dicitur: Tunc acceptabis sacrificium justitiae; de quinto dicitur: Acceptabis oblationes et holocausta; de sexto dicitur: Tunc imponent super altare tuum vitulos. Primum est sacrificium confitentium, et secundum Hebraeorum, tertium est sacrificium poenitentium, et quartum justorum, quintum sacrificium contemplantium, et sextum doctorum, sicut in expositionis serie plenius ostendetur. Possunt et hic illa tria convenienter intelligi, quae sunt in vera poenitentia necessaria, videlicet, cordis compunctio, oris confessio et operis satisfactio, ut contribulatio referatur ad satisfactionem, contritio ad compunctionem, et humiliatio ad confessionem. Contribulatur enim spiritus, id est cum corpore tribulatur, quando sustinet compunctionis dolorem, humiliatur autem, cum sustinet confessionis pudorem. Contribulatur itaque spiritus ad puniendam operationem lascivam. Conteritur cor ad puniendum operationem iniquam. Et humiliatur os ad puniendum locutionem superbam. Tale utique sacrificium contribulati spiritus, contriti et humiliati cordis Deus non despicit, sed acceptat. Et ideo sacrificium Deo beneplacitum est, non hircus aut taurus, sed spiritus contribulatus. Unde tu, Deus, cor contritum et humiliatum non despicies, quin potius acceptabis.
9.40
Benigne fac, Domine, in bona voluntate tua Sion, ut aedificentur muri Hierusalem.
9.41
Quinta pars, ubi reprobata prius cum suis carnalibus sacrificiis Synagoga, orat David pro Ecclesia construenda, in qua spiritualia sacrificia Deo placita offerentur. Ipsam autem Ecclesiam tribus designat vocabulis, appellans illam Sion, Hierusalem et altare, propter tres ordines qui sunt in Ecclesia, regularem, laicalem et clericalem, qui alibi designantur per Noe, Danielem et Job, quos vidit propheta salvandos. Et in Evangelio, duo in agro, duo in mola, et duo in lecto, existere perhibentur. Vita regularis est contemplativa et spiritalis. Et talem vitam gerentes habitant inferius in civitate Hierusalem. Vita clericalis quasi mista est et communis. Et talem vitam gerentes ministrant in medio ad altare; quia haec partim est saecularis, in quantum mundana possidet, et partim est similiter spiritalis, in quantum divina ministrat. Unde ipsum templum ubi erat altare, in medio consistebat inter montem Sion, qui praeeminebat superius, et civitatem Hierusalem, quae inferius subsistebat. Ergo benigne fac, Domine, Sion, id est Ecclesiae, quae nunc speculatur per fidem, et tandem per speciem contemplabitur; quia videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem videbimus facie ad faciem.
9.42
Sion, qui specula vel speculatio interpretatur, benigne fac, inquam, in bona voluntate tua, hoc est juxta tuae beneplacitum voluntatis, vel in Spiritu sancto tuo, qui est bona tua voluntas. Nam in sancta individua Trinitate, Patri appropriatur mens, Filio ratio et Spiritui sancto voluntas. Ut aedificentur muri Hierusalem, sancti videlicet, qui muniunt Hierusalem, id est Ecclesiam, de quibus legitur: Lapides pretiosi omnes muri tui. Et alibi: Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes. Sed et Christus est murus murorum, de quo legitur: Urbs fortitudinis nostrae Sion, salvator ponetur in ea murus. Istorum sane murorum primum et praecipuum fundamentum, quasi fundamentum fundamentorum, est Christus, de quo dicit Apostolus: Fundamentum positum est, praeter quod aliud poni non potest, quod est Christus Jesus. Secunda vero et secundaria fundamenta sunt apostoli, de quibus idem Apostolus ait: Superaedificati estis supra fundamentum apostolorum et prophetarum; et alibi: Fundamenta ejus in montibus sanctis. Lapides vero sunt universi fideles, de quibus legitur: Sternam per orbem lapides pretiosos. Hi sunt lapides quos ferrum non tetigit, de quibus Dominus aedificari sibi praecepit altare. Sed et Christus est lapis lapidum, qui secundum prophetam, de monte sine manibus est excisus. De quo dicit ipse Psalmista: Lapidem quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli. Caementum vero, quo spirituales lapides connectuntur, est glutinum charitatis, quod designatum est per illum bitumen, quo diversae tabulae fuerunt conjunctae in arca Noe, quo et ipsa arca linita fuit intus et extra, de quo dicit Apostolus: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis Sed et Christus est charitas, quasi glutinum, de quo Joannes apostolus ait: Deus charitas est, et qui manet in charitate; in Deo manet, et Deus in eo. Ergo benigne fac Sion, id est ordini praelatorum, qui positi sunt in specula, sicut dicitur ad prophetam: Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel, ut per eos aedificentur muri Hierusalem, id est universitas fidelium in Ecclesia disponatur. Hierusalem quippe. visio pacis interpretatur. Haec est Ecclesia, quae licet nunc pacem exteriorem non videat, videt tamen interiorem, de qua Dominus ait: Pacem meam do vobis, pacem relinquo vobis. Non quomodo mundus dat, ego do vobis. Et tandem videbit superiorem, de qua dicit Dominus per Psalmistam: In pace in idipsum, dormiam et requiescam.
9.43
Tunc acceptabis sacrificium justitiae, oblationes et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos.
9.44
Istud tunc potest respicere vel ad statum Jerusalem terrestris, id est Ecclesiae militantis, cui dicitur: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est; vel ad statum Jerusalem coelestis, id est Ecclesiae triumphantis, de qua dicitur: Illa quae sursum est Jerusalem mater nostra. Tunc ergo, videlicet cum aedificati fuerint muri Jerusalem, id est cum Ecclesia gentium collecta fuerit et disposita, tu Deus acceptabis sacrificium justitiae, id est spirituale sacrificium, quod in ea offerent tibi justi. Nam etsi quaelibet virtus suum offerat sacrificium, quia suum exhibet sacrum factum: in communi tamen cujuslibet opus virtutis, sacrificium justitiae appellatur, quia justitia communis est virtus; unde omnes virtuosi dicuntur justi. Porro, sunt carnalia Judaeorum holocausta, in quibus Dominus non delectatur, sicut praedictum est: Holocaustis non delectaberis; et sunt holocausta Christianorum spiritualia, quae Deus acceptat, de quibus hic dicitur: Acceptabis oblationes et holocausta, id est eos qui se offerunt tibi in holocaustum, videlicet viros perfectos, qui se igne charitatis in amorem tuum totos incendunt, pro te omnia dimittentes, et inhaerentes penitus tibi soli, tuae tantum contemplationi vacando. Potest autem inter oblationes et holocausta distingui, ut per oblationes perfecti, et per holocausta perfectissimi designentur. Tunc etiam hi, ad quos Ecclesiae dispositio pertinet, id est majores praelati, imponent vitulos, non quales vaccae fetae domi conclusos dimiserant, pergentes uno itinere Bethsamet, et quales pro peccato sacerdotis et multitudinis Deus offerri praecepit. Imponent, inquam, vitulos, id est praedicatores moribus innocentes et mugitibus personantes, de qualibus dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Super altare, id est super Ecclesiam constituendo illos rectores et doctores Ecclesiae, juxta quod legitur: Super montem excelsum ascende tu, qui evangelizas Sion. Similes illi vitulo, qui unum est de quatuor animalibus, quae secundum visionem Ezechielis principales praedicatores, id est quatuor Evangelistas designant; de qualibus legitur jam adultis: Boves arabant, et asinae pascebantur juxta eos; de quibus dicitur per prophetam: Salietis sicut vituli de armento. De hoc altari Dominus praecepit: Si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus. Nam qui multitudinem fidelium Deo congregat, debet cavere prudenter, ne congreget illam de personis per haeresim aut schisma divisis, sed per fidem et charitatem unitis. Vel per vitulos possunt intelligi martyres, et per altare, fides, de qua Dominus jubet: Altare de terra facietis mihi. Haec est fides incarnationis et mortis Christi, quam secundum terrenam substantiam ipse suscepit. Ergo imponent vitulos, id est martyres, qui mactabantur propter fidem incarnationis et mortis Christi, super ipsum altare fidei: quia fundamentum martyrii fides est, de qua dicit Apostolus: Fides est substantia rerum sperandarum, argumentum non apparentium. Tales utique imitantur illum vitulum saginatum, qui pro reversione filii prodigi est occisus; de qualibus Veritas ait: Tauri mei et altilia mea occisa sunt; de quibus etiam dicit ipse Psalmista: Confringet Dominus cedros, et comminuet eos tanquam vitulum Libani. Quid est autem quod in Apocalypsi Joannes apostolus dicit: Vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium quod habebant? Sed aliud est istud, et aliud illud altare; super illud in via passi sunt martyres, et sub isto in patria requiescunt. Si vero accipiatur hoc non de statu qui est in via, sed de statu qui est in patria, sic sane potest intelligi: Tunc, id est in futuro saeculo, acceptabis sacrificium justitiae, id est justissimae laudis; quia tunc sancti te justissime laudabunt liberati per te ob omni corruptione animarum et corporum, duplicibus stolis induti, videlicet stola glorificationis in corpore, ac stola glorificationis in mente. Tunc etiam acceptabis oblationes et holocausta, id est majores et minores electos, quia stella differt a stella in claritate, totos in te igne charitatis incensos: quia tunc electi te diligent ex tote corde, ex tota mente, ex tota anima, id est intellectu, sine errore, memoria, sine oblivione, ac voluntate, sine contrarietate; quoniam nihil omnino volent, nisi quod te velle cognoscent. Et tunc angeli messores imponent vitulos, id est sanctos absque ullo jugo peccati, super altare tuum, id est super Ecclesiam triumphantem, quae est supremum altare post individuam Trinitatem, de qua legitur: Non ascendes ad altare meum per gradus: quia in ipsa individua Trinitate gradus constituere non debemus, ut dicamus Patrem majorem, Filium minorem, et minimum Spiritum sanctum, sicut impius asserit Arianus. Ad altare vero Ecclesiae triumphantis per gradus ascenditur, id est per differentias meritorum; de quibus legitur: Deus in gradibus ejus cognoscetur, dum suscipiet eam. Isti super altare cordis, de quo Dominus ait: Ignis in altari meo semper ardebit, imponent vitulos labiorum, id est perfectissimas Dei laudes. Nam Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te.
9.45
Ecce psalmus iste a culpa incipit et miseria, et in gloriam desinit et laetitiam: quia de miseria peccatorum per veram ascenditur poenitentiam ad gloriam beatorum.

Intertext edge

Open linked passage

Note