Auctor incertus (Innocentius III?)
Regula ordinis S. Spiritus de Saxia
Saxi 1.21
Choose a text
More by Auctor incertus (Innocentius III?)
—
11820 Reorssp
1.1
OBSERVATIO CRITICA.
1.1
Inter praecipua charitatis Christianae officia, haud minimum religiosum munus reputatur hospitalibus inservire, atque curam aegrotorum gerere, aliorumque miserorum hominum necessitatibus succurrere; unde omni aevo excitavit Deus viros tanta misericordia praeditos, ut proximis suis tam sanctum ministerium exhibere plurimi haud dedignati sint. Inter plures igitur ordines religiosos saeculo XII et sequenti erectos, nonnulli dicti sunt Hospitalarii, ad hoc pium officium observandum specialiter deputati, prout praesens sacer ordo institutus erat, et adhuc amplissimum totius Ecclesiae catholicae hospitale sub sua directione possidet, cujus ortum miraculosum reverendissimus Ascanius Tamburinus olim abbas generalis Vallis- Umbrosae, De jure abbatum, tom. II, disput. XXIV, quaest. IV, pag. 314, quamvis alii aliter originem proferant.
1.2
Verum ante alios auctores audiamus laudatum Tamburinum de ortu hujus ordinis sic loquentem:« Sancti Spiritus in Saxia ordo, seu congregatio litteris apostolicis sub Regula S. Augustini sic nuncupata, mirabile quidem habuit principium ab Innocentio III summo pontifice. Huic enim oranti facta est vox de coelo dicens: Innocenti! vade piscatum ad Tiberim fluvium. Re cum S. R. E. cardinalibus communicata ad Tiberim se contulit, et laxatis retibus, prima vice octoginta septem, secunda vero trecentos, et quadraginta extraxit infantes abortivos, ab impiis matribus suffocatos et in Tiberim projectos. Non defuit piissimo pontifici remedium divinitus revelatum. Congregatis enim quam plurimis piis hominibus, eos ad curam hospitalis Sancti Spiritus, quod Romae circa annum 1201 construxit, praefecit. Eorum cura est peregrinos et infirmos suscipere et curare, ac pueros et infantes alere. Vocantur autem fratres S. Spiritus a collegio certe magnifico sub tutela et patrocinio S. Spiritus aedificato. In Saxia autem vel quia collegium est sub saxo seu castro Neronis; vel quia Saxones Germaniae populi ibi olim habitavere.»
1.3
Interim sunt nonnulli, qui hujus ordinis ortum longe antiquiorem esse volunt, asserentes, illum a S. Lazaro fratre sanctissimarum virginum Marthae et Mariae exortum fuisse, qui apud Massiliam in Galliis appulsus ibidem ordinem militarem et eximium xenodochium in honorem S. Spiritus erexisse fertur. De quo fabuloso exordio plura inferius dicenda sunt, cum sustinendo tales nugas, inter hujus sacri ordinis iniquilinos, praesertim Italos, et Gallos dirae exortae sint contentiones. Alii dein scriptores aeque inaniter ordinis principium a quodam S. Cyriaco sive Juda Quiriaco desumere volunt, prout Trithemius in Chronico Hirsaugiensi part. I, fol. 527 scribit; quorum etiam sententia omnino rejicienda est, cum nullae veritatis fundamento innitatur. Nunquam enim primis Ecclesiae saeculis reperimus aliquem determinatum Hospitalariorum ordinem institutum fuisse, et S. Cyriacus ille nec Hierosolymitanus episcopus exstitit, tempore inventae S. crucis, nec sub Juliano Apostata sedem illam occupare potuit, prout pluribus doctissimi socii Bollandiani docent tom. I Maii ejusdem Acta ad diem quartum dicti mensis eruditis notis exornantes, quem quidem Judam Quiriacum nominant.
1.4
Nec desunt scriptores, qui hujus ordinis exordium summo pontifici Innocentio III non denegant, sed volunt illum non institutum fuisse sub protectione, et invocatione S. Spiritus, donec piissimus Montispessulani comes Guido constitutus est archihospitalis Romani primus magister. Et quidem in confesso est apud omnes, hunc Montispessulani comitem paulo ante Innocentium III in sua civitate erexisse insigne hospitale; illudque sub invocatione et protectione S. Spiritus instituisse, qui tamen postea ab ipso summo pontifice Romam vocatus, et archihospitalis Romani constitutus est primus magister, atque utrumque xenodochium sub invocatione S. Spiritus gubernavit, quod quidem ex mox dicendis clarius patebit.
1.5
Adeoque agnoscere debemus Innocentium III papam aeque ac Guidonem comitem, pro hujus sacri ordinis institutoribus, sed sub diverso respectu, cum summus ille pontifex auctor fuerit archihospitalis, sub cujus jurisdictione omnia reliqua dependebant; piissimus autem comes erexit primum xenodochium, alteri tamen subjiciendum. Parvi enim refert, an ab initio, sacri hujus ordinis Inquilini, sub uno vel altero, nomine aegrotis inservierint, et Deo militaverint, cum inter utriusque hospitalis erectionem pauci tantum anni intercesserint. Ac sane piissimus ille pontifex per solemnem bullam anno 1204 datam, et eidem Guidoni utriusque xenodochii magistro directam, exerte dicit, hoc archihospitale Romanum ab ipso erectum esse in loco, qui dicitur ad S. Mariam in Saxia, prout ipsa bulla in Bullario Romano, tom. I, pag. 58, edita, quam et hic exhibere lubet.
1.6
Bulla Innocentii III, papae confirmans erectionem archihospitalis Romani, ejusque unionem cum hospitali Montispessulani.
1.7
INNOCENTIUS episcopus, servus servorum Dei GUIDONI magistro hospitalium S. Mariae in Saxia et S. Spiritus in Montepessulano, ejusque fratribus tam praesentibus, quam futuris, regularem vitam professis in perpetuum.
1.8
Inter opera pietatis, etc. Vide Regestorum lib. VII, col. 377, tom. II.
1.9
Datum Lateran., per manum Joannis S. R. E. subdiaconi et notarii XIII Kal. Julii, indictione VII, Incarnationis Dominicae anno 1204, pontificatus vero domini Innocentii III, anno VII.
1.10
Hoc igitur xenodochium Romanum tempore erectionis nuncupabatur Hospitale S. Mariae in Saxia, et forsan ab ipsis Saxonibus- Anglis, nomen sumsit, utpote in eodem loco erectum, ubi olim piissimus Ina Saxonum Orientalium in Anglia rex ecclesiam anno 715 in honorem S. Mariae Deiparae virginis excitari curaverat. Hic quippe rex piissimus, postea et circa annum 718 Romam accedens ad visitanda loca sacra, ibidem insigne xenodochium erexit, illudque amplissimis redditibus auxit ad suscipiendos suos Saxones Orientales loca sacra visitantes. Sic etiam ad Inae pium exemplum Offa Mediterraneorum Saxonum sive Marciorum rex, ibidem hospitale regiis donis locupletavit, quod tamen deinceps ad incitas penitus redactum est. Nam anno 817 tantis flammis incenditur, ut illae non nisi miraculo exstingui potuerint; postquam nimirum piissimus pontifex Paschalis I, cum miraculosa Deiparae virginis imagine processionaliter concomitante clero, et populo ad locum accedens ignis exstinctus est. Atque etiamsi anno 847 in cineres redactum, illud pietate summi pontificis Leonis IV, ac liberalitate regum Angliae iterum restauratum sit, attamen saeculis XI et XII reperimus, illam partem civitatis Romanae, ubi situm erat, adeo devastatam per Guelphorum, et Gibellinorum factiones ut tempore Innocentii III papae anno 1198 cathedram S. Petri occupantes vix illius hospitalis Orientalium Saxonum memoria superavit. Unde merito piissimus pontifex Innocentius III illius verus restaurator, et fundator nominari debet, quamvis locus a Saxonibus antiquis habitatoribus denominationem sumpsisse videatur, cum etiamnum hodie de Sassia vel in Saxia nuncupatus sit.
1.11
Verum quod miraculosum exordium attinet, etiamsi summus ille pontifex in sua laudata bulla nullam ejus memoriam faciat, ut supra dictum est, attamen ejusdem successores, Nicolaus IV et Xistus IV in suis bullis exerte de illo agunt; atque in ipso sumptuosissimo hospitali adest antiqua tabula depicta totam historiam mirabilem repraesentans, quae quidem omnia satis piam traditionem denotare possunt. Utut haec sint, reperimus quoddam vestigium hujus miraculosi exordii apud ipsas piissimi pontificis Innocentii III epistolas a clarissimo Baluzio editas, quando epist. 112, concedit indulgentias illis, qui meretrices in legitimas uxores ducerent, cum per talia prostibula, committi soleant talia frequentia infanticidia. Est autem epistola talis tenoris:« Universis Christi fidelibus, ad quos litterae istae pervenerint. Inter opera charitatis, quae imitanda nobis auctoritate sacrae paginae proponuntur, sicut Evangelica testatur auctoritas, non minimum esse errantem ab erroris sui semita revocare, ac praesertim mulieres voluptuose viventes, et admittentes indifferenter quoslibet ad commercium carnis, ut caste vivant, ad legitimi tori consortium invitare. Hoc igitur attendentes, praesentium auctoritate statuimus, ut omnibus qui publicas mulieres de lupanari extraxerint et duxerint in uxores, quod agunt, in remissionem proficiat peccatorum. Datum Romae apud S. Petrum, III Kalend. Maii, pontificatus nostri anno primo.»
1.12
Cum igitur immediate post electionem summi pontificis Innocentii III factam fuisse coelestem revelationem dicant nonnulli; sic optime inferri potest, et hoc decretum circa meretricum connubia ineunda illum edidisse, simulque hoc hospitale condidisse ad suscipiendos et nutriendos tales infantes expositos, ut deinceps crimen infanticidii cessaret.
1.13
Cum igitur hoc celeberrimum xenodochium perfectum fuerit anno 1201 et sic ante concessam laudatam confirmationis bullam, ejusdem magister constitutus erat Guido Montispessulani hospitalis fundator, atque tandem hospitale S. Spiritus nominari coepit. Hinc vera origo canonicorum regularium ordinis S. Spiritus deduci debet, ab utroque hospitali denominationem sumens. Gerrae enim sunt et inanes naeniae, quas proferunt nonnulli circa quemdam ordinem militarem S. Spiritus jam a primis Christianae religionis annis a S. Lazaro, ejusdemque sanctissimis sororibus Martha et Maria erectum, prout supra diximus, atque saepe laudatus Hippolytus Eliot in sua religiosorum ordinum Historia, tom. II, cap. 30, ubi quidem erudite refutat fabulosum illum ordinem militarem, quibusdam commentitiis legendis solummodo suffultum. Nullam enim aliam auctoritatem milites S. Spiritus pro sua fabulosa antiquitate adducere valent, nisi quoddam legendum ex breviario aliquo circa annum 1553 impresso desumptum, ubi in lectionibus S. Marthae haec verba legebantur:« Dum autem Magdalena devotioni et contemplationi se totam exponeret, Lazarus quoque plus militiae vacaret, Martha prudens, et sororis et fratris partes strenue gubernabat, ac famulis, et militibus sedulo ministrabat.» Nolo ego hic totam illam historiam de S. Lazaro et sanctissimis sororibus suis invertere, cum viri eruditi et catholici satis eamdem a fabulosis mendis purgarint, et ipsa verba hujus legendi valde sublestum argumentum inferant pro antiquitate talis ordinis militaris stabilienda.
1.14
Interim, relictis his anilibus naeniis, ad certiora argumenta adducenda progrediamur, quae verum exordium et antiquum statum hujus ordinis denotare possunt, qui ordo apud Italos vocatur Sancti Spiritus in Saxia, et apud Gallos S. Spiritus de Montepessulano nuncupatur. In primis igitur certum est, primum hujus ordinis adhuc florentis sub protectione et praesidio S. Spiritus auctorem exstitisse praefatum Guidonem, qui labente saeculo XII apud Montempessulanum, pro sustentandis aegrotis, et pauperibus amplissimum xenodochium condiderat, et ab Innocentio III papa vocatus Romam, curam novi hospitalis ab ipso summo pontifice erecti ad S. Mariam in Saxia gessit, quod deinceps designari coepit hospitale S. Spiritus in Saxia; postquam utrumque in unum adunare voluit praedictus summus pontifex. Deinde denegare nequit, quod ab exordio hoc salubre institutum pluribus laicis, quam ecclesiasticis personis combinatum fuerit. Hospitalarii enim Montispessulani, nullis sacris ordinibus initiati erant, atque summus pontifex Innocentius III per supra adductam bullam decrevit, ut in archihospitali Romano adessent tantum quatuor clerici regulam ejusdem hospitalis adamussim observantes et sacramenta infirmis administrantes independenter a magistro, aliisque fratribus ordinis, ac soli summo pontifici subjecti, prout verba bullae declarant.
1.15
Atque haec est vera et sincera origo sacri ordinis canonicorum S. Spiritus de Saxia; qui etiamsi magis a laicis, quam clericis gubernaretur, tamen ejusdem inquilinis piissimus pontifex praescripsisse videtur Regulam Augustinianam pro communi norma vitae regularis, adjectis quibusdam constitutionibus, quas et hic adjicimus. Ex quibus constitutionibus constat Regula praesens ab omnibus fratribus stricte observata, qui per illam astringuntur, non solum expositos infantes diligenter nutrire et instruere, verum etiam omnes aegrotos, et infirmos advenientes suscipere, illisque omni meliori modo inservire. Et quamvis piissimus pontifex haec duo archixenodochia, nimirum Romanum et Montispessulanum sub uno magistro conjunxerit, et hoc isti submiserit, attamen voluit quamdam bonorum separationem observari. Hinc statuit, ut omnes eleemosynae per Italiam, Siciliam, Angliam, et Hungariam collectae ad Romanum pertinerent, quemadmodum et amplissimi redditus in ipsa urbe, et vicinia siti; ad Montispessulani xenodochium pervenirent reliquae eleemosynae per Gallias, Hispaniam et alias Europae partes collectae. Postquam autem summus pontifex Honorius III hanc unionem dissolvere voluit, atque Gallis suum magistrum generalem concesserat, tunc et sacer hic ordo quodammodo dissipari coepit. Licet enim a primaevo instituto laicis et clericis mistus exstiterit, tamen ipsi laici semper hospitalariorum temporalem jurisdictionem retinentes, tandem non tanquam magistri regulares sese gesserunt, sed ut praeceptores saeculares et perpetui commendatarii vivere voluerunt, in suos usus patrimonium pauperum convertentes, nec magistro generali obedientiam praestantes. Ex quibus exorti sunt milites S. Spiritus, quamvis sub nullo ordine militari exstiterint, nec unquam sicut alii militarium ordinum inquilini ad sacra bella ineunda vocati fuerint, prout omnes historici fatentur, et ex jam dictis de fabulosa eorum origine a S. Lazaro omnino patet. Nolo ego hic referre diras rixas olim ventilatas inter hujus ordinis clericos et supposititios illos milites, cum de illis satis fuse agat saepe laudatus Hippolytus Eliot, quem lectores consulere possunt. Non enim integram historiam hujus sacri ordinis exhibere intendimus, sed solum adducimus illa, quae ad meliorem sequentium constitutionum notitiam conducere possunt, quae quidem non pro Gallis, sed pro Italis conditae videntur. Neque hic sermonem facimus de celeberrimo equestri ordine S. Spiritus adhuc apud Gallos florente, qui ab Henrico III rege institutus, nunquam cum Montispessulani hospitalariis commercium inivit, nec inter ordines religiosos numerari solet.
1.16
Verum ad sacrum ordinem S. Spiritus in Saxia redeamus, qui late se extendebat, non solum apud Italos et Siculos, sed etiam per Angliam, Germaniam, Hungariam et Poloniam dispersus est; atque tandem sub pontificatu Nicolai IV iterum unionem cum Italis inire voluerunt hospitalarii Montispessulani, submissionem quamdam magistro generali Romano facientes, in cujus agnitionem eidem exsolvere promiserunt annuatim tres florenos aureos, prout ex ejusdem pontificis bulla anno 1292 data eruimus. Sunt tamen nonnulli scriptores, qui volunt Gregorium XI papam, 1370 electum hospitalarios Montispessulani in pristinam libertatem ab Honorio III ipsis concessam restituisse, cujus tamen bullam, tanquam supposititiam rejiciunt alii auctores, praesertim Launierus hujus ordinis historicus, et archihospitalis Romani superior, cum illa directa sit Berengario Gioni generali archihospitali militiae S. Spiritus primum mortuo anno 1486 vel sequenti, qui proin generalatum ultra centesimum annum protraxisse debuit, quod asserere ridiculosissimum foret. Interim ex his, aliisque adductis monumentis, omnino constat hunc sacrum ordinem S. Spiritus in Saxia mansisse clericis et laicis repletum, per aliqua saltem saecula, nec proprie religiosum exstitisse, cum laici illi, quibus subjiciebantur clerici nullis solemnibus votis religiosis astricti fuerint. Hinc exorti tot abusus et eleemosynarum dilapidationes, dum quilibet xenodochii magister, tanquam commendatarius saecularis viveret, et patrimonium pauperum in suos usus converteret, prout supra dictum est. Adeoque haud ante annum 1458 hic sacer ordo veram rationem religiosi ordinis induit, quando summus pontifex Pius II praedicto anno electus, omnes illos magistros commendatarios suppressit, et novo suo ordini militari de Bethlehem supposititias illas commendas adunavit, prout bulla illius testatur, quem exhibet clarissimus Leibnitius in suo Codice juris gentium. Ex quo tempore, sacer hic ordo vere religiosus incepit existere ab omnibus laicis magistris vel superioribus liberatus, et a solis religiosis viris gubernatus. Sic enim summus pontifex Xistus IV per solemnem bullam anno 1476 mandavit:« Statuentes ac etiam decernentes, quod ipsius ordinis hospitalia, praeceptoriae, membra et loca nulli, cujuscunque dignitatis, status, gradus, vel conditionis fuerit, praeterquam ipsius nostri hospitalis fratribus, et ordinem ipsum expresse professis, eis tamen pro solo nutu dicti praeceptoris existentis, et pro tempore ad claustrum, quoties expedierit, revocandus, in titulum vel commendam conferri valeant, sive possint.»
1.17
Ex hac etiam authentica bulla in Bullario Magno Romano relata tom. I, pag. 406, discimus, quosdam Transalpinos praeceptores vel magistros, et praecipue in Gallia mandatis summorum pontificum Pii II et Pauli II non obtemperasse, sed talia hospitalia in suos usus convertisse, et generali magistro Romano debitam obedientiam denegasse, nec tanquam religiosos viros, sed potius quasi saeculares commendatarios sese gessisse, quos proin acriter his verbis perstringit omnem rerum proprietatem ab ipsis auferens:« Cum itaque, sicuti accepimus displicanter, nonnulli in ipsius hospitalis fratres, etiam praeceptorias, hospitalia, membra, et loca pia ab ipso hospitali in Saxia dependentia, obtinentes, ambitione et cupiditate caeca inducti et sub terminis non contenti temeritate propria se generales praeceptores dicti ordinis, praecipue ultramontanes nominare, etc.» Adeoque omnes milites commendatarii hujus ordinis sunt suppressi, et auctoritate apostolica reliqui omnes praeceptores et hospitalarii ubique subjiciebantur magistro generali Romano, sic enim ibidem praecipitur;« Quinimo omnes et singuli dicti ordinis praeceptores, hospitalarii, et religiosi, quos eidem praeceptori nostri hospitalis in Saxia pleno jure subesse volumus, et tanquam suo superiori obedientiam, et reverentiam congruam exhibere; ac salva hujus sedis auctoritate in omnibus sicuti unico eorum praeceptori, obtemperare teneantur, et debeant.»
1.18
Ab hujus igitur bullae pontificiae promulgatione, etiam apud Gallos, omnes praeceptores, et hospitalarii S. Spiritus, sub jurisdictione magistri generalis Romani vixerunt, et per tria solemnia vota facti sunt veri religiosi, usque ad exordium saeculi XVII; nam anno 1619, summus pontifex Paulus V concessit Gallis vicarium generalem, sed a Romano generali ordinis quodammodo dependentem, et Gregorius XV papa constituit, ut talis vicarius, et visitator generalis emitteret tria vota solemnia religiosa, et habitum ordinis indueret. Adeoque non nisi anno 1625, summus pontifex Urbanus VIII ad instantiam Ludovici XIII regis, magistrum generalem xenodochii Montispessulani, aliosque praeceptores, hospitalarios per regna Galliae et Navarrae dispersos reddidit liberos a jurisdictione magistri generalis Romani. Hinc exorta est omnis disciplinae regularis relaxatio, et in illis partibus, praeceptores et magistri commendatarii iterum recrudescere coeperunt, supposititium militarem ordinem ubique introducere conantes. Et quamvis talibus usurpationibus acriter restiterint zelosiores, et magis pii praeceptores; attamen nihil effecerunt, donec anno 1700 magnanimus Galliarum rex Ludovicus XIV hunc ordinem S. Spiritus in Saxia declaravit, debere aestimari verum ordinem regularem, atque ut praeceptores illi saeculares et commendatarii supprimerentur. Sed tandem ad frequentes quorumdam magnatum aulicorum importunitates, constitutus est magister generalis hujus ordinis per Gallias quidam ex prima nobilitate regni, sub cujus directione omnes religiosi et fratres laici vivere debent, et ubique hospitalitatem in omnibus xenodochiis rite observare, qui ideo magister ordinis S. Spiritus de Montepessulano nominatur.
1.19
Interea, reliqua hujus sacri ordinis xenodochia per alias regiones extra Italiam et Siciliam erecta sub jurisdictione archihospitalis Romani manserunt, quorum inquilini regulam ab Innocentio III, papa praescriptam rite observant. Hujus rei insigne praebet exemplum Memmingense hospitale in civitate imperiali ejusdem nominis situm, quod etiamsi a Lutherano magistratu quoad temporalem jurisdictionem dependeat, attamen religiosi hospitalarii publicum catholicae religionis exercitium obtinent. Nam illis integrum est in propria ecclesia pulsatis campanis rem divinam diu, noctuque solemniter celebrare, sacramenta administrare, sanctissimam eucharistiam ad aegrotos, etiam in domibus Lutheranorum decumbentes ritu catholico cum campanula et lumine deferre, mortuos publice sepelire, omnesque alias caeremonias apud orthodoxos Christianos usitatas cum debita reverentia peragere. Erat etiam olim in eodem Sueviae circulo, apud Wimpinam urbem imperialem, eximium, hujus ordinis xenodochium, quod tempore mutatae religionis ad incitas est redactum, sed illud circa medium saeculi XVII, religosi Memmingenses restaurare laborabant, et quamvis amplissimos redditus nunquam recuperare potuerint, suis tamen expensis quosdam religiosos sustentare solent. Pro his duobus hospitalibus in Germania sitis, praeceptor xenodochii Memmingensis, in recognitionem subjectionis archihospitali Romano debitae, annuatim exsolvere solebat septem Bizantinos aureos, prout ex antiquis monumentis urbis Memmingensis eruitur.
1.20
Nec ambigere licet, quin reliqua amplissima xenodochia per varias catholici orbis provincias dispersa, hoc idem praestiterint, prout plurima, quae per Hispaniam, Belgium, Hungariam, Poloniam supersunt, etiamnum hodie debitum suum pensum annuatim huic archihospitali Romano tanquam supremum magistrum generalem omnium hospitalariorum S. Spiritus agnoscunt. Et quidem hoc archihospitale Romanum adeo late patet, superbis aedificiis instructum, ac amplissimis redditibus cumulatum, ut grande castellum repraesentare videatur, plura palatia variis spatiorum intervallis distincta continens, in quibus degunt varia hominum utriusque sexus genera. In uno autem palatio morantur ultra centum nutrices, quae lactant parvulos expositos; ibidem enim suscipiuntur tales infantes tam legitimi, quam illegitimi, ne fame pereant. In altero autem habitant pueri adolescentiores numero circiter quingenti, qui a piis praeceptoribus instruuntur in doctrina Christiana, aliisque diversis artibus et scientiis. In tertio dein palatio degunt totidem numero puellae, quae a sanctimonialibus feminis ejusdem ordinis in omni virtutum genere instruntur, sicut in regulari aliquo monasterio. In quarto denique palatio duo sunt longissima ambulacra, ita, ut quodlibet mille lectis sit impletum: unum quidem continet infirmos viros, alterum autem aegrotas feminas, etc. Ast praeter haec omnia et plura alia superba aedificia pro infantibus expositis et aegrotis personis etiam peregrinis advenientibus ordinata, adest ibidem magnificum coenobium a religiosis viris inhabitatum, qui diu, noctuque divinis laudibus intenti regularem vitam sub Regula S. Augustini et sequentibus constitutionibus degunt, ubi etiam magister generalis totius ordinis habitare solet. Atque in hoc archihospitali in usum infirmorum expenduntur annuatim supra ducenta millia scutorum Romanorum computando unum annum cum altero.
1.21
Sed redeamus ad sequentes constitutiones exhibendas, quas anno 1564, Romae edidit reverendissimus dom. Bernardinus Cyrillus Aquilanus, totius ordinis praeceptor et generalis magister; illasque nominat Regulam sacri ordinis Sancti Spiritus in Saxia. Quae quidem constitutiones cum bulla summi pontificis Innocentii III, cum omnino conveniant; sic haud ambigere licet, quin piissimus ille pontifex hunc ordinem instituens eadem statuta religiosis utriusque sexus praescripserit; quamvis et illis etiam Regulam Augustinianam aliis hospitalariis communem pro norma vitae tradiderit. Attamen quisquis has constitutiones vel leviter perlustret, facile percipere potest, non omnia statuta hic exhibita ab exordio ordinis fuisse usitata, sed successu temporis plura ex illis fuisse superaddita.
1.22
Cum enim omnino constet a primaeva institutione hunc sacrum ordinem fuisse a saecularibus potius, quam religiosis personis gubernatum, sic suppressis illis saecularibus praeceptoribus vel magistris, necesse omnino erat, non nulla condere nova statuta, omnibus utriusque sexus religiosis communia. Interim praesentes constitutiones ad gubernanda, et regenda xenodochia maxime salutares sunt. Omnesque utriusque sexus homines, praeter tria solemnia vota religiosa etiam ad gerendam specialem curam aegrotorum et infantum expositorum astringuntur. Hinc plurimis gaudent privilegiis, et eximuntur a jurisdictione omnium ordinarorium, omniaque aliorum sacrorum ordinum privilegia ipsis sunt concessa. Quod autem religiosi hujus ordinis aveant se nominare Canonicos regulares, hoc tantum evenit ex illo tempore, quo veram regularem vitam ducere coeperunt juxta Regulam S. Augustini, et postquam congregatio canonicorum regularium S. Spiritus per Gallias et Lotharingiam dispersa illi associata est. Nunquam tamen habitu canonico incedere solent; illorum enim habitus idem prorsus est cum illo clericorum saecularium, nisi quod ad distinctionem supra habitum nigrum debeant gestare crucem albam ad pectus assutam, dupliciter transversam, quarum prima minor est, prout refert Tamburinus supra laudatus. Sequitur jam ipsius Regulae tenor, prout nobis in ms, fuit communicatus
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).