Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)
De pontificum Romanorum vitis
Viti 29.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9290 Deporov
29.1
XXVIII.--S. EUTYCHIANUS. ( Anno Christi 275.)
29.1
Eutychianus, natione Tuscus, ex patre Marino, de civitate Lunis, sedit annos octo, mensem unum, diem unum. Fuit autem temporibus Aureliani, a consulatu Aureliani tertio, et Marcellini. Hic ordinavit episcopos novem, presbyteros quatuordecim, diaconos quinque. Hic martyrio coronatur VIII Kalend. Augusti. Hic in epistola quam Joanni episcopo et caeteris episcopis per Baeticam provinciam constitutis misit, constituit ut fabae et uvae, et caetera quae apostoli constituerunt, ad altare offerantur, caeterae vero species ad domum sacerdotum deferantur; et simplici benedictione benedictae, a populis ita demum sumantur.
29.2
Hic idem pontifex in alia epistola quam destinavit, universis episcopis per Siciliam constitutis, ordinem accusationis exponit, quem ipse cum omnibus episcopis, et sanctae Romanae Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus constituit ac discrevit, ita dicens: Non ita in ecclesiasticis agendum negotiis, sicut in saecularibus: quia in saecularibus, postquam legibus vocatus quis venerit, et in foro decertare coeperit, non licet et ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero dicta causa, recedere licet, si necesse fuerit, aut si se praegravari viderit. Accusationis autem ordinem talem dicimus, et servari jubemus: id est, si quis clericorum in crimine impetitur, non statim reus existimetur, quia causari[ qui accusari] potuit, ne subjectam[ suspectam] innocentiam faciamus. Sed quisquis ille est, qui crimen intendit, in judicium veniat, nomen rei indicet, vincula inscriptionis arripiat, custodiae[ custodiat] similitudinem, habita tamen dignitatis existimatione patiatur[ potiatur], ne forte moverit licentia[ noverit licentiam] mentiendi, cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. Haereticos, et suspectos, et excommunicatos, homicidas quoque et maleficos, fures, sacrilegos, raptores, veneficos, adulteros, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, et omnes, qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis vel propositi normam, aut regulariter prohibita neglexerint, a licentia tam accusandi, quam testificandi omnino removit. Similiter prohibuit, ut nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibita esse noscuntur: quia non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi leges haec observare praecipiunt. Item affirmat, quibus regnum Dei excluditur, procul dubio et Ecclesia denegatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note