Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)
De pontificum Romanorum vitis
Viti 31.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9290 Deporov
31.1
XXX.--S. MARCELLINUS ( Anno Christi 296.)
31.1
Marcellinus, natione Romanus, ex patre Projecto, sedit annos novem, menses quatuor, dies viginti quinque. Fuit autem temporibus Diocletiani et Maximiani. Quo tempore tanta fuit persecutio Christianorum, ut intra triginta dies, septemdecim millia hominum promiscui sexus per diversas provincias martyrio coronarentur. Tunc et ipse Marcellinus compulsus daemonibus sacrificavit. Sed post paucos dies synodo congregata in civitate Campaniae coram centum et octoginta episcopis, digne poenituit. Unde Diocletianus iratus, quia ad sacrificandum eum cogere non valuit, cum aliis tribus capite truncari jussit VI Kalend. Maii; et post triginta dies sepultus est a Marcello presbytero. Et cessavit episcopatus ejus annos septem, menses sex, dies viginti quinque, propter nimiam persecutionem Christianorum. Hic ordinavit episcopos quinque, presbyteros quatuor, diaconos duos. Hic in epistola, quam Salomoni episcopo misit, multis rationibus probavit, et multorum irrefragabili auctoritate firmavit, Patrem non esse majorem Filio, nisi secundum naturam humanitatis. Et hoc fecit propter quosdam haereticos, qui eo tempore exorti econtrario nitebantur probare.
31.2
In alia autem epistola, quam universis destinavit episcopis per Orientales provincias constitutis, monet et praecipit omnes a fratrum persecutione et litigio cessare; et ut contentiones, quaecunque inter Christianos fuerint ortae, ad ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis viris terminentur. Constituit etiam, ut major non possit a minore judicari, et ut episcopus quilibet nullum possit inferre praejudicium illi pontifici, a quo consecratus esse probatur: et, si praesumptum fuerit, irritum esse, et inter ecclesiastica statuta non esse censendum. Item in eadem statuit ne ullus clericus, cujuscunque ordinis sit, absque pontificis sui permissione ullum ad saeculare judicium praesumat attrahere, nec ei laicum liceat accusare[ nec laico clericum liceat accus.]. Hic, sicut et Calixtus papa, decreto suo firmavit, ne imperatori, vel cuiquam pietatem custodienti, liceat aliquid contra mandata divinitatis praesumere, nec quidquam, quod evangelicis propheticisque ac apostolicis regulis obviat, agere. Itaque sic intulit: Injustum ergo judicium, et definitio injusta regis, vi vel jussu a judicibus ordinata, non valet, nec quidquam, quod contra evangelicae, vel propheticae, aut apostolicae doctrinae constitutionem, sine sanctorum Patrum fuerit actum, stabit; et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit, omnino cessabitur.

Intertext edge

Open linked passage

Note