Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)
De pontificum Romanorum vitis
Viti 33.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9290 Deporov
33.1
XXXII.--S. EUSEBIUS ( Anno Christi 309.)
33.1
Eusebius, natione Graecus, ex medico, sedit annos sex, mensem unum, dies tres. Fuit autem temporibus Constantis[ Constantini]. Qui VI Nonas Octobr. migravit ad Dominum. Hic ordinavit episcopos quatuor, presbyteros tredecim, diaconos tres. Hic tres epistolas decretales fecit, et in illa, quam universis episcopis per Campaniam et Tusciam constitutis scripsit, solemniter celebrari praecepit festum Inventionis sanctae crucis, quae suis temporibus V Nonas Maii inventa est. Similiter in eadem praecepit. omnes haereticos ad conversionem venientes, si in fide S. Trinitatis baptizati essent, per manus impositionem esse reconciliandos: et hoc sacramentum, videlicet manus impositionis, nec debere, nec fieri posse ab aliis, quam ab episcopis dixit, et aliter praesumptum irritum et vacuum habendum, nec inter ecclesiastica jura reputandum.
33.2
In illa vero epistola, quam Gallicanis episcopis destinavit, et de haereticorum susceptione idem servari mandavit, et ab accusationibus clericorum et episcoporum infames, et caeteros quos antecessores sui removendos saepe praescripserant, et ipse removit, dicens: Qui eorum castitatem et gravitatem imitari nolunt, nec eos impetere possunt.
33.3
Illa autem, quam direxit episcopis per Alexandriam et Aegyptum constitutis, prohibuit ne oves pastorem suum reprehendant, nec ullatenus accusent, nisi a recta fide exorbitaverit: quia pastorum facta, quanquam recte reprehendenda videantur, subditorum tamen gladio ferienda non sunt. Et de expulsis aut exspoliatis in eadem subintulit, ita dicens: Quos sciatis, nec ad synodum provincialem, nec ad generalem posse convocari, nec in aliquo dijudicari, antequam cuncta, quae eis ablata sunt, legibus potestati eorum redintegrentur, et postmodum non sub angusti temporis spatio; sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi esse videntur, antequam ad synodum convocentur. Et ab omnibus suae provinciae episcopis quisque audiatur: nam nec convocari ad causam, nec judicari potest exspoliatus vel expulsus; quoniam non est privilegium, quo exspoliari possit jam nudatus. Unde et antiquitus decretum est, omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos ante litis contestationem perceptos ut primas possessori restituat. Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit, universa in statu, quo fuerant, recipiat, et quae possidet securus teneat. Et alibi in synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Redintegranda sunt omnia exspoliatis, vel ejectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum, et in eorum potestatem, unde abscesserunt, funditus revocanda, quaecunque[ quacunque] conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut violentia malorum[ virtute majorum], aut per quascunque injustas causas res ecclesiae vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur, ante accusationem, aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua. Multa adhuc in eadem ad idem probandum subjungit.

Intertext edge

Open linked passage

Note