Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)
De pontificum Romanorum vitis
Viti 39.3.1
Choose a text
More by Auctor incertus (Liutprandus Cremonensis?)
—
9290 Deporov
39.3.1
Non ita in ecclesiasticis agendum negotiis, sicut in saecularibus. In saecularibus enim, postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere: in ecclesiasticis vero, causa dicta, licet recedere; si necesse fuerit, aut praegravari se viderit. 17. Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores, qui juste et canonice recipi debeant, synodo legitima in suo tempore congregata, ab omnibus canonice audiatur, qui sunt in provincia, episcopis. Quod si non legitimi fuerint accusatores, non fatigetur episcopus, quia sacerdotes ad sacrificandum vocari[ vacare] debent, non ad litigandum; nec illi qui throni Dei vocantur, pravorum hominum insidiis debent turbari, sed libere Christo Domino famulari. 18. Quamvis provincialibus episcopis una cum metropolitano eorum causas suae provinciae episcoporum liceat charitative et concorditer agitare; non tamen, sicut in praedicta synodo constitutum est, licet definire absque Romani pontificis auctoritate. Quod si secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi, qui hoc egerint, suae praesumptionis suscipiant damnum, et illi, qui ab eis perperam excommunicati aut damnati fuerint, auctoritate hujus sanctae sedis, et beati praeceptoris nostri clavigeri Petri potestate solvantur atque restituantur. Ipse enim Dominus ait: Quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis.. 19. Quoties episcopi se a comprovincialibus vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, atque absque ulla detentione, et suarum rerum ablatione, libere ire liceat. Et dum praedictam Romanam appellaverint Ecclesiam, aut ab ea se audiri expoposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquid eis inferre praesumat, antequam amborum[ eorum] causa Romani pontificis auctoritate firmetur. Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nihil eis oberit[ nihil erit], sed viribus carere non est dubium. 20. De induciis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas invenimus institutas. Quidam enim ad repellenda impetitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia eorum[ episcoporum] et amicorum quaerenda, annum et[ aut] sex menses mandaverunt concedi; quidam autem annum, in quo plurimi concordant; minus vero quam sex menses non reperi; quia et haec laicis indulta sunt, quanto magis et Domini sacerdotibus?
39.3.2
Hic praedictus papa aliam epistolam scripsit universis spiritualibus fratribus, et reliquis in sacerdotali collegio Domino consecratis, in qua eos studiosissime hortatur persecutiones et tribulationes patienter sustinere, ut ejus filii inveniantur, quem quotidie Patrem invocant Deum in coelis, et ut detrahentibus non detrahant, sed cuncta in spiritu humilitatis peragant, et in patientia longanimitatis, quae sunt docenda, edoceant.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).