Auctor incertus (Marbodus Redonensis?)
Versus
Vers 1
Choose a text
More by Auctor incertus (Marbodus Redonensis?)
—
10912 Versus12
1
Capnities specie crystallinus optima gemma Facundos faciens, curansque potenter hydropem Magna sui gerulis est virtus et medicina. Reddit formosos, et cunctas mitigat iras. Pellit et ipse metus, ut gratia se comitanti. Magna salus oculis ophtalmius esse probatur. Sed fures utuntur eo, et quos nemo tenere Hoc praesente potest, cur hoc fit, noverit auctor. Obsianus lapis est, incerta repellere, semper Somnia qui potuit, securus eo comitante, Qui dormire potest, non illum somnia fallunt. Ignites lapis est, cui subvitreus color esse Cernitur, et mundus, qui fluxum sanguinis omnem Stringere consuevit, tantum sit fronte ligatus. Infirmos aliena loqui vetat haec quoque gemma; Verrucas, naevosque fugat, stygesque matignas A pueris arcet, quorum sitiere eruorem. Conflagrare vides incendia forte domorum, Si tamen hunc adhibes, incendia sponte quiescunt Diadochos specie, similisque colore Berillo, Plus omni speculo probat effigies speculantum: Et nullus lapidum tantum medicatur adustis. Hic ubi defunctis adhibetur, sistere fertur. A virtute sua, fit hebes, neque lenit adustos. Exebenus lapis est albus, satis et speciosus. Hac gemma manus aurificum dum lympidat aurum, Nil magis appretiat, nil illi charius illa. Haec valet ad stomachum, si sit conspersio facta Cum vino vel aqua fractae de pulvere gemmae. Novit et exebeni vires insanus et amens. Conservat partum, cito liberat et parientem, Si dextro femori connexus erit parientis. Lingurum praegnans, lingurum si gerat infans, More suo minus ut timeant, lingurus habebit. Regius et morbus linguro vincitur hausto, Si teris in vino permisto pulvere gemmae. Daphnius eximius facit ut lymphaticus omnis Se praesente statim mereatur habere salutem, Daphnius assuerit requiem dare daemoniosis. Daphnius ad fluxum valet et compescit hydropen Mennonius morbos, languores atque tumores, Virtus[ virus] et omne fugans inimicitiasque repellens, 1689 Facundum reddit firmum facit atque fidelem Quemque sui gerulum: vicerunt praelia reges. Evasere necem causis capitalibus acti, Praeside mennonio, quem qui gerit effugit iras. Navita naufragium nunquam timet hoc comitante. Ipsa galactiten lapidem natura vocavit, Hoc a lacte trahens Graecum simul atque Latinum, Lac utrumque sonans, in eodem nomine junges. Namque γάλαζ Graece, lac dicimus esse Latine, Femina deficiens a lacte per hanc sibi gemmam Lac suffire potest, cum mulso pulvere sumpto. Contriti lapidis si femina respuit haustum, Vellus ovis gravidae collo circumliget illa, Sic galactites super udo vellere sparsus, Mox plenis puer uberibus lac sugere quibit. Odontem lapidem si quis venator habebit, Si latro, si raptor lapidem gestaverit illum, Pro votis succedet eis: quanquam pietatis Officiis careat, nec erit culpabilis actor Naturae lapidumque Deus, qui nil sine causa Efficit in rebus, cujus sunt omnia facta Ponderis et numeri mansurae subdita legi. Frons onagri, vel frons asini plerumque tumescens, Fert lapidem quandoque suum, qui pota venena Atque venenosos fertur compescere morsus. Hunc in aqua radens, ut aquam pallere videbis, 1690 Mox evasuro dare ne tardes patienti. Hunc nuce majorem forma crispante videbis Atque superficie pallescere, non renitere. Irim coelestem tricolor lapis est imitatus, Nomine trisutes, juris facit esse peritos Iste sui gerulos, regum digitos decet ergo. Nascitur in Phrygia Phrygius, sed hic est quasi pumex, Pumice sed gravior: facit hunc perfusio vini Follibus afflatum procul ignis viribus uri, Et velut ignitum candescere sive rubere, Fertur et exstingui perfusus nectare tantum; Utilis iste lapis tingendis vestibus esse Dicitur a Phrygiis fullonibus, hisque peraptus. Sarcophagus lapis est, qui mortua corpora fertur Ferme quater denis consumere posse diebus. Hujus apud Trojam reperitur plurima vena. Ejusdem generis sunt plurima saxa reperta, Quaeque etiam erodunt viventia corpora tactu, Et minus observant, quaecunque cadavera claudunt. Copia dat vilem, licet insignem specularem: Hunc primum lapidem terris Hispania misit, Nunc legimus multis regionibus hunc reperiri, Hic effossus humo, sic fissilis extenuatur Quaslibet incrustas, ut vitro tenuior omni Cernatur, neque jam nisi vitrum credere possis
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).