Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
Commentarius in LXXV psalmos
Psal 1.2
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7109 Coinlxp
1.1
PSALMUS PRIMUS.
1.1
Beatus vir, etc. Postquam dictum est, non abiit, superfluum videtur esse quod additur, non stetit, et non sedit. Qui enim non consentit peccato, jam nec in eo stare valet, aut perseverare. Sed ideo hoc facit, quia ordinem vult exequi, quo primus homo peccavit: ut secundum hominem ostendat a primo penitus esse dissimilem. Beatus vir qui non abiit.[ De Domino nostro Jesu Christo accipiendum est, qui non abiit in consilio impiorum, sicut homo terrenus, qui uxori consensit deceptae a serpente, ut Domini praecepta contemneret. Et in via peccatorum non stetit. Venit quidem in via peccatorum, nascendo sicut peccatores; sed non stetit, quia illecebra secularis eum non tenuit. Et in cathedra pestilentiae non sedit. Noluit enim terrenum regnum cum superbia. Quae cathedra pestilentiae ideo recte intelligitur, quia pauci sunt, qui amore dominandi careant, et humanam gloriam non appetant. Pestilentia vero est morbus late pervagatus, omnes aut pene omnes involvens. Vel cathedra pestilentiae perniciosa doctrina intelligi potest. Deinde considerandus est ordo verborum, Abiit, Stetit, Sedit. Abiit ille, qui recessit a Deo. Stetit, cum delectatus est in peccato. Sedit, cum in sua superbia confirmatus, redire non potuit: nisi per eum liberatus, qui neque abiit in consilio impiorum, nec in via peccatorum stetit, nec in cathedra pestilentiae sedit.] Potest etiam intelligi de quolibet justo quod dicitur, Beatus vir qui non abiit, etc. In consilio impiorum abire, est pravis consiliis assentire. In via peccatorum stat, qui in malis operibus perseverat. In cathedra vero pestilentiae sedet, qui malum quod agit, alios docet. Quisquis ergo beate vivere studet, prava consilia summopere cavere debet. Scriptum est enim: Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Prava quoque opera et exempla nihilominus vitanda sunt: quia sicut bonorum operibus et exemplis minus boni ad meliora semper proficiunt: sic nonnumquam iniquorum factis et exemplis infirmi ad deteriora tendunt. Hinc Psalmista alibi ait: Cum sancto sanctus eris. Et paulo post subditur: Et cum perverso perverteris. Tanto itaque studiosius oportet haec fugere, quanto facilius incautas mentes possunt decipere. Via ergo beatitudinis est, ut quisquis ad bonum opus tendere desiderat, quo scilicet beate vivat, prius malum cavere studeat, ne bonum quod agit, impediat. Unde scriptum est: Declina a malo, et fac bonum. Sequitur de Domino Nostro Jesu Christo.
1.2
Sed in lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Quod Christi voluntas in lege Dei Patris fuerit, textus sancti Evangelii satis ostendit; ubi Luca narrante dicitur, qualiter in templo Domini puer Jesus invenitur sedens in medio Doctorum et interrogans, cunctis stupentibus super prudentia et responsis ejus. Qui inquisitus a parentibus ait: Quid est quod me quaerebatis? Nesciebatis quia in his quae Patris mei sunt, oportet me esse? Ergo in lege Domini voluntas ejus. Nequaquam puer Jesus invitis parentibus in templo Domini remansisset, si in lege Domini voluntas ejus 6 non fuisset, Et in lege ejus meditabitur die ac nocte. Namque in die et nocte praedicavit Christus. In die docebat turbas, nocte verbi mysteria discipulis revelabat. Vel in lege Domini voluntas ejus fuit, quia a praeceptis Patris nunquam Filius discordavit. Hinc est quod ipse ait: Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me, Patris. Ex quibus verbis quid aliud colligimus, nisi quod praeceptis dominicis obedire debemus, non timendo, sed amando: non ex necessitate, sed ex voluntate. Non enim timor aut necessitas, sed sola caritas implet legem. Hinc est quod Apostolus ait: Qui enim diligit, legem implevit. Nec mirum si is, qui caritate repletur in lege Domini, die ac nocte, id est, assidue meditatur: vel die ac nocte, idest, in prosperis et adversis. Ubi enim est vera dilectio, ibi Divinae legis est meditatio: et mens, quae amore Dei accenditur, nec prosperis nec adversis commutatur.
1.3
Et erit tanquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. De sapientia per Salomonem dicitur: Lignum vitae est his qui apprehenderunt eam, et qui tenuerit eam, beatus. Quid autem Christus, nisi Dei virtus, et Dei sapientia? Quem quisquis amando et desiderando apprehendit, in aeternum proculdubio vivit. Legimus in paradiso lignum vitae esse, de quo dictum est: Videte ne forte sumat de ligno vitae, et vivat in aeternum. Si ergo de hoc ligno sumens in aeternum viveret, merito ligno Christus comparatur, qui est cibus vitae, quo quisquis vescitur, vita vivet et non morietur. Solet autem in Scriptura sacra aquarum nomine aliquando populus designari, sicut legitur in Apocalypsi, ubi per angelum dicitur: Aquae multae, populi multi sunt. Decursus vero aquarum( Ex Augustino) significat lapsum qui fit per peccatum. Recte ergo Dominus secus decursus aquarum plantatus esse describitur, quia inter homines fluxu mortalitatis et peccati decurrentes nasci dignatus est. Qui tanquam lignum per vitae novitatem viruit: per nova verba quasi nova folia immisit: per miracula floruit, remissionem omnium peccatorum, et vitam aeternam praestando, fructus dedit. Bene ergo subditur, quod fructum suum dabit in tempore suo. De quo tempore et fructu per Paulum dicitur: Postquam venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum in terris, factum ex muliere, factum sub lege: ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Hinc Abrahae dictum est, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non dicit in seminibus, quasi in multis, sed in semine tuo, quod est Christus, qui per semetipsum dicit, Ego sum via, veritas et vita. Vel tanquam lignum secus decursus aquarum plantatur, cum quisquis justus per infusionem Sancti Spiritus in caritate radicatur et fundatur. Ligni enim nomine saepe vir justus, aut etiam injustus exprimitur; sicut per prophetam dicitur: Ego dominus humilians lignum sublime. Quia juxta Veritatis vocem, omnis qui se exaltat, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Salomon 7 quoque ait: Si ceciderit lignum ad Austrum aut ad Aquilonem, ubicunque ceciderit, ibi erit. In die etenim mortis suae justus ad Austrum cadit, peccator ad Aquilonem: quia et justus per fervorem Sancti Spiritus ad gaudia ducitur, et peccator cum apostata angelo( qui dixit, Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis[ Isa. 14.]) in frigido corde suo reprobatur. Per aquas vero Sancti Spiritus gratia solet designari. Unde veritas ait: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat. Et, Qui biberit ex aqua quam ego do, non sitiet in aeternum. Hujus aquae irrigatione agitur, ut anima fidelis per viriditatem fidei et spei in Domino proficiat, atque in caritate ipsius fixa permaneat. Et quia caritas nunquam ociosa est( operatur enim magna si est), recte dicetur quod fructum suum dabit in tempore suo. In hoc tempore praesenti fructum suum dant electi: quia bonum quod faciunt, ei attribuunt a quo facti sunt. Vel fructum suum in tempore suo dare, est per hanc vitam aeterno judici opera sua praesentare. Unde per similitudinem patris familias a quodam dicitur, Domine quinque talenta tradidisti mihi, ecce alia quinque superlucratus sum. Ex quibus verbis valde notandum est, quia omnipotens Deus quicquid nobis in hac vita tribuit, mutuo dat, et cum lucro requirit. Nec sufficit datum servare, sed summopere illud oportet quemque multiplicare, ut pigri servi sententiam declinans, mereatur audire quod illic dicitur: Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam: intra in gaudium Domini tui. Ergo si pauca fideliter agimus, dum parvo hic tempore vivimus( pauca enim sunt cuncta temporalia ad aeternitatem comparata) super multa constituemur. Multa sunt quidem bona caelestia, de quibus scriptum est, quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se. Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Per folium intelligitur verbum. Quod enim folia agunt arboris, hoc in nobis per similitudinem agunt verba Redemptoris. Fructu quidem ejus spiritualiter pascimur: sermone vero ipsius a vitiis obumbramur. Quomodo autem folium, id est, verbum non defluat: ipse in Evangelio demonstrat, ubi ait: Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transient. Etsi enim sonus verborum transeat, ea quae verbis exprimitur, sententia perdurat. Et quicquid voce veritatis dicitur, sive in Lege, sive in Prophetis, sive in Evangelio, sive in Apostolicis libris, sive etiam per quosque religiosos: totum per operationem adimplebitur. Unde scriptum est, Iota unum, aut unus apex non praeteribit de Lege, donec omnia fiant. Et quia potens in opere et sermone Christus dicitur, merito de ipso subditur: Et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Unigenitus Dei Filius in carne veniens, quia verus Deus et verus Homo extitit, alia ut Deus, alia ut Homo, et docuit et fecit. Sed quod fecit, aut docuit, ut Deus, nobis profuit ad recte credendum. Quod vero ut Homo, profuit nobis ad recte vivendum. Impletum est ergo quod dicitur, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Sed fortasse non creditur prospere egisse: quando a Judaeis captus, ligatus, flagellatus, 8 crucifixus, occisus est. Immo tunc prospere egit, quia morte sua mortem nostram destruxit. Nec profuisset nasci in carne, si non contigisset mori et resurgere. Et mira Domini dispositione actum est, ut et Judaei voluntatem suam in Christum implerent, et Christi consilium, quod putabant destruere, perficerent. Sed haec verba quae de capite dicta sunt, etiam membris ejus congruere possunt. Quisquis enim Deo perfecte servire concupiscit, non solum opere, sed et verbo esse justus appetit. Dicatur ergo de quolibet perfecto viro: Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Folium ejus non defluit, cujus in veritate sermo consistit. Folium ejus non defluit, quia superfluitate verborum linguam compescit. Hinc per Salomonem dicitur, Sapiens usque ad tempus tacebit. Psalmista quoque alibi ait, Dixi custodiam vias meas, ne delinquam in lingua mea. Et Jacobus perhibet dicens, Qui in verbo non offendit, hic perfectus est vir. De hoc ergo perfecto viro recte dicitur. Et omnia quaecunque faciet, prosperabuntur. Rectorum quidem facta tunc prosperabuntur, quando mala bonis non admiscentur: cum bene caepta usque ad finem perducuntur: cum pro his nec temporale lucrum, nec terrena gloria, nec favor hominum, sed sola patriae caelestis merces requiritur. Sed nonnunquam contigit, quia is qui perfecte vivit, in verbo aut in opere delinquit. Nec tamen tunc verbum ejus defluit, etiam cum offendit, nam tandiu culpa corde retinetur, quousque satisfactione poenitentiae curetur. Et cum post culpam cautior redit ad justitiam, quod adversari videtur, peccatum etiam prosperatur. Et miro modo fit, quod unde peccavit, inde justior existit. Merito ergo per Paulum dicitur, Omnia cooperantur in bonum his, qui secundum propositum vocati sunt Sancti. Omnia quidem, non solum prospera, sed etiam adversa: non solum bona, sed etiam mala. Quia ergo quisque perfectus vir, et in locutione maturus est, et in operatione discretus, dicatur recte: Et folium ejus non defluet, et omnia quaecunque facit, prosperabuntur. Sed jam quid de reprobis subjungat, audiamus.
1.4
Non sic impii, non sic. Ubi repetitio comminatio est, ac si diceret: Nec sic beati eritis, nec sic prosperari poteritis, Sed tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae. Merito impius pulveri comparatur, quia peccanti homini dicitur: Pulvis es, et in pulverem reverteris. Qui dum tentationibus agitatur, quasi pulvis vento movetur. Quem dum ira conturbat, superbia inflat, vana gloria elevat, luxuria enervat, avaritia subjicit, invidia dividit, tristitia prosternit: quot tentationum motibus urgetur, quasi tot ventorum flatibus pulvis dispergitur. Quod si facies terrae, species patriae caelestis accipitur( de qua terra Propheta dicit, Credo videre bona Domini in terra viventium[ Psal. 26.]), recte pulvis a facie terrae projici describitur, quia a visione caelestis gloriae impius removetur.
1.5
Ideo non resurgunt impii in judicio. Ideo scilicet( Ex Augustino), quia nullo virtutum pondere gravati, tanquam pulvis a facie terrae sunt projecti. Unde scriptum est, Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Neque peccatores in consilio 9 justorum. Repetita sententia videtur, ut, quod superius dicitur, impii, intelligantur peccatores, et quod praemissum est, in judicio, hoc dictum sit in consilio justorum. Aut si aliud sunt impii, aliud peccatores. Impii non resurgunt in judicio, subaudis, ut judicentur: quia jam poenis certissimis deputati sunt. Peccatores autem non resurgunt in consilio justorum, subaudis, ut judicent, sed ut judicentur. Sed cum David dicat quod impii non resurgunt in judicio, quid est quod Paulus ait: Omnes quidem resurgemus? Nam per omnes vult intelligi tam bonos quam malos, tam pios quam impios, tam peccatores quam justos. Sed sciendum est quia omnes et boni et mali resurgere habent ad vitam, sed non omnes resurgent ad gloriam. Quod satis manifestat idem Apostolus, qui ibidem subjungit, Sed non omnes immutabimur. Resurgent quidem omnes ut vivant, boni et mali: sed non omnes immutabuntur, de vita ad gloriam: nisi soli boni. Quare hoc?
1.6
Quoniam novit Dominus viam justorum. Novit, idest approbat. Iter autem impiorum peribit. Ac si diceret, iter impiorum non novit Dominus: ut hoc sit nesciri a Domino, quod est perire; et hoc sit sciri a Domino, quod est manere. Duobus enim modis scire Dei accipitur( Ex Augustino): Aut scire, id est, cognoscere: aut scire, id est approbare. Secundum hoc autem, quod scire Dei dicitur noscere, bonos et malos novit Dominus. Sicut scriptum est, Ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur( Job. 12.): neque enim impium quemquam judicaret, si nequaquam cognosceret. Et tamen iniquum nescit, quia facta ejus non approbat. Et novit ergo, quia deprehendit, et non novit, quia hunc in suae sapientiae speciem non recognoscit. Hinc dicturus est eis in judicio, Amen dico vobis, nescio vos. Juxta hoc vero quod scire dicitur approbare, non noscit Dominus nisi bonos, unde scriptum est: Novit Dominus qui sunt ejus. Quos ideo novit, quia praescivit et praedestinavit eos conformes fieri imaginis Filii sui. Quia ergo omnipotens Deus operationem justorum sic novit, ut approbaret: actionem vero impiorum sic non novit, ut reprobaret, dicatur recte, Quoniam novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribit.

Intertext edge

Open linked passage

Note