Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
Commentarius in LXXV psalmos
Psal 102.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7109 Coinlxp
102.1
TITULUS PSALMI LII.
102.1
In finem pro Mahalath intellectus David. Iste intellectus attribuitur David, id est, Christo invitanti nos, id est, in conformitatem sui ipsius qui est finis legis. Proponitur nobis idem Christus in hoc Psalmo, ad intelligendum, ut in ipsum qui finis legis est, transformemur: ut credamus eum esse salutare Israel. Christus, dico, agens pro Mahalath, id est, vice parturientis vel dolentis. Mahalath enim interpretatur dolens sive parturiens: sed habet effectum dolentis vel parturientis, scilicet arguendo, increpando Judaicam perfidiam, de vetustate in novitatem transformare satagentis. Filioli mei, quos iterum parturio( hoc est pro Mahalath) donec formetur Christus in vobis(( Galat. 4.), hoc est in finem. Materia est hujus psalmi insipiens populus, non cognoscens Deum. Intendit autem ipsum caput nostrum in hoc psalmo confutare eos qui Christum Dominum esse negabant: ostendens eos consummare et esse corruptos, 263 et ita ab minabiles esse Deo, ut nullus illorum faciat bonum, donec convertantur ad unum, scilicet ad Deum. Ostendit etiam propter quorundam iniquitates, rationes et eorum arbitrium a Deo dissipandum, et ipsos etiam in aeternum puniendos: justos vero salutem consecuturos. Sic ergo incipit:

Intertext edge

Open linked passage

Note