Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
Commentarius in LXXV psalmos
Psal 129.3
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7109 Coinlxp
129.1
PSALMUS LXV.
129.1
Jubilate Deo omnis terra. Id est, de omni terra gentes conversae, jubilate Deo mentis exultatione. Videte, quemadmodum commendetur universitas Ecclesiae toto orbe diffusae, cum dicitur, Omnis terra. Sed( Ex Augustino) quid est, Jubilate? In voce erumpite gaudiorum si non potestis verborum. Non enim verbum jubilatur, sed solus gaudentium sonitus redditur, quasi parturientis et parientis cordis. Jubilate, inquit, id est, in voce rei laetitiam concipite, quae verbis explicari non possit. Psalmum dicite nomini ejus: date gloriam laudi ejus. Psallere est organum etiam assumere, quod psalterium dicitur, et pulsu atque opere manuum vocibus concordare. Si ergo jubilatis, quod Deus audiat, psallite etiam quod homines videant, et audiant: sed non nomini vestro. Cavete enim facere justitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Quid est psalmum dicite? Exponit nobis Evangelium, ubi ait: Luceat lux vestra coram hominibus. Quod autem hic subditur, Date gloriam laudi ejus, hoc ibi manifestius declaratur, cum subinfertur: Ut videntes opera vestra bona, glorificent patrem vestrum, qui in caelis est. Ille laudi Dei gloriam dat, cujus bona vita cum recta praedicatione concordat. Nomini Domini psallit, cum in bono opere, quod agit, non suam, sed Domini laudem requirit. Psallite ergo nomini ejus, non vestro. Vos psallite, ille laudetur. Vos bene vivite, ille glorificetur. Totam intentionem nostram in laudem Dei mittit. Nihil nobis unde laudetur, reliquit. Non vult Deus, ut gloriemur in nobis, ne sit gloria vana: sed vult, ut gloriemur in nobis, ut sit gloria sana. Unde et subditur:
129.2
Dicite Deo, Quam terribilia sunt opera tua Domine! Unde terribilia? Quia caecitas ex parte in Israel facta est, ut plenitudo Gentium intraret. Magis ergo terreamini, quia videtis ramos naturales amputari. Judaei enim, qui per Patriarchas venerunt, de carne Abrahae nati sunt. Et quid ait Apostolus? Sed dicis, Fracti sunt rami, ut ego inserar: Bene. Propter incredulitatem fracti sunt: tu autem( inquit) fide stas. Noli altum sapere, sed time. Si enim Deus naturalibus ramis non pepercit, neque tibi parcet. Attendendo ergo ramos fractos et te insertum, noli extolli super ramos fractos, sed magis: Dicite Deo, Quam terribilia sunt opera tua, Domine. Time illum in terribilibus operibus suis, et noli sperbire, quia te in altum vocabit: ne tibi non parcat, qui ramos naturales abscidit. Quorum abscisio demonstratur, cum subditur: In multitudine virtutis tuae, idest, in multis virtutibus et miraculis. Mentientur tibi 320 inimici tui, idest Judaei, qui praerogative dicendi sunt inimici. Et ex hoc magis digni reprobatione fuerunt, quia inter tot virtutes et miracula cum credere debuissent, increduli remanserunt. Mentiti sunt autem, falsum testimonium de Christo dicentes: corpus ejus de sepulcro furatum affirmantes: resurrectionem negantes. Et valde notandum est, quod cum diceret, Mentientur, continuo addidit tibi, idest, ad profectum tuum. Mendacium enim Judaeorum ad commendandam multam potentiam tuam valebat. Quare solent iuimici nostri mentiri? Ut potentiam cujusque minuant, de quo mentiuntur. Tibi, inquit, contra accidit. Nam minus appareret potentia tua, si tibi illi non mentirentur. Mentiti sunt illi, et occisus est Christus: resurrexit a mortuis, et ubique est praedicatus. Crevit potentia ejus in terra, et impletum est quod subditur:
129.3
Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi: psalmum dicat nomini tuo. Idest omnis generis homo habitans in terra, te qui verus Deus es, adorando colat. Adorare enim ad divinam proprie pertinet culturam: in quo etiam fides commendatur. Sed quia eadem fides sine operibus mortua est, recte subditur: Et psallat tibi, idest, bene operetur ad honorem tuum. Psalmum dicat, idest bonam operationem praedicet: et hoc non sibi, sed nomini tuo, hoc est ad laudem et gloriam nominis tui. Tunc quippe utiliter Deum adoramus, quando culturae fidei bonum opus, in quo Deus honoretur, adjungimus, atque alios nobiscum quos possumus, ad servitutem Dei verbo et exemplo trahimus. Quod videtur hic facere, cum protinus adjungit:
129.4
Venite et videte opera Dei. O gentes( Ex Augustino), o ultimae nationes, relinquite Judaeos mentientes. Venite confitentes: accedite passibus mentis, affectibus amoris. Venite ad Dominum, properate ad fidem, currite ad Ecclesiam. Videte, idest, credite et intelligite opera quae fecit Dominus, qui est Terribilis in consiliis super filios hominum. Machinati sunt filii hominum consilium ad crucifigendum Christum. Crucifixus excaecavit crucifigentes. Vos machinati estis consilia perdendi, ille excaecandi et salvandi: excaecandi superbos, salvandi humiles. Ad hoc autem superbos ipsos excaecavit, ut caecati humiliarentur, humiliati confiterentur, confessi illuminarentur. Terribilis ergo in consiliis super filios hominum. Et vere terribilis. Ecce enim caecitas ex parte in Israel facta est. Ecce Judaei ex quibus natus est Christus, foris sunt. Ecce Gentes, quae contra Judaeam erant, in Christo intus sunt. Propterea quid fecit terrore consilii sui? sequitur et dicit:
129.5
Qui convertit mare in aridam. Mare erat mundus, Amarus salsitate[ Ant. falsitate], turbulentus tempestate, saeviens fluctibus persecutionum. Mare erat, in aridam conversus est. Modo sitit aquam dulcem mundus, qui salsa plenus erat. Unde dicit alibi: Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Illi ipsi qui in aridam sunt conversi, cum essent antea amari, In flumine pertransibunt pede. Flumen est omnis mortalitas seculi. More enim fluminis alia venit et transit, alia transitura succedit. Quid in terra nascitur, et manat? Omnis qui natus est, cedat 321 oportet nascituro. Ergo omnis iste ordo rerum labentium quasi fluvius est. In istum fluvium si se mittit anima cupida, perit. Quomodo ergo transiet delectationes rerum periturarum? Credat in Christum, et illo duce in flumine pertransibit pede. Quid est pede transire? Facile transire. Non quaerit equum, ut transeat. Non erigitur superbia ad transeundum flumen. Humilis transit, et citius transit. Hoc etiam juxta literam et in veteri populo Dominus fecit: sed sicut Apostolus dicit, omnia in figura contingebant illis. Et notandum quod non ait Transibunt, sed Pertransibunt. In flumine enim pede transire, est in hac mortalitate humiliter et simpliciter vivendo ad caelestia festinare. Pertransire vero, est cursum recte vivendi bene moriendo finire. Pertransibat quoque Paulus, cum diceret: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. De caetero reposita est mihi corona justitiae quam reddet mihi Dominus in illa die justus judex. Unde nunc apte subditur: Ibi laetabitur in ipso. Hic enim super flumina Babyloniae sedemus et ploramus, et sunt nobis lacrymae panis, dum dicitur quotidie, Ubi est Deus tuus? Ibi vero flumine jam transacto, finita mortalitate, recepta incorruptione: ibi laetabitur in ipso, idest, in Deo nostro. Tunc erit vera et perfecta nostra laetitia, quando similes ei erimus, et videbimus eum sicuti est.
129.6
Qui dominatur omnibus: et hoc in virtute sua, idest, propria, in aeternum: quod vere omnipotentia est, et ad solum pertinet Deum. Quia qui dominantur in hoc mundo, neque in virtute sua, sed Dei, neque in aeternum, sed temporaliter dominantur. Si enim aeterna esset virtus nostra, non lapsi essemus in peccatum, nec poenalem meruissemus mortem. Per nos ergo infirmati, sed per eum fortes facti, qui dominatur in virtute sua in aeternum: erimus participes virtutis ejus per ipsum. Quod non nostris meritis, sed misericordia ejus actum ostenditur, cum subinfertur: Oculi ejus super gentes respiciunt. Quod enim gentilitas credidit, divinae misericordiae respectus egit, quae cum eligitur, Judaea reprobatur. Unde et subdit: Qui exasperant non exaltentur in semetipsis. Exasperitas Judaeorum fuit ipsa infidelitas, fuit superbia, ira quoque et invidia: fuerunt pravi mores, et verba increpationis et blasphemiae adversus Christum et Ecclesiam. Qui quoniam in semetipsis elati fuerunt, non exaltari, sed duci a Domino meruerunt. Quasi maledixisse videtur, cum ait, Non exaltentur. Imo( Ex Augustino) exaltentur, sed non in semetipsis, humilientur in seipsis, exaltentur in Deo. Quoniam qui se humiliat, exaltabitur: et qui se exaltat, humiliabitur. Cognitis istis operibus atque acceptis tantis beneficiis admonet ad Deum benedicendum, et dicit,
129.7
Benedicite, gentes, Deum nostrum. Jam venit semen Abrahae, in quo benedicentur omnes Gentes. Benedicite ergo in quo benedicemini. Nam qui ei benedixerit, erit et ille benedictus. Neque enim ideo jubemur benedicere Deum, ut nostra benedictio quidquam conferat Deo, qui bonorum nostrorum non indiget; sed ideo benedicere praecipimur, ut ex affectu 322 benedicendi gratiam ejus quem benedicimus, mereamur: et sic ipsa benedictio in nos retorqueatur. Pertinet quoque ad religionem nostram et fidei culturam toto corde, toto affectu Deum nostrum benedicere, praedicare, laudare. Ideo adhuc subdit: Et auditam facite vocem laudis ejus. Non solum apud vosipsos ipsum laudate, sed etiam vocem laudis ejus aliis auditam facite et praedicate. Sic benedicite Deum in vobis, ut et aliis praedicando annuntietis.
129.8
Ipse est enim qui posuit animam meam ad vitam. Deus ad vitam animas nostras posuit, quia a morte redemtas per fidem vivificavit. Mors in nobis, vita in Deo. Quomodo quibusdam credentibus ait Apostolus: Fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Sed quid deinde opus est, nisi ut perseveremus usque in finem? et hoc ipse dedit, de quo consequenter ait: Qui non dedit in commotionem pedes meos. Qui posuit animam meam ad vitam, ipse regit pedes meos, ne nutent, ne a bono cepto boni moveantur affectus. Quare dicis, Quia non dedit in motum pedes tuos? Multa enim( inquit) passi sumus.
129.9
Quoniam probasti nos, Deus, idest, nobis ipsis et aliis probatos ostendisti. Igne nos examinasti, sicut examinatur argentum. Vel materiali igne, sicut Laurentium: vel igne, idest, quacumque tribulatione non cremasti nos, sicut fenum: sed purgasti, sicut argentum. Adhibendo nobis ignem, non in cinerem convertisti: sed sordes abstulisti. Probat Dominus sanctos suos, et tribulationum igne examinat: ut ab omni terrena sorde et carnis delectatione mundentur. Carnis autem oblectamina multum in adversis deficiunt. Et exponit per partes ipsas examinationes, cum subjungit:
129.10
Induxisti nos in laqueum, posuisti tribulationes in dorso nostro:[ Vers. 12.] imposuisti homines super capita nostra. Laqueum dicit vincula, carceres, sive quaslibet tentationes. Non autem intelligendum est, ut inducat quemquam Deus in laqueum, sed quasi inducit, cum induci permittit. Unde in oratione dicimus: Et ne nos inducas in tentationem, idest, ne nos induci permittas. Utrum autem super sanctorum dorsum tribulationes imponantur, Paulum interroga. Non enim quinquies quadragenas unam minus se a Judaeis accepisse celabit. Homines autem super eorum capita impositi erant, qui eis dominabantur, in tantum ut capitales possent dare sententias. Haec autem omnia( Ex Augustino) passa est Ecclesia variis et diversis persecutionibus. Hoc et singillatim etiam modo patitur. Non enim quisquam est, qui se in hac vita ab his tentationibus possit dicere immunem. Ergo imponuntur et homines super capita nostra. Toleramus quos nolumus. Patimur superiores aliquando, quos novimus pejores. Erecti enim male superbi eramus. Male erecti, curvati sumus, ut curvati bene erigeremur. Et bonum est ut consideremus nos peccatores esse, et sic toleremus impositos super capita nostra: ut et nos confiteamur Deo, quia digne patimur. Quid enim indigne pateris, quod fecit qui justus est? Posuisti tribulationes in dorso nostro: Imposuisti homines super capita nostra. 323 Saevire videtur Deus, cum ista facit. Ne metuas, pater est. Nunquam sic saevit, ut perdat. Quando male vivis, si parcit, plus irascitur. Omnino istae tribulationes flagella sunt corrigentis, ne sit sententia punientis. Unde et subditur:
129.11
Transivimus per ignem, et aquam: et eduxisti nos in refrigerium. Ignis, et aqua utrumque periculosum in hac vita. Certe videtur aqua ignem extinguere, et ignis videtur aquam siccare. Istae ipsae tentationes sunt, quibus abundat haec vita. Ignis urit, aqua corrumpit. Utrumque metuendum est, et ustio tribulationis, et aqua corruptionis. Quando sunt res angustae, et aliqua, quae infoelicitas dicitur in hoc mundo, quasi ignis est. Quando res sunt prosperae, et abundantia secularis circumfluit, quasi aqua est. Vide ne te ignis exurat, ne te aqua corrumpat. Firmus esto adversus ignem, coqui te oportet: tanquam vas factum[ fictum] mitteris in fornacem, ut firmetur, quod formatum est. Vas ergo igne firmatum aquam non timet. Vas ergo si solidatum igne non fuerit, tanquam lutum aqua solvetur. Prima igitur vice ignis. Postea ablato timore, metuendum est ne foelicitas corrumpat. Cum autem te ignis crepare non fecerit, et in aquam non mergeris, sed enataveris per disciplinam, transiens ad requiem, et transiens per ignem et aquam, educeris in refrigerium sempiternum. Eduxisti( inquit), id est, educes: praeteritum enim posuit pro futuro. Spiritus enim prophetiae sic novit futura, ut praeterita. Deinde transactis tribulationibus, quid fiet? sequitur:
129.12
Introibo in domum tuam, non manu factam, id est, caelestem. In holocaustis, id est, omni corruptibilitate consumta. Tunc enim fiet perfecte holocaustum, quando corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induetur immortalitate. Tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Victoria quasi ignis divinus est, cum absorbet mortem nostram. Totum meum consumat ignis tuus. Nihil enim remaneat mihi: totum sit tibi. Tale holocaustum offeret Christi corpus, id est, Ecclesia, quae hic loquitur. Holocaustum autem totum incensum dicitur, quando totum ardet atque igne divino totum absumitur. Non remanebit aliquid mortale in carne, neque aliquid culpabile in spiritu. In illa domo:
129.13
Reddam tibi vota mea, quae distinxerunt labia mea. Id est, prae omnibus aliis elegerunt, meipsum scilicet, quod votum praefertur omnibus. Distinctio quoque in votis est, ut te accuses, et illum laudes. Te intelligas creaturam, illum creatorem: te tenebras, illum illuminatorem. Quicquid hic distinguimus labiis, in promissione, vel ordinatione, vel voto, quando in domum illam intrabimus, totum Domino Deo nostro persolvemus. Vel vota labiis distinguere, est ea, quae Deo offeruntur, mente et ratione discernere. Unde scriptum est: Si recte offeras, recte autem non dividas, peccasti. Qui bonum opus offert Deo, recte quidem offert, sed recte non dividit: si inde mundi gloriam, aut lucrum aliquod praeter Deum requirit. Sancta ergo Ecclesia interioribus labiis vota sua distinguit, quia vota, 324 quae offert Deo, ab omni laude humana, et terreno commodo disjungit. Nec solum vota vovi in prosperis: sed et confessionem tenui in adversis. Unde et subdit: Et locutum est os meum in tribulatione mea. Sancti enim martyres confitebantur Christum in tormentis. Christi( inquiunt) servi sumus: Christi fidem tenemus: pro Christo mori desideramus. Hinc Paulus ait: Corde creditur ad justitiam, ore autem fit confessio ad salutem. Corde ergo tenenda est fides: ore propalanda est veritas. Deinde ostendit, quomodo in domum Dei introeat in holocaustis: et ipse holocausta exponit, dicens;
129.14
Holocausta medullata offeram tibi, cum incenso arietum. Quid est medullata? Pinguia, suavia, plena caritate et dulcedine. Meipsum tibi offeram, pingue sacrificium, cum incenso arietum, id est, cum incensa et consumta omni altitudine et rigore superbiae, in medullis meis erit, quod te diligo. Nihil enim interius medullis nostris. Ossa interiora sunt carne, medullae interiores sunt ipsis ossibus. Quisquis ergo in superficie colit Deum, magis placere vult hominibus. Aliud autem intus sentiens non offert holocausta medullata. Cujus autem medullam inspicit, ipsum totum accipit. Totum corpus Christi loquitur hoc. Est quod offert Deo, scilicet incensum arietum Arietes sunt duces Ecclesiae. Incensum est oratio sanctorum. Maxime autem arietes ornat pro gregibus. Et bene per incensum oratio accipitur, quia ibi electorum cor divino igne accenditur. Et sicut incensi fumus suaviter redolet hominibus, sic orationis devotio suaviter flagrat Deo. Offeram tibi boves cum hircis. Boves invenimus triturantes, et ipsi offeruntur Deo. Apostolus de annuntiatoribus Evangelii dixit intelligendum, quod scriptum est: Bovi trituranti os non infraenabis. Ergo magni illi arietes, magni illi boves. Quid illi, qui forte conscii sunt aliquorum peccatorum? Nunquid ipsi remanebunt, et ad holocaustum non pertinebunt? Ideo ne ipsi timeant, addidit et hircos. Hirci per se non salvantur, adjuncti bobus accipiuntur. Fecerunt sibi amicos de mammona iniquitatis, ut et ipsi recipiant eos in aeterna tabernacula. Ergo tales hirci ad sinistram non erunt, quoniam, eleemosynis peccata sua redemerunt. Possunt ergo per boves figurari electorum virtutes, quibus duritia mentis exaratur, ut habilis ad ferendos fructus spirituales habeatur. Boves ergo Deo offerunt, qui virtutes quas habent gratiae ipsius humiliter ascribunt. Hircos quoque offerre, est immundos, et lascivos motus animi Domino suppliciter confiteri. Hircos Deo offerimus, quando in nobis omnem luxuriam et petulantiam immolamus. Rursus ad alia beneficia intelligenda gentes invitat, dicens:
129.15
Venite, passibus mentis: audite, auribus cordis, et narrabo( omnes qui timetis Deum). Si Deum non timetis, non narrabo. Non est quibus narretur, ubi timor Dei non est. Dei timor aperiet aures, ut sit, qua intret, quod narraturus sum. Scilicet quanta beneficia, praeter illa, quae dicta sunt, fecit animae meac, si vultis et vestrae. Dedit enim, ut ad eum clamarem, et clamando in corde exultarem, etc. Et hoc est, quod dicit: 325
129.16
Ad ipsum ore meo clamavi, et exultavi sub lingua mea. Hoc ipsum factum dicit animae suae, ut ad Deum ore suo clamaret. Prius enim Ecclesia de Gentibus lapides adorabat atque ad simulachra muta clamabat. Jam imago Dei conversa est ad creatorem suum. Et qui dicebat lapidi, Pater meus es tu: nunc dicit Deo, Pater noster, qui es in caelis. Ore meo( inquit) clamavi, non ore alieno. Nam quando ad lapides clamabant, ore alieno clamabant. Quando ad Deum clamavi, quod ipse inspiravit, ad ipsum ore meo clamavi. Sub lingua vero exultare, est ex clamore vocis gaudium in corde concipere. Ipse est verus clamor ad Deum, scilicet affectus cordis. Ipsum publice praedicavi: ipsum in secreto confessus sum. Parum est exaltare Deum lingua, sed et sub lingua: ut quod certus loqueris, tacitus hoc cogites. Ille clamat exultanter sub lingua, quem non remordet conscientia. Cujus autem conscientia peccatrix est, ejus quoque oratio inutilis est. Quod manifeste declaratur, cum subditur:
129.17
Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. Quasi aspicitur in corde imquitas, quando ea mentis oculis placet, quando delectat, quando eam ipsa ratio approbat, et amat. Ea enim, quae diligimus, libenter aspicere solemus. Sed quia( sicut scriptum est) immundis et peccatoribus nihil est mundum: quicquid ab immundo corde derivatur, sive sit oratio, sive praedicatio, sive operatio, totum a Deo immundum et infructuosum reputatur. Ergo non exaudiet Deus precem, cujus ex iniquitate corruptam conspicit mentem. Noli igitur( Ex Augustino) illam in corde tuo aspicere, id est, intra te diligere. Quicquid laetum promiserit, ut illiciat ad peccandum: quicquid triste minata fuerit, ut impellat ad malefaciendum, despici dignum est, ut calcetur: non conspici, ut acceptetur.
129.18
Propterea exaudivit Deus, et attendit voci deprecationis meae. Quid est propterea? Quia iniquitatem non aspexi in corde meo. Hinc Apostolus ait: Si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus, quia quicquid postulaverimus, accipiemus. Et hoc non ex nostris meritis, sed ex gratia ipsius. Propterea hoc subjunxit:
129.19
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. Sic enim pervenit ad resurrectionem iste, qui loquitur, ubi jam et nos spe sumus, et vox nostra ista est. Quandiu ergo hic sumus, hoc oramus Deum, ut non amoveat a nobis orationem nostram, et misericordiam suam, id est, ut perseveranter oremus nos, et perseveranter misereatur ipse. Multi tamen languescunt in orando, et cum in novitate suae conversionis ferventes sint, postea frigide et negligenter securi fiunt. Pigrescit animus, interrumpitur oratio. Dormis tu, vigilat hostis, tentationes excrescunt. Propterea praecepit Dominus, quia oportet semper orare, et nunquam deficere. Ergo non deficiamus in orando, securi de promissione: quia si differt, non aufert. Et pio affectu dicamus: Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. Cum videris non a te amotam orationem tuam, securus esto, quia non a te amota misericordia ipsius.

Intertext edge

Open linked passage

Note