Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
Commentarius in LXXV psalmos
Psal 41.9
Choose a text
More by Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
—
7109 Coinlxp
41.1
PSALMUS XXI.
41.1
Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum. Istud verbum in cruce audivimus. Ibi dicit Dominus, Heli, Heli, lamasabactani. Interpretatus est illud Evangelista, et dixit eum Hebraice dixisse, Deus meus, Deus meus, quare me dereliquisti? Quid voluit dicere Dominus? Non enim dereliquerat eum Deus, quia semper Filius est in Patre, et Pater in Filio: sicut scriptum est, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Ipsum ergo Verbum quod Deus erat, caro factum est. Suscepit mortem pro nobis, et nos fecit corpus suum, pro quo orat ad Patrem, cum dicit, Deus, Deus meus, respice in me, quare me dereliquisti? ac si diceret, O Deus omnium per potentiam, specialiter autem Deus meus per gratiam, respice in me, idest, in meos, respectu tuae misericordiae. Quare me, idest, meos dereliquisti? Longe a salute mea verba delictorum meorum. Quomodo dicit delictorum meorum, qui peccata non fecit, nisi quia ille pro delictis nostris precatur, et delicta nostra sua fecit, ut justitiam suam nostram faceret?
41.2
Deus meus, clamabo per diem: et non exaudies: et nocte, et non ad insipientiam mihi. Dixit hoc de me, de te, de illo. Corpus enim suum gerebat, idest, Ecclesiam. Clamabo per diem in rebus( Ex Augustino) prosperis hujus vitae, ut non mutentur: nec exaudies, quia verbis delictorum meorum ad te clamabo. Et nocte, idest, in adversis hujus vitae clamabo, ut prosperentur: et similiter non exaudies. Neque hoc facis ad insipientiam mihi, sed potius ut sapiam, quid me clamare velis. Non verbis delictorum, nec[ Al. ex] desiderio temporalis vitae, sed verbis conversionis ad te in vitam aeternam. Multi clamant et non exaudiuntur; sed ad salutem, non ad insipientiam. Clamavit Paulus, ut auferretur ab eo stimulus carnis: et non est exauditus. Dictum est ei, Sufficit tibi gratia mea. 95 Nam virtus in infirmitate perficitur. Ergo non est exauditus, sed non ad insipientiam, imo ad sapientiam: ut intelligat homo medicum esse Dominum, et tribulationem medicamentum esse ad salutem, non poenam ad damnationem. Sub medicamento positus ureris, secaris, clamas: non audit medicus ad voluntatem, sed audit ad sanitatem:
41.3
Tu autem in sancto habitas, laus Israel. In illis habitas, quos sanctificasti. Non enim habitas in corpore subdito peccatis. Quoniam( inquit Sapiens) in malevolam animam non introibit sapientia. Illi qui sunt justi, qui sunt casti, et puri, et sancti ipsi sunt habitaculum Dei. Talem ergo te exhibe, ut in te habitet Deus. Munda cor tuum, sanctifica temetipsum, ut ex his esse merearis, de quibus dicit Apostolus, Templum Dei sanctum est, quod estis vos. Et bene ait, laus Israel. Israel enim interpretatur videns Deum. Illi Deum laudare nesciunt, qui eum non vident, non intelligunt: nec est speciosa laus in ore peccatoris. Sed ab his veraciter laudatur, a quibus spiritualiter videtur, idest, creditur, intelligitur, amatur. Esto et tu spiritualiter Israel, ut laus tua sit Deus.
41.4
In te speraverunt patres nostri. Nec eos fefellit Spes. Non enim in se illam posuerunt, sed in te. Bonum enim est sperare in Domino, quam sperare in principibus. Et alibi: Speret Israel in Domino. Et rursus: Auditam fac mihi mane misericordiam tuam, quia in te speravi. Speraverunt, et liberasti eos. Ab inimicis, a tentationibus, a tribulationibus.
41.5
Ad te clamaverunt. In tempore tribulationis. Et salvi facti sunt. In te speraverunt, et non sunt confusi. Speraverunt ut dares eis terram promissionis, et acceperunt. Novimus et legimus, quam multos patres nostros sperantes in se eruit Dominus. Eruit populum Israel de terra Aegypti: eruit tres pueros de camino: eruit Danielem de lacu leonum: eruit Susannam de falso crimine. Speraverunt, clamaverunt, et salvi facti sunt. Et illi peccatores et puri homines fuerunt.
41.6
Ego autem sum vermis et non homo. Ego autem( Ex Augustino) non jam ex persona Adam loquens, sed ego proprie Jesus Christus, sine semine incarnatus, sum vermis, quia mortalis, quia de carne natus, quia sine coitu, et sine semine generatus. Non homo, subaudis tantum, sed Deus, ut essem in homine ultra homines. Ego talis, sine semine, sine peccato, factus sum Opprobrium hominum et abjectio plebis. Ecce, tot patres speraverunt et clamaverunt, et continuo liberati et salvati sunt. Ipsi tamen( ut dixi) puri homines erant, et peccatores. Dominus autem flagellabatur, colaphis caedebatur, sputis deturpabatur, spinis coronabatur, levabatur in lignum, clamabat, Deus, Deus meus, quare me dereliquisti? et nemo subveniebat. Quare hoc? Nunquid ea virtute, qua Deus erat, liberare se non poterat? Poterat plane, sed nolebat. Volebat mori, volebat nos redimere, volebat nos exemplo suo informare: ut vel sic dignaretur humana superbia humilitatem Dei imitari: quia cum in forma Dei esset, humiliavit semetipsum factus obediens non 96 usque ad mortem aliquam vulgarem et communem: sed ad mortem crucis ignominiosissimam simul et crudelissimam. Propter hoc Deus homo voluit fieri opprobrium hominum, et abjectio plebis. Opprobrium hominum, propter crucem: abjectio plebis, quia abjecerunt eum, et petierunt Barrabam, qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium, missus in carcerem. Petierunt autem sibi donari homicidam: auctorem vero vitae crucifigentes abjecerunt. Factus est igitur abjectio plebis Judaicae. Sed jam audiamus in psalmo, quanta passus sit Christus.
41.7
Omnes videntes me, deriserunt me: locuti sunt labiis, et moverunt caput. Omnes, subaudis, illi qui venerant ad videndum, ad crucifigendum, habuerunt me derisui in corde suo: et labiis locuti sunt derisoria verba: ut est illud, Ave rabi. Et moverunt caput, dicentes, Vah, qui destruis Templum Dei, et in tribus diebus reaedificas. Huic prophetiae concordat Evangelista, ubi ait, Et praetereuntes illudebant( Ibidem). Et moventes capita sua locuti sunt labiis haec:
41.8
Speravit in Domino, eripiat eum. Hinc Evangelista ait, Confidit in Deum, liberet eum si vult. Salvum faciat eum, liberando: quoniam vult eum. Sicut ipse dicit, haec ironice de Christo dicebant Judaei, et verum tamen dicebant:
41.9
Quoniam tu es qui extraxisti me de ventre. Non solum( Ex Augustino) de illo ventre Virginali( nam omnibus hominibus lex ista nascendi est, ut de ventre extrahantur), sed etiam de ventre Judaicae gentis, cujus tenebris obtegitur, et nondum in lucem Christi natus est, quisquis in carnali observatione sabbati et circumcisione caeterorumque talium salutem ponit. Spes mea ab uberibus matris meae. Spes mea Deus, non ex quo uberibus Virginis lactari caepi( nam et ante quoque), sed ab uberibus Synagogae, sicut de ventre dixi extraxisti me, ne carnalem consuetudinem sugerem.
41.10
In te confirmatus sum ex utero. Ipse est( Ex Augustino), uterus Synagogae, qui me non pertulit, sed jactavit me. Non autem cecidi, quia constituisti me. De ventre matris meae, Deus meus es tu. Non effecit uterus matris meae, ut tanquam parvulus oblitus essem tui. Et ideo:
41.11
Ne discesseris a me: Quia semper mecum eris. Et oportet: Quoniam tribulatio proxima est. Unde in Evangelio, Surgite, eamus: Ecce appropinquabit qui me tradet. Et non est qui adjuvet. Neque Angelus, neque homo, nisi tu solus.
41.12
Circumdederunt me vituli multi. Judaei pingues, luxuriantes, indomitae cervicis. Tauri pingues obsederunt me. Anna et Caiphas caeterique majores. Tauri quidem, quia superbi: Pingues autem, quia malitia pleni erant.
41.13
Aperuerunt super me os suum. Palam et alta voce blasphemantes. Sicut leo rapiens et rugiens. Sicut leo rapit praedam, ita ipsi ex malitia et crudelitate rapuerunt me ad passionem, rugientes atque irrationabili fremitu, et clamore sonantes, Tolle tolle, Crucifige eum. Reus est mortis.
41.14
Sicut aqua effusus sum, et dispersa sunt 97 omnia ossa mea. Aqua effusa pedibus labentibus homines in se multotiens cadere facit. Effusus sum sicut aqua, scilicet ad lapsum et ruinam eorum. Ossa Christi Apostoli sunt, quibus corpus ejus, quod est Ecclesia, sustinetur, et roboratur. Haec autem dispersa sunt, quia relicto eo, omnes fugerunt: sicut scriptum est, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Aliter, aqua quae funditur, aut abluit, aut rigat. Effusus est Christus, sicut aqua. Abluti sunt sordentes, rigati sunt sitientes. Ossa dispersa Apostoli sunt, missi ad praedicationem. Factum est cor meum tanquam cera liquescens in medio ventris mei. Pro mortis dolore hoc intelligi potest, quia dixit, Tristis est anima mea usque ad mortem: atque prae angustia factus est sudor illius tanquam guttae sanguinis decurrentis usque in terram: ita ut necesse fuerit eum ab Angelo caelitus misso confortari. Accessit enim( ait Evangelista) Angelus de caelo, confortans eum. Vel cor meum, idest( Ex Augustino), sapientia mea, quae in sanctis libris de me conscripta est, et tanquam dura et clausa non intelligebatur. Postquam ignis meae passionis accessit, tanquam liquefacta manifestata est, et excepta in memoria Ecclesiae meae. Inde et velum Templi scissum est, postquam Christus exspiravit, quia quod velabatur, revelatum est. Aruit tanquam testa virtus mea, et lingua mea adhaesit faucibus meis: et in pulverem mortis deduxisti me. Aruit, quia se mortuum et sine vigore ostendit, neque seipsum, qui aliis auxiliari solebat, defendit. Lingua quoque adhaesit faucibus ejus, quia sicut ovis ad occisionem ductus est, et non aperuit os suum. Et in pulverem mortis ductus est, videlicet in locum sepulturae. Vel tanquam testa aruit virtus ejus, quia quod in ipso erat debile, infirmius factum est ex tribulatione. Et quomodo testa ante ignem mollis est, et post ignem fortis: sic Domini virtus ante passionem contemnebatur, post passionem honorificabatur: et qui prius mortalis et corruptibilis erat, postea factus est immortalis et incorruptibilis. Et quomodo lingua in nobis non valet nisi ad loquendum, sic praedicatores suos, linguam suam dixit adhaesisse faucibus suis, idest duobus Testamentis, ut de interioribus caperent sapientiam. In pulverem quoque mortis dicit se deductum, qui pulvis significat impios et sceleratos, quos projicit ventus tentationis a facie terrae, idest, a fide Ecclesiae. Nec mirum si haec passus sum, quae praedixi.
41.15
Quoniam circumdederunt me canes multi. Idest, Judaei, latrantes contra veritatem. Concilium malignantium obsedit me. Scilicet principum, Scribarum et Pharisaeorum, qui consilium fecerunt in unum, ut Jesum dolo tenerent et occiderent. Unde et subditur, Foderunt, id est, clavis confixerunt, manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea. Extendendo me in cruce quasi dinumerabilia ea esse ostenderunt.
41.16
Ipsi vero consideraverunt, et inspexerunt me. Idem ipsi, et non mutati ab iniquitatis proposito, considerabant, et considerando apud semetipsos inquirebant quis essem. Et nihil in me inspexerunt, nisi purum hominem. 98
41.17
Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. Quod vestimenta diviserunt, suam discordiam et errorem, regnique divisionem significaverunt. Quod vero inconsutilem et meliorem non diviserunt, Ecclesiae concordiam figuraverunt, quae macula caret et ruga. Vel vestimenta divisa Scripturas, et caetera sacramenta significant, quae per haereses dividi potuerunt. Sed erat ibi tunica supertexta, quam nemo divisit. Quae est( Ex Augustino) ista tunica, nisi caritas, nisi unitas, supertexta de caelo a Patre, a Spiritu sancto, quam nemo potest dividere? Sacramenta sibi haeretici dividere potuerunt, caritatem non diviserunt: et quia dividere non potuerunt, recesserunt: illa autem manet integra. Sorte obvenit quibusdam. Qui habet hanc, securus est. Nemo illum movet de Ecclesia catholica. Et si foris illa incipiat habere, intromittitur: quomodo ramus olivae a columba, quam cum emisisset Noe, reversam gaudens, in arcam rursus intromisit.
41.18
Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me. Non in fine seculi( Ex eodem), sicut caeteros, quos judicaturus in sede majestatis tuae venies: sed statim resuscita me. Quod factum est: die enim tertia solutis inferni doloribus, victoque diabolo, resurrexit. Nam si usque ad generatem resurrectionem distulisset, tota nostra spes decidisset. Ad defensionem meam conspice. Nequid mihi noceat. Attende in his verbis humilitatem et patientiam Christi. Haec enim omnia propter te et patitur, et loquitur. Vide ergo quomodo totum auxilium suum et defensionem suam non in se, sed in Patre constituit, cum ipse sit Dei virtus, et Dei sapientia. Vult te informare suo exemplo, ut cum positus fueris in tribulationibus sive tentationibus, humiliter et patienter sustineas, et divinum auxilium postules dicens, Tu autem, Domine, ne elongaveris auxilium tuum a me: ad defensionem meam conspice. Unde et subditur,
41.19
Erue a framea Deus animam meam: et de manu canis unicam meam. Frameam vult intelligere mortem: quia framea gladius est, et gladio interficiuntur homines. Et ne intelligeremus mortem carnis, ideo non ait, Erue corpus meum, sed, Erue animam meam. Magis enim debemus orare pro vita animae in aeternum victurae, quam pro vita corporis in terra putrescentis. Per unicam suam, designat Ecclesiam. Per canem, Judaicum populum latrantem, discordantem, mordentem, irascentem. De cujus manu, idest, potestate, eam postulat liberari. Quisquis litigat, discordat, mordet, irascitur, canis est. Hinc etiam dicitur, Circumdederunt me canes multi, concilium malignantium obsedit me. Talium noli quaerere societatem, ne ab eis tandem sis morsus et laceratus: sed ora Deum, ut ab eis te eruat.
41.20
Salva me ex ore leonis, et a cornibus unicornium humilitatem meam. Leo significat diabolum, de quo dicit Apostolus, Adversarius vester diabolus, tanquam leo rugiens circuit, quaerens quem devoret. Cui resistite fortes in fide. Qui cum occulte insidiatur, draco est: cum aperte saevit, leo. Quia ergo ad apertam saevitiam ad occidendum Christum frenduerat, 99 recte dictum est, Salve me ex ore leonis. Unicornes autem dicit superbos. Ideo subjecit, Humilitatem meam. A cornibus( inquit) unicornium, idest, a sublimitate superborum, se singulariter erigentium, consortesque non ferentium salvam fac humilitatem meam. In illis quidem latebat invisibilis leo. Per illos a parte fremebat, a parte saeviebat. Rapiebat praedam, Dominicam lacerando carnem. Audivimus quae passus est Christus, et quid oravit: attendamus modo quare passus est. Audi fructum.
41.21
Narrabo nomen tuum fratribus meis, in medio Ecclesiae laudabo te. Qui sunt isti fratres, nisi invicem diligentes Discipuli? Illis dictum est a Domino: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Hos designat in Evangelio ipse Dominus, quando dictum est ei, Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quaerentes te. At ipse respondens dicenti sibi ait, Quae est mater mea, et qui sunt fratres mei? Et extendit manum suam in Discipulos, dicens, Ecce mater mea, et fratres mei. Quicunque( inquit) fecerit voluntatem Patris mei, qui in caelis est, ipse meus frater, et soror, et mater est. Et mater mea, et fratres mei, hi sunt qui verbum Dei audiunt, et faciunt. Bene autem ait, In medio Ecclesiae laudabo te: quia non occulte, sed palam venit Christus Patrem suum praedicare. Ait enim, Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in synagoga, et in templo quo omnes Judaei conveniunt: et in occulto locutus sum nihil. Et alibi idem Servator ait: Quod dico vobis in tenebris, dicite in lumine: et quod in aure auditis, praedicate super tecta. Quoniam quae in tenebris dixistis, in lumine dicentur: et quod in aure locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis, idest, palam et coram omnibus. Narrat nomen ut cognoscatur: praedicat laudem, ut ametur: quatenus per fidem et dilectionem a fratribus spiritualibus intra Ecclesiam colatur Deus.
41.22
Deinde ad ipsius laudem nos invitat, cum subjungit: Qui timetis Dominum, laudate eum, universum semen Jacob glorificate eum. Timeat eum omne semen Israel. Tres ordines comprehendit hic, inchoantium, proficientium, perfectorum. Sed nonnulli qui peccatorum suorum magnitudine territi, divino judicio pavefacti, mala quae gesserunt, corrigunt: et plus timore poenae, quam amore justitiae ad Dominum redeunt: tales hic admonentur, ut Deum voce et moribus laudare studeant, quem prave vivendo antea blasphemabant. Et sunt nonnulli ad altiora promoti, qui jam student se spiritualibus studiis exercere, bonis operibus desudare, concupiscentias carnis rigore spiritus reprimere, vitia virtutibus supplantare. Ipsi sunt semen Jacob, qui supplantator dicitur. Hi Dominum de suis profectibus glorificare jubentur, ut videlicet tanto plus proficiant, quanto non in seipsis, sed in Domino gloriantur. Et sunt plerique, qui jam culmen perfectionis obtinent, qui ea quae retro sunt, penitus obliviscentes, mentis oculos in aspectum veri luminis intentos habent: cuncta terrena transcendunt, animo solis caelestibus commorantur, carnalia in se desideria exstinguunt, mundo mortui Deo vivunt. Hi 100 sunt spiritualiter semen Israel, qui videns Deum, interpretatur: qui carnis et animae inquinamenta fugiunt, ut Deum videre mereantur. Hi admonentur, ipsum quem amant, indesinenter timere: non servili timore, quo peccatores timent Deum, ne puniantur: sed timore casto, quo perfecti Deum timent ne deserantur.
41.23
Quare autem timendus et glorificandus sit Dominus, ostenditur, cum subinfertur: Quoniam non sprevit, neque despexit deprecationem pauperis. Non sprevit, ut repelleretur, neque despexit, ut vilipenderetur, deprecationem pauperis, idest humilis. Nec avertit faciem suam a me, et cum clamarem ad eum, exaudivit me. O mira omnipotentis Dei clementia! venit aliquis pauper ad divitem, potentem deprecatur humiliter, clamat pro necessitate, postulat adjutorium, aut petit subsidium. Quid facit dives superbus? Despicit humilem personam, avertit faciem suam, non dignatur attendere, fastidit audire. Quod superbus homo contemnit humilis Deus suscipit. Excelsus enim Dominus humilia respicit, pauperes misericorditer attendit, pie exaudit. Dicatur ergo merito quod subditur:
41.24
Apud te laus mea in Ecclesia magna, vota mea reddam in conspectu timentium eum. Parva erat Ecclesia, cum in una gente tantum, idest, in Judaea notus erat Deus, Modo magna est, quia toto terrarum orbe diffusa: in ea quotidie laudes Deo referuntur, vota et sacrificia persolvuntur: non in abscondito, propter timorem persequentium: sed in manifesto, in conspectu credentium. Unde et subditur:
41.25
Edent pauperes et saturabuntur, et laudabunt Dominum qui requirunt eum: vivent corda eorum in saeculum saeculi. Qui jejuni erant pabulo veritatis: qui esuriebant et sitiebant justitiam, modo pascuntur divinis Scripturis: reficiuntur caelestibus sacramentis: laudant, qui requirunt eum: nam laus est Domini, eructatio saturitatis illius. Inde vivunt corda eorum in aeternum, quia cibus ille cordis et animae est, de quo scriptum est, Qui manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam: quoniam ipsi saturabuntur. Non enim in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Quod autem Ecclesia magna sit, ostenditur ex verbis quae sequuntur. Dicitur enim,
41.26
Reminiscentur et convertentur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu ejus universae familiae gentium. In eo quod ait, Universi fines terrae, et, Universae familiae gentium, insinuat in omni parte mundi, et in omni gente coli et adorari Dominum. Praevidebat vir sanctus futurum, quod nos modo videmus adimpletum. Reminiscuntur enim Deum, cnjus obliti erant: et convertuntur ad eum, a quo aversi erant, cum terrena appeterent, et aeterna non intelligerent, et servirent creaturae potius quam Creatori, qui est benedictus in saecula. Et adorant eum qui idola adorare consueverant.
41.27
Quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitur gentium. Expulsus est diabolus, recuperavit haereditatem suam Christus: regit populum suum spiritualiter, possidet eum tanquam 101 regnum suum, dominabitur in gentibus potestate perpetua. Et quia dixerat, familias gentium Dominum adorare, adjunxit de potestatibus, dicens,
41.28
Manducaverunt et adoraverunt omnes pingues terrae. Qui sunt pingues terrae, nisi divites et abundantes in saeculo? Gustaverunt et probaverunt, quoniam suavis est Dominus; et ideo adoraverunt. Quod autem ait, universos fines terrae, et universas familias gentium, et omnes pingues terrae converti et adorare Dominum: non sic intelligendum est, ut nullus remaneat in terrae terminis, sive in familiis, sive in principibus, qui Deum non colat: sed in omni parte terrarum, ab omni genere familiarum, ab omni genere potestatum accipiendum est credi et adorare Deum. Nam quod multi debeant reprobari, ostenditur, cum subinfertur: In conspectu ejus cadent omnes qui descendunt in terram. In terram descendere, est statum mentis ad terrena concupiscenda inflectere. Sed, sicut dicit Apostolus, Uniuscujusque opus quale fuerit, ignis probabit. Deus manifeste veniet, vivos et mortuos judicaturus. Ibi cadent reprobi in infernum, ibi resurgent electi ad caelum. Audituri sunt illi, Ite, maledicti in ignem aeternum. Audituri sunt isti, Percipite regnum vobis praeparatum. Unde et subditur:
41.29
Et anima mea illi vivet, et semen meum serviet ipsi. Illi jam vivere incipiunt, qui cum Apostolo dicunt, Nostra autem conversatio in caelis est. Hinc ipse ait, Vivo ego, jam non ego: vivit vero in me Christus. Ideo sancti viri abnegant semetipsos, et quasi perdunt animas suas in hoc mundo, ut in vita aeterna custodiant eas. Semen autem eorum sunt ipsorum opera bona, sive hi qui per eos convertuntur et serviunt Deo. Semen suum misit Christus in terra, cum praecepit Apostolis Evangelium praedicare omni creaturae. Missa sunt pauca grana, et crevit messis multa. Annuntiaverunt enim, et locuti sunt, et multiplicati sunt super numerum. Quod cum vir sanctus praevidisset futurum, subjunxit:
41.30
Annuntiabitur Domino generatio ventura, et annuntiabunt coeli justitiam ejus populo qui nascetur, quem fecit Dominus. Generatio ventura, generatio est novi Testamenti, quae nos sumus: annuntiata Domino, idest, ad honorem Domini, ut ipsius haereditas maneamus. Hinc Apostolus ait, Vos estis genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Caelorum autem nomine Apostoli designati sunt, qui justitiam Dei annuntiaverunt populo nato ex fide, creato a Deo in operibus bonis. Si ergo annuntiati sumus Domino, credamus in ipsum, et illuminati per justitiam, qua sciamus declinare a malo et facere bonum; et nati in eo per gratiam, ut filii ejus esse mereamur, facti ab eo nova creatura: justum est ut in hac novitate vitae maneamus, et ser viamus Deo nostro in sanctitate et justitia coram ipso omnibus diebus vitae nostrae.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).