Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
Commentarius in LXXV psalmos
Psal 79.9
Choose a text
More by Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
—
7109 Coinlxp
79.1
PSALMUS XL.
79.1
Beatus qui intelligit super egenum et pauperem. Id est, super Christum. Super egenum et pauperem intelligere, est super humanitatem et infirmitatem Christi aliud altius cogitare. Hoc utique intelligendum est, quod Dominus et Redemtor noster, cum in forma Dei esset, semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo. Dives apud Patrem, pauper apud nos. Sed tamen paupertas ejus divitiae nostrae sunt: quomodo infirmitas ejus nostra fortitudo est: quomodo stultum ejus nostra sapientia est: quomodo mortalitas ejus nostra immortalitas est. Intelligere etiam oportet, quia paupertas et infirmitas nostri Salvatoris exemplum nobis tribuit humilitatis, patientiae, obedientiae, mansuetudinis, caritatis. Haec intelligere et cogitare, credere et imitari, vera beatitudo est. Et quasi quis quaereret, Quis fructus erit hujus intellectus? sequitur et dicit: In die mala liberabit eum Dominus. Id est, in die judicii, quando puniendi sunt mali, liberabit eum Dominus ab omni malo, ab omni poena, ab omni tribulatione et angustia hujus saeculi, atque a potestate et tormentis diaboli, et inferni: et transferet eum in libertatem gloriae filiorum Dei. Narrat et alia beneficia, quae Dominus largitur beato viro, qui intelligit, subdens:
79.2
Dominus conservet eum, et vivificet eum, et beatum faciat eum in terra, et non tradat eum in animam inimicorum ejus. Haec oratio promissio est. Conservat enim Dominus hunc intelligentem. Intra pericula et tentationes hujus laboriosae vitae non sinit eum perire. Non permittit tentari supra, quam ferre potest. Quicquid agat, quocunque se vertat, semper in custodia Dei est. Vivificat eum spiritu suo magis ac magis secundum interiorem hominem, ut quotidie justius et purius vivat in Deo. Et beatificat 191 eum non solum in caelo, sed etiam in terra, spirituales virtutes largiendo. Juxta quod scriptum est: Beati, qui sperant in te, Domine, et beati qui diligunt nomen tuum. Et beati pauperes spiritu. Beati mites, beati misericordes, beati pacifici, beati mundo corde, et caetera. Promittit nobis Dominus beatitudinem in futura vita: sed si diligenter attendimus, etiam in hac terra jam partem praemii possidemus. Pars utique magnae felicitatis est, seculum potuisse despicere, et omnipotenti Deo servire coepisse, evasisse vitiorum infelicissimum dominatum, liberum esse a misera servitute diaboli et peccati, vanarum rerum cupiditatibus non excruciari, sceleribus non immisceri, innocenter vivere, beatae castitati operam dare, gloriosae paupertatis sufficientiam possidere: nihil extra Deum quaerere, in ipsius amore et contemplatione suaviter requiescere. Pensemus quantum nobis Dominus pia vocatione contulerit, de quantis fraudibus, adulteriis, rapinis, perjuriis, sacrilegiis, immundiciis, vitiis et peccatis liberaverit: et tunc cognoscemus, quam verum sit, quod audimus in psalmo, quod dicitur: et beatum faciat eum in terra. Hunc autem intelligentem, etsi tradit aliquando Deus in manus inimicorum ejus, ut habeant potestatem occidendi corpus, nunquam tradit eum in animas, id est, in voluntates inimicorum: ut scilicet possint eum facere suis iniquis voluntatibus obedire. Unde sancti Martyres etiam in suis passionibus victores exliterunt, quia et si potuerunt corporaliter occidi, nunquam tamen animo potuerunt frangi. Illi vero qui occiderunt, victi sunt: quia quod voluerunt implere, minime potuerunt. Hinc est, quod in mortibus Martyrum non ploramus, sed cantamus, quia videlicet de triumpho exultamus. Nec annuntiamus mortes, sed natalicia: quia martyrio foeliciter renati, coeperunt beate vivere in gloria. Dicatur ergo recte, Et non tradet eum in animam inimicorum ejus. Sequitur aliud magnum donum.
79.3
Dominus opem ferat illi super lectum doloris ejus. Per lectum doloris, intelligitur caro nostra, quae dolet infirma. Quomodo aliquis jacet et requiescit in lecto suo, ita animus infirmus jacet et requiescit in carne sua. In carnalibus enim delectatur voluptatibus. Humana quippe natura eo ipso quod creata est in infirmitate, semper habet deficere, atque indesinenter ad deteriora labitur: nisi ope divinae gratiae sustententur. Portabat te( Ex Augustino) lectus, non portabas lectum. Paralyticus intus eras: Adest qui dicat tibi, Tolle grabatum tuum, et vade in domum tuam. Et quasi quaereretur, Quare ergo cum opem ferat nobis Deus, tanta mala patimur in hac vita, tantos labores, tantam inquietudinem carnis et seculi? convertit se ad Dominum: et tanquam consilium nobis medicinae exponens, adjunxit: Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Per stratum corpus cum mente vult intelligi. Universum dicit secundum omnes sensus, ut secundum carnem, et secundum mentem, tam interius, quam exterius intelligas hominem infirmatum. Lectus carnis infirmatur per famem, per sitim, per frigus, per calorem, per passionem, per dolorem, per corruptionem, 192 per mortalitatem, et innumeris aliis modis. Stratum mentis infirmatur per ignorantiam, per stultitiam, per hebetudinem, per timorem, per superbiam, per vanam gloriam, per invidiam, per iram, et modis aliis multis. Haec autem infirmitas poena est peccati. Quia homo noluit fortis esse in Deo, infirma est in seipso. Quia carne et spiritu delectatus est, carne et spiritu punitus est. Dicatur ergo, Universum stratum ejus versasti in infirmitate ejus. Propterea adhuc in hac infirmitate relinquitur, etiam si originale peccatum, propter quod punitus est, remittatur: ne iterum possit superbire, et culpam quam fecit, valeat oblivisci. Malus servus est: semper oportet teneri sub flagello. Sed jam flagellatus postulat misericordiam, postulat sanitatem, de superbia ad humilitatem redit. Confitetur peccatum suum, dicens:
79.4
Ego dixi, Deus, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Ego dixi, inquit. Non abscondi peccata mea, non tacui confessionem: sicut quidam tacuit, et ideo inveterata sunt ossa ejus. Quoniam qui malum, quod gessit, non aperit, eas etiam virtutes, quas habet, perdit. Verae humilitatis indicium est, culpam suam recognoscere, atque eamdem voce confessionis aperire. Ideo praecipit Dominus noster, ut peccata nostra sacerdotibus confiteamur: ut videlicet confitendo humiliemur, et per humilitatis meritum percipiamus remissionem peccatorum. Superbis enim resistit Deus, sed humilibus dat gratiam. Magnus est confessionis fructus. Dicit quidam poenitens in alio psalmo, Dixi, confitebor: et tu remisisti impietatem peccati mei. Attende quam velox est misericordia Dei homini confitenti. Nondum confitetur, sed deliberatum habet in corde suo ut confiteatur, ideo a peccato mundatur. Hoc significat, quod Dominus leprosis praecipit dicens: Ite, ostendite vos sacerdotibus. Et cum irent in via, sanati sunt. Publicanus quid ait? Deus propitius esto mihi peccatori. Descendit justificatus. O beata confessio! quanti per te mundantur, sanantur, justificantur? Igitur unusquisque nostrum dicat humiliter, dicat lachrymabiliter, dicat ex affectu, dicat ex corde: Ego dixi, Deus, miserere mei: sana animam meam, quia peccavi tibi. Quid est, Peccavi tibi? peccavi coram te, vel contra te. Quid est peccavi tibi? rationem tibi redditurus pro peccato. Talia dicunt amici confitendo. Audiamus quid dixerunt inimici errando.
79.5
Inimici mei dixerunt mala mihi. Haec verba proprie pertinent ad caput, Ac si dicat, Ego veni, mediator Dei et hominum. Sed inimici hoc non attendentes, et me hominem tantum non Deum esse credentes, dixerunt haec mala mihi, id est, de me: Quando morietur, et peribit nomen ejus? Optabant enim, ut moreretur, et nomen ejus deleretur de terra. Mortuus est Christus, et admirabile factum est nomen ejus. Granum frumenti cadens in terra mortuum est, et inde amplius multiplicatum. Sic etiam corpus Christi crescere consuevit in tribulatione. Dicebant inimici Judaei: Quando morietur? Quando poterimus eum occidere? Et sic peribit nomen ejus, id est, fama ejus. Facit etiam mentionem de traditore suo Juda, qui caput erat inimicorum, cum subjungit:
79.6
Et si ingrediebatur ut videret, vana loquebatur, 193 cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Ingrediebatur tamquam fraudulentus, tamquam explorator, tamquam insidiator: non ut imitaretur, sed ut videret quid posset reprehendere, quid accusare, quid calumniari. Cor ejus tractabat de morte Christi, et sic congregabat iniquitatem sibi. Melius enim erat ei, si natus non fuisset homo ille. Quod passum est caput, patiuntur et membra. Si me( inquit) persecuti sunt, et vos persequentur. Apostolus dicit, Propter subintroductos falsos fratres, qui subintroierunt explorare libertatem nostram. Hi sunt hypocritae, simulatores mali, adjungentes se ficta caritate, captantes omnes motus, omnia verba sanctorum, in omnibus laqueos inquirentes. Tales multi inveniuntur intra societatem fratrum, qui spiritualia studia relinquentes, torpentes otio, appetunt quotidie audire et videre et loqui vanitatem: totum diem expendunt in fabulis, in curiositate, in stultitia. Pravis etiam concupiscentiis atque illicitis cogitationibus animum subjugantes, corde congregant iniquitatem sibi, idest, ad detrimentum suum. Sibi congregaverunt, non mihi, quomodo Judas sibi, non Christo. Egrediebatur foras, et loquebatur in idipsum. Egrediebatur ad Judaeos, et loquebatur in idipsum, idest uno consilio, una conspiratione. De talibus dicit Apostolus: A nobis exierunt, sed non erant ex nobis. Sive intus sint, sive foris, semper hoc loquuntur, quod pertinet ad vanitatem, et semper congregant sibi iniquitatem et damnationem. Multi sunt intus corpore, et foris corde: sicut de quibusdam Israelitis dicitur, quia corde reversi sunt in Aegyptum. Et alibi dicit quidam in psalmo: Et cor meum dereliquit me. Quisquis mente vagatur et inania cogitat, ipse foras egreditur. Si autem id quod inutile et vanum est, cor nostrum delectabiliter meditatur, idipsum et lingua nostra libenter loquitur. Vis scire de fratre, quale cor habet? Attende unde libentius loquatur. Ex abundantia enim cordis os loquitur. Et bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo de malo thesauro cordis sui profert mala. Custodiamus, fratres, introitum nostrum, maneamus intus, et magnam ex istis verbis attendamus aedificationem nostram. Prius dixit, Ingrediebatur, nec dixit, ut ageret, sed videret: jam notatur vagatio oculorum et curiositas, quod vitium vehementer solet nocere conversis. Audi aliud vitium: Vana loquebatur. Audi tertium: Cor ejus congregavit iniquitatem sibi. Perversae cogitationes separant a Deo. Haec tria studia sunt otiosorum in claustro: vagatio oculorum, superfluitas verborum, perversitas cogitati num. Haec tria vitia ejiciunt fratrem de claustro. Ad hoc autem foras libenter egreditur, ut vanitatem quam in corde gestat, extra licentius videat et loquatur. Egressus Judas loquntus est ad Judaeos. Sed quid illi? Adversum me susurrabant omnes inimici mei: adversum me cogitabant mala mihi. Quae adversa mihi erant et nociva, secretis consiliis et cogitationibus exquirebant. Timebant enim, ne forte tumultus fieret in populo. Sciendum autem est, quia susurrare magnum peccatum est. Hinc per quemdam sapientem dicitur: Susurro et bilinguis maledictus: 194 multos enim turbavit pacem habentes.
79.7
Verbum iniquum constituerunt adversum me. Constituerunt enim, ut adversus Jesum falsum diceretur testimonium. Verbum etiam iniquum fuit, quando dixerunt. Crucifigatur. Et, Reus est mortis. Ipsi de me ita fecerunt. Sed, Numquid qui dormit non adjiciet ut resurgat? Ille qui tam facile potest resurgere a morte, quam facile potest dormiens excitari a somno, numquid non adjiciet morti suae ut resurgat? Numquid non resurget ille, qui ait, Potestatem habeo ponendi animam meam, et iterum sumendi eam? Et Adam dormivit( Ex Augustino), quando de latere ejus Eva formata est. Adam in figura Christi, Eva in figura Ecclesiae. Dum dormisset Christus in cruce, de latere ejus sacramenta Ecclesiae fluxerunt. Et unde dormivit? Ex illo qui ingressus est ut videret.
79.8
Etenim homo pacis meae, in quo speravi, qui edebat panes meos, magnificavit super me supplantationem. Non fuit mirum, si inimici mei cogitabant adversum me mala mihi: quia et homo pacis meae, idest, Judas, cum quo pacem habebam, et qui se pacificum simulabat: in quo speravi, quantum ad aestimationem hominum. Putabant enim quod ei multum crederem, et in eo multum confiderem, qui edebat panes meos, ides, cui ego intinctum panem porrexi: vel panes meos spirituales edebat, quia quotidie praedicationem meam audiebat. Majorem supplantationem super me magnificavit, quam alii: quia etiam osculo tradidit. Nolite aestimare, fratres, ut illi qui ad conversationem veniunt, et habitum sanctae religionis assumunt, omnes sint sancti, omnes sint religiosi. Et Judas inter Apostolos Apostolus erat: sperabatur quod sanctus esset: et ipse fur erat et latro Sed quomodo eum Christus patienter sustinuit, ita si nos aliquos habemus simulatores, qui sedeant ad mensam nostram, qui sint nobis conjuncti: in osculo pacis aequanimiter exemplo Domini nostri tolerandi sunt: quia qui malum non tolerat, ipse per impatientiam suam sibi testis est, quia bonus non est. Quod si aliquis talis patienter a nobis toleratur: illi quidem detrimentum magnum est, nobis autem propter virtutem patientiae magna merces a Domino reddetur. Scire autem debemus quia sicut laudabile valde est, et ad magnam perfectionem pertinet bonum esse inter malos: ita econtrario valde detestabile est, et ad magnam perversitatem pertinet malum esse inter bonos. O quam gloriosum est et acceptabile Deo, si intra multos superbos unus est humilis, intra multos iracundos unus est mitis, intra multos luxuriosos unus est castus, intra multos inordinatos unus est religiosus! Ita nimis turpe est, et vehementer Deo displicet, cum intra multos humiles unus est superbus, intra multos castos unus est immundus, intra multos mansuetos unus est iracundus, intra multos religiosos unus est perversus. Tolerandus est, quia Dominus praecepit: sed ipse iram Dei non effugiet. Et sicut bonus pro sua laudabili perfectione majorem quam caeteri homines recipiet a Domino retributionem: ita et cum Juda traditore majorem recepturus est damnationem. Magnificavit enim super Christum 195 supplantationem, quia membra ejus a bono proposito studuit perverso exemplo suo supplantare. Christus tamen non se modo vindicat, sed patienter tolerat et orat. In futuro tamen mala quae faciunt, nisi modo resipuerint, malis est redditurus. Et ideo dicit:
79.9
Tu autem, Domine, miserere mei, et resuscita me, et retribuam eis. Ut hoc sit misereri, ut me a morte resuscites: et retribuam eis in futuro. Omnes ante tribunal Christi astabimus, rationem reddituri, et recepturi secundum quod unusquisque gessit in corpore, sive bonum sive malum. Scio autem quia resuscitabit me. Et ponit caussam unde sciat, cum subjungit:
79.10
In hoc cognovi quoniam voluisti me: quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Quasi( Ex Augustino) me superato. Quia gavisi sunt Judaei, quando viderunt Christum crucifixum. Implesse se arbitrati sunt voluntatem nocendi, effecto fructu saevitiae. Viderunt Christum in cruce pendentem, moverunt caput, dicentes: Si Filius Dei es, descende de cruce. Non descendebat, qui poterat. Non impotentiam demonstrabat, sed patientiam docebat. Si enim haec illis dicentibus, de cruce descenderet, his quasi insultantibus cessisse videretur, et victus, opprobria tolerare non potuisse crederetur. Magis mansit in cruce illis insultantibus, fixus illis nutantibus. Ideo enim caput agitabant, quia capiti non haerebant. Docuit nos plane patientiam. Nam quod est fortius, fecit, qui noluit facere quod Judaei provocabant. Multo est enim potentius de sepulcro surgere, quam de cruce descendere. Quoniam non gaudebit inimicus meus super me. Gavisi sunt ergo, sed resurrexit Christus, glorificatus est Christus. Vident modo in nomine ejus converti genus humanum: modo insultent, modo caput agitent, imo jam caput figant.
79.11
Me autem propter innocentiam suscepisti. Me flagellatum sine merito, occisum sine debito, propter innocentiam, propter integritatem, sine peccato, suscepisti sanandum, quemadmodum medicus aegrotum. Et confirmasti me, Dando immortalitatem et impassibilitatem. In conspectu tuo. In majestate et divinitate tua. In aeternum. Quia Christus resurgens ex mortuis jam non moritur, mors illi ultra non dominabitur. Ecce propter innocentiam Christus suscipitur, susceptus in aeternum confirmatur. Attendite, fratres, via ad Dominum innocentia est. Hinc alio psalmo quaesitum est. Quis ascendet in montem Domini? Et continuo adjunctum est: Innocens manibus et mundo corde. Ille innocens est, qui nec sibi nocet, nec alteri. Attendamus igitur caput nostrum in infirmitate nostra positum. Beatus enim qui intelligit super egenum et pauperem: et discamus in illo virtutem innocentiae, qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem judicanti se injuste. Tamquam ovis ad occisionem ductus est, et sicut agnus coram tondente se, non aperuit os suum. Recte ergo ait, Me autem propter innocentiam suscepisti, et ideo merito confirmatus est in aeternum. Hoc fecit, hoc docuit, hanc ejus innocentiam prout possumus, 196 imitemur: ut non regnet in nobis peccatum, ut cum capite nostro suscipi a Deo Patre et confirmari mereamur in aeternum. Et ne ingrati simus, agamus ei gratias pro tantis suis beneficiis, et toto corde, tota devotione dicamus quod subditur: Benedictus Dominus Deus Israel. Inde sit benedictus et laudatus, tamquam dominator, creator Israel, idest videntium eum per fidem, et credentium videre eum per speciem: qui intelligunt Filium ejus Deum esse et hominem. Et ista benedictio incipiat ab hoc saeculo, et duret usque in saeculum subsecutivum. Fiat, fiat. Hic habetur in Hebraeo, Amen, amen. Quae verbi replicatio indissolubilem significat confirmationem. Qua verbi repetitione ipse Dominus usus est in Evangelio, ubi ait: Amen, amen dico vobis: ad confirmandam videlicet sententiam suam. In quo donat nobis intelligere, quia quod sic veritas duplicat, constanter affirmat.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).