Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus (Rufinus Aquileiensis?)
Commentarius in LXXV psalmos
Psal 80.1
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
7109 Coinlxp
80.1
TITULUS PSALMI XLI.
80.1
Iste psalmus intitulatur hoc modo, In finem, intellectus filiis Chore. Sic est titulus in psalmo, quomodo clavis in domo. Sicut enim per clavem reseratur domus, ut interiora videantur: ita per titulum aperitur psalmus, ut spiritualia quae intus sunt, intelligantur. Magni sacramenti( Ex Augustino) res est ut Christiani appellentur filii Chore. Dicti sunt enim Christiani filii Crucifixi. Per Chore autem accipitur Christus, quia Chore interpretatur calvaria: et in loco Calvariae crucifixus est Christus. Locus vero ille, sicut quidam dicunt, ideo calvaria appellatus est, quia rei solebant ibi decalvari et decapitari. Igitur intellectus isto quem sequentis psalmi voces nobis generant, attribuitur filiis Chore, id est, filiis crucis: directis in finem, id est ad summam beatitudinem pervenire desiderantibus. Materia justus est secundum utramque vim animae. Vel materia potest dici desiderium summi boni. In prima parte ostenuitur justus secundum vim superiorem animae Deum desiderare, coelestia sola appetere, adversitates hujus vitae non timere. In secunda parte per illam vim superiorem animalitatem confortare, quae cito movetur a tribulatione. Vox est perfectorum se in hoc psalmo spe futurae beatitudinis consolantium, et tribulationem hujus vitae patienter tolerantium. Attendunt enim, non esse condignas passiones hujus temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis. Horum intentio est nos hortari, ut in tribulationibus positi, exemplo suo nos ipsos consolemur, atque in pressura spe futurae remunerationis non deliciamus. Desiderium suum in principio psalmi, qui in finem tendere desiderant, sic exponunt: Vox perfectorum:

Intertext edge

Open linked passage

Note