Auctor incertus (Walafridus Strabo?)
Vita S. Leodegarii
Leod 19.2
Choose a text
More by Auctor incertus (Walafridus Strabo?)
—
9009 Visle3
19.1
XIX. Ultima sancti martyris passio ac viciorta.
19.1
Vers. 729. Per quem te meruit mundus cognoscere verum Auctorem, cuncto sublato errore vetusto. Error abit vanus, caedunt figmenta deorum; Gratia promta redit, venit cultura fidelis, Orbis ubique colit, tellus quoque, pontus et astra: Te pecudes, volucres, pisces qui flumina tranant, Factorem verum testantur cuncta creasse. Da veniam cunctis miserans, et parce inimicis Omnibus atque istis, veri quia nescia corda Gestant, saeva etiam ponunt tormenta necemque. Haec propter, claris conspectibus, alme Redemtor, Credo tuis me praesentari, et carpere vitam Perpetuam hanc: animum placidis nunc accipe palmis.» Armiger, his dictis, stricto caput abstulit ense: Infaustis manibus sacrato sanguine terram Perfudit. Victor clarum sic aethera scandit. Continuo Dominus miracula magna peregit; Ut Psalmista canit:« cuncti nunc cernite vultu. Ecce suum Dominus sanctum magno ornat honore.» Et, capite abscisso, superabat corpus in altum Erectum, ut fertur, spatioso tempore, quantum Unius horae metam sol scandit in axe. Vividus ardor erat membris, calor ossa tenebat: Impatiens homicida suis nam calcibus illum Percussit, citius terra quo membra jacerent.-- Ensifer infelix, roseo maculate cruore Martyris, et sacrum corpus qui calce petisti, Nec licuit has te poenas impune tulisse, Sed mox multiplici constrictus peste teneris Daemonis, ac mediis flammis injectus anhelas.-- Fugit ab ore cinis, donec properavit ad umbras. Conjugibus placuit, post haec clam membra sepulcris. Tradere, praedictis, una cum veste respersa Sanguine. Basilica conduntur membra sacrata In modica; juxta fuerunt quo circiter annis Binis, tecta solo latitantia mensibus et sex. Ista die, certis jam signis gesta, secunda Octoribus mensis, sollemnia credite vere. Ingenio exiguo quaedam jam portio facta est Florigerae vitae. Nunc libri terminus adsit Hujus, et alterius demum repetatur origo.
19.2
Vers. 768.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).