Auctor incertus
Acta S. Sebastiani
Seba 19.2
Choose a text
More by Auctor incertus
—
6997 Acsse
19.1
CAPUT XIX. SS. Sebastiani, Tiburtii, et aliorum praeclara facta in Urbe.
19.1
Remanserant autem cum venerabili Caio papa hi, Marcellianus et Marcus, simul quoque et pater eorum vir clarissimus Tranquillinus, item B. Sebastianus, et pulcherrimus juvenis, sed et mente pulchrior, S. Tiburtius, et Nicostratus ex primiscrinio cum fratre suo Castorio, et cum conjuge sua, Zoe nomine; item Claudius cum Victorino fratre suo et cum filio suo Symphoriano qui fuerat a morbo hydropis liberatus. Hi tantum, universis cum Chromatio proficiscentibus, cum Caio episcopo remanserunt: Marcum et Marcellianum diaconii honore sanctificavit, Tranquillinum vero patrem eorum, fecit presbyterum. S. Sebastianum autem, qui ad multorum profectum sub specie militiae latebat, defensorem Ecclesiae instituit, caeteros vero subdiaconos fecit.
19.2
Sed quia tutus nullus inveniro poterat locus ad latebram confovendam, morabantur omnes apud Castulum quemdam Christianum zetarium palatii: qui Castulus ibidem in palatio, in superiori loco et valde altissimo commanebat. Ideo autem haec apta mansio probabatur, quia et ipse Castulus cum suis omnibus christianissimus erat; et lex data de sacrificiis cum ubique sui fervore desaeviret, in illis qui palatio adhaerebant, quia nec suspicio de eis esse poterat, celabatur. Erant ergo, ut diximus, omnes hi morantes cum sancto papa Caio apud Castulum zetarium, in ipsis superioribus palatii, et die noctuque gemitibus ac fletibus, et jejuniis atque orationibus occupati, exorabant Dominum, ut digni haberentur tolerantia confessionis ejus, in numero sanctorum martyrum sociari.
19.3
Ascendebant autem ad eos occulte religiosi viri et religiosae feminae, et a Sanctis diversas sibi sanitatum gratias impetrabant. Corroboratos namque verae fidei firmitate et solidato fundamento virtutum, sanitatum gratia prosequebatur. Nam et caecorum oculi illuminabantur eorum precibus, et sanabantur infirmi, et ex obsessis corporibus daemones pellebantur.
19.4
Interea dum haec aguntur, transiens B. Tiburtius occurrit homini qui de alto lapsus, et caput et omnia membra quassaverat, ita ut de sola sepultura ejus agerent hi, quorum filius esse dignoscebatur. Tunc dicit eis flentibus: Permittite me praecantare ei, forsitan recuperabit sanitatem. Cumque omnes dedissent spatium, accessit juxta eum, et dicens supra vulnera ejus lente orationem Dominicam et symbolum, ita solidata sunt ossa ejus, et caput et omnia viscera, ut quasi nihil ei evenisset, ita factus sit incolumis.
19.5
Haec itaque cum fecisset coepit ire. Tenebant autem illum parentes ejus dicentes: Veni et habe eum servum et omnia bona nostra tibi tradimus cum eo, quia ipsum unicum, quem habebamus, nobis jam mortuum reddi listi vivum. Dicit eis: Si ea quae vobis dixero feceritis, magni pendam mercedem sanitatis hujus. Dicunt ei parentes ejus: Nosmetipsos si servos habere digneris, contraire non possumus: quin immo et optamus, si ipse judicaveris dignum. Tunc apprehendens manus eorum, segregavit eos a turbis, et indicavit eis virtutem nominis Christi. Et videns animum eorum fixum fortiter in timore Domini, perduxit eos ad papam Caium et dixit: Venerabilis papa ac divinae legis antistes, ecce quos per me hodie lucratus est Christus, in quibus fides mea velat arbuscula novella, primum prorupit in fructum. Tunc S. Caius episcopus baptizavit eos, hoc est, juvenem cum parentibus suis, Deo gratias referentes.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).