Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Search
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Auctor incertus
Additamentum ad acta S. Henrici
Henr 1.3.2
Choose a text More by Auctor incertus
Share
Study
Versions & appearance
Versions · Aa
Share
Study
Data
9826 Adadacs
1.3.1
Predicti et sepe dicendi fideles Christi unanimes habitabant in regno, quibus erat cor unum et anima una, et erant duo non tam in carne una quam in uno spiritu. Erat etiam eisdem idem velle et idem nolle, adeo ut quicquid alteruter inchoasset, alter hoc ipsum sagaciter consummare satageret; par enim voluntas erat eis ad omne quod erat virtutis, quod pietatis, quod religionis. Quicquid acturus erat imperator, dilecte sue consilio committebat, et quicquid egerat, ejus conniventia confirmabat. Itaque cum se tam tenere mutuo diligerent et tamen virginalem continentiam conservarent, spiritalis eorum dilectio soli Deo cognita, sed hominibus pene incognita erat. Enimvero invidus omnium bonorum diabolus eorum castimoniam considerans, invidit et tabescebat, et sicut faber ferrarius prunas operi suo necessarias magis et magis solet succendere, sic ad libidinem eorum casta pectora sua suggestione Satanas satagebat inflammare. Cum autem hac arte nichil proficeret ille milleartifex, quos ad peccandum impellere non poterat, alia calliditate conabatur supplantare. Itaque permittente Deo, qui suos permittit probari temptationibus, non reprobari, beatos conjuges, sed virgines, hac arte molitus est infamare. Quadam die in ortu surgentis aurore, cum beata Cunegundis de thoro surgeret immaculato, ille callidissimus assumpta forma militis de cubiculo regine visus est exire; quem presentes imperatricis vernule cernentes et eum cum beata Cunegunde cubasse suspicantes, mirabantur, quia nunquam hujusmodi sermo de ea fuerat auditus; et omnes invicem super hoc facto musitabant, quibusdam super hac infamia condolentibus, aliis autem eam maligne rodentibus. Ille vero milleartifex non contentus hac sola vice, sequenti die, sed et tertia die, multo pluribus quam prima die cernentibus, de thalamo matrone pudicissime se simulabat exire, et miro modo presentibus videbatur quod eum agnoscerent, cum tamen quis esset ignorarent.
1.3.2
Exinde viri cum mulieribus, senes cum junioribus, pusilli cum majoribus imperatrici gloriose detrahebant; et facta est fabula omnibus, quibusdam quidem pro ea vehementer dolentibus propter varias virtutes ejus, quibusdam vero maligne detrahentibus; et a multis obprobrium sustinuit et contumeliam, quibus numquam ipsa intulerat molestiam. Erat autem cor ejus habens in Domino fiduciam, quia suam sciebat innocentiam. Previdit tamen sibi gravamen et laborem imminere, et licet haberet thesaurum bone conscientie, tamen a lacrimis se non poterat abstinere; cui boni quique, ut dictum est, condoluere, malivoli vero et maxime nefarie muliercule, quasi suas nequitias per eam obtectare, detrahebant ei dicentes: Ecce, quanta calliditate hactenus hac specie sanctimonie suam turpitudinem palliavit. His et hujusmodi contumeliis innocenti detrahentibus, aura sinistri rumoris aures imperatoris procul positi percelluit, cujus etiam cor in ipso contremuit, et tristis nimium inquit: Absit, inquam, absit hec iniquitas a conjuge mea dilectissima; siquidem nichil sinistrum de dilecta sibi suspicabatur, quia tam sobriam et tam pudicam feminam se numquam cognovisse fatebatur. Tandem aliis atque aliis eundem sermonem confirmantibus, ipse nimirum credulus, tactus est dolore cordis intrinsecus, et statuit in corde suo ut, quoadusque viveret, numquam ulterius eam videret. Interea negociis, pro quibus exierat, imperator bene dispositis, Babenberg est reversus in mente lugubri, et conjugem olim sibi dilectam more solito salutare neglexit. Itaque prudens imperatrix patenter intellexit, apud aures illius sese diffamatam esse; quapropter anima ejus turbata est valde, et vulnerata caritate dilectum suum, quamvis sine causa sibi offensum, ardenti desiderio videre desiderabat. Igitur captata opportunitate, accessit ad eum plena caritate et dilectione, quem etiam benignissime suscepit et affectuosissime salutavit. Ille vero eam non resalutare dignabatur, nec saltem respicere. At illa mitissima offensum sibi placare cupiens, dixit voce lacrimabili: Domine mi desiderantissime, cur mihi non loqueris? ut quid avertis faciem tuam a me? Ille demisso vultu respondit: Non oportet me super hac re respondere tibi; recurre ad conscientiam tuam, et invenies offensionis mee causam. At illa fiducialiter respondens ait: Conscientia mea munda est, et conscius meus in excelso, quia plane est testis mihi, quia facinus hoc pessimum, quod objicitur mihi, numquam perpetravi. Obsecro te, Domine mi rex, ut viriliter agere et patientiam in me digneris habere. Honor quidem totius imperii per me videtur imminutus, sed volente Deo quantocius per me reformabitur; quod qualiter fieri possit, si sit cum beneplacito vestro, breviter insinuo. His auditis, imperator aliquantulum mitigatus, tunc demum precepit eam residere et qualiter hec fieri possent edicere. Ad hec illa: Majestas, inquit, vestra, domine, principes universos tam episcopos quam laicos ad curtem regiam convenire jubeat, et presentibus omnibus causa de qua agitur ordine judiciario ventiletur, et quidquid ipsi suggesserint, salvo honore vestro fieri poterit. Spero autem de divina misericordia, quod eripiat nos luto fecis hujus et miseria. Cum hec verba prudentis imperatricis optime placerent in conspectu principis, ad ipsius imperium principes convenerunt in unum. Quibus cum imperatore sedentibus in judicio, intravit imperatrix imperterrita, et secus pedes olim dilecti sui resedit, nigra et formosa filia Jerusalem, nigra per infamiam, formosa per innocentiam, et per hoc revera filia Jerusalem, que semet ipsam, sed et causam suam, divine commendavit providentie. Tunc proloquens rex voce lacrimabili dixit principibus universis: O dilecti mei principes gloriosi, estimo plane, nequaquam nobilitatem vestram latere, quod per dies aliquot sustinui obprobrium, et operuit confusio faciem meam, propter quod potissimum vos convenire volui, quatinus ab imminentibus incommodis vestre prudentie consilio valeam absolvi. Nunc itaque a vestra dilectione requiro, cuinam sententie matrona debeat subjacere, que contempto conjuge legitimo alium ei superducere presumpserit. Obsecro ergo et obsecrando precipio, ut leges et decreta majorum recolentes, prout justitia dictaverit, sententiam proferatis. His auditis, tam principes quam omnis illa advocatio lacrimas fundebant uberrimas, imperatrici penam ut putabant passure compatientes, quam unimoda virtute preditam esse noverant; et ideo detrectantes in eam ferre sententiam, variis colloquiis tempus redimebant. Quod illa prudenter animadvertens et femineo pectori virilem inserens animum, surgens et stans in medio, prestitoque sibi silentio, sed et omnibus ei reverenter auscultantibus, eleganter allegabat dicens: O principes omni honore digni et mihi dilecti, jam dudum vobis complacuit universis, et dominum vel conjugem meum dilectum imperatoria dignitate sublimastis et me participem regni ejus esse voluistis, et tam Dei gratia quam vestra constitutione ceteris hominibus prestantiores esse videbamur. Quia igitur inter feminas prestantior esse videor, sed jam nunc de pessimo crimine incusor, necesse est ut per judicium durissimum, scilicet duodecim candentes vomeres, ab hac infamia me vobis presentibus expurgem. Sed enim serenitati vestre immensus refero gratias, quia mihi parcendo gravem in me ferre sententiam noluit vestra mansuetudo. His dictis, resedit. Porro presentes omnes, his auditis, ad invicem conferebant dicentes: Quod si perpetrati sceleris conscientia nostram stimularet dominam, nequaquam sibimet gravissimum hoc examen proponeret, immo etiam ab aliis propositum repulsaret. Interea vomeres vehementer igniti in unam delati sunt basilicam, in qua beata Cunegundis a duobus episcopis dignioribus sicut ovis ad victimam ducebatur, quam Christi confessor e vestigio sequebatur. Qui videns vomeres scintillas ignis vaporantes, in ira misericordie memor, memor etiam pristini amoris, dixit ad eam: Quiesce, domina mi amantissima, quiesce mihi desiderantissima, parve, queso, tibimet ipsi, et ne intres in judicium hoc, horribile etiam ad audiendum; credo enim te immunem esse ab omni crimine. Illa sereno vultu respondit ei: Quod si vobis mihi parcentibus ad presens evasero judicium, sed non evadam, quod hactenus innocens sustinui convicium. Quaprapter necesse est, ut hoc examine, licet sit terribile, me accelerem expurgare, ut his, qui hactenus mihi detrahebant, jam detur alia de Cunegunde loquendi materia. His dictis, fiducialiter accessit, et elevatis oculis in celum, dixit: Domine, adjutor et protector meus, ne derelinquas me; festina, Domine, ne tardaveris, sed in presenti tribulatione subveni ancille tue. Te, Domine, cujus oculis nuda et aperta sunt omnia, te, inquam, Domine, testem hodie invoco, quia nec hunc presentem Heinricum, nec quemquam virum alium carnali commercio cognovi. Quo audito, rex infremuit, et secretum suum celari cupiens, et ideo loquentis os oppilare satagens, atrociter compressit, ex quo linea copiosi sanguinis effluxit; quo viso, imperator subitanea ductus penitentia, flevit amare, et doluit super eam, sicut doleri solet in morte primogeniti. Erat enim fasciculus mirre dilecta sua sibi. Igitur ipse retrocedens exitum rei gemebundus expectavit.
1.3.3
Regem laudavit, per quem Satanam superavit. Itaque cum imperatrix inclita de objecto sibi crimine satis evidenter esset expurgata, imperator animum ejus blandiciis delinire gestiens, ipsius sacris pedibus provolutus, ait: Placare, domina mi, esto michi placabilis, et ne repellas me a gratia vel dilectione tua. Equidem, fateor, peccavi et insipienter egi in eo quod molestus fui tibi, nunc jam ago penitentiam. Adhereat lingua mea faucibus meis, si non tibi de cetero ego satisfecero, quoadusgue vixero. At illa columbine simplicitatis et mire patientie, immemor injurie, memor clementie, dilecto suo ait: Domine meus, non mea tibi sed Dei portus est optanda gratia: quam ut pleniter adipisci merearis, Deum time et mandata ejus observa; mea vero erga te vigere devotio nec desiit nec desinet aliquando. Enimvero visis virtutibus et signis his que fiebant ibi, collecta concio gaudens gaudebat in Domino. Siquidem tristicia imperatrici condolentium versa est in gaudium, et qui cum flente fleverant, jam gaudenti congaudebant. Igitur omnes voce unanimi gratiarum actiones omnium persolvebant dominatori, qui facit mirabiles res, qui pia dispensatione suos permittit temptari electos, ut quemadmodum aromata, quanto subtilius trita fuerint, tanto majorem reddunt fragrantiam, ita et electi tribulationibus probati Christi bonus odor sint Deo in omni loco. Revera vera est sententia, quam Dominus ait: Non potest civitas abscondi super montem posita, neque accendunt lucernam, et cetera. Sub modio posita fuit ardens illa lucerna. Hanc etenim nuptam prius omnes esse putabant, Denique corruptam per adulterium reputabant; Sed que virgineum florem servavit in evum, Judicio teste satis enituit manifeste. Quod pius Heinricus fuerit, quod virgo pudicus, Est manifestatum, licet haud fuerit sibi gratum. Pessima figmenta Satane sunt adnichilata. Femina dum fragilis Satana temptante probatur, Omnibus odibilis zabulus per eam reprobatur.

Intertext edge

Open linked passage

Note