Auctor incertus
Analecta de S. Herlembaldo
Herl 3.6
Choose a text
More by Auctor incertus
—
9988 Andeshe
3.1
CAPUT III. S. Herlembald caedes, Liprandi presbyteri mutilatio, Tetaldi in episcopatum intrusio.
3.1
Talibus apostolicae sedis judicii probata S. Herlembaldi integritas, non recusat, quominus acta sua( quanto amicus nullus ea scripsit) vel inimici calamo scripta, maligne explicata, proponantur; facile ab aequo lectore in meliorem accipienda partem. Arnulfum ergo audiamus, post verba de electo ad pontificatum Hildebrando, superius prolata num. 101, res anni 1073 sic prosequentem apud Puricellum pag. 296:« Dum Gothofredus Brebiae solius immoraretur praesidio, Atho, propria neglecta domo ac patria, Romae degebat, solius papae mancipatus obsequiis; cui Herlembaldus apud Mediolanum totis favebat viribus, diu noctuque laborans, datis etiam ac promissis muneribus. Insuper omne collegium Gothofredi flammis ac ferro persequebatur, interdum nibil intentatum juxta posse relinquens, praesertim cum nec regiae, nec suorum parium aliorumque multorum cederet voluntati, Romana tantum fretus atque contentus fiducia; ad hoc etiam prorumpens, ut Ambrosianae consecrationis»( sic ille schismaticam ordinationem vocat)« episcopos blasphemaret, asserens apostolice excommunicatos, quorum omne reprobat officium. Unde fuit quod sancto Pentecostes die»( cadebat ille in 19 Maii)« prohibuit in urbe baptisma.
3.2
« Postea vero,» id est anno 1074, quando Pascha celebrandum erat die 20 Aprilis,« chrisma sacrum( quod unus illorum, Dominicae coenae mysterio metropolitanae direxit ecclesiae, sicut mos est deficiente pontifice,) profusum humi coram omni populo calcibus conculcavit, suum producens in medium, a quo confectum vel unde, incognitum»« ac sic postposita Sabbati illius authentici apparatibus tradita praerogativa, sexta in Albis feria suum fecit celebrari baptisma,... unde contigit ut paschale gaudium suum nesciret lavacrum, ac multo post tempore plures catechumeni baptismi carerent gratia.» Quam recte in his omnibus et ex theologorum sententia processerit Herlembaldus probare contendit Puricellus, cap. 48. Crescebat interim clericorum contumacia tanto magis quanto rex Henricus diutius differebat apostolicae sedi in negotio Mediolanensi satisfacere, sicut promiserat; ob quam rem Gregorius denique se coactum vidit acriori remedio uti. Itaque« habita Romae,» sicut Arnulfus scribit,« synodo,» per quadragesimam anni 1075« in qua palam interdixit regi jus deinde habere aliquod in dandis episcopatibus, omnesque laicas ab investituris submovit personas; insuper, facto anathemate, cunctos regis damnavit consiliarios, idipsum regi comminatus, nisi in proximo huic cedat constituto.»
3.3
Sed nihil synodi reverentia Mediolanenses schismaticos movit quominus de suscipiendo Gothofredo, vel quemcunque alium rex jussisset, consilia agitarent. Quod profecto eis impune non fuit. Nam« transactis quatuor a memorato superiori incendio annis, propinquante sanctissimo Paschae festo, secunda videlicet hebdomadis authenticae feria( III Kalendas Aprilis), miseranda iterum civitas divinam persensit iracundiam, experta quam sit« horrendum incidere in manus Dei viventis.» Celebratis namque missarum solemniis, vergente jam sole, in urbis apparuit medio densae fumus caliginis, flante ventorum violentia nimia per aerem volitans. Siquidem plures velut fulmina faces, ab illo maximo et inexstinguibili erumpentes igneo globo, totam subito micuerunt per urbem ut quod civitatis residuum jam dictum illud evaserat incendium, totum fere flammis adureretur praesentibus....... Quid enim dici valet ulterius? quam quod ignis hic instar fuit alterius, hoc tamen crudelior, quod multo plures ac majores combussit ecclesias,...... quarum parietinae annis apparebunt ut reor plus mille.....»
3.4
His inter Monumenta Ambrosiana pag. 462 ex Arnulfo relatis, nunc ubi de Herlembaldo agit Puricellus, pag. 300, prosequitur coeptam narrationem his verbis:« Inter tot angustias tantasque, cum tota foret in urbe luctus omnis ordinis et aetatis utriusque sexus, solius Herlembaldi intrepidus perseverabat et inflexibilis animus. Siquidem instantibus Albis Paschatis baptismi»( Pascha autem tunc recurrebat 5 Aprilis)« satagebat, sicut praeterito fecerat anno, ignoto chrismate inchoare mysterium. Cumque cardinales ecclesiae, quorum intererat sacrare fontes. nollent contra solitum agere, astat illico Luitprandus quidam, presbyter nuncupatus, a progenitoribus vernula, qui jussu ac virtute illius ordinariorum usurpavit officium, venientes inconsulte baptizans.
3.5
« Et haec quidem violentia, recenti juncta incensae civitatis memoriae, quamplurimos offendit graviter cives, praecipue milites..... Unde factum est ut simul diebus aliquot extra urbem exeuntes, suam sibi jurarent, magna plebis cum parte, justitiam et S. Ambrosii honorem, ac dono regis accepturos sese pastorem. Cumque ingrederentur communiter urbem, Herlembaldus, ut semper consortis impatiens, astantibus sibi concionabatur more suo. Ut vero cohibere furorem ultra non valuit, facto cum suis impetu et clamore, festinanter arripit arma, vexillum, quod S. Petri dicebat, dextra gerens, et contra cives, dum parte surgunt ab omni, armatus prorupit in medium; quem in momento ac prima fronte belli tanta adversariorum oppressit incursio ut nihil memorabile posset ab illo fieri. Ubi vero circumventus est undique, illico crebris configitur ictibus, dictoque citius moriens corruit, comitatu ejus exiguo circumquaque disperso. Cujus cadaver exanime, prostratum humi, discerptis exuitur indumentis, nudatumque fustibus undique tunditur ac petris, ut qui vivens multis terrori fuerat, multorum subjaceret lusibus moriens; et cum gestaretur humandus, nulla illum exsequiarum est prosecuta devotio. Posthac Luitprandus presbyter»( qui cum Herlembaldo in hostem processerat crucem praeferens)« dum fugeret, auribus truncatur et naso, ut qui alienum praesumpsit officium, quod habere videbatur, amitteret. Eadem hora, post hoc insigne tropaeum, cives omnes triumphales personant hymnos, Deo et patrono suo Ambrosio, armati adeuntes ipsius ecclesiam. In crastinum vero simul cum clero laici, in litaniis et laudibus, ad sanctum denuo procedentes Ambrosium, reatus praeteritos confitentur alterutrum, absolutione vero a sacerdotibus, qui praesto aderant, celebrata, reversus est in pace populus universus ad propria.»
3.6
Si tamen pax aliqua potest esse impiis, per magis impios sacerdotes magis magisque ad schisma fovendum obligatis; unde ad porro secuta progredi se ait;« praedictis rebus, non plane compositis, sed involutis.» Quaenam autem porro secuta?« Saepe jam dicti Mediolanenses, inquit, pro petendo episcopo ultra montes Henrico regi legationem dirigunt, mandantes Herlembaldicae interfectionis triumphum. Quo cognito, laetatus est rex ille supra modum, quemcunque vellent se daturum promittens episcopum.» Et paulo post:« Interea legatis Mediolanensium ex clero et populo super re praefata regem adeuntibus, Tedaldus quidam, Mediolanensis Ecclesiae subdiaconus, capella militabat in regia. Cui rex, multa volvens ac revolvens consilia, proprio tandem indulgens arbitrio, Ambrosianum tradidit praesulatum, posthabita Gothofredi illius adhuc viventis investitura et unctione, Athonis quoque Romae tunc degentis electione. Quid plura? Susceptus est praesul ille a clero et populo..... cui etiam suffraganei, iidem ipsi, qui Gothofredum consecraverant, manus imponunt,» die 4 Februarii 1076( uti ostendi in Exegesi de episcopis Mediolanensibus), non obstante quod Gregorius papa, per datas VII Idus Septembris praegressi Tedaldo mandasset ut Romam veniret, electionis suae rationem redditurus, interim vero sacros ordines ne susciperet; VI quoque Idus Octobris scribens Vercellensi, Taurinensi, Astensi, Iporediensi, Laudensi et caeteris suffraganeis sanctae Mediolanensis Ecclesiae, significaverat quid Tedaldo scripserit; eisque praeceperat eum ad sacros ordines ne promoveant. Hic vero non se potest continere Arnulfus, quantumvis partis regiae studiosus, quin exclamet:« Res mira, et cunctis retro temporibus inaudita, ut urbis unius uno electo antistite, sacrato altero, uno eodemque tempore tertius erumpat!»
3.7
Falli hic Arnulfum vult Puricellum, dum ipso incendii secundi anno, et ante Tedaldi electionem atque ordinationem schismaticam, interfectum Herlembaldum dicit, atque id factum contendit paulo post Pascha anni 1076, id est mense Aprilis. Sed quomodo falli potuit is qui tunc, cum res agebatur, scribebat, et scribendi finem fecit anno post sequenti 1077? Me certe ad id dicendum non cogunt verba Andreae, dicentis, num. 80, quod martyrii palmam assecuto Arialdo, Deus,« decimo post anno Herlembaldum fidelem socium associavit in regno caelorum, in quo decimo anno ista scripta sunt ad laudem Dei ejusque famuli Arialdi.» Non, inquam, haec me movent: quia ibi video sollicitum Andream, ut in iis quae Arialdum spectant, inveniat denarium numerum; quem ut reperiret in annis utrique morti mediis, potuit incompletos eos sumere, primumque numerare ipsum quo caesus Arialdus est, licet jam media ex parte decursum, et sic decimus post, erit ipse quem statuit Arnulfus, quemque ei disputare nequeo, annus 1075. Biennio autem post, Henrico rege ad communionem ecclesiasticam recepto,« Mediolanensis populus, Theodaldi societate culpabilis,( divina prohibente lege communicare cum excommunicato,) missis domino papae legatis, solutionem imploravit. Cui legationi,» inquit Arnulfus,« etiam ipse interfui, de praeteritis satisfaciens, in futuro castigari promittens;» adeoque ea quae contra« sanctos Arialdum et Herlembaldum» acerbius scripserat correcturus, si denuo scribere eamdem historiam debuisset vel potuisset, nisi forte etiam tunc adhuc persistebat in priori opinione, quod illi, justum quidem, sed non juste fuerint prosecuti, modum et terminos suos cujusque ordini praefixos excedendo. Hanc certe opinionem retinebat, jam quadamtenus emendatus, cum scriberet apud Puricellum pag. 329:« Si quae sunt aliorum bene dicta vel acta, non improbamus, nec ullo modo dissentimus ab omnibus illis qui venales reprobant consecrationes et sacrorum incontinentias ordinum, ea tamen ratione ut a Paulo non discrepemus auctore; ait enim:« Omnia autem honeste et secundum ordinem fiant.»
3.8.1
Nihil contra hanc legem, ne ab Herlembaldo quidem peccatum censuit Andreas, cum« in defensione justitiae martyrio coronatum» pronuntiavit, num. 34; nihil etiam Gregorius papa, scribens« Wifredo Mediolani militi; quem,» post Herlembaldi caedem,« ad confortandos Christi milites animum et fortitudinem resumpsisse» intellexerat. Mentem autem suam manifestius luculentiusque declarat in epistola ad praefatum Liprandum. quam ex ejus nepote Landulfio a S. Paulo sic recitat Puricellus pag. 327:
3.8.2
« GREGORIUS episcopus, servus servorum Dei, LIPRANDO sacerdoti, salutem et apostolicam benedictionem.
3.8.3
« Si sanctorum memoriam veneramur, de quorum legimus morte et abscissione membrorum; si patientiam laudamus eorum, quos a Christi fide nec gladius nec ulla poena divisit; tu quoque, abscisso naso et auribus pro Christi nomine, laudabilior es, qui ad eam gratiam pertingere meruisti, quae ab omnibus desideranda est; qua a sanctis( si perseveraveris in finem) non discrepas. Integritas quidem corporis tui diminuta est; sed interior homo, qui renovatur de die in diem, magnum sanctitatis suscipit incrementum: forma visibilis turpior, sed imago Dei, quae est forma justitiae, facta est in diminutione jucundior, in turpitudine pulchrior; unde in Canticis canticorum gloriatur Ecclesia, dicens:« Nigra sum, sed formosa, filiae Jerusalem.» Quod si interior species nihil passa est detrimenti iis abscissionibus, non est abscissum a te sacerdotale officium, quod proprium est sanctitatis; et non tam consideratur in integritate membrorum quam in integritate virtutum. Unde imperator Constantinus Hierosolymitani episcopi cujusdam oculum»« pro Christi nomine erutum saepe osculabatur; et exemplo Patrum atque documento majorum didicimus non auferre sacrum officium martyribus, pro hujusmodi caesura membrorum.
3.9
« Proinde, martyr Christi, confortare in Domino. Magis credas in te nunc esse presbyteratus officium, quod prius olei unctione, nunc tui est sanguinis tinctione commissum; et quanto minus habes quod possit auferri, tanto minus timeas praedicare quae vera sunt, seminare quae centuplicata reddentur. Scimus quidem te ab inimicis sanctae Ecclesiae semper inimicari et affligi, sed ne eos timeas neque perterrearis, quia non tam te quam tua omnia, sub nostra et apostolicae sedis tutela, cum magna charitate tenemus. Et si in aliquibus tibi necessarium fuerit apostolicam sedem appellare, concedimus; et si ad nos et si ad nostram sedem veneris, cum gaudio et magno honore suscipere parati sumus.» Utinam sic etiam haberentur litterae, quas, intellecta Herlembaldi morte, ad eos qui ipsam significabant, dedisse Gregorium credibile est, plenas aestimationis et affectus, nec non comprobationis actorum ab eo, quibus obstrui similiter possent ora, de eo aeque ac S. Arialdo loquentium iniqua. Nunc quod superest, quidquid ex Puricello colligere possumus, ad utriusque honorem pergamus decerpere, adductis auctorum, quae repraesentat, verbis.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).