⋯
Original: 9916 Anaubr
MONITUM. Proponimus eos ex codice bibliothecae Carlsruhanae olim Augiensi n. 167, fol. 14, 15, ubi in margine cyclorum Dionysii, qui ab a. 532- 1063 porriguntur, manu saeculi IX Scotica scripti sunt. Parvum eorum pretium jam agnovit V. cl. Franciscus Mone, primus eorum editor in Anzeiger für Kunde der teutschen Vorzeit IV, 16, 17; nam ante a. 814 vix una notitia anno suo vero ascripta est. Ut tamen antiquarum hujusmodi notitiarum, quantum fieri potest, nihil in opere nostro desideretur, has pariter ac notitias codicis Augiensis n. 254, fol. 1, a V. cl. Molter, bibliothecae Carlsruhanae praefecto, iterum benignissime exscriptas, hoc loco sistimus. Ab initio mundi usque ad nativitatem Christi anni 5199. Ab adam usque ad passionem Christi anni 5227. 541. Tiberius annis 23. 550. Primus Dionisii circulus a Justino principis anno 6, qui regnavit annis 25. De hoc pariter Victor Capuanus scripsit. 688. Pipinus primus regnare coepit. 712. Pipinus moritur. 717. Leo imperator factus est. 726. Karolus, filius Pipini, regnum coepit. 730. Karolus pugnavit contra Saracenos in Pictavis. 739. Karlus moritur Idibus Octobris. 741. Karlomannus et Pipinus regnum coeperunt. 746. Karlomannus Romam perrexit. Pipinus rex benedictionem regalem accepit. 750. Leo imperator defecit. Constantinus filius ejus regnare coepit. 766. Pipinus moritur. 767. Karolus et Karolomannus eriguntur in regnum. 769. Karolomannus moritur. 771. Karolus in Italiam perrexit. 800. 6000 ab initio mundi. 814. Karolus imperator obiit. 817. Aed rex Hiberniae moritur.
Variation units
Dual references show Vulgate ↔ LXX loci for each oracle block. Selected-witness order follows the left compare column (or primary version).